Home | Varia | Goedaert | Joh. de Mey

Johannes de Mey

'De natura cometarum, & vanis ex iis divinationibus'

In:  Joh. Goedaert, Metamorphosis et historia naturalis insectorum
Middelburg [1662]


Inleiding



201 v

APPENDIX
Altera, de Natura cometarum &
vanis ex iis praedictionibus.

Q 
Uemadmodum non exiguus est despectus artificis*), si nobis opus aliquod suum intuendum praebeat, & nos adspicere atque intueri nolimus: ita revera magnus est dei contemptus, nolle attente considerare & meditari naturam sive res naturales, quas ideo Deus sensibus humanis exposuit, atque in mundo apparere voluit; ut animo atque cogitationibus diligenter eas homines contemplarentur.  Sed ut in rebus aliis plerumque, ita quaque in hoc negotio, à duobus extremis cavendum est, mediumque tenuere beati°).   Danda itaque nobis est opera, ne Dei & naturae opera sic aspiciamus, ut vacca, quod dicitur, portam albam; ac sicut homines plebei & nullius judicii, cum stupore nempe tam affectuum quam mentis.  Deinde, ne pravo judicio, aut ex superstitione atque ignorantia, talia ipsis affingamus, quae cum veritate naturae eorum minime conveniunt, aut vanum quendam metum animis hominum incutiunt.  Quod cum circa cometas eorumque indicationes, à paucis admodum, observatum animadverterem, breviter aliquod de iis in medium proferre constitui.
    *)  Gecursiveerde tekst komt overeen met die bij een andere schrijver. Hier uit Keckermann (1612, p. 653), zie p. 211.
    Vgl. Seneca, Naturales quaestiones, lib. 7, cap. 29 (1632, p. 810): "Egregiè Aristoteles ait, numquam nos verecundiorers esse debere, quam cum de dijs agitur. Si intramus templa ... si in omne argumentum modestiae fingimur: quanto hoc magis facere debemus, cum de sideribus, de stellis, de deorum naturâ disputamus, ne quid temere, ne quid imprudenter, aut ignorantes affirmemus, aut scientes mentiamur?"
    °)  Neolatijns spreekwoord, naar Ovidius (Metam. 2,137) 'Medio tutissimus ibis', in het midden ga je het veiligst.  Corn. Ghistele, Aeneas (1556): "Medium tenuere beati. Dat is te segghene : die duechdelijck leven wilt, sal alle dinghen by maten handelen en tracteren" (Totten lesere).

202 v

    Sed priusquam de cometarum natura & in specie de vanitate ex iis divinationum agam, paucis in genere de astrologorum falsis hypothesibus & vaticiniis dicam. Non cogi nos syderibus, atque ex astris non statui certo posse, quid acturi passurive mortales sint, vel hinc constat, quod haud pauci impetum ab iis concitatum ratione domitamus, & nulla re magis nostrum genus à beluis discrepat, quam hoc libertatis privilegio; quae solicitari subjectis & flagrantibus motibus, sed ad vitia aut virtutem adigi invita non potest. Hinc in Philosophorum schola nihil vulgarius, quam sapientis animum, expertem servitutis, ipsis quoque imperare syderibus.*)
Alioquin certe Deum peccatorum omnium autorem statuemus, qui vim insuperabilem astris indidit, neque ullus super est laudi aut ignominiae; poenae aut premio locus. Frustra negotiis quisque nostris operam curamve impendimus si omnia irresistibili fato rapiuntur. Praeterea ut sol omnia quae luce eadem & iisdem radiis corripit, non iisdem effectibus damnat (nam fovebit alia semina, alia enecabit; urentur exiliores herbae, & defendet alias crassior succus) ita cum tot infantium qui nascuntur velut ager diversissimis modis praeparatus sit, ex varia parentum indole, valetudine, habitu; una illa vis quae è coelo in plures simul manabit, non poterit idem in omnes: [B.: ...] adeo ut de infantis moribus vitaque dicturus, non inspicere modo coelum debeas, sed parentes, sed fortunam quae gravidae matri fuit, sed alia
    *)  Uit Barclay, zie volgende noot.

203 v

diversa, & plerumque tibi ignota.
    Ais (inquit Barclajus*)) ex astrorum positura, Mathematice, ex ordine, ex vi qua influunt subeuntibus lucem infantibus, vitae atque interitus rationem disponi; sed fateris ea vertigine rapi coelum, ut parvo momento syderum status mutetur. Si igitur celeritas quantam aegre cogitatione conceperis coelestia corpora avehit; ex statione porro diversa, minae eorum aut promissa inflectuntur; cui hominum sua fata certo retuleris, cum incertum sit quo syderum temperamento productus sit? nisi credis hanc esse obstetricibus curam, ut continuo solaria consulant, notent districte diei articulum, & nascenti suas stellas tanquam patrimonium servent. [B: ...]
Praeterea cum frequenter exerrent solaria, & pleraeque machinarum quae horas designant, ex siccitate aut humiditate aëris amittant tenorem; unde habebis verum illud fuisse, & ex mensura coeli tempus, quod in ortu infantium homines curiosi, aut amici notaverint? [...]
deinde, num qui proelium subeunt; simulque extinguuntur, omnes sub eodem coeli ordine erant nati? num si navis peritura est, nullos vectores accipiet, nisi quos nascentes astra naufragio damnaverint? imo sub sydere omni producti, coeunt in aciem, navigium onerant, & dispares ortus una morte conjunguntur: rursusque non quotquot eodem nexu astrorum lucem aspiciunt uno fato aut vivunt aut pereunt. Regem hic vides, an omnibus illius aequalibus putas regnum contigisse: [...] imo an omnes superesse ad hunc diem? [...]
    *)  John Barclay, Argenis (Par. 1621), Leiden 1659, p. 199- (203-4: libertas, Sol, infans).

204 v

aut qui tecum nati sunt, Mathematicos esse. Quid autem cum in praedonem quis incidit? fatale erat, inquis, ut hunc praedo obtruncaret. Num ergo eadem astra quae viatorem, dum nasceretur, ferro praedonis mancipabant, ipsi quoque praedoni, diu fortasse antea nato, mentem vimque dederunt, ut aliquando hunc vellet, & posset occidere? certe enim non minus dicitis ex astris fieri ut hic interficiat, quam ut iste mactetur?

    Sed nunc id quod initio nobis propositum fuit aggrediamur. Non diffiteor cometarum explicationem satis esse difficilem ac obscuram; quia quae minus frequenter hominibus apparent, ideo majorem habent difficultatem, quod docta & justa observatio (rerum & scientiarum lex & magistra) omnes convenientias & dissimilitudines, uno aut altero seculo cognoscere nullo modo possit.*) Nam inter omnia meteora duo sunt maxime rara, terrae-motus nempe & cometa.

    Ante omnia autem certò ab aliis demonstratum existimo, non esse cometas inter res supernaturales aut miracula recensendos, sed res mere naturales. Adeoque rejicimus opinionem Damasceni°), & Theophrasti Paracelsi#), qui judicarunt peculiari quodam jussu divino constitui ac dissolvi cometas; veluti si princeps aliquis sit moriturus, tum angelos ex Dei mandato facere tales apparitiones in aëre. Aut si mortalibus futuri aliquid significandum est, materiam ex coelo conquisitam ab angelis in formam stellae figurari, talem nempe qualis apta est ad res ejusmodi denotandas. +)
    *)  Uit William Gilbert, De mundo nostro sublunari philosophia nova (Amst. 1651), p. 223. (Gilbert wordt hieronder genoemd op p. 213.)
komeet van 1531
Paracelsus 1531
    °)  Johannes Damascenus, Opera (Par. 1577), 'Orthodoxae fidei Lib. II', p. 204 verso, G: "Plerumque insuper existunt cometae, summorum principum extremum vitae diem portendentes."
Idem, De orthodoxa fide (Marp. 1602), p. 97: "Aggignuntur autem & frequenter Cometae, & signa quaedam interituum regum ..."
    #)  Paracelsus, Usslegung des Commeten erschynen im Hochbirg, zum mitlem Augsten, anno 1531.  In Zehender Theil der Bücher und Schrifften ... (Basel 1591), 'Fasciculus prognosticationum astrologicarum', p. 31-49.
    +)  Uit Keckermann (1612, p. 655-6), zie hieronder de noot bij p. 211.

205 v

    Secundo, concedimus cometas corpora esse naturalia, non autem nudam speciem aut imaginem ex unione quadam planetarum resultantem, cum propiore cursu videntur se conjungere. Quemadmodum Zenoni Seneca*) tribuit, quod statuerit stellas radios suos inter se committere, qua societate luminis & radiorum existat imago stellae longioris, quae dicatur cometa. Neque assentimur Pythagoreis, quorum sententia vetus est, cometam esse planetam raro apparentem, qui comam accipiat ex attracto humore, in quo solare lumen ad visum refractum appareat°), sive in quo solis radii ad visum nostrum refringantur. Neque etiam illorum opinioni subscribimus, qui cometas inter stellas fixas numerant, quae per aetheris immensitatem discurrentes tunc nobis appareant, cum ad nos propius accesserint; evanescant, cum discesserint procul. Nam si cometae sint planetae aut stellae fixae; cur non certas periodos observent ut reliqua omnia astra, sed erratico motu agitantur.

