Home | Chr. Huygens | Oeuvres I | Vertaling

[ 471 ] [ v ]

No 322.

Christiaan Huygens à R. Paget.

[juillet 1656.]

La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.

Reverendo Doctissimoque Viro Domino R. Pagetio
Christianus Hugenius S. D.

  Dudum tibi gratias me agere oportuit vir Clarissime pro elegantissimis versibus istis*) quibus encomium mihi cecinisti novi sideris repertori; nisi parum existimassem verba promere, ubi re ipsa aliquo modo gratum animum testari facultas daretur. Doctissimo Colvio [<] acceptum fero, quod desiderium tuum mihi innotuerit, imo quod promissi memoria nobis redintegrata fuerit, quae tantum non penitus jam exciderat. Accipe igitur lentes hasce manu nostra elaboratas, ilisque omnino similes quarum ope Saturni lunam primitus conspeximus. cirkels Tubum cum fabricari curabis, is ut ad minimum duodenis pedibus produci possit memento. Item ut omnino rectus sit, ut introrsus niger et obscurus, quod charta crassiori atramento infecta consequeris, qua intus totus vestiendus est, simul dum quaeque pars ferrumine conjungitur. Atqui hic Calthovium recte in consilium adhibueris, utique si adhuc meminerit cujusmodi tubus is fuerit quem a nobis habuit.
Majori lenti aperturam relinque quantam hic juxta expressimus°), eâdemque mensurâ caetera interstitia pateant, quae intra tubum collocantur obscurandi causa, quibus saltem binis aut ternis opus est. Minor lens nulla sui parte contegatur, duosque pollices cum dimidio circiter ab oculo distet. Quantum à majori lente eadem removenda sit certam determinationem non habet; pendet enim à varia rei spectatae distantia: Imo et splendore. Siquidem experieris paulo breviori tubo ad Saturnum contuendum, quam ad Lunam opus esse. cum tamen hoc ratione distantiae minime contingat; sed in rebus non admodum longe dissitis plusculum variat longitudo.
Unum quod admoneam superest, nempe coelo tantum haec majora telescopia destinari, ideoque nihil obesse quod res visas invertant. de die autem inutilia esse fere praeterquam ad solis maculas deprehendas, ut ne quidem si erecta omnia repraesentarent, praestabiliora futura sint ijs, quae 5 aut 6 pedes non excedunt, quod non arbitror tibi ignotum.
*)  Voier la pièce No. 274.  [Ned.  Epigramme sur 'De Saturni lunâ observatio nova'.]
[ No. 273, n.3: Robert Paget, Magister Artium, a occupé la chaire Presbytérienne à Dordrecht de 1638 à 1684, quoiqu'on l'eût appelé à Amsterdam et à Utrecht, où il mourut; c'était un homme très savant et un ami des de Witt.]

[ °)  Deze figuur (HUG 45) staat ondersteboven in Oeuvres Complètes.]

[ 472 ] [ v ]

Itaque prout quamque rem inspicere volueris, sensim extendere et reducere tubum necesse est oculo simul admoto, ut tandem maxime convenienti situ detineri possit, cujus rei causam invenire non admodum in promptu est. Cum solem aspicere voles, vitrum planum puta speculi particulam fumo inficito in flamma candelae aliquantisper detinendo, cui alteram aequalem deinde particulam puram superimpones, atque affiges ita ut superficiem fumo inductam non tangat, qua ratione illaesa praestabitur. Vitrum vero sic aptatum oculo quam proximè apponendum est. Haec omnia ubi tibi ex sententia successerint rogo ut Dominum Colvium vicissim edocere non graveris, cui alterum vitrorum par dono mittimus [<]. Vale.




[ 484 ] [ v ]

No 328.

Christiaan Huygens à A. Colvius.

28 août 1656.   [<]

La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.

Colvio.

28 Aug. 1656.

  Mensis propemodum abijt cum ad te bina vitrorum paria misi capsulae inclusa quorum alterum tibi donaveram alterum rogaveram ut una cum epistola Domino Pageto tradere velles. Ea si accepisti quaeso me quoque sollicitudine leves. incipio enim metuere ne perlata non sint, cum nihil accipiam a vobis responsi. Magna profecto jactura erit si perierint, mihique eo intolerabilior quod tanto tempore inofficiosus apud te audiero idque immerito meo. Utinam non tam diu tacuissem. Nam si intercidere aegrè puto recuperari poterunt nec tamen quidquam intentatum relinquemus. Sed spero meliora; Vale, et nisi incommodum quam primum rescribe.




