Stevin | < Weeghconst > | Vertaling
[   ]

O M   D E   W E E G H C O N S T,

W A T E R W I C H T,   E N D E

* L   O   C   H   T   W   I   G   H   T.


    Liber hic hodieq. lucifuga, paucorumq. adhuc testium.
C
L A R A Rhodos Clario, clarum celebrare Colossum
Desine, miraclo tanto nil tantula moles
Dignum habet, annorum labor vt fuerit duodenûm.
* Quintuplum tantum haud steterat, cùm viscera terræ
Spiritus intus agens vastos disuerberat artus.
Corruit illa, iacet ignobile littore corpus,
Pésque, capútque, aliæque incerto nomine partes.
* LVI, & quod excurrit, annos steterat, cùm terræmotu concidit.
    Stulte quid inspectas, admiratusque iacentem
Quisnam erexerit, & quanam ratione modóque
[10]   Quæris? at heus! quàm mirandum, multóque tremendum
Hoc magis est, totam leuis vt difflauerit aura
Molem? adeon' totam leuis vt difflauerit aura?
Sed neque mirandum fuit hoc, stultéve tremendum.
Si potis es rerum penetrantes discere caussas,
Et maiora videbis, & hæc mirabere nullus.
,, Pondera ponderibus nitantur maxima paruis,
,, Nutibus vt minimis firmissima quæque trahantur.
Hoc Natura parens, Naturáque anterior Mens
Omnibus in rebus statuit, seruatque statutum.
[20]   Ecce onus hoc Matris diuûm, & quicquid parit illa,
Cæruleus * Pater innixum sibi baiulat: illum
 
Non improbanda Thaletis opinio, à qua faciunt & sacræ litteræ, ipsaque adeò minimè fallax experientia.

[   ]

Pondere iam tanto grauidum in se sustinet aër.
Spiritus hic lenísque leuísque his corporibus par,
Spirituíque leui faciunt hæc corpora. Tantum
Hic Natura potest. Naturæ Ars æmula, tantum.
    Fare age * Pantocrator cæco sit carcere clausum,
Incipiantque foris ædes ac templa moueri,
Incipiant silüæ, montes migrare, videnti
Quæ tibi mens animi, quæ sit constantia? rectè
  Het Almachtich multo maiorum virium quàm Archimedis Trispastus, multo & vtibile magis.
[30]   Cum Natura agitur, tecum & Natura agit, hæc si
Credideris licitis Naturæ legibus isse.
Legibus hæc quòd eant licitis, etiam hoc cape. Tellus
Tellurem hanc præter sit, si licet, altera: firmo
Hîc mihi me fistas talo, ne vixero, si non
Hunc ego cum Tellure * Polum, atqueAcheronta mouebo. 
    Hoc Trutinaria nos docet. hæc eadem monet omnia
Undique ponderibus consistere, pondere cassum
Esse * nihil, non hanc nostram, non ætheream auram.
    Vt maris, & terræ, numeríque potentis arenæ,
* qui tamen immobilis.
† Inferos, scilicet centrum quod etiam immobile.
* Ita diuinus Plato, in contrarium iuit Aristoteles.
[40]   Sint, fuerint aliàs, mensores; non tamen auræ
Dimensi spatium, aut vim ponderis appenderunt.
Te certè Alhazene, loci quem nubila tranent;
Qua regione color * appareat Iridis; vtrum
Hanc supra Notus, & Zephyrus, Boreásve, vel Eurus;
Sítne Cometarum certus locus; vtque sit, eius
Mensorem video, veneror. potior a monentem
Credo secuturus facili ratione fuisses.
Non bene permensum spatium tibi. iustius illud
  Aliis arcus pluuius reipsa coloratur, Aristoteli in speciem. quod & magis est.
Justa pensauit * trutina Steuinius, ille
In de Lochtwicht.
[50]   Ipse tui studiose senex studiosus amator.
    Ergo per hæc * princeps graditur loca nullius ante
L. M. huic gloriolæ cesserit auctor, si quis dicatur hanc viam munisse, strauisse, cogitasse prior.
Ick spreeck vande Lochtwicht.
[   ] Trita solo, venit, ecce, videt, penitósque penetrat
Naturæ anfractus, vt quæ miranda videntur
Jllorum trepida soluamur relligione.
,, Nil admirari res maxima, Lector, at illa
,, Hæc erat, auctrices miri cognoscere caussas.





[   ] Grieks gedicht


I A N   D E   G R O O T.            



ornament



Simon Stevin | < Weeghconst > | Jan de Groot (top) | Vertaling