Hortensius | De oculo | Vertaling

MARTINI  HORTENSII

O   R   A   T   I   O

D E

O   C   V   L   O

EIVSQVE

P R Æ S T A N T I A:

Habita in Illustri Gymnasio Amstelodamensi
cum   lectiones   Opticas   inchoaret
  ad VI Non. Iul. M DC XXXV.  


drukkersmerk: Indefessus agendo


AMSTERDAMI,
Ex Typographia   GVILIELMI   BLAEV.
M DC XXXV.






Magnifico ac Generoso Domino

D.  HYACINTHO  de  ROZDRAZEW

ROZDRAZEWSKY

Nobili Polono

Fautori suo honorando,

ORATIONEM HANC

In symbolum perpetuae observantiae

Dedicabat

MARTINVS   HORTENSIVS.        




 3 

M A R T I N I   H O R T E N S I I

O   R   A   T   I   O

D   E    O   C   V   L   O

ejusque praestantia.

NOn minus verè quàm ad rem appositè à veteribus dictum A. O.*) admirationem fuisse causam Philosophiae. Quippe qui de mundo ejusque partibus ab omni aevo disseruere Philosophi, admiranda quidem multa, sed pauca humanae menti pervia invenere, & in aperto posita. Vultu in sublime erecto obstupuerunt ad aeternas siderum vertigines; solis lunaeque statos labores; cometarum diras faces; fulminum horrendos impetus; lusus iridis; nives; pluvias; grandines; & quicquid praeter ea in illis castris aut Aeolo militat aut Iunoni.
Oculis ad inferiora deflexis, mirati fuere arduas montium moles; profundas valles; fontium ac fluviorum perennes decursus; amoenissimam herbarum, florum, arborum, pulchritudinem; animalium terrestrium varietatem; foecundi maris numerosissimam prolem; & quo terram fatigat irrequietum fluxum ac refluxum. Horum omnium ortum causasque scrutantibus, quot res, totidem penè se obtulere rerum miracula. In cognitione quorundam intima aliquousque progredi datum est. in plerisque proprietates quasdam externas nosse. in aliis solum licuit obtutu mirari.
Sed cunctorum admirationem vicit is quem mikron kosmon, & compendium Universi dixere, Homo. nec usquam magis quàm in illius contemplatione attonita stetere maximorum virorum ingenia. Videbant hominem ob divinas animi corporisque dotes, caeteris animantibus praestare: nec tamen aut animi aut corporis constitutionem satis habere perspectam. in rerum naturas inquirere, sui ipsius ignorare. ad mirabilia curiosum, in mirabilium verò secum natorum notitiam haud penetrare. Ortum animae partis hominis nobilioris quaerentes, omnia angusta, omnia nebulis ac caligine involuta esse deprehendebant; & nisi hoc unum,
[ *)  A. O.: Auditores Ornatissimi.]

 4 
quod nihil sciatur, vix quicquam hîc sciri. Ad corpus conversi, pulcherrimam ejus fabricam, insignem partium ordinem ac symmetriam, nec admirari satis unquam poterant, nec laudare. Ministerium cerebri circà sensus externos, communem, phantasiam, & memoriam: officium ventriculi in coquendo cibo, hepatis in conficiendo sanguine: motum cordis & spirituum vitalium generationem; aliorumque membrorum varias functiones, non sine stupore intuebantur. Quinimo procedentibus studiis eò deventum est, ut nihil in homine à summis viris sit observatum, quod non sui excitaret admirationem, animosque ad philosophandum & causarum inquisitionem impelleret. Verùm dum ortum Philosophiae & mirandam hominis naturam vobis enarro, mirabimini fortasse & ipsi, quorsum haec tendant, aut quid prooemio ista incoeptem. Dicam ergo quod res est, neque per ambages & longa exorsa vos circumducam.
Cum dudum animadvertissem indefessum veterum Philosophorum in perscrutandis rerum proprietatibus laborem; & partem studiorum ipse quoque posuissem in contemplatione Mundi majoris: neutiquam ab animo meo impetrare potui, ut non simul aliquam insumerem operam in cognoscenda humani corporis structura; & praesertim earum partium quae professionem meam propiùs tangumt, aut in quibus aliquem ejus videbam usum. Cumque occasio daretur verba coram vobis faciendi; non aliam eligendam materiam censui, quàm quâ ad eundem illum scopum collimarem, & rem cognitu dignissimam proponerem. Non expectabitis à me totius hominis descriptionem: neque etiam ut animae humanae admiranda explicem. Copiosè enim & praeclarè ea de re disserentem nuper audivistis clarissimum & conjunctissimum nobis collegam D. Casparem Barlaeum*). Non agam medicum, ut aut ordinem nutritionis; aut temperamenti & humorum qualitatem; aut generationis arcana enarrem. Nec pictorem, ut externam membrorum venustatem persequar. Sacris Hippocratis initiatus non sum; neque penicillum Apellis aut scalprum Polycleti unquam tractavi. Sed quia partem illam Matheseos quam Opticam vocant, publicè posthac Deo dante explicare decrevi; Opticus hac vice ero, & solum Oculum in scenam producam, partem humani corporis uti nobilissimam, ita & summè admirandam, ob luculenta quae in
[ *)  C. Barlaeus, 'Oratio de animae humanae admirandis', 1635; 'Wonderheden des Menschen Ziel', 1689.]

