Chr. Huygens | Oeuvres I | Vertaling

[ 562 ] [ v ]
No 360a.

G. B. Hodierna 1) à Christiaan Huygens.

20 décembre 1656.

La lettre a été imprimée par G. B. Hodierna  2).
Chr. Huygens y répondit le 24 septembre 1658 3).


Viro egregio Astronomo praestantissimo
Christiano Hugenio
Batavo Hagae, Dominus Ioannes Hodierna Siculus Palmae S. P. D.

    Vix Lunarum Jovis, quas Medicaeas dicimus, Theoricam digesseram 4): nec dum ab illarum observationibus absolutus; (iam illis invigilo.) cùm in contemplationem Lunae Saturniae, Te Duce, Vir praestantissime, proripi videor. Nam observationis tuae, circa novam Saturni Lunam, quam die xxv. Martii 1655. detexeras, Exemplar 5) (quod luce quinta Martij 1656. Hagae, rerum caelestium studiosis praemiseras) Don Ioannes Caramuel studiosorum Coriphaeus Roma, Palmam ad me Siculum transmisit. In ea eleganti eloquutione, occasione Lunae huius recentissimae, Systema Saturni à te nuper excogitatum brevi manifestandum proponis, & summam concepti Systematis, Gripho ibidem subscripto Claudis; ut si quispiam simile fortasse quid excogitaverit, spatium habeat, interdum, ut illud iuri publico committat. Qua denuntiatione, ut equidem excitatus, quod iamdiu mente conciperam, statim, (nè ab inventionis praemio defraudarer) Saturni Systema circumscribens, Typis edendum curavi 2), iludque Domino meo Colendissimo Don Ioanni Caramueli tanquam studiorum meorum Promotori benemerentissimo, consecrandum constitui, ut sui Nominis claritate sit illustrandum.


1Giovanni Battista Hodierna [... 1597 - 1660 ...] archiprêtre à Palerme, mathématicien du Duc de Palma. [ Il publia e.a.: Archimede redivivo con la stadera del momento (1644); cf. 'Hodierna's Observations of Nebulae and his Cosmology'.]
2Protei coelestis Vertigines seu Saturni Systema. [...] 1657.  [R.F. de Sluse l'envoyait, janv. 1658 (II, 127); p. 21: cette lettre à Huygens.  Cf. Huygens à Wallis, lettre No. 512 (>).]
3)  Tome II, No. 518 [>].
4Menologiae Jovis Compendium seu Ephemerides Medicaeorum [...] 1656.
5)  Voir l'ouvrage de la Lettre No. 267, note 1.
6)  Juan Caramuel Lobkowitz (Madrid, 23 mai 1606 - Vigavano, 8 sept. 1682) ...
[ Dans son Mathesis biceps (1670), p. 1615 il y a une lettre à lui de Hodierna (dec. 1656 selon p. 1617) sur la deécouverte de la lune de Saturne; Hodierna avec sa lunette ne la voyait pas. Cf. T. XXII, p. 358-9.]
[ 563 ] [ v ]
    Igitur, ò vir ingenio sublimis, dùm Lunam istam, quam nullus mortalium hucusque vidit, nobis prospiciendam proponis, admirandum Excelsi Opificis ostentum exponis: dum omnipotentis opera mirificentissima, quae in dies nobis revelantur, veluti ostenta sunt rerum reconditarum, quae postmodum corporea mole exutis Animis Deus, revelabit. Haec mecum dùm cogito, mea nimium inardescit mens, ferventque spiritus, & celeri pulsatione cor disrumpitur. Sed unde tantùm inardescimus, ut ad intuitum unius exigui, vel solùm potentia visibilis, Phaenomeni caelestis, totus Mundus perturbetur & Philosophantium universitas in admirationem & in stuporem concitetur? Nonnè ideò, quod sapientissimi Conditoris digito insculpti, qui de Caelo apparent, Caracteres sunt? òb id dùm hi suis splendoribus emicant, ità ab illis allicimur, ac trahimur; ut in cognitionem summi opificis inducamur.

Est Deus in nobis, agitante calescimus illo.
Impetus hic sacrae semina mentis habet. *)

    Sed cùm infinitus iam sit Excelsi Conditoris Thesaurus, mortalibus ideò, nova circumspectandi Phaenomena, finis non dabitur, quin potius quantum Oceani magnitudinem Caeli excendit immensitas, tantùm in producendis Monstris Caelum Pelagi faeracitate superabit.

