Home | Chr. Huygens | < Oeuvres XXI | Vertaling

[ 539 ] [ v ]

Réflexions sur la probabilité de nos conclusions

et discussion de la question de

l'existence d'êtres vivants sur les autres planètes

[ 1690 ]*)

I.   De probatione ex verisimili.
II. Verisimilia de Planetis.
III. Quod animalium productio, praesertim hominum,
praecipuum sapientiae intelligentiaeque divinae sit opus°).
IV. Insolitum spectaculum peregrino ex Jove advenienti.
563 Appendices. ]


  *)  Manuscrit G [HUG 7], f. 35-43. La Pièce peut-être non pas de 1690 mais de la fin de 1689.
  Nous avons interverti l'ordre des Parties I et II.
  °)  Comparez l'Appendice IV au "Cosmotheoros".



[ 541 ] [ v ]

I.

De probatione ex verisimili

  Omnia fere huc reduci. forsan et mathematicorum demonstrationes. Certitudinem vero non bene poni in perceptione clara ac distincta. Patet enim ejus claritatis ac distinctionis varios quasi gradus esse. namque et in ijs quae plane nobis perspicue comprehensa putamus saepe fallimur et ipse Cartesius exemplo est, ut in legibus communicati motus ex impulsu corporum*). &c. in circulo illo ex glacie in aere suspenso cujus repercussu parelia fieri vult [<]. In bene discernendis istis probabilitatis gradibus ingenium judicijque rectitudinem conspici, nec usquam tantum aberrari quam in ejusmodi judicij neglectu aut perversitate.

  Sunt enim qui quae mathematicorum more conclusa non sunt ita pro dubijs habenda putant, ut nihilo minus his plane contraria amplecti liceat. Velut in Copernici Systemate, etsi undique et observationum consensu et argumentis et quasi naturae ipsius voce id confirmari, commendarique videant, tamen quia aliud quoddam Tychoni Braheo in mentem venisse intellexerunt neque illud Copernicanum geometrice demonstratum esse, non illi magis quam huic accedendum existimant, nec prae imbecillitate judicij tam immanem probabilitatis differentiam agnoscunt.
Ceci s'applique e.a. à Cassini et à Roemer: voyez sur eux la p. 311 qui précède.

  Sic multi omni aevo astrologorum genethliacorum praedictionibus fidem tribuerunt°), non satis perpendentes quam inepta et ratione carentia principia sint eorum artis. Veluti efficacia ista planetarum secundum aspectus, hoc est secundum angulos quibus in terra distare apparent, tum regulae ex his constitutae ad praecognoscenda vitae prospera aut adversa. Nec perspicere valent haec ab impostoribus lucelli gratia fuisse excogitata; quoniam verisimilium gradus discernere nesciunt.


  *)  Voyez les p. 4 et suiv. du T. XVI.   [ Déja en 1673 Huygens emploit le terme 'degrez de vraisemblance', voir VII, 298; voir aussi X, 739 (à de Volder, sept. 1691): "dans la geometrie mesme on s'imagine souvent de comprendre tres clairement des choses qui sont fausses".]
  °)  Voyez sur l'astrologie en général les p. 178-179 du T. XX. Consultez aussi les p. 311 et 343 [<] qui précèdent.



[ 542 ] [ v ]

II.

Verisimilia de Planetis

Quid non Astronomiae ac Philosophiae rudes adversus haec, favente vulgo, obijcere poterunt?

§ 1.   Praeparatos esse eos quibus haec scribuntur oportet lectione librorum quibus tum veritas Terrae motae probatur et neque hanc, neque plurium terrarum existentiam Scripturae sacrae adversam esse; ut sunt Galilei dialogi, Wilkeni mundus lunae*), Keplerus &c. Nolo enim transcribere quae apud tam multos legi possunt. Quin et hoc postulo, ut Astronomiae cognitionem non levem habeant, ejusque praesertim partis physicae. Absque his enim recte judicare de nostra hac opella non poterunt, nec multum apud me censura ipsorum valebit si haec improbent vel contemnant, si derideant. Sunt ab ijs authoribus illa quoque refutata quae ex philosophiae placitis opponi possent. At nos ex eadem philosophia et recta ratione quam sit probabilis opinio nostra concludemus.


§ 2.   Digna est materia quae tractetur°). Imo miror eos qui se philosophiae studiosos ferunt, cum illuc cogitatione non ascendant.


  *)  [ Cf. Dialogo ... sopra i due massimi sistemi del mondo (1632) [txt] de Galilée, et les 'Dialogues' (1661) dans Mathematical collections and translations de Thomas Salusbury (1667).]
  John Wilkins (1614-1672) "Discovery of a new world, or a discourse tending to prove that it is probable that there may be another habitable world in the Moon", 1638 [...].
  °)  Ailleurs (Chartae Astronomicae [HUG 28] f. 132) Huygens écrit:

Digna res est quae quaeratur, ait Seneca [QN VII, 2.3], pigerrimam an velocissimam sedem nacti simus, omnia circa nos an nos ipsos circumferat &c. La question est encore plus considerable a mon avis, de scavoir si nostre Terre seule porte des animaux et des creatures douees de raison, ou s'il y a dans l'univers plusieurs terres avec des habitans aussi remarquables.

[ Cf. le frontispice de A Discourse concerning a New Planet de Wilkins (ed. 1684, 2nd book).]

[ 543 ] [ v ]

Uti qui longinquis peregrinationibus regna multa populosque adierunt sapientius meliusque de patria sua judicant, quam qui nunquam extra eam pedem extulerunt, ita qui inter sydera mente versari assuevit, atque inde hunc Terrae nostrae globulum contemplari, quam sit minima hic mundi particula saepe cogitat, item quid alibi in tot terrarum millibus agatur. Quantula tunc sunt regna haec, quid negotia, quid ambitus.


§ 3.   Consideremus systema hoc planetarum circa Solem, cujus hic posita est figura*), tanquam extra positi, Solem illum in medio quinque globorum qui diversae magnitudinis orbibus ipsi circumferuntur, omnes vero illius luce illustrantur, proximi validius intentiusque, remotiores languidius, ac singuli in sese convertuntur aliquot horarum spatio, quo tota superficies per vices ea luce inclarescat.

  Potestne jam probabile cuiquam videri, cum tot nominibus inter se convenire advertat hisce omnibus soli circumpositis globis, in uno ipsorum, eoque e minoribus, mirabilia multa inesse, maria, montes, silvas. flumina, animalia multorum generum, alia 4 pedibus alia binis incedentia, alia per aerem vagantia, alia sub aqua degentia quae omnia mirabili quadam ratione sibi similia producant, in caeteris vero ejusdem chori socijs ac consortibus nil nisi materiam radios solis reflectentem, nulla varietate insignem, in vasta solitudine saxa, lapides, arenas tantum ferentem? (nam corpoream quidem materiam unde fiat lucis repercussus, concedere ijs necesse est). Quae enim ratio afferri poterit cur uni prae caeteris omnia illa concessa sint, reliquis usu omni carentibus, aeternaeque damnatis inertiae ac sterilitati.

  Cum arbores nobis notas fructus aliquos aut glandes ferre sciamus, non dubitamus, quin et illae, quas in ignotis insulis procul conspicimus, aliquid ejusmodi praeter folia edant.

  Solus assecla Tertij a sole Planetae, noctu animalibus lucem praestabit, quaterni vero quinti Planetae nulli usui erunt, itemque quini circa remotissimum collocati. Quod si igitur similis quaedam rerum varietas ac pulchritudo in caeteris planetis atque in Terra hac nostra viget, nunquid spectatore carebunt! an non ut animalium elegantia et artificiosa fabrica, florum colores atque odores ad hominum admirationem aut voluptatem comparata videntur, ita et in istis existent aliqui qui tantis spectaculis tamque jucundis fruantur.


§ 4.   Cogita hominum genus interijsse atque ad nihilum redigi. Nonne omnia ista quasi frustra videbuntur. Nonne cultu omni Terra destituta manebit? squallida°) deserta ac bestiarum habitatio?


  *)  Il n'y a pas de figure dans le manuscrit et il serait bien superflu d'en ajouter une ici [Cosmotheoros, 690].
  [ °)  Add. p. 894.]

