Home | Chr. Huygens | Oeuvres II | Vertaling

[ 202 ] [ v ]

No 504.

A. Boddens *) à Christiaan Huygens.

28 juillet 1658.

La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.

    Nobilissime, ac Clarissime Vir.

  Post discessum meum ab Haga, ubi Amstelodamum veni, Eichstadii 1) Ephemerides 2) quaesivi, de quibus inter nos sermo fuit, et inveni illas apud Elsevirios: constant autem quatuor florenis cum semisse. Quam gaudeo occasionem oblatam, per quam Dominationi vestrae potuerim inservire. Rogo te Clarissime vir, si qua in re tibi posthac prodesse possim, me uti ne dedigneris: quandoquidem mihi nihil plus in votis est, quam cum Claris viris conversari.

  Fateor quidem me indignum tanto honore, et tenuitatem ingenii non ignoro; nihilominus erigor per studia, quae me animosum reddunt te compellandi: non quod jactem studia, velimque doctissimus haberi, nam me in primo vix limine haereri, confiteri cogor.

  Volvi, evolvi libros tuos, nec legendo satiari possum: venit autem nuper ad aures meas praeter duos libros mihi cognitos, quorum unus de quadratura hyperboles &c. [^], alter de circuli magnitudine [^], plures Clarissimum virum in lucem emisisse, rogo si dignus sim (quod spero sine molestia Domini fieri posse) hujus rei ut certior fiam. Hoc tamen unicum peto, ut quod abutar Te per audaciam, flagranti studiorum amori id imputes. Ni enim hoc feceris, non invenio quod me liberet â vitio hominis importunissimi; nam me impulere benignitas vestra, ac singularis comitas, qua soles etiam eos qui longè infra vestram dignitatem sunt excipere.

Claritudinis vestrae Addictissimus servus  
Abrahamus Boddens.    

  Dabam Amstelodami
Tertio Kal. Augusti A. 1658.

  Mijn Heer Mijn Heer Christiaen Huijgens, ten huijse van
  mijn Heer Constantyn Huygens Heere van Suijlichem &c.
port
met een packjen.               tot 's Gravenhage


[ *)  198 note 4: Abraham Boddens naquit à Amsterdam en 1638. Il fut inscrit le 8 février 1658, comme étudiant en philosophie, à l'Université de Leiden. Cf. R. Vermij, The Calvinist Copernicans, Ch. 10, 212.
A. Boddens, A. de Bie, Excercitatio astronomica, de terra, ac solis, et lunae maculis, Amst. 1657.
A. Boddens, A. de Bie, Exercitatio optica, de arcu thaumantidis, Amst. 1658, Thaumas: vader van Iris.]

1)  Lorenz Eichstadt [... 1596 - 1660 ...] [^]  fut reçu docteur en médecine à Wittenberg le 18 septembre 1621 et devint professeur de médecine et de mathématiques au Gymnase de Danzig. Il publia, en partie à Gouda [?], plusieurs ouvrages, surtout des observations [Einfeltiges Bedencken über die fünff Sonnen, Stettin 1625, voir T. XVII, p. 466].
2)  Laurentii Eichstadii Ephemerides Coelestium motuum ab anno 1636 ad annum 1640 praemittitur paedia ephemeridum. Stettin. 1634. in-4o. Le second volume, pour 1641 - 1650, parut en 1639 à Stettin.
[ Cat. 7, 75: Pars tertia, Amst. 1644 (1651 - 1665).   Cf. T. II, 78 et T. XV, 357, n.21.]




[ 205 ] [ v ]

No 508.

Christiaan Huygens à A. Boddens.

17 août 1658.

La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.

    Juvenis Ornatissime

  Quod ad humanissimas tuas literas hactenus non responderim non alia causa est quam quod adscribere in ijsdem neglexeris quo loco in tam vasta urbe habites, neque enim dubitabam quin et epistola si quam ad te dedissem et argentum simul mihi periturum esset. Verum cum diutius in aere tuo esse nollem, visum est tandem Clarissimo Domino de Bie (quem tibi non ignotum esse scio neque te illi,) hasce committere quas tibi tradendas curet 1). Ecce itaque praetium quod pro Ephemeridum

[ 206 ] [ v ]

volumine numerasti lubens restituo et persoluto licet pecuniario debito plurimum insuper ob diligenter navatam operam tibi me obstrictum profiteor. Quod de libellis nostris quaeris, neque tanti sunt ij quos vidisti ut aliorum tibi desiderium parere debeant, neque sanè quidquam postea typis edidi, nisi de Ratiocinijs aleae quaedam 2) quae ad calcem operum Fr. Schotenij adjecta sunt. Itemque epistolam ad Xaverium Ainscom 3) quâ respondi ad ea quibus 'exetasin' meam refutare conatus erat. quam tamen epistolam frustra legas nisi et illius librum videris. Vale.

Tibi ad omnia officia paratissimus    
Chr. Huijgens de Zul.  

  Dabam Hagae Comitis 17 Aug. 1658.
1)  Voir la Lettre No. 507 [p. 205, à A. de Bie].
2)  L'ouvrage cité dans la note 1 de la Lettre No. 409.
3)  C'est la Lettre No. 338  [I, 495; cf. XII, 263].




[1659]




Home | Christiaan Huygens | T. II | A. Boddens (top)