 5 

ea videmus Providentiae Divinae vestigia. De illo impraesentiarum disserere animus est, & quam inter caetera membra habeat peculiarem eminentiam ostendere. Quod dum facio, Vos omnes qui frequentes ad me audiendum convenistis, obnixè rogatos volo, ut non tantùm aequis oculis, animisque (de quo non dubito) verùm etiam attentis auribus adesse, nec grave ducatis, nec molestum.
  Binos homini natra dedit oculos ad exercendum perfectiorem visum; & in capite superiori corporis parte collocavit ad faciliorem rerum longiùs dissitarum conspectum. Horum elegantiam & nitorem omnes amamus; alacritatem miramur: pauci constructionem ac praestantiam rectè novimus aut aestimamus. Dolet senex oculos aetate debilitari, & remedium ignorat. Vino madidis tecta vertigine ambulant, mensae geminis exsurgunt lucernis*): at causam frustra querunt. Nescit amator procax quàm caro thesauro amasiam suam comparet, cùm eam oculis suis se cariorem habere jurat. Caecos in triviis plorantes praeterimus: nec satis miseremur; quia damno nostro edocti non sumus quantum amiserint. Oculos si inspexisset Virgilianus Aeneas, longè ampliùs miratus fuisset, quàm cùm arma Vulcania & ventura Romanorum bella intuebatur, rerumque ignaros gaudebat imagine. Et Democritus Abderitus Physicus cùm pro investiganda sede atrae bilis animalia secaret; si simul oculum secuisset, fortasse nunquam cogitasset clypeo aereo adversus solis radios posito oculorum aciem sibi excutere°).
Quoties aptissimam illorum structuram propiùs inspicio, toties mirari cogor in tantillo membro tam varias partes reperiri, quae in eundem finem omnes pari studio conspirant. Dantur in oculis musculi ad motum; dantur humores ad formandum visum; dantur ad humores continendos tunicae & pelliculae. Non ero jam scrupulosus ut cum Anatomicis#) omnes minutias examinem. majores & usu notabiliores partes tantummodo attingam. Musculi circà oculum reperiuntur sex, quatuor recti & duo obliqui, quibus omnivarius motus, dextrorsum, sinistrorsum, sursum, deorsum, & in orbem, pro lubitu hominis exercetur. Humores tres sunt, aqueus qui anteriorem oculi regionem occupat; crystallinus qui mediam; & vitreus qui posteriorem. Tunicae inveniuntur septem, quarum praecipuae sunt hae quinque, adnata,
[ *)  Juvenalis, Satyrae, VI, 304: "vertigine tectum ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis".]
[ °)  Aulus Gellius, Noctes Atticae, x.17.]
[ #)  Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, De visione, voce, auditu, Ven. 1600, met fig..
Johannes Kepler, Ad Vitellionem Paralipomena, Francof. 1604, fig. (p. 159: uit Felix Platter, De partium corporis humani, Bas. 1583/1603, 49).
François d'Aguilon, Opticorum libri sex, Antw. 1613, fig.
Christoph Scheiner, Oculus hoc est: fundamentum opticum, Oen. 1619, met fig.
Vopiscus Fortunatus Plempius, Ophthalmographia, Amst. 1632.]

 6 
cornea, uvea, aranea, & retina. Adnata tunica exterior est & simul cum palpebris oculum complectitur. Cornea ipsum oculi bulbum constituit, in anteriori parte pellucida & humori aqueo contigua. Uvea medio loco inter corneam & humorem crystallinum, humori aqueo innatat, formâ rotunda, & foramine rotundo patens, quod vocant pupillam. Succedit tunica aranea quae humorem crystallinum continet, & ciliaribus processibus qui ab interna uveae superficie orti orbiculariter eum comprehendunt, tanquam aranea telae suae medio, insidet. Fundum oculi obtinet tunica retina, & in nervum opticum contracta tendit intus ad cerebrum, ac spirituum*) inde fit particeps.
Tot, simul cum aliis, partibus oculi fabrica absolvitur; tantaeque molis fuit organum homini a natura condi, quo unius sensus frueretur usu. Quam certè in nullis aliis, sive auditus, sive olfactus, seu gustus, seu tactus, instrumentis, tam variam partium apparatum machinatum fuisse invenimus, aut tam subtilem earum dispositionem. ac si ipsâ oculi texturâ non tantum ad amorem autoris Dei nos provocare; verùm & admonere tacitè voluisset, nec planiorem dari, nec certiorem, quàm quae per visum acquiritur, rerum scientiam. Hinc adeò, nescio an occulto illius instinctu, an diuturnu usu edocti, nulli sensuum magis fidimus quàm visui. tantumque oculorum aestimium est, etiam inter vulgus, ut ad illos velut ad judices, ab aliis sensibus videamus plerumque provocari. Qui historiam aut belli eventum aliis narrat, nunquam faciliùs fidem invenit, quàm cùm propriorum oculorum fidem interponit. Nec quisquam est, qui non concedat plus valere testem oculatum unum, quàm auritos decem. Thrasonis Aesopici fastus, quo se in Rhodo saltum decumanum fecisse gloriabatur, aptiùs retundi non poterat, quàm cum glorianti coram adstantibus dicebatur, en Rhodus, en saltus°). Nautam de belluis marinis & novis terris, viatorem de moribus gentium cum audimus disserentem; oculis adesse optamus & visu in rem praesentem venire. Cùm partem aliquam corporis laedi sentimus, illicò visu advolamus exploraturi magnitudinem plagae & causam doloris. Fragrantem rosae odorem naribus non percipimus, quin & visum delectemus gratissimo illius adspectu. Neque in generoso vino solus probari solet sapor, ut palato placeat; aut odor, ut naribus; sed & color, ut arrideat oculis.
[ *)  Galenus: 'pneuma psychikon'). Cf. Is. Beeckman, 'Journal', II, p. 174.]
[ °)  Fabulae Aesopi ... Ex decreto DD. Hollandiae Ordinum in usum scholarum, Leiden 1632, p. 67-68 (Engl.).  Erasmus, Adagia, Tub. 1514, 203v: Hic Rhodus, hic saltus..  Ook: Hic Rhodus, hic salta.  Thraso is een persoon in Terentius, 'Eunuchus'.]