[ 544 ] [ v ]

  Jam vero homo ipse, animal illud rationis particeps, nonne longe praecipua pars censenda est eorum quae in Terra existunt? Ille tot artium capax, qui coelestium motus distantiasque ratione atque organis quibusdam instructus deprehendere potuit? tanta industria domos, naves, vestem, machinas omnis generis construit. denique qui unus contemplari atque admirari divina opera queat. Quamquam enim mortalibus perspecti non sint fines quos sibi conditor proposuit; apparet tamen ei placuisse ut essent ratione praedita animalia quae infinitam suam sapientiam suspicere possent, et beneficia agnoscere.

  Hujusmodi igitur animantibus si reliqui Planetae careant, certe multo inferiores vilioresque erunt nostrate hoc. Nulla autem ratio est ut minus ornatos rebus omnibus putemus, imo est cur majores illi Jupiter ac Saturnus praestantiora quaedam consecuti existimentur. Non deerunt itaque praecipua illa animalia, hominum generi aequiparanda, ac forsan etiam longe perfectiora.

  Illud vero nihil prorsus obstare credendum, quod in Mercurij Planeta decuplo quam nos majore aestu incolae torreri videntur, in Saturno centuplo minorem experientes, perpetuo gelu rigescere. Quidni enim et animalia et arbores herbae aliave quaevis ad diversas illas temperies aptata sint ac durata. Nam plane ineptire est, in nostra hac solis distantia mediocrem calorem lucemque praebitam existimare, in alijs illis vel abundare vel deficere. Refellitur enim his ipsis discriminibus quae in Terra hac cernuntur. Cum tanto frigidius degant hyperborei illi Samoiedae quam qui mediam Africam incolunt, nec tamen aut hi aut illi de sorte sua querantur.




§ 5.   Porro positis animalibus quae in Planetarum superficie vitam agant, videndum an non aliquid amplius de natura ac sensu eorum colligere possimus.

  Cum varias animalium nostrorum figuras contemplamur, quadrupedes, aves, pisces, cancros, testudines, angues, insecta; ac rursus in singulis tantam formarum diversitatem ut equi, elephanti, porci, cervi, histricis in quadrupedibus; aquilae, pavonis, noctuae, vespertilionis, grand bec*), struthiocameli, in volucribus. ceti, raiae, sapeae, hippopotami, crocodili, ostrei, spongiae, schol°), concharum, veau marin †), in piscibus aut amphibijs. denique insectorum genera. haec omnia considerantes facile credemus nequaquam divinando nos assequi posse, quaenam in tam longinquis planetarum regionibus figurae animalium habeantur. praesertim cum et in Americae terris aliae repertae sint quam in caeteris orbis partibus, ac plantae quoque et arbores plurimae nostris omnibus dissimiles.x)


  *)  Nous ignorons de quel oiseau Huygens entend parler. Il est possible qu'il s'agisse du pélican.
  °)  Mot néerlandais: plie franche ou carrelet.       )  Phoque.

  [ x)  Gassendi, dans Vita Peireskii (1641), 303: "Nam, si non omnis fert omnia tellus, deprehensumque est in America animalia, plantas, caetera, nasci à nostris planè diversa; cùm America tamen, & Europa eiusdem globi partes sint: quantò aequius est reputare, omnia quae gignuntur in Luna, orbe planè alio, à terrenis hisce differre?"]

[ 545 ] [ v ]

  Attamen cum summa genera notorum nobis animalium percensemus et quibus modis moveantur, omnia huc reducuntur ut vel in aere volent alarum remigio, vel pedibus in terra incedant, vel sine pedibus reptent, vel flexu corporum vehementi aut pedum percussu per aquam sibi viam aperiant. Praeter hosce movendi modos vix videtur alios dari posse nec concipi. Ergo quae in planetis degunt uno aliquo ex his modis incedent, aut aliqua etiam pluribus simul ut apud nos aves amphibiae, quae et pedibus in terra ingrediuntur, et in aquis natant, et in aere. Nulla autem quarta praeter hasce vita cogitari posse videtur. quid enim esse ibi queat praeter tellurem solidam, elementum liquidum, atque aerem aut illi simile? (posset enim aer multo esse densior graviorque nostro hoc, eoque volantibus commodior). Haec certe ejusmodi sunt ut satis clare pateat nihil ab his diversum dari posse.

  Quam felices vero primarij isti ac ratione praediti incolae, si triplici hac facultate polleant. Ita tamen ut mali nihil inde consequatur. Nam si hoc bono fruuntur, necesse est ut inimicitiae et bella non perinde inter illos existant atque in Terra hac nostra, quod alias nec tuto nec secure vivere possent, quippe impraevisis invasionibus semper expositi hostis alati.

  Huygens pouvait difficilement prévoir qu'au vingtième siècle de fréquentes incursions de "hostes alati" auraient lieu, ici même sur notre planète. Comparez la p. 87 du T. XIX. [ T. XX1 apparut en 1944.]


§ 6.   Videamus porro de sensu Planetariorum istorum animantium. Equidem nihil certius persuasum habeo quam visu praedita esse. Quaenam enim vita sine visu, quomodo aut pericula devitare aut alimenta quaerere hoc sensu destituta queant? In hoc maximum vitae praesidium, nec fieri potest ut ubi animalia extent, hoc maximo omnium dono priventur (autres leçons: careant, destituantur). Itaque in omni genere eorum quae hic apud nos sunt, oculorum usum animadvertimus, terrestribus, aerijs, aquatilibus, ipsisque adeo insectis; nisi vilissimi quidam, lumbrici ac vermiculi excipiendi sint. Quod si divinum lucis inventum perpendamus quae a Sole ad Planetas caeteros aeque ac ad terram pertingit, profecto non magis nostri gratia quam caeterorum omnium creatam hanc mirabilem motus naturam putabimus. Ante omnia vero spectatores istos rationis compotes quos diximus, visu pollere credibile est quo et mirabili rerum in terris varietate et coelestium conspectu fruantur, solis, lunarum, siderum totiusque universi specie, in quibus immensa Dei potentia praecipue elucet. Nunquid enim haec aspicere solis nobis terrae incolis datum erit, qui vero alibi agunt ad haec caecutient?*)


  *)  En marge:  visus. auditus. sensus caeteri. generatio. esca. sermo. voluptas. artes. scientiae. mathesis necessario eadem. musica eadem fere. astronomia.

[ 546 ] [ v ]

§ 7.   Si contemplationem et admirationem rerum naturalium, operum Dei, hominibus auferas, quid aliud rationis usu consequantur, quam quod bestiae et aves absque eo habent. ut nempe tranquille inter se degant, victu ac vestitu non careant nec sensuum voluptatibus.

  Fateor quidem a multo maxima Terricolarum hominum parte vix ad haec animum adverti aut certe leviter inspici quod longa consuetudine etiam res tantae obsolescant. Sapientiores tamen admirantur crebro auctoremque suspiciunt. Aliqui etiam penitus omnem eorum rationem investigant, atque ij licet omni tempore pauci sint, toto tamen saeculorum lapsu non exiguus eorum numerus efficitur.




§ 8.   Anne igitur et oculos animalibus istis tribuemus. Certe oculorum fabrica uti mirabili industria comparata est, ita vix alia ratione iniri potuisse videtur, ut distinctas rerum exterarum imagines sensibus referret. A singulis enim punctis radij ad pupillae orbem manantes, ad singula rursus puncta refractione convexae superficiei colliguntur, ac nervulorum sensu qui in fundo oculi subtillissime sparguntur, quorumque contextu pellicula quam choroidem [<] vocant, componitur, ita afficiunt, ut inde rerum situm, distantiam, colorem, interior animus judicet. Eadem hic machinatione in omni nostro animantium genere natura usa est, ut credibile sit non alia ratione tam bene (autre leçon: melius) lucis beneficium sensibus adaptare potuisse. Cur non igitur eandem hanc in istis quoque regionibus secuta sit, cum nusquam non optima eligeret. Habent igitur et oculos animalia illa; et binos quoque, quibus simul eandem rem conspiciant; quoniam rerum propinquarum distantijs judicandis intersectione quadam radiorum opus est. Absque vero distantiae cognitione periculosior incessus est, nec tam bene vitantur occursu suo nocitura. Habent et in suprema corporis regione collocatos: si enim recte ac sapienter ibi collocatos agnoscamus nec tam bene alibi potuisse, defuisse sapientiam dicendum foret inferiori parte eos reponenti.

  Nunquid et manus habebunt? non videtur quicquam accurate absque tali instrumento fabricari posse, imo nec quicquam tractari apte aut disponi, qualia in observatione coelestium requiruntur.

