[ 193 ] | [ v ] |
B. Conradus *), Lettre circulaire.17 juillet 1658 1).
Chr. Huygens y répondit le 22 février 1659 [>]. & quovis alio titulo conspicuis per Europen, Mathematicis. S. P. D. Balthasar Conradus S. I. Ut quaedam conferam vobiscum, Illustres Animae, pauca illa quidem, sed quae momenti ac ponderis in totam Rempublicam nostram Litterariam maximi esse videantur, injectus mihi jam pridem nescio quis perurget calor. Quocirca non temerè sperârim fore, ut quantò major vos communis tangit cura boni, tantò huic meae ad vos Epistolae libentius otium è sublimibus illis vestris conceptibus rescindatis. Ex quo ergo primum (nec pauci anni sunt) pernòsse coepi Telescopium, didicique nec omnia ejusdem esse notae ac bonitatis, & plurima plurimum à summa abesse perfectione; ingens me invasit animus ac desiderium, imò & spes, eo aliquando deveniendi, ut certam ac infallibilem assequerer rationem, ad summam deducendi Telescopii perfectionem. Coepi itaque pervolvere imprimis Authores, quotquot de id genus Instrumento nancisci potui; tum speculari ipse, & multa cum animo putare meo; tandemque & operi manum, nec leviter aut oscitanter admovere, & varia, quae [ *) Balthasar Conradus (1599 - 1660). ] 1) Chr. Huygens reçut cette lettre en janvier 1659. Voir sa lettre du 22 février 1659 à B. Conradus [>]. 2) Publiée sous le titre: Epistola ad omnes Europae mathematicos, Operis Teledioptrices nuntia, missa à R. P. Balthasare Conrado Societatis Jesu. 3) Gaspar Schott [... 1608 - 1666 ...] 4) [...] Technica curiosa sive Mirabilia Artis [...], 1664, p. 854-6. |
[ 194 ] | [ v ] |
vel ad substantiam ipsam operis, vel ad modum pertinent, experiri. Sed & illicò difficultates sese undique oggesserunt, nec paucae eae numero, nec leves superatu: tot certè, ac tantae, ut nisi Deus constantiam in labore poenè ferream concessisset, non mirum fuisset, si millies 'rhipsaspis' successum desperâssem. Superavi tamen tandem cum divina gratia, quae se opposuerant, difficultates omnes; eoque artem perduxi, ut sequentia problemata praestare possim:
I. Perfectam superficiem sphaericam, sive cavam in patinas, sive convexam in globos inducere; idque nec negotio, nec sumptibus adeo magnis. Quorum problematum solutio quanti momenti sit in rem omnem Mathematicam & praecipuè Astronomiam; quin & in usum totius generis humani; nemo unus Vobis melius aestimaverit: ut proinde longiore eam rem Vobis circuitu demonstrare ac depraedicare, minimè sit necessarium. Hanc autem ego mihi scientiam uti hactenus, nec sine ratione, occultam habui, ita & imposterum habere potuissem; vel certè ita solum propalare, ut extra Societatem nostram non emanaret; nisi me communis boni ratio ad alia consilia inclinasset. Itaque molior Opus justum ac integrum, quo totam hanc artem & quiquid de Telescopio dici aut quaeri potest, complectar; planèque ac dilucidè, sine tenebris, omnem quam hactenus ingenio qualicunque demum, experientiâ indefessâ, & sumptibus non modicis, scientiam in hoc genere consecutus sum, aperiam. Quia verò unius hominis vix est, Opus tam omnibus numeris absolutum, quàm & res postulat litteraria, & ipse ego desiderarem, in lucem protrudere; ideo aequum planè videtur, ut Vos etiam, Illustres animae, vestras quasi symbolas in medium conferatis. Quapropter Vos omnes etiam atque etiam rogo, ut si quis vestrûm in hoc genere aliquid aut invenit ipse, aut aliunde rescit, ultra ea quae vel Sirturus 4) vel Scheinerus 5), vel Rheita 6), vel Hevelius 7), vel Magnan 8), vel P. Schottus 9), |
[ 195 ] | [ v ] |