 7 

  Axioma Philosophorum est, nihil esse in intellectu quod non fuerit prius in sensu. Id si ulli, sane visui imprimis ut sensui omnium & nobilissimo & amplissimo convenire censendum. quo tot rerum differentias internoscimus, & ratiocinationi mentis tam latum undique aperimus campum. Objecta habet per totum Universum diffusa, neque partes mundi tam caelestes quàm sublunares ullo sensu rectiùs comprehendimus, quàm visu. Auribus fidem negare poterant Pythagoraei, qui concentum musicum suavissimum ab orbibus caelestibus celebrari contendebant, quippe aut remotis nimium, aut nimis assuetis: oculis eam derogare non potuere, quibus harmoniam illam caelestium corporum, non in sono, sed in motuum ac distantiarum proportione observamus. Enimverò certior nobis rerum caelestium notitia non est, quàm quae à visu habetur. & tanta circà eam oculorum necessitas, ut illos Plato & poëta Sulmonensis jam olim aestimarint homini datos esse, ut caeli & siderum cursus inspiceret ac notaret.
Ab his est quod corpora immenso à nobis intervallo distantia ad mensuram revocamus, & tanquam propiùs adiissemus, quid in tam vasta mole vicinius sit, quid à nobis remotius, pronuntiamus. Ab iisdem est, quod infinitam rerum in superficie terrae genitarum varietatem cognoscimus; in ipsam maris abyssum penetramus; terrae viscera scrutamur; & quae natura oculos humanos latere voluit, in lucem educimus omnium oculis conspicienda. Nec tardi sunt ad munus suum obeundum oculi, aut moram torpidi trahunt: sed incredibili semper celeritate vigent. quae tanta est, ut non solum cum aliarum corporis partium, sed & ipsius mentis velocitate audeat contendere. Puncto temporis quicquid spatii nos inter & extremum caelum interjicitur, visu percurrimus. ad lucernam legimus, & scintillantes stellarum flammulas intuemur. Dicto citiùs acum in pulvere amissam quaerimus, & adventantem procul agnoscimus amicum. solem oriri videmus, & circumscriptas radiis notamus corporum umbras. Fuste nos aut lapide si quis petiturum se minatur: jam praevenimus minas; & casum vitantes facimus ut tela praevisa minus feriant. Sonitum tormenti bellici è longinquo auribus non percipimus, quin multò ante flammam fumumque viderimus erumpentem. fulminis coruscationem non cernimus: quin aliquamdiu demum post, caelo detonantem audiamus Iovem.

 8 
  Promptitudinem oculi excipit visionis modus, circà quem multis litibus ac contentionibus desudarunt praestantissimi quique Philosophorum. Stoici, Plato, Galenus & passim veteres Optici, effluvio quodam aut radiorum, aut spirituum, objecta ab oculis percipi credidere. Democrito, Epicuro, Aristoteli, & recentioribus Opticis visum, imagines aut species ab objectis in oculos radiare, earumque receptione visionem absolvi. Argumenta pro utraque opinione adduci solita, hîc examinare, nec tempus permitteret, nec vestra patientia.
Sequar veriorem Aristotelis & Opticorum sententiam; statuentium visionem fieri per receptionem specierum, non radiorum ab oculis emissionem. Ubi tenere vos velim, spiritalem prorsus esse oculi actionem, & objecta videri per species immateriales. quae cùm corpora non sint, ac ne res quidem, sed nudae tantùm rerum imagines, & penè nihil, facillimè se ex omni parte ab objectis intra oculum insinuant. Vector umbrarum apud inferos Charon, quamvis sutili naviculâ ingentem animarum multitudinem vehat, cum oculo quod comparari queat non habet. Ille certum umbrarum numerum, oculus innumeras objectorum imagines secum deportat. delectum animarum habere cogitur annosus senex, & si poëtis credimus, alias quidem transvehere, alias diuturno errori in littore relinquere; oculus sine discrimine omnium rerum umbras admittit.
Quodcunque corpus opacum sufficienti luce illustratur, speciem sui per medium pellucidum transmittit ad tunicam corneam, humoremque crystallinum, per quem certo loco sistitur in tunica retina ad eliciendam visionem. Nec ullum reperitur tam vastum objectum, cujus imago non cogatur in angustissimum retinae spatium, & quasi in puncto non coalescat. Hîc montes, hîc valles, hîc fluvii, arbores, turres, equi, boves, aliaeque res infinitae in tantillo orbiculo se depingunt. Hîc Solis, Lunae, & tot stellarum, magnitudine hanc nostram terram superantium, imagines conveniunt, & modicae membranulae patiuntur se inscribi. Ubicunque versetur homo, semper praestò sunt species, & in singulis medii punctis totae visui occurrunt. Immò velut anima humana apud quosdam Philosophos tota est in toto corpore, & tota in singulis ejus partibus: ita & rerum species totae sunt in pupilla tota, & si repraesentandi vim ac efficaciam spectemus, totae in qualibet ejus