  Ut multo alia mundi facies animo offertur, cum innumerabiles Terras et in his singulis non minorem rerum animaliumque varietatem quam est ea quam hic coram intuemur concipimus. Cum vulgo haec nostra sola esse existimaretur quae omnia contineret hujuscemodi, sidera vero nil aliud quam lucidi quidam globi in convexa coeli superficie defixi censerentur*).

  Quanto majus praestantiusque illud opus ita multiplex et infinitae varietatis; quantoque magis dignum Deo. Non jam universitas mundi in coelum Terramque distribuitur. at nos in coelo sumus [<], astrique unius magni comites circumferimur, sed unius e multis.


  *)  Comparez les deux lignes latines (de date incertaine) que nous avons mises en tête de notre Appendice III au "Cosmotheoros".  [ Quo fine tot sydera. cur tam magna tam parvum usum praebitura? si nihil sunt quam lumina.]

[ 547 ] [ v ]

§ 9.   De destinatione providentiae in rebus creatis, praesertim animalium membris. Volucres terrestribus praestare, nisi quod instrumenta manuum ad machinas et observationes coeli requiruntur. in reliquis aves potiori sorte esse. Ciconia. locus*) egregius. Quid si in planeta utrumque in uno genere conjunctum?

§ 10.   Quid posset esse in planetis diversum a nostris rebus. quid melius. multa certe. Cum coetera perpendimus nobis concessa aut inventa ut scribendi artem. telescopiorum. geometriae intelligentiam. analytices. arithmeticae logarithmorum typographiae. ut non facile concedi potest haec eadem in Planetis caeteris agnosci, ita verisimile est alia quaedam nihilo deteriora illic reperiri, ne nostris rebus nimium praecellamus.


  *)  Leçon incertaine. Si Huygens a en effet écrit "locus" nous ignorons à quel endroit de quel auteur il fait allusion. Le paragraphe de Pline sur les cigognes ("Naturalis historia" X, 31) n'a rien de bien remarquable.
[ Cf. Jonston, Historia Naturalis Animalium, 5.1, De Ciconia: "Nidulari ... in summis urbium tectis, ipsis etiam fumariis".
Dirk van Bleiswijk, Beschryvinge der stadt Delft, 1667, p. 14-15: "Oyevaeren ... ontallijcke veele Nesten boven op de Huysen ... Schoorsteden".]





§ 11.   Videndum etiam de auditus sensu, nunquid et hic in remotis Terris istis attributus sit animalibus (en marge: s'ils ont l'air qui sert a conserver le feu, à respirer est necessaire, et sert a la navigation. adaptè merveilleusement a l'ouïe). Quod multa suadent. Nam primum ad conservationem vitae plurimum prodest haec perceptio; cum sono ac fragore saepe ingruens periculum cognoscatur. praesertim nocturno tempore, cum oculorum auxilium ereptum est. Praeterea et animalium quodque vocis sono sui similia advocat, multaque inter se significant. Apud ea vero quae rationis usum habent, quod genus illic quoque reperiri paulo ante dictum est, quanta quamque mirabilis vocis et auditus est oportunitas; ut non sit credibile tam praestantem sensum tantumque loquendi artificium hujus Terrae ac nostri gratia tantum fuisse excogitatum, quomodo enim illis non multum ad felicitatem nostram desit, qui tanto beneficio carent, aut qua alia re pensari hoc potest. Deinde an et musicos sonos suavissimosque illos concentus nobis unis quos intelligamus datos esse putabimus cum omnis haec harmonice fixam immutabilemque quandam naturam sortita sit ut nusquam terrarum gentiumve non ijsdem legibus contineatur, quantum quidem ad intervalla sonorum et consonas distantias attinet.

§ 12.   Porro hoc idem, atque etiam multo manifestius, habet Geometria, ut non nisi ijsdem principijs fundata sit, ubicumque locorum reperiatur. Itaque hoc etiam unum est ex argumentis cur eam non nostro tantum hominum generi concessa destinataque esse credatur. Sed alia etiam sunt quae magis id confirment. Nunquid enim soli nos hujus Terrae incolae syderum cursus observabimus, eorumque distantias ac mundi magnitudinem metiemur?

[ 548 ] [ v ]

Soli circuitum globi nostri ac superficiem investigabimus? Tum artis mechanicae rationes soli cognoscemus, totque illis commodis quae ex hoc studio promanarunt, praeter nos omnes carebunt? Atqui in his rebus vel maxime usus ac praestantia rationalis animae elucet, ut fere tantum caeteris hominibus praecellant qui harum rerum intelligentia pollent, quantum illi inferiori generi animantium. Non video quidem quodnam tantum boni accepisse potuerint caeterorum planetarum incolae quod huic sit aequandum. Quodsi tantummodo Jovis aut Saturni sidus contemplemur quanto ibi degentibus ad Astronomiae studium majus incitamentum et oportunitas contigerit, in tot circumeuntibus Lunis, tamque frequentibus earum eclipsibus, absonum videbitur nullam istic harum rerum scientiam vigere, cum apud nos tanto levius illectos, tantoque minore apparatu, tam mirabiles progressus fecerit. Tam frequentes Lunarum ac Solis Eclipses nunquid istos Jovis ac Saturni incolas ad cognoscendas tanti prodigij causas excitabunt? Nunquid et Annuli Saturnij variae ac mirabiles apparentiae, dum nonnunquam ingentis circuli lucidi forma noctu conspicitur, interdiu vero lucem solis multorum dierum spatio intercipit, haec inquam tam miranda nunquid eodem vel invitos Saturnicolas adducent? Sane si nostrae solis lunaeque defectus ad astrorum studium homines excitarunt, multo magis id apud istos Saturnicolas tantae vicissitudines commutationesque efficere debuerunt. Equidem non hoc tantum, sed et globi sui Geographiam accuratissimam, et Longitudinum inventum, utriusque hujus planetae habitatores, si et illic maria navibus frequentantur, possidere crediderim. Quidni vero navigent cum tanto quam nos commodius possint, et minore periculo*).


  *)  Le sens de ce passage s'expliqe par ce que Huygens dira en 1694 dans le "Cosmotheoros" (p. 749 qui suit):  "Praesertim vero in Jovis Saturnique maribus commoda esset navigatio propter Lunarum plurium utrobique copiam; quarum ductu longitudinum mensuram, quam vocant, quae nobis non contigit, facile consequi possint".




§ 13.   Sed haec fortasse jam audaciore quam par est conjectura protulisse dicemur. Hoc negari non potest, Eclipses istas fere cotidianas, et lunarum conjunctiones mirabili varietate in illis regionibus conspici. Constat etiam noctium ac dierum continuas vicissitudines ibi servari cum sciamus etiam quanta sit diei Jovialis ac Martialis longitudo. Nam Jupiter 10 fere horis superficiem suam totam soli exponit, Mars, ut nostra Terra, horis circiter 24. Et quis de Saturno Venere ac Mercurio addubitet, quin caeterorum naturam sequantur, etsi periodi nondum sint animadversae? Porro etiam aestatis et hyemis diversitas in Saturni planeta quin sentiatur vix ambigo cum et annuli et totius systematis axis ad orbitae Saturniae planum obliquus sit angulo partium 31, a quo neque globus multum declinare putandus.

[ 549 ] [ v ]

At quam longae sunt aestates illae hyemesque, quindecim nostratium annorum. Contra autem in Jove eadem semper caloris ac frigoris temperies regioni cuique, etsi calor major aut frigoris minus prope aequatorem colentibus quam versus polos. adeo ut partes anni nulla re nisi syderum exortu illic notentur. Sed ad animalia longinquarum istarum terrarum revertor.