vel Borellus 10) prodidit, aut ego promitto; dignetur id mecum pro suo in commune bonum studio communicare. Vicissim bonâ polliceor fide, ita me eâ gratiâ, ac humanitate usurum, ut nulli quidquam de sua laude ac nomine deteratur. De reliquo radios ego vestros radio omniscii Numinis ex animo commendo, in dignas scientiâ nostrâ, & aeternitate speculationes. Valete, & favete. Vratislaviae 17. Julii 1658. Vestrarum DD. Servus in Christo 4) [...] Telescopium, 1618. 5) Rosa Ursina [...], 1630. 6) [...] Oculus Enoch et Eliae, 1645. 7) [...] Selenographia, 1647. 8) Emanuel Maignan [... 1601 - 1676 ...]. Cursus Philosophicus [...], 1652 ['53]. [Perspectiva horaria, 1648, p. 687.] 9) [...] Magia universalis, 1657. 10) [...] De vero telescopii inventore, 1655. |
[ 356 ] | [ v ] |
Christiaan Huygens à B. Conradus.22 février 1659.La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Hugenius S. P. 22 Februar. 1659. Epistolam tuam ad Mathematicos sero accepi mense nimirum Januario proximè exacto quam 17 Julij anni praeteriti data sit 1), unde veritus pene sum ne jam editum interea esset opus illud eximium cujus nobis spem fecisti 2). at quidquid sit ignorare utique te nolui Vir Clarissime quam gratam rem mihi inter caeteros facturus sis ista quae promittis in lucem emittere. Nemo eximiam illam telescopiorum artem accurate hactenus docuit nec mirum cum nemo quisquam ut opinor rectè eam calluerit. Mihi praecepta quaedam a Gerardo Gutiscovio [<] viro eruditissimo et candidissimo suppeditata olim fuere quibus insistens telescopia satis magna mihi paravi quibus Saturni satellitem variasque hujus planetae formas contemplatus sum. Quod si nonnulla quoque experiundo didici, tantum tamen hactenus consequi nequivi ut certo spondere auderem e bona materia bonum vitrum. Quum igitur et hoc teneas et alia praeterea quibus ad summam perfectionem mechanica haec adducitur non video quid amplius ea in re desiderare queat. Certe nihil istis ars mea majus habet. Theoremata jam ab aliquo tempore conscripsi [<] quibus quae ad theoriam perspicillorum omnis generis attinent complexus sum, nemini hactenus, quod sciam, satis perspecta aut veris demonstrationibus firmata. Ei operi subjungere quaedam decreveram de ratione formandarum lentium sphaericarum quae tamen hucusque scriptis non mandavi: nunc vero ut opinor supervacuum is labor erit, ubi tuum opus accuratissimum exactissimumque in lucem exiverit. Veruntamen si quae habebo quae novisse etiam post illa operae pretium sit, non detrectabo quin pari fide atque te facturum mihi polliceor, omnibus ea impertiam. Simul autem cum vestris haec prodire neque necesse est, nec si id velim per alia quaedam avocamenta nunc liceat ea mihi memoria repetere ac singula perscribere quae subinde dum operi manus admoveo adnotare contigit. Caeterum quando nos editione illa beare constitueris perquam scire desidero, ac si quidem longiuscule etiam expectandum erit, rogo ut de magnitudine telescopiorum tuorum atque effectu aliquid saltem in antecessum significare ne graveris. Vale Vir Praestantissime.1) Le retard dans la réception de cette lettre, le No. 498, datée de Varsovie le 17 juillet 1658, a été probablement causée par des difficultés que B. Conradus a eues avec ses Supérieurs. 2) B. Conradus avait déjà composé quelques livres de cet ouvrage de Dioptrique, lorsque ses Supérieurs l'envoyèrent en voyage. Le 12 décembre 1658 il était encore à Varsovie; le 7 janvier 1660 il se trouvait à Glatz, où il mourut le 17 mai sans avoir pu finir son oeuvre. |