 9 

particula. Adeo ut illarum affectiones ad ipsius animae proprietates quam proximè accedant.
  Nec quicquam huc facit organi visorii magnitudo aut parvitas. Totidem objecta videt oculus Pygmaei, quot Polyphemi. nec pauciora oculus columbae, quàm aquilae: muris, quàm elephanti. Et quod mirabilius videatur, in tanta rerum varietate nec confunduntur in visu earum imagines, neque inter se ullo modo permiscentur. Navigat nauta in oculo; currus rotat auriga; praeliatur miles; saltat histrio; arat villicus; leporem capit venator; distincto quilibet ordine & loco. Quae ex natura sua contraria sunt, & occultâ antipathiâ à mutuo consortio abhorrent: visu percepta in oculo omnem inimicitiae memoriam deponunt. Agno ibi cum lupo convenit; igni cum aqua; brassicae cum vite*); simiae cum testudine. Quando Gallum cum Hispano, Polonum cum Turca, Germanum cum Sueco decertare videmus; & è mutuis vulneribus ruentem notamus sanguinem: species intra oculum idem agunt, sed sine odio, sine ira. cùm tamen in unoquoque pupillae puncto, eodem tempore concurrant, Gallus, Hispanus, Polonus, Turca, Suecus & Germanus. Obstupescitis scio ad tam mirabilem visibilium imaginum naturam. magis vos excitabo, si & aliis earum proprietatibus paulisper inhaesero.
  Statuunt Philosophi tam tenuem esse specierum essentiam, ut remoto objecto removeantur & ipsae, nec momento temporis in medio subsistant, fumo & umbrâ fugaciores. Nihilominus adeò valida est earum actio, si quando acri radiatione visum feriunt; ut absentibus objectis aliquandiu videantur versari ante oculos. Qui Solem intensiùs adspexit, dimoto capite, fluctuantes adhuc cernit imagines: neque objecta minùs lucida accuratè satis distinguit. Qui torrentis rapidi fluentem contemplatur aquam, vultum non aliò divertit, quin omia putet simili motui esse obnoxia. In tenebris nocturnis si candelae lumen propinquis oculis illapsum, fortem fecerit impressionem, iis clausis existimatur eâdem flammae specie adhuc ardere. Ita rerum imagines quas Physici omni prorsus materiâ destitutas esse volunt; visivos spiritus verè materiales in societatem trahunt: nec secus afficiunt, quàm si simili essentiae dispositione secum convenirent.
[ *)  Plinius, Naturalis Historia, XXIV.i: "pernicialia et brassicae cum vite odia", Engl.]

10
  Apud Opticos in confesso est, quorumlibet objectorum imagines in oculo inverti, & situm contrarium obtinere; nec tamen aliam sequi quàm directam visionem. Quemadmodum enim in obscura camera si quis fenestris omnibus clausis lucem diurnum arceat, ac tenui solùm foramine aperto immissas imagines papyro albâ excipiat, objecta contrario situ depingi videt quàm ipsa habeant: ita & in pupilla decussatae species atque eversae, diversam in retina plagam occupant quàm in objecto unde radiando proveniunt. Quod non semel in maximam me rapuit admirationem. Cùm enim res quae dextrâ oculi parte cernuntur, sinistrae sint; quae sinistrâ dextrae: quis non putaret eversam fore omnium visionem; quandoquidem prout organum sensus afficitur, ita videatur sequi debere ipsum sentiendi modum? At contra, quae dextra sunt in rebus, videntur tanquam dextra: quae sinistra, tanquam sinistra. nec tantillum aberramus in earum situ, quantisper per eosdem, non alibi reflexos aut refractos radios, ad visum feruntur.
Cùm hominem ambulantem cernimus, species in oculo pedibus sursum erectis, capite deorsum verso, incedit: ipse verò videtur eandem nobiscum calcare viam. Lapidis è turri cadentis imaginem si quis in retina se pingentem observaret; aut evolaturum in caelum crederet, aut dum naturali impetu deorsum tendit, sursum positam petiturum terram. Navis quam in mari versus orientem ferri plenis velis conspicimus, intra oculum perpetuum cursum facit in occidentem. quae à littore in altum ascendere concipitur, specie suâ in oculo descendit: & quo longiùs illa provehitur, eò haec profundiùs intra oculum se recipit. Adeoque nullum dari potest visibile, quod radiatione retinam feriens, ex eversa imagine genuinam visionem non eliciat; ac tali situ dispositum non judicetur, qualem in suo loco invenitur obtinere.
  Tradunt insuper Physici, species rerum visui non communicari, neque objecta radiare efficaciter, nisi externo lumine illustrata ad radiandum excitentur. Hoc adeo verum est, ut si nocturno tempore lumine lunae, stellarum, aut lucernae non adjuvemur; haud videamus amplius, quàm si utroque destitueremur oculo. At interim quam humano visui tribuere abnuit natura potentiam, non desiit animalium quorundam oculis inserere. quibus quia de nocte escam venari opus erat, nocturnam

11

quoque non aliam quàm diurnam, & meliorem saepè concessit visionem. Noctuae & vespertiliones, de die latentes, & splendorem luminis solaris fugientes; noctu ad pabulum evolant, & in mediis tenebris vident. Leonibus, lyncibus, equis, felibus, visum nocturnum acutissimum, & scintillantes in tenebris oculos esse, quotidianâ constat experientiâ. Quinimo usque adeo homini alma parens noverca non fuit, ut quod generi negavit, non ostenderit aliquando in individuo. Tiberio Caesari Plinius eam scribit fuisse naturam, ut expergefactus noctu paulisper haud alio modo quàm luce clarâ contueretur omnia, paulatim tenebris se obducentibus*). Asclepiodorus Philosophus noctu lucernâ nihil adjutus libros legebat. Quod & juveni sibi familiare fuisse testatur alibi Cardanus; & aliquando se expertum, Caelius Rhodiginus. Quocircà alterutrum omnino statuere oportet; nempe aut specierum per tenebrosum aërem aliquam licet tenuissimam adhuc fieri diffusionem: aut fulgorem qui in oculis talium animantium se prodit, objecta circumposita modicè illustrare, & in visum ut incurrant efficere. Utrum evenire quis dixerit, patebit, affectionem specierum qua in tanta tenebrarum densitate se diffundere queunt & visum excitare, insignem planè promereri admirationem.
  A speciebus visibilibus ad oculos redeamus, & individuam eorum in videndo contemplemur societatem. Rarum est inter binos homines tantum reperiri concordiam in vita communi & omnibus actionibus, ut alter ab alterius nutu totus dependeat. In oculis vulgare illud & quotidianum. Quicquid unus agat, in quodcunque feratur objectum; continuò alter se socium dat, & communi operâ in eundem effectum contendit. Singularem animorum conjunctionem fuisse legimus in Damone & Pythia, Euryalo & Niso. verum ea cum oculorum mutuo consensu ne conferri quidem meretur, quamvis illustrium Scriptorum monumentis fuerit celebrata. Si prospiciendum aliquò sit, uterque simul prospicit: si suspiciendum, suspicit. Ad latus ubi convertendi: convertuntur ambo. Si quid noxii occurrat ad quod arcendum claudendi veniunt: eodem temporis puncto ambo clauduntur. Quoties dormiendum, uterque dormit; quoties vigilandum, uterque vigilat: neque ullâ arte tam arcta conjunctio dissolvi potest aut labefactari. Magnum fidelitatis exemplum
[ *)  Letterlijk geciteerd uit Plinius, Naturalis historia, XI, 54.2  (Engl.).  Weer geciteerd in Joh. Zahn, Oculus artificialis (Herb. 1685), p. 141, met Asclepiodorus en Cardanus erbij.  "Asclepiodotus" bij Lib. Froidmont, Meteorologica (Antw. 1627), p. 41.]

