Chr. Huygens | Varia | Vertaling

Uit: Opera Varia (1724), ed. Willem Jacob 's Gravesande

portret
[ vii ] [ v ]

H U G E N I I   V I T A.


hristianus Hugenius, natus est Hagae Comitum in Hollandia, 14. April. 1629.   Patrem habuit Constantinum Hugenium, Equitem, Toparcham Zulichemii, Zelhemi, & in Monikenlandt, qui tribus Auriacis Principibus a secretis & consiliis fuit.   Mater erat Susanna van Baerle.

    In studiis Mathematicis integram consumsit vitam, non tantum speculationibus deditus, sed harum disciplinarum subtilissima ad vitae usum referens.   Ab ipsa infantia huic studio applicavit animum, vix natus annos novem, ipso Patre duce, in Musicis, Arithmeticis, Geographicis, miros, & vix credibiles, progressus fecit, Latinis & Graecis litteris interim animum applicans.

    Anno aetatis decimo tertio quàm ingenium studio Mechanices esset aptum, quod tanta deinde hominum utilitate excoluit, in examinandis machinis, hasque, quantum infanti liceret, imitando, demonstravit.

    Anno 1644. studium Matheseos aggressus est, Mathematicumque Belgam Stampioen praeceptorem habuit.
    Sequenti anno Academiam petiit quae Leidae est apud Batavos.   Ibi Vinnium jus civile explicantem audivit, & magistro Schotenio studium Matheseos continuavit,

[ viii ] [ v ]
ingeniique ad haec studia nati varia tunc temporis dedit specimina, brevique famam inter Mathematicos, annos superantem, acquisivit.
    Studium autem Juridicum Bredae prosecutus est annis 1646, 1647, 1648, occasione scholae illustris, tunc temporis ibi erectae, & curae Patris ipsius pro parte commissae.
    Hagam anno sequenti redux, Henricum Comitem Nassavium secutus, Holstatiam, & Daniam, invisit.   Vehementi tenebatur desiderio in Sueciam usque iter suum producendi, Cartesium ut videret, quod ipsi non licuit, brevi finitâ Comitis legatione.

    Anno 1651. Tractatum edidit de quadratura Hyperboles, Ellipsis, & Circuli, ex dato portionum gravitatis centro. *{Vide pag. 309.}
    Ut librum hunc perlustrent Lectores rogo Mathematicos, & videant an non merito, in ipsa juventute, inter summos Mathematicos relatus fuerit Hugenius.
    Eodem anno & sequentibus varia de refractionibus & Dioptrica conscripsit, quae in operibus posthumis edita exstant.

    Anno 1655. Galliam petiit, & Andegavi Doctor Juris renunciatus est. [<]
    Eodem anno cum fratre Constantino vitris formandis, quae Telescopiis majoribus inservirent operam dedit.

[ ix ] [ v ]
Telescopium decem pedum construxit quod, ut ipse persuasum habebat, omnia illius temporis superabat.   Hujus auxilio comitem Saturni detexit.   Omnes hujus Planetae satellites tunc temporis Astronomos latebant, & nisi multis annis serius, reliquos quatuor, inter quos unus Hugeniano à Saturno remotior, detexit Casinus.

    Non statim sibi novum sidus cognitum dari cum Astronomis communicavit, ad quosdam tamen inventum, hisce verbis & litteris involutum, misit.
    Admovere oculis distantia sidera nostris VVVVVVVCCCRRHNBQX.
    Quae verba cum adjectis litteris ipso vitro inscripsit.
    Explicatio est Saturno Luna sua circumducitur diebus sexdecim horis quatuor.   Exactius tamen in sequentibus hujus Lunae periodum determinavit. *{Vide pag. 551.}
    Transpositione litterarum Aenigma explicatur.

    Per multos annos vitris formandis quibus nova in coelis detegeret sedulam cum fratre impendit operam, praecipuè ab anno 1681 ad annum 1687 [<], artemque hanc perfectiorem reddidere; multa ex acuratè admodum elaboratis vitris majora construxere Telescopia.

[ x ] [ v ]
Inter vitra haec duo prae ceteris antecellunt, magnitudine Telescopiorum quibus inservire debent, &, si Auctori nostri fidem habeamus, excellentiâ *{Vide pag. 698.}; majus destinatum erat Telescopio ducentorum & decem pedum [<], alterum Telescopio centum & septuaginta. Haec duo nunc possidet Anglia [^].   Multa alia Telescopiis, centum pedes excedentibus, ut & minoribus, inservientia apud heredes adhucdum supersunt.

    Anno 1656 tractatum conscripsit de ratiociniis in ludo aleae *{Vide pag. 723.}, editus hic fuit ad calcem Exercitationum Mathematicarum Schotenii.   Methodum in hoc tractatu demonstravit ipsam sortem computationi Mathematicae subjiciendi, primusque publici juris fecit principia artis post illum ad vix sperandam perfectionem prolatae.

    Anno 1657 primus mortalium tempus exactissime mensuravit, pendula dum Horologiis applicavit.   Ante illum Astronomi adhibitis pendulis tempus quidem mensurabant, sed ad exigua intervalla, cum pendula talia homine indigerent qui curaret ut in motu perseverarent.   Ipse autem ope Horologiorum perpetuum quasi pendulis motum communicavit, ponderibus enim Horologia agitabantur, quae, non mutata actione in Horologia, elevari poterant.

    Persuasum habebat talia Horologia & mari usu venire posse, & nil praeter haec in nave requiri ad determinandas longitudines.