    Videntur autem cometae esse cujusdam mediae inter sidera, & haec naturalia naturae; quippe & sede seu regione ambigui sunt; & tum moventur duplici motu, diurnu nempe, & proprio instar siderum; tum sunt, apparentve sublunarium instar, ortui interituique obnoxii. Notum verò est appellari, ut Graecis 'asteras kômètas', ita Latinis stellas crinitas, ob quoddam velut cappillitium, quo discernuntur à stellis exquisitae rotunditatis. Duo illorum genera ab Aristotele
    *)  Seneca, Opera omnia, Antw. 1632, p. 803, in 'Naturales quaestiones', Lib. 7, XIX.
Engl. (2010, transl. H. M. Hine) p. 115: 'On Comets'.

    °)  Uit Keckermann (1612, p. 656-7), zie de noot bij p. 211.

206 v

constituuntur. Nam cum crines sunt circum, seu in orbem fusi [G: ...] comarum modo, tunc proprie [...] cometes appellatur. [...] Cum verò crines in unam tantum partem, ac in longum affusi sunt; tunc barbatus dicitur.*)

    Acriter disputatur inter Philosophos, an cometae sint vapores accensi; an vero lucis solaris, in vaporibus sursum elevatis, reflexio. Non esse accensos vapores aliqui ex eo probare conantur, quod brevissimo tempore evanescerent, neque menses aliquot durare possent; ut patere putant in pulvere pyrio, fulmine, chasmate°), stella cadente, &c. Verum ad hoc suo tempore respondebimus, nam pro diversa materiae constitutione, & tempore; cometas cito extingui docet experientia, aut contra diuturnos esse. A Galilaeo #) quoque non improbatur cometae materiam exhalationem quandam esse, quae vi quadam erumpens, emergensque supra Atmosphaeram, & in sublime continenter evecta, ita comparata sit ea parte, qua respicit solem, ut radii solis per eam trajecti tum ipsam illustrent, unde appareat caput; tum succedentem, unde creetur cauda, perinde increscens, ut videmus fieri, cum mane, aut vespere radii solis trajiciuntur per hiatus nubium, in inferiorem aërem vaporibus plenum. Nempe quot nubium hiatus sunt, totidem creantur radiorum albicantiorum tractus, [...] quibus cometae simillimi sunt, quorumque ii solum sunt nobis conspicui, qui sunt heinc ad nos, hinc ad solem certis angulis comparati. +)

    Sunt quidam, quos inter Snellius, qui putent
    *)  Citaat uit Gassendi (1658, 700), zie volgende blz.
Aristoteles, 'Meteorologica', I-7;  in Opera (Gen. 1597), T. 1, p. 740.

    °)  Het woord 'chasma' komt voor in Seneca, 'Naturales quaestiones' (ed. 1632), p. 694: "Sunt Chasmata, cùm aliquando caeli spatium discedit, & flammam dehiscens velut in abdito ostentat." [foto.]  Noot van Froidmont: "Aristoteles, lib. I. cap. V. Meteor. nos lib. VI. cap. IV. Meteorol."  (Zie ook W.C. van Unnik, Sparsa Collecta, 1983, p. 280.)
Conrad Bolovesus (Gesner), Historia et interpretatio prodigii, quo coelum ardere visum est, Zürich 1561.  [Foto.]

    #)  G. Galilei, Dialogo (1632), p. 44Engl.     +)  Citaat uit Gassendi (1658, 702).  

207 v

cometam esse quoddam veluti frustulum decerptum ex solari massa*): videlicet aliquam unam ex majoribus illis maculis, quas existimant multi probabile esse ex corpore solis, ceu nubes quasdam eructari: cum & quaedam possint eo impetu emergere, ascendereque, ut longissime a sole ferantur, & rarefactione quadam caudam trahant ex eadem materia, & emersae ex solis radiis in conspectum veniant, cometaeque sint, & quod flammae sint, ut sol igneus, ipso tandem progressu absumantur, & evanescant. Sed hanc opinionem refutatam vide à doctiss. Gassendo Physicae sectione 2 lib. 5.°)

    Ut autem explicemus breviter, quae nostra sit de natura & generatione cometarum sententia; eos inter meteora numerandos esse non dubitamus. Sunt autem meteora vel vera, vel apparentia. Vera dicuntur, quae hoc quod sunt, videntur esse: apparentia, non quae omnino non sunt, sed quae non sunt id, quod videntur. #) Alia quoque nominantur meteora aquea, alia flatulenta, alia ignea. Meteorum igneum vel constans est ac diuturnum; ut stellae & cometae [B: ...]; vel evanidum, ut flamma, faces, &c. Cometarum verò generatio ut intelligatur, materia ex qua, & causae efficientes, à quibus sunt, investigandae occurrunt. Materia est exhalatio calida & sicca, pauco vapori admista, quae in medio aëre frigore ejus condensata, & ad supremam tamen regionem [...] evecta, accenditur, atque ita lucet. Quamquam pro diversitate materiae sublatae, etiam ex reflexione
    *)  W. Snellius, Descriptio cometae, qui anno 1618 mense Novembri primum effalsit (Leiden 1619), p. 42: "Illa igitur Solarium exhaltationum volumina, si quid materiae solidioris per ipsos crateras secum ferant, aut ad flammas perferendas aptioris; tale inquam Solis 'chotospasmation' cometa est."   In 1669 geeft Dirck Rembrantsz van Nierop zo'n verklaring [>].
    °)  P. Gassendi, Opera (Lugd. 1658), T. 1, p. 704 (ook 1649, p. 1149), na de zin die de Mey citeert volgt er: "... hoc unum videtur apertè huic opinioni repugnare, quòd sit velut ex accidente, prodire interdum Cometas ex ipsis Solis radiis, cùm plerique sint, qui in primo exortu longè à Sole, & non procul à Polo Boreo conspiciantur".
    #)  Franco Petri Burgersdijk, Collegium physicum (Leiden 1642), p. 148, in Disputatio XV, 'De meteoris igneis & aëreis' (resp. Daniel van Sonnevelt), 1631.  

208 v

potius luminis, quam propria conflagratione, nonnumquam cometas apparere posse non negamus. Unde caudas saepissime a sole jaciunt, ut luna umbram: adeo ut vapores illi sicci non constituant in tali casu, corpus aliquod opacum, ut luna est, sed semidiaphanum. Unde eclipsari aliquando cometas testatur Campanella, per umbram terrae*), aeque ac lunam; quod non fieret si suo igne arderent.°)

    Exhalatio sicca nunquam attollitur, nisi humidae immista atque implexa: quam, quum sua levitate ascendit, una secum vehit: & cum ad mediam aëris regionem pervenit, sensim deponit, ita tamen, ut ad supremam regionem non nihil vaporis adferat, quod nec ignitionem ejus impedire potest, atque interim satis est ad retundendam ignis concepti maximam activitatem. Condensatur exhalatio sicca, cum per aëris regionem transit, à loci frigore #): sed in aëre supremo accenditur.

    Durationis cometarum spatium indefinitum est, interdum enim admodum diuturni sunt, interdum intra exigium tempus exstinguuntur. Diuturni sunt, 1. cum exhalatio copiosa est lenta ac densa. 2. cum generantur non ita longé supra mediam aëris regionem, quin frigus ejus loci cometalem materiam constringere, & vim ignis moderari possit. 3. cum assidue foventur à simili halitu ad eam è terra continenter ascendente. 4. cum à pauco, lento ac imbecilli igne, atque in superficie tantum comprehenduntur. 5. cum exhalatio sicca ab halitu vaporoso
    *)  Thom. Campanella, Realis philosophiae epilogisticae partes quatuor (Ff. 1623), p. 70: "Sursum elati vapores à Sole illustrati Cometa fiunt, sic dictus, quia comam emittit in partem oppositam Solari collustrationi, veluti ampulla aquae plena Soli exposita ostendit. Iccircò eclipsari visi sunt ab umbra terrae Cometae, ac ita permanent donec vapor prorsus attenuetur in coelum."
    Duns Scotus, 'Lib. 1 Meteororum' in Opera T. 3 (Lugd. 1639), p. 41: "stella comata quandoque apparet in umbra terrae, ergo non causatur ex refractione luminis Solis."
Geen van beiden noemt een bron, maar bekend is het verhaal van Phranza (1450), later ontkracht. [>]
    Commentarii Collegii Conimbricensis in libros Meteororum Aristotelis Stagiritae, Lugd. 1608, p. 28-F: "si Cometa Solari igne colluceret, sequeretur posse illum Eclipsim subire interiectu terrae, cum eius umbram ingreditur, quod hactenus observatum non fuit."
    Jean-Baptiste Denis, Discours sur les cometes (1665), p. 31-2: "jusques à present les Astronomes n'ont jamais remarqué qu'une Comete ait esté eclipsee par l'ombre de la terre".
(Aan het eind, p. 127-156: 'Des effects de la Comete', p. 155: "nous ne devons apprehender aucun effet funeste de la Comete". Petit over hem: 1656, p. 189.)