12
fuit quod Pythias pro Damone in causa mortis vadem se stiterit; & Nisus Euryalo noluerit supervivere. Idem in oculis creberrimè quoque contingere observatur. Obstructo aut eruto uno, languet alter, & saepiùs cum socio emoritur. si plaga levior fuerit; saltem per consensum dolet, & desiderium amici tristi ac lurido adspectu testatur.
  Huic oculorum amicae conspirationi adjungenda & illa, quâ fit ut visum in objectum quodpiam dirigentes, binis oculis cernamus tantùm rem unam. Ea talis quoque est, ut sine stupore non permittat abire attentiùs considerantem. Utrique oculo ejusdem rei similis inest imago; neque interest, dextrone eam intueare an sinistro: utrique sua est facultas dignoscendi. Attamen si duos simul oculos adhibeas, tam accuratè inter se conveniunt, ut per duas imagines, per duas dignoscendi facultates, videas rem tantùm unam. Quod non fieret, nisi rei imago in utriusque oculi retina eandem praecisè servaret dispositionem secundum omnimodum partium situm, atque ita sensui communi sub eadem forma offerretur*). Huic imaginis in tunica retina simili collocationi oculi tam studiosè semper incumbunt, ut geminata rei visio non fiat, nisi contortis iis, aut in alium situm violenter dimotis. Itaque si digito unum oculum quis sustollat, altero immoto; jam pro uno objecto duo apparent, situ inter se distantia: nec redeunt ad unitatem, nisi oculus pristinam exquisitè denuò occuparit sedem. Ubi non leviter mirandum, per easdem rei imagines, sed diversis tantùm retinarum tunicarum partibus exceptas, tam disparem fieri visionem. quamvis hallucinatio non tam oculis transscribenda sit, quàm judicio nostro, quod ex dissimiliter affecto instrumento, duplicem elicit rei visionem, quae revera aliùs simplex est. Quo respiciens Timagoras Epicureus, negavit olim, duas sibi unquam, cum oculos torsisset, ex lucerna flammulas esse visas. opnionis enim esse mendacium, non oculorum.°)
  Porrò quae toti oculo intelleximus inesse miranda, non minora se offerunt in contemplatione quarundam partium. E quibus tunica uvea affectiones ac proprietates habet admodum singulares. Color ejus in nullo animantium genere tam diversus quàm in homine. Quibusdam niger est, nonnullis caesius, aliis medius, infinitâ varietate. Et quemadmodum iris illa caelestis,
[ *)  Hortensius noemt niet het diepte zien met het kleine verschil tussen de beelden (stereoscopie door parallax) en de veranderlijke hoek tussen de oogassen. Plemp noemt wel het tweede (1632, p. 198) en verwijst naar Kepler, zie Ad Vitellionem Paralipomena (1604), p. 62.  Zie ook de figuur in Aguilon 1613, p. 151.]
[ °)  Letterlijk geciteerd uit Cicero, Lucullus, 80.2; vervolg: "quasi quaeratur quid sit, non quid videatur."]

13

adverso sole mille varios colores trahit: ita haec oculi iris, nullis non hominibus alio atque alio colore reperitur tingi. Quin & incolas diversarum orbis terrae regionum inter se distinguit. Nam Aethiopibus, Mauris, Indis, qui calidiorem terrae plagam inhabitant, niger fere est. nobis Belgis, Germanis, aliisque septentrionalibus populis, caesius aut subviridis.
  Motus verò uveae quo pupilla constringi solet & dilatari, mirum quantâ naturae sagacitate oculo sit additus. Notum est, intensam lucem, aut colorem exquisitè album, maximum visui adferre nocumentum; praesertim si ex loco obscuro repente in illum dirigatur. atque eâ ratione Regulus à Carthaginensibus*), & captivi à Dionysio Tyranno excaecati fuere: milites Xenophontis & Alexandri Magni per nivem iter conficientes, è nimia ejus refulsione gravi damno affecti. Hoc quasi praesentiens natura motum uveae indidit talem, ut ad lucis praesentiam coarctetur, in tenebris undiquaque extendatur. idque non pro arbitrio aut voluntate hominis, sed spontaneâ & naturali vicissitudine; ita ut motum ejus intra oculum ipsi ne quidem sentiamus. Atque hoc artificio cautum est homini, ne crebro intuitu rerum lucidarum oculis noceret: neve in obscurioribus locis necessarium lumen in illis desideraret. Ita enim cum visibilibus comparatum est, ut nimis lucida visum per se ferè obruant, obscura eum vix moveant. Proinde ne perpetuâ cum molestiâ, externis auxiliis nimia lux temperanda nobis esset, debilis adjuvanda: solers natura per motum uveae spontaneum utrumque sic moderata est, ut intensam lucem illius coarctatione frangamus, exiguam dilatatione augeamus; & quantisper medii sumus inter extremum luminis excessum aut defectum, commodam utrobique nanciscamur visionem.
Solent illi qui civitates custodiunt, ubi metus hostium est, non per majores illas portarum valvas, sed per angustum ostiolum adventantes intromittere: ubi nemo metuendus, totas aperire portas. idem in oculo usu venit. si nimiam lucem metuat, pupillam quasi clausurus arctissimè contrahit: sin absente validiore lumine nullum instet periculum, eandem quam latissimè expandit. Ita lucem sine qua ne videre quidem posset, modò captat & allicit velut amicum; modò arcet & excludit tanquam extremum hostem. Et quod magis adhuc miremini, quamvis pupilla inter videndum nunc parva sit, nunc
[ *)  Aulus Gellius, Noctes Atticae, VII, 4.]