    Et quoniam Tu mi Hugenie eruditissime; tuis accuratissimis deprehensionibus, Lunae huius Periodum sexdecim dierum spatio adimpleri ad amussim determinas; operae praetium erit diurnum eius gressum constare Grad. 22. 30. Horarium verò grad. 0. 56. 15. de sua circumferentia absolvere, sed quod singulae Periodus dierum sexdecim perpetuò sibi aequales appareant, non tàm simpliciter id, quàm apparenter fieri conijcio, parva quidem inaequalitas, in angusta sphaericitate, latet. quid enim 1. ad 60. ità Radius orbis commutationis, ad universam sphaericitatem Saturni. Quod si Lunae Saturniae sphaericitatis Radius plura, quam tria scrupula subtenderet, inaequalitas facilè perciperetur. Nam eadem inaequalitas, quae in intimo Iovis satellite, ob cursus celeritatem, vix percipi potest: in ultimo, ob sphaericitatis amplitudinem, unde sensibilis evadit Parallaxis orbis Annui ipsius Iovis.

    Porrò si meum, quod excogitavi, Saturni Systema cum ipso Caelo convenerit de apparenti Lunae huius cursu Symptomata insolentissima conijcio. Nam & si nunc circumgressio illius, circa Saturni Discum in rectitudinem, vel secundum Bracchiorum, seu crurium extensionem, prout perhibes, ò mi Hugeni solertissime fieri appareat; non semper tamen id fieri continget; nam Planum Saturniae sphaericitatis modò coincidit cum Plano Libramenti, vel proximè (prout in systemate ostensuri fuimus) necessarium est enim, ut haec Saturni Luna, quam tu vir eximie, qui primus omnium, tanquam Caelestis Nuncius, è Caeli Latibulis Mortalibus visendam, prodire fecisti, quoties Aequatorem Saturnus attinxerit †), vel iuxta illum incesserit, ac Rotundus apparuerit; lineam rectam in suo cursu, (ad instar Satellitum Iovis) describat, & omnes, ac singulas Maedicaeorum passiones vendicet videlicet, per singulas Revolutiones dierum sexdecim, semel umbrosi coni limites attingat,


[ *)  Ovidius, Fasti VI, 5. ]         [ )  Cf. Huygens, Systema Saturnium (1659), p. 60 (points B et D).]
[ 564 ] [ v ]
deliquio afficiatur; stationes, Directiones, & Retrogradationes aggrediatur, ac simulet, oportet.
    Verumtamen, Saturno ab eo Plano recedente, & ipsa Luna quoque cum ipso recedens, à lineali rectitudine, quam simulare videbatur, in curvitatem abibit, & Ellipticam figuram, in suo cursu, designare apparebit, idque eò evidentiùs, quò magis, ac magis ab ipso Plano Libramenti abscesserit, usque adeò, in maximis digressionibus, (iuxta Tropicos) Figura Elliptica, in circularem degeneret; neque amplius interim Eclypses patiatur, aut alias passiones, sed ab illis immunis abeat, & Saturni corpus circumiens, (veluti stellae circumpolares) perpetua apparitione gaudeat. quod hodie apud Iovem deprehenditur in Extimo Comite, quem Ferdnipharum*), à Ferdinando III. [II] Hetruriae Duce Magno, appellare maluimus) qui, citra Iovis Discum, ellipticam figuram in suo cursu (dierum xxvi. h. 18. min. 15. describens, à deliquijs immunis evadit, & perpetuae apparitionis efficitur.

    Ideo si quae mente concepimus, caelitus verificanda veniant, Phaenomenon istud Mortalibus erit admirandum, & rerum abditarum certissimum argumentum. Sed quia interdum decipi potero, ò vir praestantissime, ideo haec tibi, cui primum ista Luna illuxit, observanda committuntur. Tu igitur Hugenie praeclarissime, cui Telescopijs eximijs perfrui licuit; Lunae istius errores, & circumgressiones accuratissimè observare, ac numeris praecisioribus definire dignaberis. & si quid novi, in posterum, oculis tuis illuxerit, me quantocius de eo monitum facere non dedignaberis. Vale, ac vive. Palmae sub Agrigentinae Diaecesi, Die xx. Decembris 1656.


[ *)  Ferdinandipharus (^).]



[ II, 223 ] [ v ]
No 518.

Christiaan Huygens à J. B. Hodierna.