    °)  Vergelijk Joh. de Mey over kometen in Sacra physiologia (1652/55/61), zie hieronder bij bronnen [>].
    #)  Burgersdijk, Collegium physicum (Leiden 1642), p. 149.

209 v

ita convenienter temperatur, ut igni pertinaciter resistat; ut de lampadibus seculis aliquot ardentibus, alibi dictum est*). Si ea quae enumeravimus, se contrario habent modo; non sunt diuturni cometae, sed brevi temporis intervallo evanescunt.

    Materia igitur cometae (praecipue autem diuturni) est halitus ex fumo & vapore mixtus°), atque adeo lentus, viscosus, tenax [...] & arcte compactus; item copiosus, pinguis, bituminosus [...] ac sulphureus, cui multum spirituum nitrosorum inest. Nam cometas interdum flagrare atque ardere testatur tum ipsa species, quae ignea apparet, tum 'apokriseis' sive excretiones & recrementa cometarum sulphurea & fuliginosa; tum deniq; quod interdum vehementius ardeant, mox remittant, tum denique plane extinguantur. Negandum tamen non videtur dispositionem materiae cometalis valde esse inaequalem; saepe enim una fumi pars gravior est, altera levior; una huc movetur, altera illuc; una latior est, altera compressior; una densior, altera rarior: unde nimirum fit, quod stellae etiam per ipsos cometas aliquando videri potuerint.

    Efficiens causa primaria cometarum est sol, radiis suis agens in cavernas terrae, atque in venas imprimis minerales, inque loca uliginosa & palustria, atque ista sua actione excitans & colligens multos halitus. Accedit calor quoque subterraneus, qui undique per terrae concavitates diffusus, materiam eam quae in terrae meatibus continetur, varie commovet
    *)  Thomas Browne, Pseudodoxia epidemica (London 1658), p. 130: "Why some lamps included in close bodies have burned many hundred years, as that discovered in the Sepulchre of Tullia the sister of Cicero, and that of Olibius many years after, near Padua?".
Deze vondsten zijn gemeld door Guido Pancirolli, Rerum memorabilium ... (Amberg 1599), p. 236-237.  Zie R.A. Davenport, Sketches of imposture (1837), p. 241-247.  Zie ook: John Greaves, Pyramidographia (1646), p. 100.

    °)  Keckermann (1612, p. 660), zie hieronder de noot bij p. 211.

210 v

& agitat. Ignem enim per terrae cavitates undique diffusum esse testantur aquae ferventes sive thermae, quae plurimis locis scaturiunt; testatur quoque experientia sulphuris, bituminis atque aliorum mineralium, quibus ignea vis & natura inest: testantur denique flammae erumpentes passim ex cavernis & montibus; ut ex monte Chimaera, Vesuvio, Aetna in Sicilia, Hecla in Islandia, &c.*) Terra igitur velut venter universi undiquaque cavernosa est, & infinitos intus meatus habet, & tum ampliores cavernas, tum angustiores ductus, instar venarum in corpore animalis. In meatibus istis calor ita se habet, ut in venis animalium; sicut ergo in animalibus calor, qui est in venis [&]°) sanguine, elevat humores sursum; ita ut varii ibi habitus [halitus]*) colligantur, & versus caput ascendant. Ita quoque calor in cavernis & venis terrae, varios halitus causatur & colligit, qui sursum elevantur. [elevari possint.]°)

    Requiritur etiam ut diuturna sit elevatio halituum, atque adeo una pars alteri continuo succedat, qua successione fit, ut halitus inferior ascendere cupiens protrudat superiorem tanquam impedimento sibi futurum, ex qua protrusione oritur elevatio prioris sive antecedentis halitus. Quemadmodum videmus in aheno vaporem qui novissime ex aqua calefacta exhalat, impellere halitum qui paulo ante ascenderat: idem cogitandum est fieri in aëre novis perpetuo halitibus è terra ascendentibus, & eos qui prius ascenderant, protrudentibus, ac simul calefaciendo
    *)  Het is bekend dat De Mey zelf in 1642 een 'brandende bergh' bij Grenoble gezien heeft. Zijn wandelstok vatte zelfs vlam. Bovendien heeft De Mey "een exempel gesien op het Eylant Sinte Eustache in America.", volgens de 'Voor-Reden ofte In-leydinge' van Halelu-jah ... (meded. van Kees Beaart).
    °)  Zie Keckermann (volgende noot), p. 663.

211 v

leviores reddentibus. Deinde, quia (ut alias evidenter est demonstratum) in omni motu fit quaedam circumjacentium corporum circularis successio; halitus qui primo ascendit, sequentes quodammodo motu suo ad se trahit, simulque ascendere facit. Juvat quoque istam elevationem frigus mediae regionis aëris, quatenus materiam cometalem spirituosam, sulphureum ac bituminosam 'antiperistasei' [^] sua exstimulat, & stimulando calorem intendit, ut velut de novo aestuare ibi incipiat, non secus ac calx viva aestuat in aqua frigida. [K: ...] Quia autem materia cometalis est sulphurea, nitrosa, bituminosa & pinguis, ideo vel à seipsa, vel calore superioris aëris facile inflammari potest. Accedit motus & circumgyratio istius materiae, quae ventilando materiam istam jam sua natura inflammabilem facile accendit: docet enim experientia motu etiam mucrones plumbeos sagittarum liquescere. In venis quoque & cavernis terrae, ubi materia bituminosa & sulphurea aliquid liberioris aëris nanciscitur, repente ignis generatur.
Atque hae sunt causae naturales cometarum, quibus angelos addere (cum Kekkermanno*)) tanquam eorum autores ac fabros, quibus Deus, ad extraordinarium aliquid circa cometas operandum, utatur, necessarium esse non arbitramur, aut ulla firma ratione, vel S. scripturae authoritate posse confirmari: neque sine gravi causa ad extraordinariam Dei providentiam confugiendum est, cum ordinariae causae sufficiunt; aut sine necessitate miracula sunt fingenda.
    *)  Barth. Keckermann, Systema physicum, Hanoviae 1612 (1e ed. 1610), p. 671.
Lib. VI 'De Meteoris' (p. 608), Cap. V, 'De Cometis' (p. 652-763) was voor de Mey een bron waaruit hij nogal wat letterlijk overnam, zie (o.a.) p. 660-668 en hier: viscosus, 'apokriseis', uliginosa, venter, thermae, Islandia, animalium, ahena, 'antiperistasei', circumgyratio, mucrones (soms is de volgorde anders).  Andere editie: 1623, p. 669-785.

212 v

    Quod attinet ad locum cometarum, toto coelo generari possunt; minus tamen frequenter intra tropicos visuntur, quam alibi, calore solis, qui ibi est vehementior, concretionem exhalationum impediente, vel dissipante.*) Cometas in tertia aëris regione, ejusque parte suprema generari Aristoteles docet ex eo liquere, quod ab aëre simul ab ortu ad occasum rapiantur. Summa enim pars supremi aëris, quia coelo vicinior est, ideo etiam velocius circumgyratur [K: 675]. Diximus minus frequenter apparere cometas intra tropicos quam alibi, aliquando enim etiam ibi observatos fuisse testatur idem Aristoteles. Narrat°) tempore magni illius terae motus in Achaja, quo insignes urbes, Buris & Helice fluctibus marinis mersae sunt, ingentem aestivo tempore cometam ortum fuisse, eumque sub aequatore. Et rursus imperante Athenis Molone, mense Januario, cometam fuisse ortum circa tropicum, sole ibidem versante. Sen. lib. 7. #) refert, cometam qui Attalo rege primum apparuit, initio modicum fuisse deinde sustulisse se ac diffudisse, ut in aequinoctialem circulum pervenerit.

    H. Regius existimat cometas in coeli nostri extremo sive summo locum habere, quia eodem tempore à diversis spectatoribus, longissimo terrarum tractu à se mutuo distantibus, conspecti, nullam parallaxin sive aspectus variationem ipsis exhibent, sed in eodem coeli loco, & prope easdem stellas dissitis istis spectatoribus existere videntur. Unde
    *)  Burgersdijk, Collegium physicum (Leiden 1642), p. 151.
    °)  Aristoteles, 'Meteorologica', lib. 1, cap. 6 (1597, p. 739); de twee steden worden er niet genoemd, maar wel in Seneca, 'Naturales quaestiones', lib. 7, cap. 5 (1632, p. 795).
    #)  Cap. 15 (p. 801): "Attalo regnante, initio Cometes apparuit modicus. Deinde sustulit se diffuditque, & usque in aequinoctialem circulum venit ..."