14
magna; sub eadem tamen quantitate objecta omnia perpetuò intuemur. Quod non experientiâ solùm probatur ab Opticis, sed & ratione. Nam quia visibilium species & totam pupillam occupant, & singula ejus puncta: perinde est, parva ea sit an magna: eademque (quamvis non tam clara) sequitur visio, per unicum tantùm punctum prospiciamus, an per totam pupillam.
  Talis fuit naturae intentio in conformanda tunica uvea. Videamus jam quid molita sit circà humorem crystallinum, primarium visus instrumentum. Mediam is oculi sedem occupat, specierum receptioni & conformationi unicè dicatus. Substantiâ pellucidissimus est; superficie utrinque gibbosâ, portionis sphaericae majoris in anteriori parte, minoris in posteriori. Dabitis veniam spero Auditores, si dum ejus officium expono, intra Opticorum limites paululum divertam.
Diximus omnia & singula objecti puncta species suas radiando ad oculum transmittere; easque non sisti in pupilla, sed transitu facto properare ad oculi fundum. Has radiationes humor crystallinus, centro pupillae directè oppositus, gibbosâ suâ superficie excipit: exceptas per leges refractionis opticae congregat in quasdam velut cuspides. & quamvis in ingressu oculi totam occupaverint pupillam; quae ab uno objecti puncto proveniunt, in uno rursus puncto coalescere facit, & loco retinae opposito impingit. Absque qua operatione humoris crystallini nulla objecta in oculum radiantia distinctè possemus videre. Nam quia pupilla punctum mathematicum non est, sed quantitatem sat magnam habet, à quovis objecti puncto plurimi radii per eam ingrediuntur: qui nisi omnes denuo in uno puncto coirent, pro una imagine plures retinae imprimerent, unde confusa sequeretur visio. Illud ergò sollicitè praecavit natura, & ne visione confusâ perpetuò vexaretur homo, talem figuram crystallino dedit, quae unius puncti in objecto radiationes omnes, per qualemcunque pupillae magnitudinem deductas, in uno iterum puncto ad certum intervallum faceret concurrere. Immò verò tam accurata, tam curiosa hîc fuit: ut quamvis ex omni parte allabentes radiationes crystallinus in acuminatas cuspides cogat, unicâ tamen, & solâ istâ quae directè secundum axem oculum intrat, distinctissimam efficiat visionem; caeteris plus minusve à perfectione abeuntibus. Quod tam exquisitae subtilitatis opus est, ut in minimis etiam rebus, quas

15

distinctè totas videre nos arbitramur, puncta penè individua inveniamus, in quae axes oculorum dirigendo, sentiamus non aequè accuratè videri partes alias circumstantes. Ita epistolam cùm legimus, si oculos uni literae infigamus, caeteras quidem simul, sed minùs distinctè intuemur. Cùm granum milii contemplamur, puncta axibus oculorum opposita, in tantillo corpusculo, à vicinis, intuitus certitudine & claritate facillimè discernimus.
  Adhaec majus aliquod & augustius naturae opificium observare licet, in mutuo crystallini humoris cum tunica retina consensu, circà distinctam diversorum objectorum visionem. Quamvis enim gibbosis crystallini superficiebus id assecuta sit, ut radiationes punctorum visibilium pupillam transeuntes cogantur denuo in puncta, & retinae impinguntur: haud tamen id sufficeret ad omnimodam visionem, nisi & aliis modis hanc promoveret.
Demonstrant Optici, visibilium remotorum imagines in minori distantia post crystallinum distinctas conformari, propiorum in majori. Item, crystallinum magis gibbosum illapsas radiationes breviore intervallo congregare, planiorem longiore. adeoque ex praeceptis Geometricis fieri non posse, ut manente eodem situ & figurâ humoris crystallini ac tunicae retinae, objecta vicina ac remota aequè distincta videantur. Quamobrem ut oculus hominis & res propinquas & remotas sine confusione perciperet; talem ei facultatem indidit natura, ut ad propinqua conatu proprio retinam tunicam comprimendo à crystallino reducat, ad remota laxando attrahat; aut ut alii volunt, ad propinqua humorem crystallinum planiorem reddat, ad remota tuberosiorem: atque ita efficiat, ut quocunque intervallo visibilium radiationes post crystallinum in puncta cogantur, tunica retina parata semper adsit ad eas excipiendas, & spirituum beneficio deferendas ad sensum communem.
Alterutrâ ratione modoque oculus geometricarum demonstrationum rigorem, voluntario impulsu elidit; & tam remota objecta, quàm propinqua distinctè comprehendit. Hoc autem naturae beneficio ferè fruuntur ii quibus juveniles aetas est, tunicaeque oculorum ad quodvis officium mobiles. Caeteri qui aut ob aetatem, aut ob consuetudinem, oculos sub imperio non habent; plerumque aliquo visionis defectu laborant. Quanquam in utroque hominum genere reperiantur, quos nativitas & ingenita partium dispositio perpetuâ visus

16
imperfectione mulctavit. Qui ad propinqua intuenda oculos longo usu adsuefactos habent, aut à natura crystallinum debito globosiorem, ad remota caecutiunt; & ob concursum radiationum ante retinam, omnia longius distantia vident confusa. Qui visioni longinquae dediti fuere, aut crystallinum planiorem justo nacti sunt, propinqua confusa vident, quia concursus radiationum terminatur demum post retinam. Omnis enim distincta visio fit in ipsissima coitione radiationum. quae ultra citraque est, à perfectione recedit. Senibus ergo, & omnibus hominibus, quibus tunicae oculi inobedientiores sunt, quàm ut sufficienter ad concursum imaginum adducantur, aut ab eo retrahantur, indistincta solet esse visio. Et quibus insuper peculiaris est crystallini mala conformatio: nisi ab arte auxilium petant, naturali visu omnium sunt infelicissimi. Tam accurata hîc requiritur humoris crystallini & tunicae retinae mutua connexio.

