Chr. Huygens | < Oeuvres XIX | Vertaling

Météores

[ 311 ] [ v ]

II.   Les Tremblements de terre

    Terrae motus.  1692, 18 Sept. in Vitaulio*) prope Voorburgum hora 2½ pomeridiana sedens librumque legens Terrae motum repente nec sine terrore sensi. Quatiebatur manifeste ac vacillabat domus, ut tabulae pictae, in coenaculo suspensae, corio aurato parietes tegenti alliderentur. Pavimentum cui insistebam attollebatur non nihil, ac rursus subsidebat, idque aliquoties tempore circiter 10 vel 12 secundorum. Fossa domum cingens, 60 pedes lata, undis quibusdam latis ad margines ferebatur. Famuli in culina coenaculo subjecta eundem motum senserunt, trepidique ad me accurrerunt.
Aer erat sine vento. Suspicabar aliquandiu armamentarium Duncercanum pulvere nitrato plenum conflagrasse, quoniam quotidie expectabatur ut ab exercitu nostro urbs ea circumsideretur, et injectis ignibus tormentisque incenderetur. Sed vix a tanto spatio tantus impetus aeri imprimi poterat, nec sonus aut explosio exaudita erat. Biduo post intelleximus nihil adhuc Duncercae tentatum, adeoque verum fuisse terrae motum°). Qui et Amstelodami et Antwerpiae quoque omnes terruit. Videbatur Amstelodamiensi observatori undas quasi a Borea in Austrum (van 't N.N.W. tegens Z.Z.O.) progressas, atque ita omnia nutasse. Turres praesertim mire concussas ajunt et in aliquibus sponte campanas sonuisse. Villicus meus in horto labori intentus nihil senserat, credo quia suo motu agebatur. Paulo post quam cessasset motus ad Barometrum inspiciendum ascendi. erat in gr. 12 cum praecedentibus diebus fuisset in 14° et 16°. Sed postridie ultra descendit ad 10°. pluitque effuse. Per omnem Zelandiam, in Flandria in castris Regis Gulielmi, Leodij, Coloniae Agrippinae, Parisijs, Londini, in Scotia idem motus extitit. Hamburgi non videtur perceptus. Leodij vehementior fuit non sine damno aliquo†). Hora ibi erat 2¼, itaque maturius quam hic.


    Si Terra undis quibusdam assurgit et subsidit, oportet eam subtus cavam esse, vel aquis incumbere quae tunc ita moveantur. Sed unde earum motus? Verisimilior est cavitas, in qua vapores se expendant, etsi non incendantur ut in aere cum tonat. An ex spatio quo se extendit haec successio, aliquid de profunditate cavernarum ac vaporum conjici possit?


    *)  Hofwijck.
    °)  La ville de Duinkerken (Dunkerque) ne fut pas attaquée en 1692 par les troupes du roi Guillaume (stadhouder Willem III).
    [ †)  Liège. Cf. Aardbeving Verviers 1692.]

[ 312 ] [ v ]

    En marge: 1580, 6 April. tussen 5 en 6 gedruijs tot Leyden. als van aerdbeving met stil weer, de klocken van selfs geluijt. Beschryving van Leyden. Orlers, gedr. 1641*).
    *)  "Beschrijvinge der Stadt Leyden, etc. door I. I. Orlers" (Leyden, A. J. Cloeting et A. Commelijn, 1641) p. 575. La citation de Huygens n'est pas littérale, mais elle correspond avec le sens des paroles d'Orlers.
    Traduction de la citation: "Entre 5 et 6 heures du 6 avril 1580 bruit à Leyden, comme d'un tremblement de terre par un temps calme, les cloches tintèrent d'elles-mêmes".

[ Lettres historiques, okt. 1692, p. 475.
J. Buisman, Duizend jaar weer, wind en water in de Lage Landen, V, p. 184-188.
Jeroen Blaak, Geletterde Levens (2004), p. 118.  Const. Huygens jr, Journaal, 2, p. 124-127.]




Home | Huygens | XIX | Tremblements de terre (top)