213 v

concludit cometas, cum sint tam sublimes, & valde magni appareant, multo esse majores planetis, utpote in inferiore coelo tantum existentibus. Vide lib. 2. Philosophiae natural. cap. 7*). Gilbertus putat cometas aliquando quidem infra lunam existere, sed saepius tamen supra eam apparere. Physiologiae lib. 3. cap. 4. & 7°). clarissimus G. J. Vossius lib. 3. De origine & progressu idololatriae cap. 9. #) distinguit inter cometas aëros & aethereos, & veri simile censet, ut cometae aërei sive inferiores fiunt ex halitibus terrestribus; sic cometas aethereos gigni ex halitibus siderum: sive halitus illi vere ignescant, sive, fulgor eorum fit inde, quod solis radios & fixorum imbibant siderum lucem. Cum enim coeli sideraque sint ex materia elementali: quemadmodum scripturis, ratione naturali, patribus, suo (inquit) loco comprobavimus +): nihil profectò in eo absurdi est, si & coelestes statuantur exhalationes, sive, ut ignes nostri emittunt fumos, itidem faciant ignes illi coelestes: sive potius ut sol è terra & aqua halitus extrahit; sic idem sol exhalationes educat ex aethere & stellis.

    Tempus durationis cometarum non est definitum, alii enim diutius apparent, alii citius evanescunt. [...] Maxima (inquit Kekkermannus) [p. 679] cometae duratio est sex mensium: qui enim diutius durant, eos extraordinarios esse existimat. Plerumque autem finiuntur ante diem trigesimum, saepe etiam ante octavum. Anno 1527 apparuit terribilis cometa, duravitque hora una & quarta ejus parte, oriebatur
    *)  Henricus Regius, Philosophia naturalis (2e ed. Amst. 1654), Lib. 2 cap. 7, 'De cometis', p. 102-108.
    °)  William Gilbert, De mundo nostro sublunari philosophia nova, Amst. 1651, p. 236, 'Cometas saepius supra Lunam esse' en p. 242, 'Infra Lunam cometas aliquando existere'.
('Physiologia': in de titel van Gilbert's De magnete ... physiologia nova, London 1600.)

    #)  G. J. Vossius, De theologia gentili, et physiologia Christiana; sive De origine ac progressu idololatriae, Amst. 1642, p. 773.
    +)  Lib. 2, cap. 38, p. 513: "... Aristoteles, caelum non elementalis esse materiae, qualia generantur, & corrumpuntur: sed quinctam esse essentiam, atque hoc non in orbibus modo, sed sideribus etiam, locum habere. ... prius philosophi sententiam de orbium materie, deinde de materie siderum refellam."

214 v

à subsolano, ascendens meridiem occidentemq; versus, sub septentrione maxime conspicuus: [...] colore erat sanguineo in croceum desinente. Josephus lib. 7. belli Judaici refert, paulo ante excidium Hierosolymae & panoletriam Politiae Judaicae, per totum annum, cometam gladio similem conspectum esse. [K: 681]

    Cometae lente & paulatim decrescunt, donec tandem plane absumantur. Post eorum extinctionem sequi solet excretio quaedam fumi sulphurei ac foetentis; sicuti post extinctionem lychni relinquitur foetidus fumus. Imo testantur autores fide digni, è cometis decidisse nonnunquam lapillos quosdam sulphereos & foetidos. Vide Kekkermanni systematis lib. 6. cap. 5. [1612, p. 683]  Anno 1556 mense Martio apparuit cometa qui post aliquot dies disparuit, & postea iterum fulgere coepit, teste Lavatero sub finem catalogi cometarum*) [K: 683]. Quae omnia non parum confirmant Aristotelis sententiam, cometas esse fumos flagrantes, non autem vel stellas, vel coeli aërisve partes concretas.

    Pars cometae alia dicitur interior, alia exterior. Interior pars praecipua, densa & compacta, stellam lucidam refert. Materia enim pinguis & viscosa compingitur instar globi aut saltem instar corporis solidioris; [K: ...] ac de se spargit atque emittit partes quasdam exteriores; sicut videmus lychnum in medio esse corpulentiorem, circa extremum vero partes habere tenuiores & ad reliquum corpus velut appensas. Exterior itaque pars est, quae ad partem
    *)  Keckermann vult aan (1612, p. 690): 56 kometen bij Lavater, 9 na 1556 (tot 1610).
Eerdere catalogus:
M. Fritsche, 'Catalogus prodigiorum', aan het eind van Meteororum ... loci fere omnes, Nor. 1555 (kometen niet apart geteld).
Johann Garcaeus, Meteorologia conscripta, Witt. 1568, p. 36-53:  50 kometen.
Later:
Giovanni Battista Riccioli, Almagestum novum (Bonon. 1651), T. II, libri VIII, sect. I de Cometis, cap. iii, 'Historia Cometarum 154'.
Nicolaas Struyck, 'Historie van alle de Comeeten, of Staartsterren' in Inleiding tot de algemeene Geographie (1740), p. 187-320, met Vervolg (1753).
G. W. Kronk, Cometography, vol. 1: Ancient - 1799 (1999), met op p. viii: "Perhaps the first great researcher of comets was Nicholaas Struyck."

215 v

interiorem velut appenditur, aut circa eam haeret. Estque vel coma, vel barba, vel cauda. [K: ...] Coma est exterior pars in cometa ejusmodi, quae materiam habet talem, quae omni ex parte similis est, & undiquaque radios quosdam tanquam crines emittit. [...] Barba est pars exterior cometae, cujus materia flammam fundit deorsum ex una tantum parte, ita quidem ut latius se extendat, atque adeo sit instar barbae latioris. Cauda autem est pars exterior cometae, quae adhuc se longius diffundit quam barba, sed eam non habet latitudinem. Hanc ideo plerumque aversam esse à sole existimat Kekkermannus [p. 685], quia qua parte sol haeret, ea absumuntur halitus. Sed in multis cometis (inquit Bodinus*)) verum non est, habere eos caudam à sole aversam. Constat enim cometam, seu cincinnatum, seu crinitum appellari libet, à tergo crines sive caudam dispergere, ut faces ac luminaria fusos à tergo radios dissipant; & si sursum moveantur, barbam radiantem deorsum remittunt: ita quoque cometa si ad occasum vergat, crines diffundit ad ortum. &c.

    Figura igitur cometarum est varia admodum, interdum enim longa visuntur instar columnae, interdum alia figura: sed saepe rotunda.°) Interdum habet cometa figuram cornu, ensis, trabis, jaculi, columnae aut lampadis, atque adeo crines suos sursum protendit similes faci ardenti, &c. Colore quoque differunt cometae: alius enim constat materia rariore estque lucidus, vel albicans; alii compacti
    *)  Jean Bodin, Universae naturae theatrum, Ff. 1597 (1e ed. Lugd. 1596), p. 220.
    °)  Burgersdijk, Collegium physicum (Leiden 1642), p. 151.

216 v

magis sunt & rubicundi. Sunt etiam qui subinde colores mutant, ita ut modo sint albi, modo pallidi aut flavi, modo aliqua rubedine tincti [K: 709].
Hujus diversitas causa est inconstans materiae constitutio, quae quamlibet figuram facillime recipit. Praeterea interdum visuntur similes stellis coelestibus cometae absque appendice*), nempe cum materia aequali modo densata est: Sed comam habere videntur, cum materia tenuior, rotundum stellae subcoelestis corpus undique ambit, in quam radii ab illius corpore exeuntes, brevium villorum imaginem referunt. Saepe autem haec appendens materia ita rara est, ut, qua parte soli est opposita, ob vigorem radiorum solarium non possit videri, videatur tamen in umbra & parte à sole aversa; & tunc stellae barbatae nominantur; aut cum appendix à tergo longior dependet, caudatae. [B: ...] Interdum appendix rarior quidem est quam ipsum stellae corpus, sed ita tamen densa ut acccensa per se lucere, & cerni possit: eaque, quaquaversum extendatur, caudae figuram refert.

    Neque mirum cuiquam videri debet, nos ante dixisse, è cometis aliquando decidisse lapides quosdam sulphureos. Nam ipsum quoque fulmen interdum in lapidem durissimum, omnia obvia rumpentem & disiicientem converti potest, si penetrantibus quibus constat exhalationibus, [D: ...] aliae pingues & sulphureae immisceantur; praesertim si crassiores etiam adsint, similes ei terrae, quae in fundis
    *)  Burgersdijk, Collegium physicum (Leiden 1642), p. 151.

217 v

vasorum, in quibus collecta est aqua pluvia, subsidit. Quemadmodum experientiâ discimus, si hujus terrae, nitri & sulphuris certas partes simul misceamus, misturamque istam incendamus, eam (teste Cartesio meteororum cap. 7.) [Fr.] momento temporis in lapidem quendam concrescere.*)

    Tempus quo oriri & apparere solent cometae [K: 678], certo determinari non potest. Rarius tamen dicuntur fieri verno tempore propter humoris copiam; & quia calor debilis ac remissus non potest tantum materiae excitare, quantum satis est ad procreationem cometae. Raro quoque perhibentur in aestate generari, quia solis efficacia absumit halitus cometales, ne in massam colligi & compingi ita commode possint. Rarissime autem apparere creduntur hyberno tempore; tum quia terra & aqua frigore constringuntur, tum quia efficacia solis debilior, quam ut sufficientem halituum pinguium & sulphureorum copiam generare possit. Frequentissime igitur generari cometae existimantur circa aequinoctium autumnale, praesertim si autumnum praecesserit aestas siccior: quia nempe eo tempore calor aestatis exhalationum materiam consumens aliquantum remisit, & tamen tantus adhuc est, ut halitus excitare possit: & aestas sicca praecedens, venas, cavernas & meatus terrae ita jam disposuit, ut magnam halituum copiam in aërem emittant.