  Atque hactenus quidem ea exposui, quibus oculi dignitatem tam à partium fabrica, quàm ab usu, naturam videbam commendare. Ad artis opera nunc me converto, ut quam ipsa oculo adjudicent praestantiam strictim quoque commemorem. Quum visum aetate debilitari, & diversis vitiis obnoxium reddi, inter homines constaret: artifices naturae aemuli, ex vitro aut crystallo varia confecere perspicilla*). quae qui oculos artificiales vocaverit, non multum à vero abludet. quod enim natura in oculo per humorem crystallinum, idem extra oculum ars molitur per specilla, quae ad figuram crystallini non injuriâ videantur primitus esse conformata. Illis deficientem in senibus renovamus visum. in aliis, ob innatam partium formam vitiosum, emendamus. Qui remota indistinctè vident, muôpes ab Aristotele dicti; concursum radiationum ante retinam factum, perspicillis cavis producentes, ex confusa visione adipiscuntur distinctissimam. Qui verò propinqua aegrè distinguunt, presbutôi ab eidem vocati; convexis perspicillis radiationes concurrentes post retinam, decurtant; faciuntque ut in retina terminatae naturalem ut in caeteris hominibus excitent visionem. Sic errantem quocunque modo defectu naturae oculum ars in viam reducit: & quam illa negavit, levissimo impendio confert perfectionem.
  Quod amplius, visum sanum ac vegetum (ne minùs admirationis habeat ars quàm natura) specilla longissimè ultra propriam
bril[ *)  Zie Vincent Ilardi, Renaissance vision. From spectacles to telescopes (Phil. 2007), met veel oude afbeeldingen op p. 266 e.v.]

17

virtutem extollunt, quando ad remotissima quaeque intuenda tanquam propinqua eum dirigunt; aut ad minimas rerum particulas discernendas exacuunt. Distinctam visionem Optici duobus ferè stadiis in longum terminant. & mirata fuit antiquitas, Strabonem quendam potuisse pervidere quod mille & octingenta stadia abesset: solitumque bello Punico secundo, à Lilybaeo Siciliae promontorio, exeunte classe Carthaginis portu, numerum navium dicere. At hodie minùs illud mirandum: neque visus tam arctis limitibus circumscribendus. Ad remotorum visionem perspicilla invenimus, quibus quae multis stadiorum millibus à nobis absunt, tam propinqua cernimus, ut vel manu palpari posse judicentur. & quae ob nimiam distantiam prae parvitate oculis comprehendi nequeunt, sic explicamus: ut in visu cum iis conferri queant; quae sunt ante pedes. Ab acumine oculorum in pervidendis rebus minutioribus laudatus olim fuit Callicrates, qui ex ebore formicas, & alia tam parva fecit animalia, ut partes earum à caeteris cerni non possent. & Myrmecides, à quo quadriga ex eadem materia quam musca integeret alis fabricata, & navis quam apicula pinnis absconderet. Quin & in nuce inclusam totam Iliada Homeri, carmen in membrana scriptum, tradidit Cicero.*)
Ea si naturali oculorum acie praestiterint dicti artifices, mirandae subtilitatis visum ipsos habuisse fatendum est. sin arte illos adjuverint, non est cur magnopere laudentur. Nostrâ aetate multi subtiliora opera efficientes, eam veterum industriam mirari dudum vetuerunt. Perspicilla reperta sunt, quiibus res minutissimae in immensum inspectae exrescunt. quibus formica in bovem abire videtur; pulex in arietem. quibus arenam in silices augeri cernimus, & verè ex culice facimus elephantum. His naturalem oculi potentiam in tantum extendimus, ut rebus ipsis vim inferre videamur; dum quae in iis latent arcana visui impervia, praesenti intuitu exploramus. Quasi parum sit majorum partium venustissimum decorem oculis notasse; & humanae curiositati etiam minutissima quaeque patere debeant ac inservire. Argumentum dignitatis & praestantiae oculorum permagnum fuit, omnem propè rerum creatarum scientiam ab illis ad intellectum emanassse. Et tamen hactenus in majoribus externisque duntaxat partibus haesimus; intimus recessus non penetravimus. Perspicilla novos aditus dedere; & tam vastum
[ *)  De voorbeelden vanaf Strabo staan in Plinius, Naturalis historia, 7.85.1Engl..]