§ 14.   Quae si ut jam satis constat sunt in Planetis tum ratione praedita tum bruta, nunquid et generatione sese propagabunt? Vix quidem dici potest eadem perpetuo manere quae semel ibi collocata sint. Oporteret enim neque casus varios neque infortunia nec odia bella aut caedes, in terris illis extare quibus interire animalia possent, nec senio ea confici. Sed fortasse longe alia ratione reparatur eorum genus, atque hic apud nos. Potest sane. Attamen tam mirabilis ac divina est nostrarum generationum ratio ut vix credi possit, non ulterius quam ad hunc globulum nostrum illud porrigi. Videmus etiam in tanta quam habemus animalium diversitate eodem fere modo alia ex alijs nasci. neque aliter in Americae regionibus aliter in Africa aut Europa aut Asia. Ac denique voluptatis sensu omnia animantia ad generandum excitari; quae voluptas caeteris omnibus quae sensu percipiantur longe praestet, nec magis ad conservationem eorum generis data sit, quam genus ipsum ideo creatum conservatumque, ut hac voluptate fruatur. Nam et in ratione pollentibus, nunquid in his rebus, tum quae ad amores, liberorum curam, pertinent, magna pars vitae et jucunditatis omnis posita est? Voluptas autem summum optimumque est Dei donum, ideoque et illa in quibus maxime sita est, non hujus tantum terrae habitatoribus tributa putentur. Nec vero hasce tantum quae communes nobis cum bestijs sunt voluptates planeticolis ijs, qui rationis participes sunt, concessas arbitror, sed illas quoque alterius generis quae ex virtute ac naturae contemplatione oriuntur. quandoquidem et harum rerum capaces animos ijs jam ante adscripsimus [<]. Absque voluptate, non erat cur cara aut expetenda vita esset, nec hominibus nec bestijs. Neque mihi contradicant hic Stoici aut cujusvis alterius sectae philosophi. nam si recte expendatur omnium de summo bono sententia, nemini non pro fine voluptas proposita est, alijs ex virtute et honesto, alijs non solum ex his sed et ex sanitate, divitijs, affluentia rerum omnium delectabilium; alijs denique ex ijs quae post mortem praemia contingent, prae quibus omnia haec humana despiciunt. Sed ubique finis idem voluptas. Atque hic non possum silentio praetermittere quantopere admirer unde prima voluptatis extiterit idea. Certe illa quae nobis data est ejus particula ab aeterna illa quae cum Deo semper fuit desumta est. Quanta autem frui debet is qui animalium generi hominumque praesertim hanc impertijt?




§ 15.*)   Tunc tam arrogans eris ut quae in istis remotis coelorum spatijs corporibusque Deus ordinaverit exponas? Respondeo: nihil profecto definio aut assevero, sed conjecturas et verisimilitudinem expendo. — At illa mille modis tibi non imaginandis se habere possunt. Respondeo: hoc ipsum est quod examinandum erit. Hic de visu°). de conspectu coelestium corporum.


  *)  En marge au crayon (jusqu'au mot "corporum"); apparemment ajouté plus tard.
  °)  A la p. 721 du "Cosmotheoros" Huygens réfute longuement (comparez le § 8 qui précède) l'objection du texte pour autant qu'elle se rapporte à la construction d'yeux. Voyez aussi notre observation sur cette réfutation à la p. 659.

[ 550 ] [ v ]

De alimentis. De igne. De caeteris scientijs praeter geometriam musicam astronomiam. de quibus dixi. quae sunt ad has requisita.

  Porro in superficie planetarum seu terrarum illarum herbas, stirpes, arboresque enasci vix dubitandum puto. Non solum ornatus gratia. sed ut ijs animalia nutriantur. Nutriri autem ijs nequeunt, nisi nova continue succrescant.

§ 16.   Posita vero rerum coelestium scientia et observatione, quam multa alia concedere necesse est! Nulla enim observatio syderum absque instrumentis, sive ea e metallo aut ligno fabricata sint, aut aliqua solida materia ab his diversa, quod ut fiat etiam fabrorum serris, dolabris ac caeteris ejusmodi carere nequeunt. Vix etiam manibus aut quod eorum officio fungatur. Sed et circuli arcus in ijs instrumentis requiruntur et arcuum divisiones in partes aequales. Necessaria praeterea est et observatorum ad posteros transmissa memoria et temporum ratio et epochae quae sine scripto non videntur explicari posse. Sine temporum speculatione vix esse possunt.

  Ut vero ex observatis syderum errantium ac totius coeli systema colligatur, haud aliter quam apud nos, alijs atque alijs conjecturis ac hypothesibus fingendis perveniri potest, nec sine geometricorum theorematum auxilio. Procul enim abest ut distantiam coelestium illorum corporum visu discernere valeant, cum non aliter apud illos quam apud nos omnia sydera in unius sphaerae superficie partim fixa manere simulque ferri, partim oberrasse videantur. Caeterum de veritate systematis vix quoque certi esse possint nisi oculis cernere detur planetarum mutabiles figuras et magnitudines, pro varia expositione ad solem, varioque spectantium intervallo. Ut vel videndi sensum multo quam nos acutiorem nacti sint, vel vitrorum aut speculorum auxilio nostris telescopijs non absimili adjuventur.

§ 17.   Quid si barbariem et ignorantiam non exuerunt, ut nostri Americani? nonne cum ad hos respicimus videtur Deo tantum propositum fuisse ut vita fruantur homines, et naturae bonis voluptatibusque, scientiarum autem investigationem praeter naturam paucos affectasse. Hoc vero dici nequit. Praevidit enim et ad haec homines ingeniosos exorituros, ut coelestia scrutentur, artes vitae utiles reperiant, mare navigent, metalla effodiant. Possetne enim quicquam horum praeter mentem magni illius opificis accidere? Imo vero an non horum gratia rationis usum homini dedisse dicendus. Nam si tantum ad hoc factus esset ut viveret et voluptatibus frueretur quas et bestiae plerasque percipiunt, cur tam capax artium et inventionis ingenium concessit? cur supra bruta eum sapere voluit?

[ 551 ] [ v ]

  Quare si haec praevidit, etiam hominum natura ea continentur, nec poterunt artium et scientiarum studia praeter naturam existimari. Si autem hic sunt secundum naturam et ex Dei beneficio, etiam in caeteris istis Planetarum terris eadem ratione existent. Et vel perfectiora et cumulatiora in ijs qui magnitudine et comitatu excellunt.




§ 18.   His itaque omnibus instructos esse Planeticolas necessarium quodammodo videtur, si quidem rerum coelestium cognitione perinde ac nos fruuntur, quod quidem probabile esse paulo ante ostendimus.

  Unum tamen hoc non leviter obstat, quod apud nos Terricolas tam rari reperiantur astronomiae studijs eruditi, nec multo plures qui agnoscere cupiant quae astronomorum diligentia in lucem protulit. Primum enim Europa e quatuor orbis partibus sola est, ubi scientia haec excolatur, nam astrologiam illam divinatricem in qua passim Asiae populi delirant, nihili esse neque hic nominandam, nemo sanus negabit [<]. At in Europae regionibus ne unus quidem e centum millibus hominum haec intelligit aut scire curat. Cur igitur tam paucis data est harum rerum notitia si hominum generi destinabatur? Cur etiam tam sero contigit tot elapsis saeculis quibus vel nulla vel falsa rerum coelestium scientia fuit. Nondum enim 80 anni praeteriere ex quo verus ac simplex planetarum motus, rejectis Epicyclorum figmentis, a Keplero deprehensus fuit*). Hinc videri potest non esse hominum contemplationi qui aut hic aut in planetis habitant expositam motuum coelestium cognitionem, sed Deum sibi ipsi hanc reservasse, dignam magnitudine sua.

  Attamen cum aliquibus licet paucissimis inter homines intelligendi vim ac solertiam ad paranda huic cognitioni necessaria concesserit, negari non potest etiam generi humano scientiam istam fuisse destinatam. Non enim tale hoc est ut Deus non praeviderit futurum. Quin etiam non paucis haec impertiri voluisse dici potest, si saeculorum multorum tempora cogitemus, etsi unoquoque saeculo paucis tantum. Fortasse etiam inter initia tantum adhuc versamur, tractuque temporis longe frequentior evadet harum rerum notitia.


  *)  En 1690 — mais voyez la note 1 de la p. 539 qui précède — 81 années s'étaient écoulées depuis l'apparition de l'"Astronomia nova" de Kepler. En disant "nondum 80 anni" Huygens s'en tient peut-être à une feuille séparée antérieurement écrite sur le même sujet. Voyez aussi sur les "80 anni" la note 42 de la p. 738 qui suit.

[ 552 ] [ v ]

§ 19.   O quam admirandum spectaculum contingeret ad planetarum aliquem accedenti. Nam hactenus de ijs fere tantum disserui quae similia nostris rebus apud illos extare credi potest. Jam vero si ulterius id quod initio adsumptum fuit persequamur nihilo minori varietate terras istas exornatas esse quam nostram hanc, nec inventa apud illarum incolas, sive ad vitae commoda, sive ad animi oblectationem spectantia aut pauciora nostris aut ijs postponenda vigere, quam multa nobis nova illic aspiceremus. nam dubitari non potest quin plurima ipsis desint quibus nos fruimur. Cumque haec alijs pensari jam ante concluserim [<], quam mira, nec unquam cogitationi nostrae observata, in istis regionibus sese offerent. Quod ita optime intelligetur, si Jovis aut Saturni incolarum aliquem fingamus ad hanc terram nostram duce genio aliquo, aut Mercurio, delatum, certoque statuamus non majori stupore atque admiratione eum affectum iri ob rerum novitatem, quam si e nobis aliquis in planetarum istorum globos deducatur. Placet vero ad singula quaeque quae ita peregrinanti occurrent attentum inducere, ut multitudinem rerum nostrarum, quibus illae quae in Planetis sunt concedere non debent, simul comprehendamus. Etsi enim non paucas utrobique communes similesve esse ostenderimus, tamen et in his plerumque tantum discriminis superesse credibile est, ut curiosum spectatorem detinere valeant. Quanta diversitas enim jam in animalibus et plantis americanis ad nostra collatis!