[ 486 ] [ v ]

No 330.

A. Colvius à Christiaan Huygens.

2 septembre 1656.

La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.

    Clarissime Vir,

  Bina Lentium paria, Domino Pageto et mihi destinata, iam dudum est, quod accepimus. Haesimus ambo per aliquot dies Amstelodami, ego inaugurationis filij mei [<] gratiâ; quae facta 20 Augusti in Ecclesia Gallo-Belgica Amstelodamensi. Statim à reditu meo tubum confici curavimus, adjuvante nos Kalthovio. Tantum die Lunae aut Martis proximâ ejus experiundi dabitur copia.

[ 487 ] [ v ]

Haec est caussa quod tàm tardè tibi agimus gratias, majores post experimenta acturi, pro tàm magnifico dono, per quod aulas caeli poterimus inspicere. quod si fortè aliquid deficiat, ob incuriam Tubi-factoris, ad te tuamque benevolentiam nobis recurrendum erit. Et haec etiam erat caussa nostri silentij. Amstelodami emi Telescopij historiam à P. Borello conscriptam cui additae sunt observationes tuae saturninae [II, 62-3]. Quis ille author sit nescio. Excerpta plurima sunt ex alijs authoribus. A te majora, procul dubio, prodibunt. Deus te conservet per multos annos, in nostri saeculi et nationis decus.

  Vale praestantissime Domine, et me semper ama.

    Dordraci   2 Sept. 1656.

Tuus omni officio

A. Colvius.    

  Salutat te Dominus Pagetus, et debito tempore gratias acturus.

Mijn Heer Mijn Heer Christiaen Huijgens, van Zulichem.
S' Graven-Haghe.    




[ 527 ]

No 359.

Christiaan Huygens à Calthof.

18 décembre 1656.

La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.

18 Dec. 1656.

    Monsieur Calthof

  UE. heeft my soo seer hier te vooren geobligeert [<] dat ick blyde ben UE. wederom ergens in te connen dienen. Ick sende UE. dan volgens syn begeerte dit paer glasen, waer van het groote (daer het al aen is gelegen) een vande twee besten is die wij oyt van dese soorte gemaeckt hebben, ende heeft over lang alle proeven uytgestaen waer van de seeckerste is dat se de planeten van Jupiter en Saturnus distinctelijck sonder eenige schemering representeren.
De glasen die ick te vooren aen Myn Heer Paget en Colvius [<] gesonden hebbe hadde ick bij daegh beproeft en oock in de maene en waeren hier in perfect goet, doch in de planeten konde ick die niet proeven om datter doenmaels geen konden gesien werden. Indien myn Heer Paget daer niet mede kan te recht geraecken wilde ick wel dat hy my nu die oversondt, op dat ickse in de planeten mochte versoecken, en weten of er iets aen de glasen schort, in welcken gevalle ick die verslypen sal ofte andere maecken. Het gheene my doet twyffelen is dat hy mij niet en laet weten hoe het gaet met het observeren.
Tot mijn observatien gebruijck ick anders geen verkycker als die van 23 voet, die seer goet is, en noch eens soo veel vergroot als die van 12. Bij daech vind ick de beste te sijn van 4½ voet of daer ontrent, want die van 6 voet alreede te groot sijn, vertoonende alle dingen nevelachtigh. Het welck ick om dies wille segghe, op dat UE. niet en meijne dese glasen bij daghe met goet succes te gebruycken, maer alleen in de sterren en maene.
De buyse sal UE. konnen doen maecken volgens het gheen ick lestmael aen myn Heer Paget dien aengaende geschreven hebbe [<], en wesen altijt verseeckert dat aen de glasen geen faute sal sijn. Ick sal een woort tot antwoort verwachten hoe het UE. sal gesuccedeert hebben en blyven altyt




[ II, 17 ] [ v ]

No 379.

R. Paget à Christiaan Huygens.

16 mars 1657.

La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.