18
mirabilium naturae aperuere pelagus, ut illud ingredienti citiùs oculus videndo, mens percipiendo, defatigari soleat, quàm contemplandi materia deficere. Stupemus omnes, cùm Astronomos de portentosa magnitudine corporum caelestium disserentes audimus: cùm pyramidum & obeliscorum grandes structuras in historiis legimus: cùm gigantum corpora & indictum caelicolis bellum è poëtarum fabulis addiscimus. Perspicilla ad minima nos ducunt. eorumque corpusculorum dispositionem ac figuram exponunt; quae nec observavit astronomus, nec tradidit historicus, nec ullus poëta fabulando expressit. In arenae cumulo pyramides ostendunt; in plantarum fibris gigantum crura & brachia; in minimae muscae corpusculo, structuram elegantiorem quam fuit in circo Caesaris, aut in amphitheatro Vespasiani.
  Quod si verò altiùs ascendere & infinitudinem Majestatis Divinae in creaturis venari lubet: sive à minoribus mundi corporibus ad majora transitum faciamus, sive à majoribus ad minora, vix reperiemus finem. Magni nobis videmur homines, superba animalia, si cum passere aut cicada conferamur. at si cum monte, quàm sumus pusilli! Vastissimi montes in terra, quasi minimae fistucae sunt in magna trabe. terra in mundo nihil nisi punctum. sidera caelestia aliquoties terrâ majora, & longè plura à perspicillo indicata, quàm oculus potest numerare. ipse mundus omnia continens, infinito similis: humanae mentis comprehensionem semper fatigans, nunquam eâ comprehensus. Horret animus cogitare tam ineffabiles superiorum corporum magnitudines, & tam grandem eorum numerum perspicillis detectum. Econtra, si à majoribus ad minora fiat descensus, inveniemus quod omnes imaginationis nostrae nervos sollicitet. Quis nescit ingentem murem esse scarabaeo collatum, & scarabaeum multis vicibus superare pulicem? At hîc nondum subsistere jubent perspicilla. Pedem pulicis tam grandem faciunt, ut non plus profecisse nos sentiamus, quàm comparando pulici scarabaeum. Ergo in isto pede jam articuli quaerendi: in articulis musculi & tendines: in musculis ac tendinibus fibrae: in fibris partes componentes: in partibus nutrimentum: adeo ut in tantam sublimitatem tandem evadat contemplatio humana, ut prius seipsam amittat, quam ad minimum & primum principium deveniat.
  Plura in corpusculis insectorum inveniuntur miranda, per

19

quae infinitam Dei potentiam, non minus in vilissimis animalculis, quàm in praestantissimis mundi partibus conspicuam esse, datur agnoscere. Verùm ea magis experiundo investigari amant, quàm verbis enarrari. Quamobrem ne longiùs aequo excurram, pedem tandem vertam, & ad vos Auditores cursum orationis propiùs dirigam. Intellexistis quae & quanta miracula se offerant in constructione oculi & ratione visus. quàm facilè in stuporem sui abripiant mentem humanam, specierum visibilium affectiones. quàm portentosos effectus pariant specilla, contempta utplurimùm artificum opera, sed claves arcanorum naturae meritò dicenda. Cogitate jam mecum quanta & quàm inexhaustae profunditatis sit Dei O. M. sapientia; qui tuniculis aliquot & humoribus tantae subtilitatis operationem insevit. Quàm immensa ejus bonitas; qui operum suorum majestatem per tam exilem pupillae fenestram animo nostro repraesentari voluit. qui nos, dum terrae affixi tanquam captivi detinemur, oculis in caelum evolare permisit, & istas quoque oras ceu coram perlustrare. Extollite effusissimam ejus benignitatem; qui solus magna facit, & latere non vult; qui minimis mirabilia includit, nec abscondit.
Si Regum aulas, & magnificas Principum aedeas, si eburneas purpuratorum sedes, lacunaria auro fulgida, columnas tapetibus onustas, hactenus cum admiratione vidistis: abjicite alienarum rerum aestimationem; & quem ipsi possidetis thesaurum adite. Quicquid è talibus splendidum habetur, humanarum manuum labor est; & pretium nisi in opinione non habet. Oculi conclave inspicite, Divinae dextrae augustissimum opus; quod omnibus istis & pulchrius est, & pretiosius. quod semel de[st]ructum nullo marmore restauratur; semel amissum auro nullo [r]edimitur. Illic mille colorum delitias invenietis; & pictas rerum [f]ormas quales nulla unquam hominum industria expressit. Istic [&] arcium regiae structurae erunt, & columnarum ordines [m]armorei, & virentium pratorum jucunda series, & currentes rivi, [&] gratae hortorum amoenitates, quas extra oculum nemo mor[ta]lium depictas vidit. Superbae aulae, splendidae arces, regales [c]amerae, tandem spectatorem satiant; & cum fastidio dimittunt, quia per idem semper ducunt. In oculo novà indies sunt. nec manent quae semel fuere, sed eunt redeuntibus aliis. Quid juvat maria & terras percurrere, ut aut parietem aetate ruinosum

20
videatis; aut tabellam pulvere & fumo deformatam; aut exesum pluviis marmor? Domi haec omnia habetis, si vacat respicere; & pulchriora in oculis circumgestatis, quàm usquam reperiantur in orbe terrarum. Frivola & caduca ista, quae tanti apud ignaros fiunt, facilè contemnit, qui magnifica naturae opera admirari didicit. Humanae imbecillitas conamina ex alto despicit, qui supremi Architecti sapientissimas artes studiosè observavit. Hoc ergo agite. & si quid eximii, si quid jucundi spectare desideratis: in oculi naturam inquirite. In hunc finem Opticam vobis ducem eligite; scientiam ingenuo homine & Philosophiae studioso dignissimam. quae cùm circà visibilia & officium oculi versetur, tot miraculorum eruit ac reddit causas. & hallucinationes omnes quibus ex necessitate naturae obnoxia est visio humana, aut tollere docet, aut praecavere.
Ne existimare aliis scientiis ignobiliorem eam esse, aut minùs necessariam; eo quod vulgò ignota sit, & spreta jaceat. Fatum ejus est, & passa idem fuit à multis seculis. neque à frequentia sectatorum, sed propriae utilitatis conscientia solet se commendare. De natura rerum nemo rectiùs philosophari potuit, quàm qui opticis rationibus fuit instructus. Eas si calluisset Epicurus, nunquam pronunciasset solem bipedalem esse, aut non multò majorem. & Parmenides si opticus fuisset, non dixisset lunam soli esse aequalem. Quapropter dum Philosophiam aliasque artes excolitis, vel me autore adjungite Opticam. si non ut plenariam ejus notitiam habeatis, saltem ne propriorum oculorum constitutionem ignoretis. Hanc ubi noveritis, experiemini non rarò illud locum habere, ut qui se in cognitione rerum bene oculatos, & acutùm cernere praesumunt: à caecis haud multum distent. Tam pusilla enim res oculus non est, quin ab eo quo[d] discat, oculatissimus quisque inveniat.


D   I   X   I.




Home | Hortensius, Oratio de oculo, 1635 | Vertaling