§ 20.   Sunt quaedam universalia ut mihi videtur. Velut aqua et pluviae ad nutriendas arbores et herbas, quia et optime est ratio sic instituta, et vix aliter potuisse videtur. Si enim liquidum quidem elementum haberent, sed e quo Solis aut intrinseco terrae calore nihil sursum attolleretur qualis hydrargyri nostri natura est, quodnam alimentum haberent stirpes paulo altioribus terrarum istarum partibus crescentes? an potius nullae ibi crescerent, atque ita tota fere terra nihil alimenti animalibus praestaret! Imo et arbores et herbae universale quid videri potest, quorum tot mille genera, eadem tamen oeconomia radicibus valide retinentur, quarum fibris terrae humiditatem attrahunt eaque sola augentur.




§ 21.   Novum prorsus in Philosophia, et nostro saeculo demum aut inventum aut confirmatum est dogma, mundorum seu terrarum in mundo multitudo. Nam apud antiquos philosophos, Democriti et Philolai [>] temporibus, suspicio quidem erat, veritas autem incerta, nondum astronomicis rationibus Systema Circumsolarium Planetarum ordinantibus ac per consensum phaenomenorum comprobantibus.

[ 553 ] [ v ]

Hoc enim a Copernico primum praestitum: Telescopiorum vero invento summâ evidentiâ patuit. Hinc porro tota Philosophiae ratio commutata est quodammodo, cum vere demum nunc sciamus qui simus et quae mundi particula. Nimirum animalcula quaedam in superficie unius e globis circa solem ambientibus discurrentia; cujusmodi soles proculdubio totidem sint quot fixa, quae dicimus, sydera apparent, imo quot per immensa spatia existunt. Admodum enim probabile non nisi pauculas ex incomprehensibili multitudine nobis conspici [<]. atque hoc insuper probabile, unicuique ejusmodi soli suas esse terras asseclas. Tales ergo cum nos esse cogitamus, aliud prorsus esse cognoscimus quam veteribus plerisque sapientibus existimabamur, quibus Terra haec nostra duarum praecipuarum mundi partium una videbatur, altera coelum. Etiam ratione praeditorum alia deos alia homines esse. His vero regendis praecipue deos istos, aut mundi opificem occupari. At nostra haec nova mundi notitia quam longe infra istorum aestimationem nos collocat! quamque simul supra istos intelligentia effert, qui errorem istum deprehendere potuerimus. Quanto vero etiam majorem Dei conceptum praebet, tot ac tam variarum rerum creatoris, quas ijs legibus eaque arte constituerit ut veluti machinae totidem affabre confectae sponte moveri quantocunque tempore possent, nihilque ijs accideret quod non ipse praevidisset.

  Quis autem vel in his Solibus, Terris, lunisque totum Dei opus consistere dixerit, cum innumeras alias res in infinito spatio efficere potuerit quae cujusmodi sint nulla ratione excogitare queamus. Imo cum hoc immensae et incomprehensibili isti Naturae magis conveniat, ut longe plura ulterioraque operetur, quam quae vel suspicari possit imbecillitas nostra.




§ 22.   Principium hinc. Fuisse viros graves et sapientes qui his meditationibus vacarint. Anaxagoras [<]. Democritus. recentius Cardinalis Cusanus qui planetas stellasque habitari opinatus est [<]. Plutarchus gravis in primis author in libro de facie in orbe Lunae*).


  *)  Le 15 février 1692 Fatio de Duillier écrira à Huygens (T. X, p. 257): "Monsieur Newton croit avoir decouvert assez clairement que les Anciens comme Pythagore, Platon &c. avoient toutes les demonstrations qu'il donne du veritable Systeme du monde, etc.".
  Dans une note à cette lettre Huygens cite Plutarque de facie in orbe lunae, et nous avons imprimé en cet endroit, dans la traduction d'Amyot, le passage auquel il fait allusion (voyez aussi la p. 251 du T. XVI).

  La réponse de Huygens à la lettre de Fatio ne nous était pas connue en ce temps. Nous venons maintenant (mai 1942) d'en recevoir une reproduction photographique. La réponse est du 29 février 1692 [cf. XXII, p. 155] et Huygens s'y exprime comme suit:

  Monsieur Newton fait bien de l'honneur aux Pythagoriciens de croire qu'ils aient estè assez bons geometres pour trouver de pareilles demonstrations a celles qu'il a données touchant les Orbes Elliptiques des Planetes. Pour moy j'ay de la peine à croire qu'ils ayent seulement connu le mouvement de Mars, Jupiter et Saturne au tour du Soleil [...], et la proportion de leurs cercles; parce que Platon ayant achetè les Escrits de Philolaus [ce fait est mentionné (^) par Diogène de Laërce ...], y auroit trouvè tout le Systeme Copernicain s'il eust estè, et ne s'en seroit pas teu. Mais quant à la vertu centrifuge qui contrebalance la pesanteur j'en remarquay ces jours passez quelque vestige dans Plutarque au Traitè de facie in Orbe Lunae, où il dit que la pesanteur de la Lune ne la fait pas descendre vers la Terre, parce que cette pesanteur est effacée par la force de son mouvement circulaire°), semblable à celle qu'on sent quand on fait tourner une pierre dans une fronde. Cela vient apparemment de quelque plus vieux philosophe.

  On voit que Huygens connaissait et appréciait le traité de Plutarque déjà en 1690; à moins que ce que nous appelons ici le § 22 n'ait été ajouté plus tard, ce qui ne nous semble pas être le cas. [...]
  [ °)  Cf. Christian Huygens Nouveau traité de la pluralité des Mondes (1702), p. 272.]
  [ Voir: On the Face in the Moon (1957).]

[ 554 ] [ v ]

§ 23.   En marge:  Quid cum ad geometricorum inventorum subtilitatem logarithmos algebrae mirabilia: haec cum cogito vix mihi persuadere queo, talia apud Jovis aut Saturni habitatores reperiri [<]. cum nec in nostra sphaera nisi paucis regionibus haec nota sint. Quod si tamen isti ingenio nos superent, quidni et haec et alia praeterea eruerint! aut si non eadem, tamen alia et nostris meliora. Geometria tamen ubique eadem est necessario. itemque musicae toni!



[ 555 ] [ v ]

III.

Quod animalium productio, praesertim hominum,
praecipuum sapientiae intelligentiaeque
Divinae sit opus

§ 1.   Non expendendam molem rerum creatarum in judicanda praestantia. Terrae ingens moles et globi planetarij solisque ipsius et stellarum nihil comparandum hac in parte habent cum minimo animale aut insecto. Etsi enim ordo ille rerum coelestium, et constans ac tamen varius motus, eam pridem admirationem in animis hominum peperit ut non authorem tantum sed et praesidem et motorem assiduum Deum hinc agnosci crederent, id nunc non ita necessario opinandum videtur, cognita motuum istorum natura simplici seque ipsum sustentante. Semel enim conglobata et in suis orbibus agitata haec corpora (a potente nimirum opifice) sponte sua circuitus inceptos continuare potuerunt. In terrae autem regionibus magna quidem sunt haec omnia, mare fluvij montes sylvae, nec parvam utilitatem nobis praebent. Sed quoniam prorsus irregularis horum omnium est situs [<], ut in sphaeris geographicis apparet, magis potentiae quam intelligentiae divinae operationem praeferunt. Sed cum animalium genus intuemur, hic sive ad artificiosam membrorum compaginem attendimus sive ad sensuum mirabilem perceptionem sive ad generationis mysteria; ubique subtilissimae scientiae et perfectissimae artis indicia intuemur, ut vel ex sola oculi geometrica constructione ostendi potest, qui praeter summam geometriae subtilitatem tam insigni industria ad motum illum materiae aethereae quae lucem efficit attemperatus est, ut nihil minus unquam homini in mentem venire potuisset, quam talis inventi idea [<]. Si vero ad interiora mentis humanae attendamus*), quanto intervallo quae huic insunt, rebus omnibus corporeis, artificijsque ex mechanica et geometria petitis praestant. ut memoria, intellectus, rationum collectio, voluptatis sensus. Quae sunt ejusmodi, ut longissime captum nostri ingenij limitesque excedant.