24 septembre 1658. 1)

La lettre 2), la minute 3) et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 360a.

Sommaire: Comites Jovis à disco. phaenomenon quod deSaturnus satellite praedicit verum. periodum eius. patriam Archimedis illustret.

Clarissimo Viro Domino Joh. Hodiernae
Christianus Hugenius S. D.

    Literae Tuae Vir Eximie, una cum Systemate Saturnio excusae, nescio per quas ambages, anno ferè integro postquam à te discesserunt ad me perlatae sunt. Eae magnam mihi voluptatem attulere, non solum quod ijs de rebus tractarent quibus nihil mihi suavius est, sed et quod gratiora quodammodo esse solent, quae è longinquo et praeter expectatum adveniunt. Unum hoc malè me habebat, quod tibi tam amicè et humaniter me compellanti, non inveniebam qua via responsum mitterem. Nemo erat Romae aut reliqua in Italia quocum mihi commercium aliquod intercederet, cuive proinde meas ad te literas commendare possem 4). at nunc denique cum Dominus Slusius Leodiensis Canonicus qui tuas mihi reddi curaverat à Clarissimo Riccio Româ acceptas, eâdem via nostras ad te commeare posse moneret, consilium ejus amplexus a) sum, atque hasce misi, quas opto ut incolumes in manus tuas perveniant. Addidi autem quod unum in praesentia habebam, horologij novi descriptionem 5), quam tibi acceptam fore non dubito, quum Astronomiae studijs, quibus te impensè delectari apparet, insignem usum nova haec automata praebitura sint. Utinam modò artificem nanciscaris industrium, qui quod praescribimus absolvere queat. De Saturni Systemate verò meo quid dicam, nisi plurimarum rerum interventu, ipsoque illo horologij invento promovendo me impeditum fuisse, quo minus adhuc edere opusculum illud potuerim. Interim hoc te ignorare nolo, frustra te timuisse ne tibi laudem inventi tui praereptum irem b). Etenim longe diversa à tua est hypothesis mea. Et licet ingeniosè figuram illam ovalem
1)  Avec un exemplaire de son 'Horologium' [Adversaria].
2)  Cette lettre avait été envoyée à R. F. de Sluse, chargé de la faire parvenir à sa destination; mais le pacquet lui arriva tellement trempé qu'il dut retourner la lettre à Huygens, qui en aura sans doute expédié ensuite une nouvelle copie (voir la Lettre No. 520 [p. 229]).
3)  En tête de la minute on lit:
  2 druksels.
4)  Lorsque cette lettre toute souillée fut revenue à Chr. Huygens, celui-ci y biffa quelques mots, ce qui la rendit moins claire: nous avons suivi la première rédaction.
5)  L'ouvrage cité dans la Lettre No. 511, note 2 [p. 209].
[ II, 224 ] [ v ]
excogitaveris, ut quae observatis tuis et aliorum etiam plerisque satisfaciat; aliam tamen quam anagrammatis nostri literae continent, vel te ipso judice veriorem habitum iri confido, quam primum observationibus meis accuratissimis eam adstruxero. Nam illud utique non diffiteris praestare vestris telescopia nostra, quibus Lunam Saturni vobis nondum conspectam, clarè quoties volumus contuemur. Caeterum tamen commentum Tuum Heveliano illi praefero*), quod fortasse jam tibi innotuit. Is enim in tractatu, quem mihi misit [<], de Nativa Saturni facie, existimat adnatas Saturno (sphaerico alioqui) binas illas quas vidimus ansas. Periodum vero ita plane ut Tu definit; ut bis nimirum singulis triginta annis sphaericus planeta appareat, quae mea quoque opinio est. Verum proprium locum rotundae phaseos ad 27 Pisces et Virgo gradum reponit [fig.], quem Tu ad 21, ego ad 17 gradum ejusdem utrinque signi. Itaque et hic veritati Tu propior, mea quidem sententia. Hevelius autem falsus jam deprehensus est, quam sphaericam Saturni phasin anno praeterito 1657 usque in mensem septembrem continuatum iri affirmaverit; quod longè secus accidit. namque ego jam à 13 octobris anni 1656, semperque deinceps ansis praeditum comperi. Et nunc ultimò quidem vera ejus figura haec fuit quae nec à Tuo systemate nec ab Heveliano ullo modo existere queat.
Saturnus
T. XV, p. 39
 
