Opdracht aan Amelis van RosendaelIn: L. van Ceulen, Fundamenta Arithmetica et Geometrica(vert. W. Snellius), Leiden 1615, p. 83-84. L. C. de Wreede, Willebrord Snellius (1580 - 1626), Utr. 2007, p. 188-205. |
| [ 83 ] | [ v ] |
Amplissimo Consultissimoque
|
| [ 84 ] | [ v ] |
|
huc non arcessam*)) cujus nomini quicquid in hoc opere nostrum esset inscribendum judicarem, qui cum penitiore juris scientia accuratissimam Mathematum cognitionem conjunxeris. En itaque tibi vir Amplissime hosce problematum variorum libros, in quibus quorundam Geometricorum problematum tractationem ita exhibemus, ut quandoque numeros quoque in hujus subtilitatis societatem admiserimus. Est enim numerus omnis commensus, rationis & proportionis accuratus interpres. Et, si quid Aristoteli credimus 2 cap. 1 Metaph. Arithmetica est 'akribestera tès geômetrias'; cui, si id dicat numeris ob infinitam sectionem quam Geometra actu non assequatur, cujuslibet magnitudinis partes & partium particulas accuratius exprimere, plane assentior.°) Eam ob causam numerorum, maximé irrationalum & surdorum usum istis libris illustratum philomatis invidere non debuimus: idque adeó tanto magis, ut clarum cuilibet sit, quantopere ad usum inutilis sit Pythagorea illa 'alogias' in tredecim species distributio #), in qua Euclides, totum 10 Elementorum librum occupavit, cum generales istae numerationis leges nihil pensi habeant ad quamnam speciem hic vel ille numerus sit referendus. Una enim & catholica hujus numerationis regula est. Verum Euclides, Pythagoreae sectae philosophus, potissimum se ad Pythagoream solidorum corporum adscriptionem composuit, inquit Proclus ^), tanquam illud esset Geometriae summum bonum & finis extremus. ideoque de utilitate libri decimi minus sollicitum mirari desino: nullum enim inter eas species elementum extat quod usquam in Archimede, Sereno, Theodosio, Menelao, Ptolomaeo, Theone, Eutocio, Diophanto, ipsoque adeo Euclide extra elementa vel citetur vel usum ullum habeat: crux igitur quaedam istic tantum defixa est, quae solo calculo in abaco facillime tollatur: & quamvis ista tanquam subtilia in Mathematica bibliotheca conservari possint: attamen ut minus utilis à 'stoicheiôsei' segregari debent. nam si ista usum habeant, totum hoc genus, cujus ille liber particulam duntaxat aliquam explicandam sibi sumit haud dubie plus longe reconditae eruditionis & scientiae complectetur. atqui cum certum sit Euclidem istarum contemplationem nudis lineis & magnitudinibus astrinxisse (ejus enim rei documenta in omni antiquitate extant certissima, apud Archimedem, Eutocium, Prolomaeum, alios) non mirum est purioris judicij logicos sublata illa sterili 'akribologia' earum tractationem ad surdorum & irrationalium logisticam cum celeberrimis hujus aevi Mathematicis rejecisse. Nam & illi ipsi qui hujus numerationis sunt studiosissimi, quique omnem aetatem in ea sola triverunt, cum numeri ultra modum excrescunt, & quasi mole sua ruunt, ecquid manum de tabula tollunt? introspice sodes librum hunc quintum, in quo istas lacunas à nobis suppletas videbis. Quin imò ubi ipsi se ipsos ob multiplicem numerorum nexum vix expediunt, nunquid facta analysi ad explicabiles delabuntur? videlicet ne tritum illud occinatur, 'to ou manthanômen'. Est itaque numerorum ista tractatio eatenus probanda, quatenus ad aliam etiam aliqua utilitas inde redundet. Haec ideo liberius apud te, vir Consultissime, disputavi, ut, quoniam harum non es ignarus, ipse quoque videas jure miritissimo partem hanc ab elementis segregatam. Quamobrem si ista quae hic asserimus à te ea fronte accipiuntur, qua me excipere es solitus, tum demum labores nostros nullubi melius collocare potuisse intelligam.
*) Amelis van Rosendael (1557-1620), raadsheer aan Hof van Holland, was oom van Maria de Langhe, Snellius' vrouw (Wikipedia). °) Zie hierover De Wreede 2007, p. 190. #) Snellius wordt hier bekritiseerd in: Joh. Kepler, Harmonia mundi (1619), 'Proœmium', p. 4: "ecce sollertissimum Geometrarum hodiernorum Snellium, plane suffragantem Ramo ... ad usum inutilem esse divisionem illam eneffabilium in tredecim species." In Opera omnia, vol. 5 (1864): p. 83, noot 2 op p. 471, met een uitgebreid citaat. Kepler noemt ook het even hierna genoemde "crux ... defixus", en zegt even later: "Ramus aedificio Euclideo formam ademit ... Snellius igitur etiam caementum aufert". Ander commentaar op Snellius: Joh. Broscius, Apologia pro Aristotele & Euclide, Dant. 1652, p. 37. (De Wreede 2007, p. 200-4.) ^) Proclus, In primum Euclidis Elementorum librum Commentariorum ad universam mathematicam disciplinam principium eruditionis tradentium Libri IIII, Patavii 1560 (ed. Fr. Barocius), lib. 2, cap. 4 (eind), p. 39, over Euclides: ![]() "Secta autem Platonicus, huicque philosophiae familiaris est. Unde sanè totius quoque Elementorum institutionis finem statuit, earum, quae Platonicae appellantur figurarum constitutionem." Proclus 1560, p. 38: "Pythagoras ... mundanarumque figurarum constitutionem invenit." Zie Euclid's Elements, boek 13, prop 13-18. Figuur: Wikipedia. Liesbeth Cornelia de Wreede (2007) noemt Snellius niet voor niets "a Humanist Reshaping the Mathematical Sciences". |