  *)  Comparez ce que Huygens dit déjà en 1653, p. 135 du T. XIII, sur l'impossibilité de comprendre comment la "pictura visibilium ... inde ad cerebrum mentemque nostram perferatur".

[ 556 ] [ v ]

  Cum igitur inter opera Dei excellat caeteris animalium hominumque formatio, non est verisimile in una hac Terra nostra primarium hoc opus molitam esse providentiam, in caeteris nihil tale, sed ea tantum in quibus nullius exquisiti artificij vestigium appareat.


§ 2.   Ratione non posse concipi unde animalia aut quomodo creata.


§ 3.   Quid quod ex his quae ad animalia hominesque attinent suprema illa intelligentia ac providentia necessaria quadam ratione deducitur, cum reliqua omnia quae tum in terra tum in coelo intuemur ex atomis motuque eorum oriri potuisse pertinax aliquis Epicuri sectator ostensurus sit. Sed ijdem cum ad animalia ventum est, frustra se torquent, et, nisi desipiant, digitum Dei in his se agnoscere confiteri debent in quibus omnia ad destinatum finem tam provide disposita apparent. Quis enim tam impudens ut aves volare dicat quia alatae sunt. non autem datas esse alas ut volent*) (en marge, biffé:  nec fruges aut caetera omnia quibus nutrimur eâ gratiâ creata esse, sed nos ijs vesci, quod ad alendum apta invenimus).


  *)  Comparez ce que dit Leibniz dans son Discours de Métaphysique de 1686, savoir qu'il faut "s'éloigner des phrases de quelques esprits fort pretendus qui disent qu'on voit parce qu'il se trouve qu'on a des yeux, sans que les yeux aient été faits pour voir".


§ 4.   In easdem fere angustias novi philosophi sese conjiciunt*). Cum enim potentiam divinam tantummodo ad motum materiae imprimendum mutuatur, cujus motus vi ac legibus formari docet Soles Terrasque et in his omnia fere quae cernimus, etsi nimia plerumque audacia; nihil prorsus de bestiarum aut hominum, aut minimorum denique insectorum origine attingit; neque id mirum, quoniam nequaquam intelligi potest, ex semel ita concitatis materiae particulis ejusmodi quid quale est animal conflatum iri quod illi ingenue fateri debuerant eoque nihil hic sibi liquere.


  *)  Huygens avait d'abord écrit:  sese Cartesius conjicit.
[...] oublié de corriger [... le singulier en pluriel, 3 fois].

[ 557 ] [ v ]

§ 5.   Ad haec igitur peculiaris quaedam Dei opera requirebatur, quae quo pacto sese exercuerit dum tot varias vivorum animalium formas molitur atque in Terram perducit id vero omnium rerum quas unquam scire optavi supremum est et maximum. Hic tantum voluntatem ac potentiam Dei Mosaica historia adducit, cum jussu ejus cuncta exorta esse narrat. Nec quicquam ulterius aut ratio aut conjectura humana pervestigare potuit aut poterit unquam.



  Ici sont intercalées les citations des Dialogues de la Mothe le Vayer que nous publions comme Appendice [>] aux présentes Pièces et dont nous avons parlé dans l'Avertissement [537].




§ 6.   Quid hic philosophi? Ausi sunt nonnulli aeternum mundum aeternamque hominum progeniem statuere, quo et atomorum confluxum et providentiam excludunt. Nam si quid ab aeterno fuit, id nullum sui authorem habere potest, cum duorum aeternorum neutrum altero prius aut diutius extiterit. Adversus hos multa afferri solent, quaedam etiam ex Terrae ipsius natura et mutabili facie. Mihi hoc novum ex philosophia petitum argumentum caeteris praestare videtur.

  Quaecunque certo modo se habent, cum natura sua (leçon alternative:  cum appareat nihil obstare quin) aliter quoque se habere potuissent, ea causam habere ex qua sint qualia sunt. Itaque fuisse tempus cum talia non essent, ac proinde non fuisse talia ab aeternitate [<].

  Terra sphaerae formam habet cum aut cylindri aut cubi habere potuerit. (En marge:  Crystalli forma hexagona). Aliqua igitur causa fuit quae in istam formam eam compegerit. Fuit igitur prius materia ejus, ac proinde non ab aeterno tempore extitit hic terrae globus. Planetae circa Solem omnes in eandem partem circumeunt, cum potuerint aliqui in contrariam ferri. Est ergo causa quaedam quae omnes istos circuitus consistere coegit. Ergo non est ab omni aeternitate systematis hujus ordo. Terrae moles quinquagesicupla est magnitudinis Lunae. cur non centupla, aut aequalis duntaxat, nisi quia tanto major materiae copia ad formandam terram confluxit. Non igitur ipse globus ab aeterno.

[ 558 ] [ v ]

§ 7.   At veritates geometriae.
Ici Huygens se montre, peut-on dire, Pythagoricien et Platonicien. [...]




§ 8.   At si spatium mundi tibi proponas, non potes cogitare id aliter quam uno modo se habere posse; esse nimirum extensum in infinitum. Hic igitur nulla causa accersenda est quae tale effecerit, nihilque proinde ex hoc axiomate obstat quo minus semper fuerit.


§ 9.   Terrae vero rotunditas nihilo minus causam habet, quam aut aquae gutta aut bullae pueri ex aqua sapone mixta. Quamobrem sicut hae ita et terra fuit ex materiae portione quadam in sphaeram coacta. Itaque ante formata fuit quam animalia aut arbores in eam imponerentur. At quomodo hoc factum aut quo progressu? dicant si possint philosophi.

  Parmenides ex Sole*), at ex terra fere omnes: vix enim dici possit aliunde advecta esse. Sed quomodo ex terra? Nam forma animalis ex luto effecta qualem hominem a Prometheo fabulabantur immensum distat ab eo quod est animal ossibus musculis nervis oculis totque alijs intus innumeris partibus compositum. An ut Tages ille°) e Terrae sulco homines primi emerserunt? Longum esset commenta omnia populorum hic referre, in quibus nihil est quod aliquam veri speciem habeat. Putarunt quidam ex limo Aegypti mures generari, quod si ita esset, possent et elephanti et homines. Sed illud haudquaquam credibile est, ex terrae particula utcunque aquae mista tanti artificij automaton existere jamque satis perspectum est et experimentis compertum omnia ex semine nasci, imo insecta quoque. Quod si mures, cur non continue aliae atque aliae formae animalium e terra gignuntur? aut cur non omnis Aegypti limus in mures vertitur?


*)  Dans son "De vitis" etc. Diogenes Laertius dit en parlant de la doctrine de Parménide (IX, 22): 'genesin te anthroopoon ex hèliou prooton genesthai. auton de huparchein to thermon kai to psuchron, ex hoon ta panta sunestanai'. D'après Parménide, nous semble-t-il, les hommes ne proviennent pas du soleil mais ont été primitivement engendrés ici-bas par la chaleur solaire.
°)  Cicero, de Divinatione II, 50: "Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi cum terra araretur extitisse repente .... ut in libris est Etruscorum".

[ 559 ] [ v ]

  Fatendum est itaque postquam Terrae globus coaluit, mirabili quadam ratione nec nobis intelligibili, animalia et in his homines formatos esse. Vix dubitandum quoque quin animantium hominumque collocandorum gratia Terra fuerit condita. Ergo et Planetae reliqui non absimili fine; nec ab ijs praecipuum illud praestantissimumque Dei opus abesse putandum. Quum etiam sibi placuisse videtur natura in tam diversis animalium formis reperiendis!



[ 560 ] [ v ]

IV.