    Sequitur ut de motu cometarum aliquid statuamus. Est autem cometarum motus duplex, vel°)
    *)  2 blz verder (1656, p. 210) zegt Descartes: "Sed magnopere miror eosdem [Philosophi] postea credidisse, cometas ... nihil aliud esse, quam exhalationes accensas: ... duratio, quae satis longa esse solet ..." (1644, p. 289).
    °)  Burgersdijk, Collegium physicum (Leiden 1642), p. 152.

218 v

enim moventur motu diurno, ut ante indicatum, (saepe tamen aliquanto tardius, quia non exacte, sequuntur stellarum & solis motum) vel motu erratico, idque vel ab exhalatione adscendente & cometae corpus venti more impellente, vel à proprio igne sequente ductum sui pabuli. Aliqui itaque tarde moventur, aliqui celerrime: aliquando sursum, nonnunquam deorsum. Sic narrat autor dierum canicularium ex Nicephoro, cometam quendam apparuisse, qui magno intervallo se ad terram dimiserit.*) Aliquando etiam cometae saltu quodam huc illuc discurrunt, propter materiae admodum inaequalem dispositionem.

    Ut plurimum tantum unus apparet cometa: aliquando tamen visi sunt duo°), aut etiam tres simul, ut tradunt historiae: sed admodum raro id contigit. Ratio verò cur & unus tantum & is etiam raro appareat, haec traditur ab Aristotele, quod licet exhalatio sicca, crassa & calida continenter aestate attrahatur à sole, quae est materia cometarum, tamen hanc materiam contingit fere dissolvi ac dissipari à motu solis & siderum. Non enim quaecumque attrahit sol in sublime concreta manent; sed plerumque mox vi dissolvuntur & dissipantur.

    Sunt inter recentiores aliqui qui existimant cometas oriri ex conjunctione variorum corporum lucidorum #), quae sunt in [..] coelis, quaeque seorsim videri non possunt, vario autem motu coelorum, dum ad se invicem accedunt, cometam reddunt visibilem.
    *)  Keckermann (1612), p. 694: "... dimittenda se ad terram. Habemus in historiis exempla huiusmodi cometarum, qui deorsum moti sunt, & sese dimiserunt, sicut inprimis memorabile est, quod autor dierum canicularium recenset ex Nicephoro, de quodam cometa, qui magno intervallo se ad terram dimiserit."
    De 'autor' is Simon Maiolus, Dies caniculares (Mog. 1607), p. 10: "Si Nicephori historiae fides philosophica adhibenda est, non omne quod fulget in summa aeris parte, Cometa est"; er volgt een citaat over een kegelvormig licht aan de hemel, waarop aansluit een citaat op p. 21: "Roma enim ab Alarico capta ... cum terraemotibus (inquit Niceph. lib. 13. c. 36) ignis quoque de coelo quasi ruptus delapsus".
    °)  Julius Caesar Scaliger, Exotericarum Exercitationum ... (Par. 1557), p. 123v: "Nos enim duos simul vidimus, alterum matutinum, alterum vespertinum, multis diebus, diversa latitudine, haud ita multis abhinc annis." (Bij Keckermann: p. 739; Scaliger wordt hieronder genoemd op p. 235.)
    #Rodrigo de Arriaga, Cursus philosophicus (Antw. 1632), p. 500: "... in ipsis caelis ... ad se accedunt ... faciunt Cometam visibilem". Het werk wordt hieronder genoemd op p. 234.
Henricus Conradus à Welden, Jacob Schwaiger (Praes.), Theses physicae de corpore simplici coelesti, Ingolst. 1628, p. 8, "caput Cometae nil aliud est quam congeries minutissimarum stellularum erraticarum".

219 v

Sed haec opinio facile ex eo refutatur, quod illi qui eam defendunt, opinentur concursum illum corporum lucidorum successive & paulatim non simul fieri uno tempore, unde sequetur cometas cum primum apparere incipiunt, exiguos esse, & paulatim, nunc ab una, nunc ab altera parte inaequaliter augeri, adeoque figuram perpetuo mutare; quod experientiae repugnat. Cometa enim est unum quid per se uniforme & contiguum corpus, quod fieri non posset, si orirentur tantum ex casuali atque irregulari concursu particularum illuminatarum; saepe enim una esset latior altera, una obscurior altera, quasi diversi luminis, &c. Deinde, deberent esse tales cometae frequentiores, imo fere certis temporibus redire, redeunte iterum ex motu coeli eadem dispositione partium, & lucis concursu, sicut frequentius videntur eclipses & planetarum concursus, quod hic majorem locum habet, eo quod tam multi cometae, qui huc usque visi sint in diversis formis & figuris, necessario denotent multa esse per totum coelum similia corpora lucida undiquaque dispersa. Adde, quod si cometae producerentur ex concursu diversorum motuum, sive corpusculorum vario motu invicem occurentium, non tam constantes apparerent per multos dies. [A: 500] Cum enim motus ille perpetuo mutetur, tam facile ac cito ab invicem separabuntur particulae illae lucidae, quam fuerunt unitae.

    Q. quid est de cometarum effectis sentiendum?
R. cometae non possunt alios effectus in hisce inferioribus*)
    *)  Uit Simon Grynaeus, Commentarii duo, de ignitis meteoris unus, alter de cometarum causis atque significationibus (1579), p. 60-61.  Ook in Johann Andreas Bose, De significatu cometarum dissertationes (Jena 1665), p. 148.
Zie over deze Grynaeus: Lynn Thorndike, History of Magic and Experimental Science, vol. 10 (1941), p. 91.

220 v

producere [...], praeter eos, qui materiam & formam eorum naturaliter consequuntur. Ergo prout cometa conflagrarit, & materia vel consumpta vel non consumpta fuerit, post se relinquet, aut non relinquet fomitem alicujus [...] mali. Nam cum cometes apparuerit ignemque conceperit, materia ejus [...] vel consumetur tota, vel pars aliqua extincto igne, remanebit. Quod si ab igne materia omnis consumpta fuerit, purificationem aëris consequi necesse est: ignis enim sua natura aërem purgat, ejusq; humiditatem corrigit. Tam magno ergo igne in aëre accenso, in materia facile inflammabili, quid aliud efficiet, quam siccitatem, aestum & ventos. Quae omnia aërem salubrem, non noxium reddunt. Contra si materia cometae, vel ob copiam exhalationum succedentium, vel ob caloris & ignis imbecillitatem, vel propter utrumque, tota non absumatur, materia sive fomes relictus, aliquando qualitatem aliquam malignam aëri & his inferioribus communicat. Unde aliquando sequitur pestis, sterilitas, caritas annonae; item tempestates, inundationes, morbi epidemici, & id genus alia. Sed efficere aut denunciare cometas interitus principum, eversiones regnorum, bella, aut alia ejusdem generis: huic item Principi, regno aut provintiae magis quam alteri, id nulla ratione vel arte à quoquam cognosci aut declarari poterit*). Quod si enim Deus per cometas futura quaedam peculiaria nobis manifestare constituisset, procul dubio id aliquo modo in sacris litteris significasset. At vero
    *)  Tot zover Grynaeus. Vgl. Burgersdijk, Collegium physicum (Leiden 1642), p. 152, in Disputatio XV, 'De meteoris igneis & aëreis' (resp. Daniel van Sonnevelt), 1631: "Effecta cometarum sunt tempestates, terrae motus, inundationes, sterilitas, pestilentia, aliique morbi epidemeci, & id genus alia. Quorum omnium rationes Physicae utcumq; reddi possunt. Morbos aut interitus principum, bella, Rerumpublicarum eversiones, nec effici a cometis, nec portendi crediderim."

221 v

S. scriptura nusquam mentionem facit cometarum, aut revelationem, quae nobis iis indicantur. Sed contrà monet nos Jerm. 10. 2. Ne discitote incedere in viam gentium istarum, & à signis caelorum ne consternemini; quia consternantur gentiles ab illis: nam statuta populorum sunt vanitas: &c. Imo ea ipsa quae nonnunquam cometas consequi diximus, certo ex iis praedici non possunt; saepe enim fallunt, & saepissime anni sunt steriles, fames invalescit, pestis aliique morbi grassantur, tempestates oriuntur validae & inundationes fiunt, nullis cometis praeeuntibus. Nihil tamen antiquitati & hodie vulgatius*) est, quam quod spectat ad bellorum clades, regnorum eversiones, principum morteis, &c. Siquidem Manilius lib. 1.

Quin & bella canunt ignes, subitosque tumultus,
Et clandestinis surgentia fraudibus arma,
  [...]
Civiles etiam motus, cognataque bella, &c.   [Astronomicon, 1600, p. 28]

Et Pontan. in meteor.   [Liber de Meteoris, 1545, p. 55]

Illi etiam belli motus, feraque arma minantur,
Magnorum & clades populorum, & funera regum.

