Libertatis amor meus.
Libet hîc inserere illud Senecæ cap. XX Lib. de Brevitate vitae, alieno quidem loco (nihil enim huc transferendum praeter proprias meditationes), attamen quia optime congruit cum mea sententia quam palam multoties profiteor, non possum non ejus verba pro meis habere. Omnium quidem, inquit, occupatorum conditio misera est; eorum tamen miserrima qui ne suis quidem occupationibus laborant, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, ad alienum comedunt appetitum, amare et odisse, res omnium liberrimas, jubentur. Hi si velint scire quam brevis ipsarum vita sit, cogitent ex quota parte sit sua etc.Ejusmodi quaedam meditatio me coëgit Ultrajectensem conrectoratum deserere, cogitque etiamnum neminem certis horis necessario docere, spernereque quamlibet conditionem quam remunerat magistratus, vix animum applicare ad medicam praxin ne aegrotis cogar obtemperare quasi stipendio me obligantibus, tandemque summo ardore ad mechanicam artem candelariam ferri.