Insolitum spectaculum peregrino ex Jove advenienti

§ 1.   Quam insolitum igitur primo spectaculum Peregrino nostro ex Jove advenienti [<] Solis orbis tanto major apparens, tantoque lucidior quam in sua Terra eum viderit, fit enim diameter quintupla, discus et calor vicies et quinquies major. Quid longitudo dierum, nam in Jove 5 horarum dies omnes sunt, et ijs pares noctes. Quid aestatis et hyemis vicissitudo, quae Jovialibus nulla est. Quid arbores et herbae omnes penitus diversae. quid urbes palatia Turres tantae a tantillis animantibus exstructae. Quae admiratio nunquam visorum animalium in Terra gradientium, volucrum, piscium, et diversitatis tantae in his singulis, ut Equi, Cervi, Elephanti, Histricis, Testudinis, Serpentis, Aquilae, Vespertilionis, Struthiocameli, Pavonis, Ceti, Crocodili, Canari, Ostrei, Rajae, Anguillae. Sed praecipue ejus animalis quod nusquam non occurrit, quod caeteris dominatur, quod intelligentia praecellit, quod plurimis eorum vescitur, alijs inequitat aut ad currus jungit. Quid miram vestium varietatem? Quid de hominis forma, facie incessu cursu dicturus. Quam maximam in muliere pulchritudinem ne perciperet quidem. Sed ubi ad penitius inspiciendas res hominum a Duce suo Mercurio quantam opus est perspicaciam intelligentiamque accepisset, quantopere loquendi facultatem admiraretur si tamen hanc apud suos non ante cognoverat.

  Quidve ei videretur scribendi inventum, ad significanda quaeque procul absentibus, vel ad rerum gestarum et omnis vetustatis memoriam conservandam. Quid geometriae et arithmeticae rationes quibus solis syderumque et ipsius Jovis distantias investigamus. Etsi enim ostenderimus ante, probabili conjectura, non deesse planetarum incolis tales quaspiam artes, multa tamen horum aliter apud nos sese habere quis non existimet? Quid machinas et instrumenta varia? quid horologia automata, quid telescopia.

  Quid in solis navibus eorumque usu tot accumulata inventa, funes trochleae quibus tanta moles ab hominibus regatur. Vela quibus vel per adversos ventos eluctantur (autre leçon:  iter moliuntur), Clavus, Pyxis cum acu magnetica, Paralleli cognitio ex observatione Solis.

  Quid pulveris nitrati vim horribilem in tormentis aeneis, et diruptione sphaerarum concavarum e ferro. [^]

  Quid bella ipsa et mutuam internecionem hominum. Quid industriam in materia variorum metallorum, ligni, lapidum, lanae, corij ad usus nostros adaptanda, quid instrumenta fabrilia serras limas dolabras terebras, tornum.

[ 561 ] [ v ]

quid linteorum ex herbis, quid vitri materiam tantamque in ea formanda dexteritatem. quid specula et in ijs reflexas imagines. quid serici ex vermium telis textura. frumenti satio, vina ex condito uvarum succo. quid spiritum vini inflammabilem. quid lumina nocturna cereorum et candelarum. Quam in his omnibus humani ingenij sagacitatem suspiceret. quamque rursus providentiae divinae profunditatem in varijs generandi modis, in sexuum differentia, utque animalia terrestria fere intra corpora suo foetus aliquo usque nutriant, deinde in lucem editos lactent; avium genus ova pariat, quae insessa pullos edant. Pisces ovorum item sed minutorum myriades ejiciant quae marium semine contacta non alio quam aquae tepore excludantur. Quam diversam etiam ab his insectorum ortum et mutationem adverteret, ex ovo erucam aut vermiculum, ex his aureliam*), ex hac contracta post longam quietem muscam aut papilionem, ex quibus rursus ova.

  Horum partim in Jove se vidisse similitudinem aliquam meminisset, partim nova penitus aspiceret.


  *)  Huygens désigne apparemment par "aurelia" — mot qui nous est inconnu — la nymphe ou chrysalide. On pourrait conjecturer qu'il cite de mémoire un mot de Columella ("Rei rusticae libri", IX, 3.2) lequel parle de "apes ex aureolo varias". [XXII, 752: aurelia chez Malpighi, 1669.]
[ J. Jonston, Historia Naturalis Animalium (1650): 'Aureliae' (p. 152: "Chrysalidem, sive Aureliam").
J. Goedaert, Metamorphosis naturalis (1662), p. 17 {49}: " motu cessant, ... aureliae a nonnullis vocantur", p. 67 {119}: "ex Aristotele ... in aurelias convertuntur ...".
J. Swammerdam, Historia Insectorum (1669), préface: "Chrysalis ofte Aurelia ... somtijts goutverwig ... Gulde Popken", fig., p. 25, 28 et 132: Malpighi.
Ces livres sont mentionnés dans le Catalogue de vente de la Bibliothèque de Chr. Huygens.  Cf. Boeken ....
OC VII, 45 (1670): "J'ay esté voir dernierement a Amsterdam ce Monsieur de Swammerdam ... tout ce qu'il a amassé de curieux touchant les Insectes, ou il y a des choses estonnantes".]


§ 2.   Nos vero cunctis his simul sumptis (leçon alternative:  in unum collectis), nihilo pauciora aut deteriora in illo Planeta extare existimabimus, si superius dicta recordemur, imo et plura et meliora in tanto majori Terra inesse non absque ratione suspicabimur.

  Multa apud illos esse quae nobis in mentem venire nequeunt. Aliqua vero esse quae nostris partim assimilentur, partim ab ijs diversa sint. Gravitate fere eadem in Jove atque hic praedita sunt corpora ut ex Newtoni et nostro calculo efficitur*). eoque pari celeritate decidunt. Potest tamen aer apud illos crassior graviorque esse, magisque corporum motui resistere. Potest aqua esse nostra gravior aut levior. Minus autem liquida aut perspicua esse non potest, quin et minus pulchra sit minusque utilis. Nubes in Jove satis perspicue deprehendimus ex mutatione frequenti macularum ac zonarum quarundam caetero corpore obscuriorum.

  Possunt animalia nostris majora esse, fortasse vero minora. nam neque in dierum longitudine proportio globorum servata fuit. Possunt plura genera esse ratione utentium. Possunt non vesci animalibus sed fructibus quos terra largitur. Possunt minus tumultuose degere quam nostrae gentes, quanquam videri possit paupertas et incommodorum arcendorum necessitas plurimis inventis originem dedisse.

  Formas vero tum animalium tum arborum ac plantarum omnes a nostris hisce diversas esse credibile est, cum in Americae regionibus vix ulla reperta sit similis Europeis, nisi avium quarundam quae per aerem aut hinc eo transierunt aut inde ad nos.


  *)  Cf. p. 408-412.

[ 562 ] [ v ]

  Animalia quae istic sunt ratione praedita, manibus carere non poterunt, vel non multum dissimili membro, quas tam necessarias existimavit philosophus quidam — en marge:  Anaxagoras. vide Plutarchum de amore fraterno, principio — ut in his causam respiceret hominum sapientiae. Hoc voluit puto, absque ijs homines ad cultum animi scientiamque et rerum cognitionem non fuisse perventuros. Finge enim pro manibus datas ungulas quales equis, aut bubus; nunquam nec oppida nec domos etiamsi ratione instructi exaedificassent, nihil de quo loquerentur habuissent nisi de ijs quae ad pabulum et conjugium attinent, omni scientia caruissent, omni rerum memoria; denique a bestijs parum abfuissent*).


  *)  Ce passage, à partir du mot "Finge", se retrouve presque textuellement dans le "Cosmotheoros": voyez la p. 739 qui suit.



[ 563 ] [ v ]

Appendice I.

Aux

Réflexions sur la probabilité de nos conclusions etc.


Des dialogues de la Mothe le Vayer.

  Anima a corpore semota neque amat neque reminiscitur. Aristoteles, l. 1 et 3 de anima cap. 6*).

  Papa Gregorius magnus libros Ciceronis legi vetuit.

  Basilides soutenoit qu'il n'y avoit rien d'incorporel. Sextus Empiricus, 7, adversus Mathematicos.

texte grecque   Philos. sceptique°).

  Pauci illam quam conceperunt mentem domum perferre potuerunt. Seneca ep. 109 [108.7].


  *)  [ François de La Mothe-Le-Vayer (1588 - 1672), Acad. Fr.], Dialogues II, p. 28 (Dialogues de l'ignorance louable); 25, 41. [...]  [Reys-verhael, XXII, 547]
  °)  Dialogues I, p. 17 (Dialogue de la philosophie sceptique). Citation d'Homère (Odyssée XVIII, 136-137) [...].

[ 564 ] [ v ]

  Le P. Paolo s'estoit imaginè que le genre humain estoit originaire de quelques Tritons et femmes marines*). Mais d'ou est ce qu'il pensoit que ceuxcy fussent venus?

  Non enim oportet opiniones mortalium easdem semel aut iterum, aut juxta quempiam parvum numerum redire dicamus, sed infinities. Aristoteles, l. I. Meteor. c. 3.