Fortasse autem hac inspecta nostram inde hypothesin colligere poteris, quod adeo mihi quidem non displicebit. ut ipse eam tibi hic explicaturus fuerim, nisi hoc esset deterere novitatem ejus quem expectas libelli. Porro fallitur in eo quoque Hevelius, quod ansarum extensionem eclipticae potius quam aequatori parallelam statuit. Nam ego tecum et cum Ricciolo°) sentio, prorsus aequatori parallelam esse. Et illud quidem symptoma idem quod ex tua hypothesi eventurum prospicis, nempe Saturni lunam ellipsin aliquando motu suo repraesentaturam, ita ut c) supra atque infra Saturnum transeat, idem inquam ex ijs quae à me posita sunt consequitur; et nisi fallor jam anno insequente hoc phaenomenon mihi appariturum est. Motum ejusdem lunae medium paulo majorem successu temporis inveni quam antehac definiveram. Non enim est qualem ex 16 dierum periodo collegisti, diurnus motus 22, 30', sed 22, 32', 36". unde tempus periodicum 15 dies. 23 hor. 16 min. Te vero Mediceorum motibus invigilare libens intelligo; quorum si accuratas tabulas habere possimus, quae nobis ipsissima conjunctionum cum Jove tempora praedicant, harum simul et horologij nostri auxilio, longitudinum scientiam †) perfici posse, magne me spes tenet. nam tubis nostris facilè congressus ipsos, quoties ad Jovis discum aliqua lunularum appellit, vel ab eo exire incipit, observare licet. Itaque Te summopere hortor Vir Praestantissime ut quod inchoasti opus utilissimum ad finem perducere matures. Enimvero, praeter 4 illos à Galileo detectos, alios Jovis
[ *)  Cf. XV, p. 182, et Systema Saturnium, p. 43.]
[ °)  Riccioli, Almagestum novum (1651), 488, 712, 724.  Cf. 'Vormen van Saturnus'.]
[ )  Cf. No. 214.]

[ II, 225 ] [ v ]
comites esse ne credideris, neque id unquam Cartesius prodidit, ut existimare videris, verum Antonius Maria de Rheita 6), quem Gassendus 7) refutavit. Nihilo magis apud Venerem Martemve satellites ulli inveniuntur, neque bini apud Saturnum tales, qualis noster ille noviter repertus. Etsi enim Fontana 8) tale quid sibi visum scripserit, puto ei fixas pro planetis imposuisisse, cum alioqui periodum lunulae nostrae facile reperturus fuerit. Addidi 9) de stella cygni 10) denuo apparente. Vale Vir Nobilissime, et magni Archimedis vestri vestigijs, ut coepisti, ingredi perge, et me ama.

        Hagae in Hollandia
    24 Septembris stylo novo 1658.

Viro Clarissimo Domino Johanni Hodiernae.        
Palmam in Sicilia
.  d)


a)  Dans la minute on lit:   lubens amplexus
b)  Dans la minute on lit:   Quod nunc tamen serio aggredi constitui, siquidem jam pridem illud astronomis desiderari scio, et tibi imprimis, Vir praestantissime, qui ne tibi laudem inventi tui praeriperem nequicquam timuisti.
c)  Dans la minute on lit encore:   cum planeta ipso non conveniat sed
d)  Sur la lettre retournée on lit encore de la main de Chr. Huygens:   bescheyt. end van de Jaer is er by lichtmisse.
6)  Ant. Rheita, Novem Stellae circa Jovem visae, circa Saturnum sex, circa Martem nonnullae, 1643.
7)  P. Gassendi, Novem stellae circa Jovem, ... a P. Antonio Reita detectae, 1643 [Opera, 1658].
8)  Fr. Fontana, Novae caelestium terrestriumque rerum observationes, 1646.
9)  Cette phrase, ajoutée par Huygens dans la lettre transcrite, a rapport à une pièce que nous n'avons pas trouvée.
10)  Cette étoile [P Cygni] dans le cou du Cygne fut d'après Kepler [^], découverte en 1600 par Willem Jansz. Blaeu, qui le nota sur son globe de 0.m 34 de l'année 1603 [^], qui se trouve entre autres à l'Observatoire de Leiden [^]. En 1621 elle disparut, et en 1655 Cassini l'observa de nouveau comme étoile de 3e grandeur; depuis elle diminua jusqu'à devenir une étoile de 6e grandeur.




Christiaan Huygens | G. B. Hodierna (top)