[ xi ] [ v ]
    Notum enim est, utilis hujus longitudinum problematis diu desideratam, & forte desiderandam, solutionem, ab exacta temporis mensura pendere.

    Non tamen satis erat Horologiorum motus legibus fixis adstrinxisse, sed ut ipse notabat, motum aequabilem servare, navim jactantibus austris, hoc opus, hic labor erat°); difficultatem tamen superari posse semper speravit, multa tentavit, & ad mortem fere usque nova, ut ad scopum perveniret, molitus est; sed licet ad hunc pertingere non potuerit, quo ingenio, qua perspicacitate, rem prosecutus est, qui horum operum tomum primum perleget dijudicabit; non omnia tamen tentamina publici juris facta fuere. [<]

    Anno 1659. Systema Saturnium *{Vide pag. 527.} edidit, in quo veram causam ansarum hujus planetae tradidit, quam ante illum nemo ne suspicione quidem attingere potuerat, hancque invictis firmavit argumentis. [^]

    Sequenti anno altera vice Galliam petiit, unde in Angliam anno 1661. profectus est.   Ibi artem suam laborandi vitra demonstravit, cum inter omnes constaret, Hugenii Telescopia, longitudinem viginti quatuor pedum tunc temporis non excedentia, ceteris omnibus perfectiora esse.

    Novum tunc temporis inventum erat Antlia pneumatica, hujus, ab ipso ex Anglia reduce perfectioris redditae, auxilio varia instituit experimenta. *{Vide pag. 765.}


    [ °)  Expression "hoc opus, hic labor": Chr. Huygens, lettre à J. Chapelain de 6 juin 1658.]
[ xii ] [ v ]
    Eodem anno regulas de collisione corporum Elasticorum detexit, quas easdem postea etiam detexere in Anglia viri celeberrimi Wallisius & Wrennius, cum quo tamen ultimo contentionem, super hoc invento, habuit Hugenius noster.

    Anno 1663. Lutetiam Parisiorum iterum petiit, & cum Patre in Angliam iter suscepit, ubi Sociorum numero Regiae societatis Londiniensis adscriptus est.
    Per paucos tantum ibi stetit menses & in Galliam rediit.

    Anno 1664 Hagam redux de invento applicationis pendulorum ad Horologia ipsi cum invidioso quodam lis fuit.

    Hoc tempore, in Gallia, studiosorum se Maecenatem demonstrabat vir Illustris Colbertus; cujus consilia de studiis promovendis libenter audiebat Galliarum Rex.   Undique viri scientiâ illustres in Galliam vocabantur, inter quos Hugenius.
    Hic anno 1665, nomine Regis, Colberti litteris, ut Lutetiam peteret, ibique domicilium eligeret, promisso largo annuo stipendio, oblatâque habitatione in aedificio servandis Regiis bibliothecis destinato, invitatus est.
    Ibi vixit ab anno 1666. ad annum 1681.

[ xiii ] [ v ]
Durante hoc tempore pulcherrima, subtilissimaque multa, in Mathematicis detexit, variaque ex iis operibus conscripsit, quae nunc in unum corpus collecta, quid in variis Matheseos partibus praestiterit, sub oculis ponunt.

    Praeter ipsius jam memorata inventa praeclara inter alia duo insigni usu eminent.   Libellam Telescopio munitam ita construxit, ut ipsi prae ceteris fides haberi possit. *{Vide pag. 254.} [fig. 2-5]   Inventum aliud spectat temporis mensuram, Horologiis portatilibus filum, chalybeum, spirale, elasticum, adaptavit *{Vide pag. 253.}; quo nunc nullum portatile Horologium destituitur, quo etiam sublato, accuratissimè constructa omnem motus aequabilitatem amittunt.

    Nimium verò studiis Mathematicis deditus, menti gratum Corpus non potuit sustinere laborem.   Bis Hollandiam hac de causa petiit, annis 1670, & 1675, iterumque recuperatâ sanitate in Galliam rediit, sed tandem valetudini ut consuleret illi in perpetuum dixit vale anno 1681, omnibusque Regis beneficiis nuncium remisit.

    Reliquum vitae cursum iisdem occupatus studiis absolvit.

    Anno 1682. construi curavit Automaton Planetarium in quo planetarum motus in plano pulcherrime aemulatus est.
    Machina haec in operibus posthumis delineata, & accuratissimè descripta, datur.   Exstat adhucdum apud haeredes.

[ xiv ] [ v ]
    Anno 1689. Angliam tertia vice invisit.
    Sequenti anno tractatus duos, alterum de Lumine, de Gravitate alterum edidit.
    Cosmotheoros tempore mortis sub praelo sudabat, editio tamen inchoata tantum erat.

    Vitam finivit Hagae Comitum octavo Junii 1695.
    Scripta omnia legato dedit Bibliothecae Academiae Ordinum Hollandiae quae est Lugd. Bat. virosque duos, insignes Mathematicos, Burcherum de Volder, in eâdem Acad. Philosophiae & Math. Professorem celebrem, & Bernhardum Fullenium, in Academiâ Frisiâ Franequerae Professorem, rogavit ut ex scriptis eligerent, quae praelo committi possent, cui petitioni volumen debemus operum posthumorum, anno 1700. [1703] editorum.





    [ O.C. IX, 104 (1686): de vader van W. J. 's Gravesande (1688-1742) op bezoek bij Huygens i.v.m. glas (uit den Bosch) voor telescooplenzen.]



Christiaan Huygens | Hugenii vita (top) | Biografie in O.C. XXII