Ut minus mirêre, si haec & similia in nullius ore non sint,

Et nunquam coelo spectatum impune cometen,
    [Claudianus: 1620, p. 174]

Et

                                crinemque timendi
Sideris, & terris mutantem regna cometen.
  [Lucanus, Phar. 1, 1643, p. 32]

Ut & illud Lucani & Virgilii,


    *)  Uit Gassendi, Opera 1 (1658), p. 712, waar ook de citaten staan. (Enkele van deze citaten ook bij P. Bayle, Pensées diverses ..., 1683, p. 6.)

222 v

    regnorum eversor rubuit lethale cometes.   [Silius, Pun. 8, 1961, p. 438]

                            Si quando nocte cometae   [Aen. 10, Lugd. 1617, p. 446]

sanguinei lethale rubent.
Non aliàs [...] diri toties arsere cometae.   [Georgica 1, Lugd. 1619, p. 251]

[...] Profecto si non invalesceret fames, si anni steriles non forent, si non grassaretur pestis, si bella non grassarentur, si exercitus non profligarentur, si principes non morerentur, nisi cometis praeeuntibus; praeclare illa circumferrentur. Nunc autem seu praefuerint cometae, seu abfuerint, omnia pari modo eveniunt, aut non contingunt. Ecquid ergo isti effectus referuntur potius in cometas, seu causas, seu signa, seu utcumque dicas, quam in quidvis aliud? Ad haec si cometae consisterent, ac uni tantum seu domui, seu urbi, seu regioni impenderent: si unius aciei clades non esset victoria alterius; & quod istis lethale est, salutare illis non foret; si reges soli morerentur, superioraque illa corpora optimates potius viros, quam plebeios respicerent; ratio speciosa obtenderetur; at cometae varias regiones, imo totam terram circumeunt; quicquid calamitatum afferunt uni seu viro, seu populo, praestant alii emolumentum; mista densantur principum & subditorum funera; neque naturalibus causis ullus nostri delectus est; ecquid ergo diros, letales, timendos dicimus cometas, potius quam benignos, & salutares [...]? terrifici sunt, sed dementia nostra, quae Panicos sibi objicit terrores, ac propriis malis non contenta, extranea undique adsciscit: mirum*)


    *)  Deze laatste zinsnede gaat bij Gassendi vooraf aan 'Profecto' (begin van de alinea).

223 v

enim dictu quanta fascinatio mentibus humanis illudat.

    Dices, cometas divinitus ad aliquid nobis significandum usurpari. Sed ut id fieri posse concedam; unde tamen nobis constat reipsa ita fieri; aut unde certo quis poterit discernere, quod significent, aut cui populo, regioni, aut homini singulari? non certe ratio hoc demonstrat, neque ut ostendi jam, experientia, neque Sacrae litterae quicquam de iis affirmant, neque ulla Dei revelatio afferri potest. Itaque an aliunde igitur haec assumuntur, quam ex vanitate, qua miseri turgescimus, dum digni nobis ipsis videmur, propter quos haec ostenta fiant? quid enim, declaravitne Deus fore, ut si quando cometa in occasum tendat, caveamus ab externis; si in ortum, à domesticis? an Principes admonuit, ut caveant ab iis cometis, qui matutinum occupant signum, factum ipsis horoscopum, aliasque consimileis nugas? Id cum applausu excipitur:

Saepe domi culpa est; nescimus credere coelo.   [Manilius, 1600, p. 28]

Neque ego sane improbo domestica mala, sive cometarum, sive aliarum quarumvis rerum occasione emendari. Sed quî patienter istos feramus, qui sic speciatim omnia definiunt, sic belle sibi sapiunt, quasi, quod ille aiebat, Jupiter Opt. Max. admiserit ipsos in concilium deorum. At vero nostrum non est scire, multoque minus determinare tempora

224 v

sive opportunitates quas pater in sua ipsius auctoritate statuit Actr. 1. 7. Quod cum ipsis Apostolis dixerit Christus, temere faciunt, qui vano studio, occulta Dei judicia indagare conantur. Sunt enim viae Dei impervestigabiles, judicia ejus nemo scrutari potest. Quis enim novit mentem Domini, aut quis ei fuit consiliarius? mirari oportet cum humilitate profunditatem divitiarum sapientiae divinae, non autem nimis judicio nostro confidere. Rom. 11. 33. 34. Citant quidem exempla mille cladium, mille mortium principum, quae post cometas acciderint; at centies plures praetermittunt, quae acciderunt sine cometis; neque declarant, qua ratione sinistri casus per cometas cuique aut innotescere, aut declarari valeant. Scilicet nemo satis attendit, quia neque cum Seneca satis id sibi objicit: lib. 1. quaest. natural. cap. 1. Ergo tu in tantis terroribus [erroribus] es, ut existimes Deos mortium signa praemittere, & quicquam esse in terris tam magnum, quod perire mundus sciat?*) lib. 2. de ira cap. 27. non enim nos causa mundo sumus, hiemem aestatemque referendi. Suos ista leges habent, quibus divina exercentur. Nimis nos suspicimus, si digni nobis videmur, propter quos tanta moveantur.

    Ipse quoque Kekkermanus°) non semper noxios esse cometas affirmat, sed aliquos esse qui pinguedinem quandam blandam & benignam habent, qua causa possunt esse fertilitatis, dum nempe agros ea pinguedine aspergunt, atque instar roris terram &
    *)  Tot zover Gassendi; het volgende citaat was door de Mey al aangehaald in zijn Commentariorum physicorum (1652, pars 3), p. 199.
    °)  Systema physicum (1612), p. 711.

225 v

fruges humectant, imprimis cum dissolvuntur atque evanescunt. Sed non video quomodo probare possit quod postea adjicit [713]: cometas nempe esse signa irae ac judicii divini, quemadmodum iris est signum supernaturale divinae gratiae. Contrà objici posset, quemadmodum iris non posset nobis esse signum divinae gratiae, nisi nobis hoc divina revelatione manifestatum esset; ita cometae non possunt esse signa supernaturalia, nisi nobis hoc divinitus innotescat; at S. litterae nullam eorum mentionem faciunt. Ideoque significationem nullam certam habere videntur praeter naturalem, respectu effectuum qui eos naturaliter consequuntur. Mihi enim verisimile non est Deum uti voluisse ordinarie cometis tanquam signis supernaturalibus rerum futurarum; neque tamen id usquam aut in veteri aut nov Testamento nobis indicasse. Sunt itaque divinationes ac vaticinia ex cometis, pars astrologiae judiciariae [^], quam vanam esse satis constat. Nescio enim quomodo illi defendi possint, qui cometas non secus interpretantur, ac si tabulas Jovis (ut est in proverbio) inspexissent*). Nam huic aut illi oppido, aut genti malum minari asserunt cometam, quia sub hoc aut illo signo, aut planeta, aut coeli loco, ortus est. Varias quoque & distinctas affingunt cometis indicationes pro diversitate colorum, figurae, & diverso habitu seu situ ad solem; e.g. si cometa fuerit matitunus, i. e. Si mane ante solis ortum conspiciatur in mundi plaga orientali, dicunt eum significare mortem regis°)
    *)  Keckermann (1612), p. 723. Vgl. Daniel Berckringer, Dissertatio historico-politica de Cometis, Utr. 1665, p. 112: "id verum de iis, qui cometas non secus interpretantur, ac si tabulas Jovis inspexissent", dit n.a.v. Gassendi: "quasi Jupiter Opt. Max. admiserit ipsos in concilium deorum" (zie hierboven p. 223).
    °)  Keckermann, 1612, p. 735.

226 v

aut principis in ea regione, in qua subjectum est signum cometae. [K: ...] Attendunt etiam ad conspectum planetarum, qui tum est quando cometa oritur. Item ad stellas fixas sub quibus cometa movetur. Observant quoqu; caudam cometae, quorsum nempe eam dirigat. Nam in quam mundi partem vergit, ejus regionibus malum praenuntiari statuunt. Pro vario etiam cometae motu, diversas divinationes tradunt, e. g. Si cometa quiescat immobilis, malum esse signum interpretantur, mali nempe interni ac diuturni. Sin vero velociter moveatur cometa, & non diu duret, indicari ajunt poenam Dei repente venturam, & cito desituram. [...] Si cometa ab occasu movetur versus ortum, dicunt portendi, quod externus hostis ab occidente regionem sit invasurus, & sic porro. Multum referre arbitrantur (inquit Peucerus*)) in qua coeli quasi uncia effulgeant cometae. Sub quo octavi orbis sidere, an prope commissuras absidum, quas caudam & caput Draconis vocant, vel procul ab his, & quorum siderum tanquam dominorum imperio subjaceant, in quas abeant partes; quoque [quaque] crines explicent, aut inclinent jubam, quo colore splendeant, sanguineone vel rutilo; pallidove aut lucido, vel livido & cinericio, denique an diu conspiciendos se praebeant vel modico tempore. Neque mirum est his ac similibus nugis conspersos esse Ethnicorum libros [^]. Ipse enim Democritus existimasse creditur°) cometas esse illustrium virorum animas, quae posteoquam aliquot seculis viguerunt in terris, tandem abiturae [obiturae] extremos
    *)  Caspar Peucer, Commentarius de praecipuis divinationum generibus (Ff. 1593), p. 592.
    °)  Keckermann (1612, p. 656) citeert Jean Bodin, Universae naturae theatrum (Lugd. 1596), p. 221; zie ook bij Vossius 1642, p. 773 (zonder "viguerunt in terris").