  Parce que quand Epicure dit Non accedet ad rempublicam sapiens, nisi si quid intervenerit, c'est le mesme qu'a prononcè Zenon, Accedet ad rempublicam nisi si quid impedieret. Car en effet l'un et l'autre enseignent la retraite.

  Invenerunt quemadmodum plus quies illorum hominibus prodesset quam aliorum discursus et sudor. Cicero°).

  Ella non potrebbe credere quanto ho perduto dopo che attendo à queste canzoni politiche, cosi nella sanita, come nella compositione dell'animo, e nella vivezza del corvello. Ma anco il nostro essere è una leggerezza, e conviene passarsi in riso il doverlo perdere. Ex epist. P. Paolo.

  Plusieurs ont cru avec S. Augustin (en marge:  non pas) et avec le subtil docteur l'Escot †), que les femmes ne participeroient à la resurrection generale, qu'en changeant de sexe, et perdant le feminin pour le viril.

  Mulier tum demum est bona, cum aperte est mala.


  *)  Dialogues I, p. 147 (Le banquet sceptique). Voyez sur le Père Paolo la note 25 de la p. 538 qui précède. [Paolo Sarpi (1552 - 1623).]
  °)  [Additions, p. 894:] C'est par erreur que Huygens a écrit "Cicero" au lieu de "Seneca": les paroles citées se trouvent en effet chez ce dernier auteur dans son dialogue "Ad Serenum de Otio" [cap. VI]. L'alinéa précédent a également été emprunté au "De Otio" dont le cap. III contient le passage suivant: "[... Epicurus ... Zenon ...] Alter otium ex proposito petit, alter ex causa".
)  Il s'agit de Johannes Scotus Erigena (neuvième siècle).

[ 565 ] [ v ]

  Matrimonium vocatur unius adulterium. Seneca. 3. de benef. c. 16.

  Epicure nommoit les bestes, specula naturae. Cicero 2 de fin.

  Nullus enim philosophus hactenus demonstravit animam hominis esse immortalem, nulla apparet demonstrativa ratio, sed fide hoc credimus et rationibus probabilibus consonat. Card. Cusanus, en expliquant les paroles du ch. 3 de l'Ecclésiaste vers la fin. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendit sursum &c.
Huygens écrit par erreur Card. Cusanus au lieu de Card. Cajetanus (également antérieur à Descartes).


  De las cosas mas seguras
  la mas segura es dudar.



[ 566 ] [ v ]

Appendice II.

Aux

Réflexions sur la probabilité de nos conclusions etc.


Pour mieux faire connaître les Dialogues de la Mothe le Vayer qui a apparemment eu un certaine influence sur Huygens, nous croyons utile d'en copier quelques pages.

  II, p. 184 et suiv. (Dialogue de l'Opiniastreté):
  "Tant s'en faut que je pense que les longues estudes & les plus profondes cogitations rendent un esprit dogmatique et asserteur .. plus clairvoyant & meilleur juge de ce qu'il s'est proposé de reconnoistre, qu'au contraire, j'estime que souvent son travail ne luy sert qu'à s'esloigner de la verité & à le rendre contre elle d'autant plus opiniastre. Ce qui procede de ce qu'Aristote discourt si bien au dernier chapitre du second livre de sa Metaphysique, c'est à sçavoir, que nostre façon de concevoir, d'apprendre & de discourir, despend bien souvent de la coustume, laquelle nous emporte & tyrannise mesmes en ce poinct, auscultationes seu rationes discendi secundum consuetudines accidunt, en telle sorte, que celui qui s'adonne aux Mathematiques, veut tout soubmettre aux demonstrations de son art, celuy qui aime la fable & la mythologie, ne discourt & ne s'explique que par parable. Ainsi le Philosophe Musicien Aristoxenus dans Cicero, I. Tusc. qu., artificio suo non recedit, voulant que nostre ame ne soit autre chose qu'une douce harmonie*); ainsi Pythagore assubjettissoit toute sa Philosophie aux mysteres de ses nombres; Aristote luy mesme aux regles de sa Logique; Platon à ses idées;


  *)  Tusculanae disputationes, I, §§ 19-20 [X]. Cicéron ajoute à bon droit: "et tamen [Aristoxenus] dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone".

[ 567 ] [ v ]

Democrite & votre Epicure à leurs Atomes ou corps inflectiles; les Chimistes à leurs principes & fourneaux; les Cabalistes & Rosecroix à leurs traditions & figures enigmatiques; Gilbertus à la vertu aimantée; Copernicus (après Philolaus & Hicetas autheurs de cette pensée) à la mobilité de la terre; bref, chacun se forme une ratiocination, & ensuite un systeme à part, & à sa mode. Or, de l'heure qu'un esprit, pour bon souvent qu'il soit, s'est ainsi laissé prevenir de quelque particuliere imagination & a pris à party de la soustenir, la force ne luy sert plus qu'à se confirmer & roidir en icelle, rejettant animeusement tout ce qui semble luy pouvoir contrarier. C'est ce que Verulamius s'est advisé de fort bien appeller idola specus en son nouvel organe [XLII], habet enim, dit-il, unusquisque specum sive cavernam quandam individuam, quae lumen naturae frangit & corrumpit; & nous pouvons bien dire en ce sens, que l'homme est un grand idolastre, n'y ayant peut estre que le seul Sceptique qui se puisse aucunement exempter de tomber en cette flatteuse idolatrie de ses fantaisies, à cause de l'indifferente constitution interieure de son esprit".

  P. 235-236 (même dialogue):
  "Les Dogmatiques, qui sont dans la prevention, ne voyant souvent les choses que du biais qui favorise leur sentiment anticipé, ce n'est pas merveille qu'ils inclinent promptement à l'un ou à l'autre party, avec tant de pesanteur qu'on ne les en puisse plus demouvoir, qui ad pauca respiciunt, de facili pronuntiant*). Mais quant à ceux de nostre famille, qui font les reflexions convenables sur la probabilité [nous soulignons]  de toutes propositions, au lieu de se laisser emporter foiblement à pas un party, ils s'arrestent genereusement sur leurs propres forces, entre les extremitez de tant d'opinions differentes, qui est la plus belle & la plus heureuse assiette que puisse posseder un esprit Philosophique".


  [ *)  Francis Bacon, De dignitate et augmentis scientiarum, ed. Leiden 1645, p. 59, citation d'Aristote (ici aussi Cicero et le musicien).]
  Voyez aussi les l. 6-7 de la p. 3 du T. XIX.



[ 568 ] [ v ]

Appendice III.

Aux

Réflexions sur la probabilité de nos conclusions etc.


Chartae astronomicae [HUG 28], f. 129.
  C'est une estrange chose que l'idee du plaisir, et du sentiment que nous en avons tant de celuy de l'esprit que de celuy du corps, qui revient aussi a l'esprit. La divinitè qui a fait ce don aux hommes et aux animaux, doit estre en possession d'un plaisir infiniment plus grand et a nous inconcevable [<].

  Il est vray que personne ne s'est encore avisè de mettre cela parmy les attributs de la divinitè, si ce n'est peut estre les Epicuriens, mais ils n'en parloient pas serieusement*).


  *)  Nous répétons ici, comme on voit, le § 10 de la p. 528 qui précède. Comparez ce que Lucrèce dit sur les dieux, note 49 de la p. 364.


Chartae astronomicae [HUG 28], f. 127 v.
  Que j'ay remarquè la joye de ceux qui ont bien compris et se sont persuadez du vray systeme. Bien plus encore s'il leur arrive de decouvrir quelque nouveautè. Quelle joie ne doit avoir eu Copernic lors qu'il s'est satisfait comme philosophe. Quelle joie de Galilee dans la vue de ses grandes decouvertes. surtout des satellites. toutes pour confirmer le systeme.


Même endroit.
  L'esprit faute d'occupation satisfaisante s'adonne a chercher des voluptez passageres et qui souvent ne se peuvent avoir qu'avec l'injure des autres.


  [ Cf. XXII, 493: cette réflexion a été fort exceptionnellement écrite au crayon ... Si Huygens pouvait revivre, il serait sans doute étonné de voir imprimées ces lignes, les seules dans toute son oeuvre, si nous voyons bien, qui trahissent une certaine amertume.]


Chartae astronomicae [HUG 28], f. 122.
  Nous avons un lieu pour habiter plein de belles choses et d'agreables, mais nous gastons nostre bonheur par nostre folie et mechancetè.






Home | Huygens | XXI | Réflexions ... êtres vivants sur les autres planètes (top)