S. P. D.
Nobilissime & doctissime itidemque amicissime
Domine Hugeni,

  Si ex silentio diuturno & sane pudendo beneficii collati aestimatio reputanda sit; hominis ingratissimi notam declinare nequeo, qui munificentiae tuae specimen eximium expertus, nihil hactenus gratiarum reposui. Longum esset per omnes morarum ambages discurrere, quibus enarratis fateor me non posse memet ipsum prorsus à culpa immunem praestare:

[ II, 18 ] [ v ]

ut satius sit ingenuà delicti agnitione apud aequum & benignum judicem veniam deprecari, quam frigidarum excusationum patrocinio innocentiam praetendere. Quod dudum factum oportuit, nunc adsum rationem redditurus eorum quae cum lentibus liberalitate non vulgari mihi donatis acta sunt.
Artificem nactus in opificio proprio non inscitum, in Opticis verò nimis praefractè sciolum, vix frequenter iteratis instructionibus, & identidem ejus quod factum erat mutationibus, obtinere potui ut ad leges praescriptas mihi tubum fabricaret. Eum ex laminis ferreis stanno incrustatis constructum ita partiti sumus, ut pars longior quae lentem majorem habet, quasi undecim pedes Rhynlandicos aequet; altera pedalis & exemtilis leviore negotio tubo vel protrahendo vel contrahendo inserviat. Longiorem, ut rectitudini consulerem, atque ut adversus contusiones munitior esset, trabeculae ligneae ejusdem fere longitudinis, sed crassitiei ferme duorum digitorum, ut commodè manibus tractari & transferri queat, affixi. Fulcrum ex Calthovii praescripto concinnavit faber ferrarius, ut ad situm quemlibet haud difficulter disponatur. Adminiculis istis accinctus quid partim supra, partim infra spem conceptam observarim, nunc habeto.
Lunae phases distinctè admodum & dilucidè, particulaeque illuminatae in segmento obscuro, jucundo sane spectaculo repraesentantur. Quaecunque in tabulis suis Selenographicis delineavit Hevelius, mihi satis exactè conspicari videor, exceptis minutioribus quibusdam, ut Insula Alopecia in palude Maeotide*), &c: Jovem acronychum cum satellitibus, illum tam latâ & determinatâ diametro, hos aliquoties omnes, ita perspicuè intuebar, ut abundè mihi & supra votum satisfactum putarem. Nec quicquam magis in eo genere desiderabam, quam ut planetas reliquos Saturnum imprimis, per eundem tubum spectandi occasio daretur. Illum horis matutinis saepiusculè telescopio meo excepi: verum quae mea erat 'ablepsia', etsi subinde formâ oblongiore se visendum daret, & stellulam aliquam adesse suspicarer; tamen nec de brachiis aut ansis appositis, nec de satellite à te primum deprehenso, ceu mihi viso, certi quicquam pronunciare ausim. Hinc & observandi ardor defervescere, & rescribendi propositum, ne vel imperitiam vel infelicitatem meam proderem, ulterius deferri; donec quod maximè quaerebam, necdum enim de inventione prorsus desperabam, assecutus essem. Interim occupationes graviores, & solito frequentiores conciones circa festum Nativitatis & deinceps, hebdomadum aliquot invaletudo inde nata, & subsecutae curae & molestiae domesticae ex morbo & morte ancillae, inter me & telescopium meum ferè mensium duorum divortium fecerunt.
Nunc mihimet adeoque & contemplationibus istis restitutus, Hesperum subinde salutavi, spe non levi fore ut crescente diametro ejus, et circa elongationem maximam bisectus, & postmodum falcatus & cornutus nobis appareat. Saturnum etiam ortui acronycho approximantem, & ipsum & quicquid secum habet exsartè appariturum spero: aut saltem quando novâ tuâ & exactiore Astronomiâ Saturnicâ adjuti & animati alacriore & certiore studio observationibus istis incumbemus. Interim dum & coelum serenius commodo observandi tempore & adminicula quae dixi opperior, nolui committere ut hoc qualecunque
[ *)   Cf. Selenographia, carte: Picard dans Mare Crisium.]

[ II, 19 ] [ v ]

non prorsus apud nos intermortuae gratitudinis testimonium diutius desideretur. Quod ut aequi bonique consulas

Nobilissime & Doctissime Domine Hugeni obnixè rogo,
Tibi jure merito obstrictissimus  
Robertus Pagetius.    

Dordr. Mart. 16. 1657.

  A Monsieur Monsieur Christiaen Huyghens, ten huyse
van Syn E. Vader, Myn Heer van Zuylichem
in    
S'Graven-Haghe.





Home | Christiaan Huygens à Paget, Colvius, Calthof (top)