227 v

peragant triumphos, aut in coelum stellatum quasi splendida sidera revocentur, aut in superiori mundi parte vagentur ad vindictam hominibus significandam. Alii putarunt cometas ignes esse à spiritibus fatorum consciis comportatos, quibus futura significentur. Imo cometas deorum in numero habuerunt gentiles; saltem qui stellas omnes putarent esse Deos, & cometas stellis annumerarent. At communis ea (teste Tertuliano) inter nationes opinio fuit, sidera Deos esse.*)

    Dixi ante nullam fieri in sacris litteris cometarum mentionem, sed incidi postea in locum Zanchii de operibus sex dierum°), qui existimat locum illum illustrem Joelis cap. 2. qui citatur Actr. 2. (dabo prodigia in coelo & terra: sanguinem & ignem, & columnas fumi: sol ipse vertetur in tenebras & luna in sanguinem, antequam veniat dies Iehovae magnus & reverendus.) De cometis esse intelligendum. At vero praeterquam quod expresse mentio cometae non fiat, nihil quoque certi ex eo loco de cometarum natura aut indicationibus determinari potest: nisi forte in genere, mala saepe eos consequi effecta; adeoque non magis aut alio sensu signa irae divinae nominati merentur quam alia mala, aliis de causis exorta, e. g. tempestates horrendae, terrae-motus, inundationes, morbi graves & contagiosi, eclipses, &c. Neque video quare locus ille potius de cometis sit interpretandus quam de aliis meteoris ignitis, ex calidis & siccis exhalationibus & fumis genitis, qualia sunt fax, trabs, bolis sive jaculum, caprae saltantes #), scintillae,
caprae saltantes, Reisch, lib. 9, cap. 8
Caprae saltantes
    *)  G. J. Vossius, De Theologia gentili et physiologia christiana (Amst. 1642), p. 769.
    °)  Girolamo Zanchi, De operibus Dei intra spacium sex dierum creatis (Neustadt 1591), p. 297. Bij Keckermann aangegeven op p. 722.
    #)  Zie de figuren in A. Cunningham, S. Kusukawa, Natural philosophy epitomised: A translation of books 8-11 of Gregor Reisch's Philosophical pearl (1503) (Ashgate 2010), p. 106-7.   Figuur rechts: ed. 1504, lib. 9, cap. 8.
Vgl. figuren in F. M. Fernandez, Super quatuor libros Meteororum Aristotelis (Lugd. 1613). p. 220 en 218.

228 v

volantes, stella cadens, ignis lambens, ignis erraticus, draco volans, fulmen, tonitru, & lancea sive columna ardens; quam indicari à propheta ipsa littera & nomen expressum docere videtur. Est enim fumus oblongus & bene compactus, qui accensus instar trabis aut columnae ardentis apparet, & è medio quandoque aëre in mare vel terram instar titionis detruditur.*) Quibus accedunt etiam alia meteora, quae aeque ac cometa, inter prodigia coeli numerari possunt, ut virgae, chasma°) sive hiatus, qui est meteorum speciem exhibens aperientis se ac dehiscentis coeli. [M: 329]  Ut & parhelius sive imago solis, à latere ejus in nube densa, plana, quescente & aquosa per radiorum refractionem expressa. [M: 332]  Imo narrant historici & meteorologici sex [>] nonnunquam soles naturaliter eodem tempore apparuisse; unum visione directa, duos per refractionem, & tres alios per reflectionem. #) Quorum ii qui per refractionem videntur, in una parte rubri, & qui per reflexionem albi [..] minusque fulgentes sunt. Aliquando tantum quinque soles [<], vel quatuor, vel tres conspiciuntur. Et cum tres tantum sunt, saepe non in albo circulo, sed tanquam in alba quadam trabe sive columna apparent. Septimus quoque sol, supra vel infra sex alios videri potest: vel etiam tres diversi, unus supra alium stantes. Compertum quoque est unum ex praedictis solibus apparentibus, interdum caudam habere subigneam. Addi possunt halones sive coronae, i. e. circuli solem, lunam aliamve majorem
    *)  Johannes Magirus, Physiologiae peripateticae libri sex (Ff. 1624), p. 296.
    °)  Zie hierboven, p. 206, 2e noot.
    #)  Zie Descartes, Specimina philosophiae (Amst. 1644), p. 322 (figuur en margetekst).

229 v

stellam ambientes, ex radiorum in nubibus refractione effecti. [M: 332]  Et paraselene sive imago lunae, ex refractione radiorum lunarium in nube levi & humida repraesentata. [M: 333]  Quae omnia naturales suas causas habent, ideoque inter miracula numeranda non sunt; neque iis sine superstitione peculiares rerum futurarum, (imprimis autem contingentium, & quae à libero hominum arbitrio, multisque aliis causis dedendent) praedictiones assignari possunt.

    Deinde, quod attinet ante allegatum prophetiam Joel 2. & Actr. 2 [<], illa non est judicio fere omnium Theologorum ad litteram sumenda, sed allegorice sive metaphorice de terribilibus afflictionibus & tentationibus ecclesiae. Et speciatim per fumosos vapores aliqui intelligunt omnis generis morbos & afflictiones quibus corpus cruciatur, & tandem dissolvitur ac ab anima separatur. Pravi enim vapores praecipue sunt morborum causae. Quod autem additur solem vertendum esse in tenebras, & lunam in sanguinem. Notandum est morem esse propheticum, ut dicant, solem, lunam, stellas lumine suo destitutum iri, quando significare volunt, summam fore hominum perturbationem, imo quodammodo tantam quasi universi machina conturbaretur, omnesque coeli vires concuterentur: non quia id revera fiat, sed quia homines prae animi angore fieri haec credant, vel tantopere consternentur, quasi nihil non illorum proprie contingeret*). Vide similes locutiones & phrases propheticas. Esa. 13, 10. Eschl.
    *)  G. J. Vossius, Theses theologicae et historicae (Hag. 1658), p. 224.

230 v

32. 7. Amos 8. 9. Zephn. 1. 15. Ioel 3. 15. Matt. 24. 29. Similiter allegorice de magnis afflictionibus aut insignibus mutationibus & consternationibus hominum intelligendas, non autem ad litteram, sed hyperbolice, ac stylo prophetico.

    Quod autem aliqui afferant exemplum stellae quae magis apparuit Matth. 2. Et columnae ignis ac nubis, qua Deum narrat Moses Judaeos per deserta duxisse: illa cum plane fuerint extraordinaria & miraculosa, ad rem nihil pertinent, neque cum cometis comparanda sunt. Ut de stella à magis visa indicavimus in Physiologia nostra sacra*). Columnam autem ignis Rivetus non sine ratione existimat verum ignem non fuisse, sed rutilantem fulgorem°), qualis apparet in nubibus densioribus, in quas se oportune radii solares insinuant. Si enim verus fuisset ignis, nulla ratio apparet, cur scriptura, voce similitudinis fuisset usa Num. 9. 15. Vespere autem erat supra tabernaculum quasi species ignis usq; mane. Ergo quod in nonnullis locis ignis appellatur, inde fit, quia lux illa igni similis erat.

    Ut autem ad id quod ante monuimus, redeamus; nihil certius quippiam ex planetis, quam secundum Astrologos, ex stellis fixis planetisque praedici potest. Quorum tamen divinationes de futuris hominum factis, rerumque eventibus, aliisque rebus contingentibus, meras esse imposturas nemo vel mediocriter in Philosophia versatus, facile negaverit. Non enim desunt inter ipsos Astrologos
    *)  Joh. de Mey, Physiologia sacra (Midd. 1652/55, p. 260 (1661: p. 490), met verwijzing naar Fr. Spanheim, Dubiorum evangelicorum ... (Gen. 1639), p. 316.
    °)  Andreas Rivet, Commentarii in librum secundum Mosis (Leiden 1634), p. 330.

231 v

gravissimi authores & Mathematici pertissimi, qui fatentur impossibile esse, posse quicquam certi [...]*) inveniri ex stellis aut cometis, cum propter innumeras cooperantes cum coelo alias causas, quas simul attendere oportet; utpote à quibus magis saepe quam ab astris aut cometis eventus dependent: tum, quia obstant illis res quam plurimae, ut puta consuetudines, mores, educatio, pudor, imperium, locus, genitura, sanguis, cibus, occasiorum varietas, & aut defectus aut praesentia; animi libertas, disciplina, atque alia fere infinita; cum influxus astorum aut cometarum, ipsi fateantur divinatores, non cogere, sed tantum inclinare. Praeterea, qui judiciorum regulas perscripserunt, tam diversa plurimumque pugnantia eadem de re statuunt, ut impossibile sit prognosticatores ex tot, tam variis, dissonisque opinionibus aliquid certi posse pronunciare.

