Home | Stevin | Arithmétique | Poëmata | Au lecteur

Dominicus Baudius , Franciscus Bertie , Ianus Grotius


[ PW 2b, 481 ]   [ 1585 ]

A D      

S I M O N E M   S T E V I N V M      

B   R   V   G   E   N   S   E   M.      


Multas Bruga aliis exæquat laudibus vrbes,
  At cunctas anteit laudibus ingenij.
Testes tot passim populos vulgata per omnes
  Nomina vel potius numina quæ peperit.
Illis non Sophiæ pars vlla intacta remansit
  Quam potis humana percipere arte labos.
Sola Mathematice miro tendebat amore
  Cultorem è celebri deligere vrbe sibi.
Tendebat frustrà, sine te
  S
 T E V I N E  fuisset:
  Qui Diuam officio prosequerere tuo.
Fœlix tu Patriâ, fœlix te Patria alumno:
  Sed mage in hac fœlix Patria parte tamen,
Quo preciosior est mortalis munere vitæ,
  Nascendíque breui sorte perennis honos.


Dominicus Baudius Insulensis.
  [ In Poemata, Leiden 1607, p. 608.]




[ 482 ]

I N   O P V S   S I M O N I S      

S  T  E  V  I  N  I  B  R  V  G  E  N  S  I  S.      


Græcia Dulichium mirata est: Roma Catonem:
  Et Demosthenicos Attica turba sonos.
Est quod iactet opes nato te, Belgia
 
S T E V I N,
  Iactabit primum te, tua Brugga suum.
Fœlices quibus ista licent: sunt ista laboris
  (Crede mihi) meriti præmia digna tui.
Tam bene succedunt non omnibus omnia;
   
S T E V I N  
  Quàm bene succedunt hæc tua scripta tibi.
Est aliquid scripto doctis placuisse: peritos
  Atque etiam ignaros qui docet, ille docet.
Hoc opus, hic labor est, illo tibi gratulor ipso
  Ars tua tam facili quod docet ire via.
Non quod Arithmeticam facilè est docuisse, Magistro
  Te sine (vera loquar) non bene docta fuit.
Sic numeros numerare prius, post Addita primis
  Quam bene conueniant, ars tua docta docet.
Nec satis hoc, numero cum sint Diuisa priori,
  Ni doceas qua quis Subtrahat arte viam.

[ * 4 ]

[ 483 ]

Fractáque per partes, numero reddenda priori,
  Et non fracta prius, qua ratione potes.
Aspice quàm docta quid Radix scribitur arte,
  Aspice quàm bene sit Regula scripta Trium.
Teq. autor (Diophante) iterum sic traxit ab Orco
  Vt noua, qæ non sunt, hæc tua scripta putent.
Seu numerare voles, seu mensurare libebit,
  Huc ades: iste tibi præstat vtrumque liber.
Sic patriæ prodesse studes, sic nascimur omnes,
  Qàm tuus in patriam est officiosus amor!
Vade liber, neque te pudeat recitare Magistrum
  Sed caput attollas docta per ora virum.

Franciscus Bertie Anglus.



[ 484 ]


D E   O P E R E   O P E R I B V S Q U E      

A  V  T  O  R  I  S  S  E  R  M  O.      


P I E R I S  intermissa diu, intermissus Apollo,
Intermissa Charis, intermissique labores
Ingenui antiquo satagunt includere ludo
Militiæ Sacræ desertorem. Quid amicis,
Quid Patriæ, quid debuerim Maioribus, & quid
Postremum mihi, nulla vnquam me obliuio cepit:
Quid verò, tibi 
S T E V I N I, ignorantia crassa.
Proximus ergo dolo latam committere culpam,
Improbus & potui crassè ignorare quod omnes
Seu norunt, siue ignorent, nossent tamen omnes,
Optandum simul, atque operæ pretium foret; atqui
Credo equidem norunt communiter, aut melior pars.
Non ego iam dico 
M O N A D I  suus vt locus inter
Assertus Numeros; Quid Principium Numerorum
Q
V O D  Numerus non sit, veluti neque linea
P V N C T V M.
Magnus enim fuit hîc error; pars maxima veri
Decepti specie. Dic, Lector, fons & origo

[ * 5 ]

[ 485 ]

Herbis arboribusque, & quæ sit denique plantis?
Num Radix dices? Erras. num semina? verum
Dicis. at in Numeris simili ratione, modoque
Est quod seminis obtineat vim; fons & origo
Hæc Numeris, Numerum quem si quis dixerit, errat.
Toutes les
Racines
estre Nom-
bres. pag.
30.
Longè est diuersum Radix quod dicitur ¶  illam
Dicere fas Numeri partem, Numerumque vocare.
Qælibet vt carnis pars est caro, qælibet ossis
Os, sic & Numeri Numerus pars qælibet. hinc est
Qu'il n'y
a nuls nom-
bres ab-
surds irra-
tionels,
irreguliers
inexplica-
bles ou
sourds.
pag. 33
Vt non immeritò Numeros genus hoc Radices
Appellet. Iam Cœcus, Inextricabilis, atque
Surdus & Absurdus Numerus, Rationis & expers,
Quæ Monstra hæc rear esse! Humana forte creatos
Auritos, Oculatos, Participes Rationis
Fortè velis Numeros? ipse expers es Rationis.
Absurdi nihil in Numeris absurde; sed in te

 

[ 486 ]

(Ne vitij insimulato probos) in te improbe totum est.
Pluribus hoc equidem vitium mortalibus, artes
Obscuri accusant, mente ipsi ac lumine capti.
Scriptoris vitium lectorem decipit, huius
Ingenium tardum scriptorem; Ars criminis exsors.
  Tanto iustius hic qui nil molitur iniquum,
Artibus vt sit honos suus hoc agit, & malè si quid
Antiquus scriptum, aut nec scriptum, corrigit, auget.
Ingenium nostrum tenebris, & carcere cæco,
Des incom-
mensura-
bles gran-
deurs. pa.
161
Non res clausa iacet. Euclidis asymmeter ille
Ille liber Decimus quàm non mortalia torsit
Pectora! Clara tamen res est, tantum arrige mentem.
Te penes arbitrium, tua sit censura, paratam
Ad maiora viam inuenies. 
S T E V I N I V S  ille est
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Decarithmia.
La Disme
pag. 132
Cogitat, vt speciosa dehinc miracula promat.
Sume vnum è multis. quid non Decarithmia præstat

 

[ 487 ]

Diuinum scriptoris opus? cui non ego si vel
Aurea mî vox sit, centum linguæ, oraq. centum,
Omni ætate queam laudes persoluere dignas.
  Sed quid ego hæc memorem? multò maiora canebat
Qui mihi te notum 
S T E V I N I & me tibi fecit.
Nempe canebat vti magnum per inane remotas
Longinquis spatiis audire & reddere voces
Noueris, ignotas aliisque notare figuras.
Nec mihi credibilis visa esset fabula, ni me
Credere fecisset commenti Pythagoræi
Fama vetus. magis ecce fidem superare videtur
Per vada per scopulos intactas posse carinas
Sistere. Parte alia, quid, quod dicare recepto
Terra Neptuno miracula promere rerum!
  Quicquid id est, supera inuidiam, quodque vtile censes
Censeat hoc ipsum, & Res Publica sentiat, vt te
Maturo viui viuum dignemur honore.

I A G I V S   T O R N V S
PHILOMATHES

[ Ianus Grotius ]    




Home | Simon Stevin | Arithmétique | Poëmata (top) | Au lecteur