[ 1 ] | [ v ] |
Objicit Doctiss. D. Milius, stellas fixas si terra in Ecliptica moveatur, debere nunc majores apparere, nunc minores, pro varia terrae ab illis distantia: et verisimile non esse, quod diametrum orbis in qua movetur terra, ad distantiam fixarum non habeat sensibilem proportionem. Respondeo. Fieri posse et indies fieri, quod visus ad rem quampiam longe remotam, propius accedat, aut ab ea longius recedat, ad intervallum in se satis magnum, quod tamen ad distantiam rei visae non habeat sensibilem proportionem: adeoque res nec augeri ad sensum videatur nec minui. Illud enim omnes optici ut Philosophi ultro concedunt. Et potest hoc exemplo declarari, quod vel ipsi D. Milio dabitur explorandum. Nullus mortalium negare potest, diametrum urbis Dordracenae a Porta (ut vocant) Impura, ad portam Aggeris Arundinei*), esse talis quantitatis quae juste magna dici queat. Et tamen si quis ex utraque porta intueatur turrim ac templum Gorcomiense°), ejusque magnitudinem accuratissimis instrumen- tis dimetiatur, deprehendet nullam in utroque loco apparere variationem; cum tamen oculus hîc propior sit templo Gorcomiensi, illic ab eo remotior totâ diametro urbis Dordracenae. Idem jam applicemus coelo, et patebit non esse absurdum quod sta- tuit Copernicus. Nam Io. Nullus Astronomus determinare potest geometricè distantiam stellarum fixarum à terra. IIo. Etsi diametrus orbis terrae (in quo nempe illa movetur) sit in se et respectu nostri tam vasta, potest tamen di- stantia fixarum tam esse enormis, ut illa ad hanc quasi evanescat. Nam quia veram Mundi magnitudinem inve- stigare nequimus, nulla ratio est cur potius angustum eum faci- amus quam amplissimum. Quod si vera diameter orbis Terrae ad distantiam stellarum fixarum non sit sensibilis, neque etiam illae in oculo accrescent aut decrescent visibili magni- tudine, sive in Ariete versemur, sive in Libra. IIIo. Si forte nihilominus hoc incredibile videatur D. Milio; sciat, nullam quantitatem quantumvis in se magnam, verè dici posse magnam respectu alterius quae eam adhuc enormiter excedit. Adeoque nisi demonstraverit, Mundum non esse majorem quam vulgo sta- tuunt, nihil prorsus eo argumento quod proposuit adversus Copernicum concludi. Potest enim Mundus tam esse magnus, ut distantia Terrae quando est in Libra à stellis fixis, vix excedat distantiam ejus ab ijsdem quando est in Ariete: potest et esse minor; nec quisquam est qui ejus quantitatem adhuc novit. Porro in isto D. Milij argumento vitium est, quando putat terram singulis diebus sua diametro transferri in Ecliptica. Est enim illud falsum. Sed fere 10 diametris quotidie trans- fertur, secundum Copernici distantiam Solis à terra. Unde numerus milliarium qui est in diametro Eclipticae multo adhuc major fit. Sed tamen ideo nec plus nec minus contra Copernicum inde concluditur.
*) Voor de twee Dordrechtse poorten zie Blaeu 1652 - Dordrecht: 19, "Vuyl poort" (west) en 7, "Rietdijck poort" (oost). Zie ook Merian, Dordracum (1646): t, "Vuijl poort" (west) en p, "de Riet dijck" (oost). °) Gorcum ligt ca. 20 km ten oosten van Dordrecht. |
[ 2 ] | [ v ] |
Quae de Sole addit, ejusque visibili magnitudine, nescio quid ad propositam questionem faciant: et uno verbo, fateor me non intelligere quid ijs velit. In altero quoque argumento*) desumpto ab umbris rerum opacarum apud nos, vitium est in collocando Sole. Oportuisset enim Solem uttobique versus meridiem constituere, Terram versus Septentrionem, tam pro quiete terrae in centro Mundi, quam pro ejus situ in Ecliptica; et tum patuisset, umbrae eandem ubique esse rationem. Nam plagae Mundi ita non sunt conci- piendae, ut terra nunc ad Meridiem sit, nunc ad Aquilonem, ut habet D. Milij schema. Est enim illud divertè contrariium mente et hypothesi Copernici. Sed posito Sole in centro Mundi aut extra, terra eandem semper plagam respicere debet in utroque schemate. Emendatis ergo figuris ut sequitur, ad oculum patet, argumentum D. Milij nullius esse mo- menti, sed tantum ex perversa imaginatione conceptum: nedum ut tam solidum sit, quam solidum est ipsum firmamentum (quod ait) aut verum reperiatur (id quod inquit alibi) frustra talibus argumentis agi apud eos qui etiam id quod videtur ac sentitur corporalibus sensibus, non admittunt. Etc. respectu umbrarum et plagarum Mundi. |
Oriens | Oriens | ||||
Aqquilo homo umbra Terra | Meridies | Aquilo | umbra homo Terra | Meridies | |
Occidens | Occidens |
Hic videre est, sive Sol sit in centro Mundi, sive extra, umbras meridianas nostras semper eadem ad Aquilonem seu ad sinistram, vultu converso ad ortum, ut docet experientia. Atque eo modo permutatio inter locum Solis ac Terrae fuit conspicienda. Non vero ut habet schema D. Milij. *) In de marge staat in ander handschrift, naast "In altero quoque argumento ...":
Deze 'Hortensii Epistola Mathematica Abrahamo Mylio' staat vermeld in de veilingcatalogus van de bibliotheek van Van der Myle's kleinzoon, Nicolaas Colvius (1718), 85. (Mededeling van Huib Zuidervaart.) Het handschrift is van Hortensius, overeenkomend met dat van het 'Discours over de vindinge van Oost ende West' (ca. 1636) en van twee brieven aan Boulliau (1637, 1638). Typerend zijn o.a. de x en de r van 'fixarum'. Bovenaan links in de marge staat, in ander handschrift (zoals dat van de andere margetekst):
Abraham van der Myle (dbnl: van der Mijl) heeft zich ook bezig gehouden met: 'De oorsprong van dieren en de migratie van volkeren'. Hugo de Groot gebruikte een manuscript ervan voor zijn De origine gentium Americanarvm dissertatio, 1642, ter bestrijding van Isaac La Peyrère, vav wie hij een manuscript had gezien van Prae-Adamitae (1655); zie Erik Jorink, Het 'Boeck der Natuere' (2006), p. 317. Dit werk van van der Myle verscheen pas in 1667 te Genève: De origine animalium, et migratione populorum, met op p. 63: "Exegi hoc monumentum: Anno Ætatis meae LXX." (1633). |