    Ideo cautiores illorum de futuris non nisi obscura pronunciant, & quae ad omnem rem, & tempus & principem, & nationem applicari possunt, ambigua prognostica artificiosa versutia confingunt. Postea vero quam aliquid horam acciderit: tunc illius colligunt causas, atque post factum vetera vaticinia novis rationibus stabiliunt, ut videantur praevidisse. Quemadmodum somniorum interpretes, ubi somnium viderint, nihil certi intelligunt: ubi autem post aliquid eis evenerit, tunc ad id, quod accidit, aptant etiam somnium visum. Praeterea, cum impossibile sit, in tanta cometarum ac stellarum
    *)  Henr. Corn. Agrippa von Nettesheim, De incertitudine & vanitate scientiarum declamatio invectiva (Col. 1531), cap. 31.

232 v

varietate, non semper invenire quasdam bene, quasdam male positas, occasionem capiunt ex his dicendi quod volunt: & quibus favent, vitam, salutem, honores, opes, [A: ...] victoriam, [...] similiaque praedicunt. Quod si quibus sint male propitii, iis mortes, [...] ignominiam, clades, exilia, angores, calamitatesque renunciant, non tam ex arte falsa, quam ex sceleratis affectibus. Huic impiae curiositati credulos homines pertrahentes in exitium, populosque ac principes saepe funestis seditionibus ac bellis inter se committentes. Quod si cum prognosticis illorum fortuna coincidat, ut inter tot ambigua, unum aut alterum verum evenerit, mirum quam (reliquis falsis vaticiniis alto silentio suppressis) tunc cristas efferunt, quam id insolentissime praedicant. [...]
Sed est hominum genus adeo timidulum credulumque qui tanquam pueri ad lemurum fabulas plus timent creduntque tam ea quae non sunt, quam ea quae sunt; [...] qui profecto, si non essent, astrologi & divinatores fame perirent, atque horum stulta credulitas praeteritorum oblita, praesentium negligens, in futura praeceps, sic deceptoribus illis favet, ut cum [in] caeteris hominibus uno mendacio tam suspecta fides reddatur dicentis, ut reliqua omnia vera obscurentur, contra in his mendaciorum magistris una fortuita veritas etiam publicis mendaciis faciat fidem. Quibus profecto qui maximè confidunt, maximè omnium redduntur infelicissimi, ut solent superstitiosae illae nugae perniciem suis afferre cultoribus, quod in

233 v

Soroastre, Pharaone, Nabuchodonozor, Crasso, Caesare, Pompeio, Deiotaro, Nerone, Juliano apostata testatur antiquitas, ut his nugis fuere deditissimi, sic earundem confidentia periere infelicissimi, & quibus laeta cuncta promiserant Astrologi, moesta provenerunt omnia, ut Pompeio, Caesari*), & Crasso, quibus neminem eorum, nisi jam senem, nisi domi, nisi cum gloria moriturum promiserunt, attamen quisque eorum male atque immature periit. Pertinax profecto & praeposterum hominum genus, futura qui se scire profiteantur, praeteritorum & praesentium ignari: & cum omnibus omnia occultissima se dicturos profiteantur, propria fata, imo quotidie occurrentia antequam eveniunt, quid in propria domo, quid in thalamo suo fiat, saepissime nesciunt. [...]
Et cum sciamus Deum creasse omnia bona, illi stellas aliquas malevolas & scelerum authores [...] tradunt, non absq; maxima Dei coelorumq; iniuria.°)
Jactant quidem suorum quaedam oracula, quibus eventus responderit: sed ut insomnia quamquam sine arte & duce aberrantia [oberrantia], tamen interdum fortuitas rerum ventururam species referunt: & caecus si vim lapidum spargit, aliquando imprudens tangit metam; sic dum multum & passim Astrologi mentiuntur, nihil mirum si nonnunquam fortuna audaciam eorum commendat; & mirentur se vera dixisse. Quod si de publicis negotius [negotiis], adeo facilis est Mathematicorum notitia, privatam rem suam cur eadem scientia non protinus augent? cur praevisis rerum eventibus molesta omnia non declinant,
    *)  Caesar kreeg na zijn dood een komeet naar hem vernoemd, zie 'Caesar's Comet, afgebeeld op verschillende munten, waarvan een wordt genoemd door Pierre Petit, Dissertations sur la nature des cometes (Par. 1665), p. 92 — op p. 93: "Si ces raisons avoient lieu nous aurions à souffrir de mauvaises influences de la nostre; qui n'auroit paru en ce temps-cy que pour reformer l'excez des perruques."
    °)  Tot zover Agrippa; het volgende is weer uit Barclay, Argenis (zie p. 202-4 hierboven), p. 206.

234 v

felicitatem non sequuntur; cur pauperes plerique & mendici sunt? facetè narrat Barclajus quid in Margania contigerit. Quendam (inquit) [201] superstitio haec afflaverat; ut nec uxoris cubiculum intraret, nisi exploratis antea astris. Si aut cauda draconis implicabat sydera, aut ea scorpius incinctu brachiorum corrumpebat; vel omnino quid monstri minabatur in coelis, solus oppido dormiebat. Quid quaeris? nati sunt ei liberi aliquot, & omnes insani.

    Cometae igitur cum sint corpora mere naturalia, & à causis naturalibus plane dependeant, non possunt quicquam portendere quod à libera hominum voluntate dependet. Qua enim ratione poterit quis sibi persuadere, exhalationes & causas cometarum, tunc solum dari, quando talia futura sunt, quae praedicere eos imaginantur. Unde R. de Arriaga in cursu Philosophico*), ut cometarum indicationes defendat, fingere cogitur eos cometas qui certi aliquid de rebus futuris significant, supernaturales esse, & miraculose eum in finem à Deo in coelo produci. Quae opinio vix mihi videtur Philosopho digna, utpote quae neque experientiae, neque S. litteris, neque rationi conveniat. Nam quod ajunt cometas potius regum ac principum futuram mortem quam aliorum hominum significare, quia delicatius vivunt, humores habent subtiliores, ideoque eos facilius laedi aëris intemperie, frivolum est: cum plerique infantes ac multi in omni aetate nullius notae homines, regibus delicatiores & debiliores
    *)  Rodrigo de Arriaga, Cursus philosophicus (Antw. 1632), p. 500. Vgl. p. 218 hierboven, laatste noot.

235 v

sint: quibus tamen cometae nec mortem afferunt, nec denuntiant. Sed nimirum quia potentum potius, quam vulgarium hominum interitus notari solet, ideo mortem regum ab iis praedici creditum est, ut N. Albertus lib. 1. tract. 3.*) non male observavit. Cui addo doctis. Scaligeri animadversionem ex 79. exercitatione contra Cardanum°). Est (inquit) corpus cometes: & tam densum ut illustrari: tam rarum, ut transmittere queat radios. Id quod etiam vidimus in globo vitreo. [...] Quod verò praeterea quaeritur: cometae signane sint, an causae: neutrum censeo. Etenim existimare à cometa regem interfici, ridiculae dementiae est. Tanto minus everti provinciam. Sed ne signa quidem sunt, ut fumus ignis. Verum sicut aliquis effectus est alterius signum propter cohaerentiam: veluti signum quod gallina peperit, cantus. Nam gallina utriusque & partus & cantus autor est. Neutrum verò ab altero pendet necessario. Multi itaque sunt à nobis cometae visi: quos nulla usquam tota in Europa subsecuta est pernicies mortalium. Et multi clarissimi viri suo fato functi sunt, multi eversi principatus, pessum-datae familiae illustrissimae, sine ullo cometae indicio. Non enim verum esse, quod ajebas, siccitate semper concreari, supra ex historia demonstratum est. Nam etiam in hyeme, & sub septentrione cometae generantur. Quamobrem jocari te putabam, cum mori principes siccis temporibus, scriberes: nempe cibis odoratis,
    *)  Keckermann (1612) geeft op p. 721: "Albertus M. lib. 3. Meteor. tract. 3. c. 101", en hij noemt Commentarii Collegii Conimbricensis in libros Meteororum Aristotelis Stagiritae; in ed. Lugd. 1608, p. 30-F: "libr. 1. tract. 3. c. 11." (Albertus, 'Liber primus Meteororum' in Operum tomus secundus, Lugd. 1651, p. 20): "... quare dicitur cometes significare mortem magnatum, & bella futura; hoc enim dicunt Philosophi auctores: non videtur ratio quare hoc sit, cum non magis elevetur in terra ubi habitat pauper, quam ubi habitat dives, sive sit rex, sive sit alius."
    °)  Julius Caesar Scaliger, Exotericarum Exercitationum ..., Par. 1557, p. 122v.

236 v

& curis confectos, atque vigiliis. Remiges vero & fabros, & vitrarios & messores, allio, bulbis, cepis [S: ...], sale, vino, pipere differctos, distentos, non mori: id vero inprimis est admiratione dignum.


F I N I S.




Bronnen en literatuur




Home | Varia | Goedaert | Johannes de Mey (top) | Vertaling