Chr. Huygens | Oeuvres I | Vertaling

[ 387 ] [ v ]

No 267.

Christiaan Huygens à J. Hevelius.

8 mars 1656.

La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.

8 Mart. 1656.

Clarissimo, Eruditissimoque Viro Domino J. Hevelio
Chr. Hugenius S. D.

    Tam bene de re Astronomiae omnibusque qui coelum contemplantur, meritus es Vir Clarissime, ut si quis in his novi quid adinvenerit id tibi ante omnes significare merito teneatur. Itaque quàm primum de divulganda hac nostra circa Saturnum observatione 1) constitui. continuo tu occuristi cui copia ejus facienda esset. Cumque nunc Frater meus 2) ad vos iter adornet, comes enim proficiscitur legatis 3) Reipublicae nostrae ad Suecorum Regem 4) qui vestram simul urbem invisent, placuit uti hac opportunitate exemplariaque ipse pagellae istius ad te perferenda
1)  Christiani Hugenii de Saturni Lunâ observatio nova, Hag. Com. Adrianus Vlacq. 1656. in 4o.
[ XV, 165;  cf: P. Borel, De vero telescopii inventore (paru en 1656) II, p. 62-63;  Ms: HUG 28, 234r-235v.]
2)  Philips Huygens [1633 - 1657].
3)  Ces ambassadeurs extraordinaires furent les suivants: Frederik van Dorp, Mr. Justus de Huybert, Mr. Govert van Slingelandt, Johannes IJsbrands [...]. Ils partirent le 9 mars 1656 [...].
4Karl Gustaf X [...].

[ 388 ] [ v ]

tradere. Optarem equidem ut mathematum minus rudis esset, cui tecum hoc est cum viro experientissimo congredi continget. multa enim de te tuisque pulcherrimis observationibus et inventis mihi referre posset, quae nunc etiamsi ab humanitate tua ut videat impetret, non bene intelligentem praeterlabentur. Verum quibus percipiendis ille minus idoneus videbitur ea oro ut epistolae committere velis et in primis si quid de Saturno novi tibi animadvertere contingit. Dubio procul observationes ab anno 45, usque in praesens continuasti, quae non omnes eâdem facie illum tibi retulere. Si vero ijs varietatibus conspectum cognoscerem quae ex hypothesi mea consequuntur, plurimum ea convenientia gauderem. Mihi anno demum praecedente telescopiorum ars innotuit, neque proprias observationes antiquiores habeo [<]. Quamobrem si praeteriti temporis aliquas tua fide diligentiaque descriptas conspicere detur nihil mihi queat accidere gratius. Vale vir Eximie hominisque tibi ignoti libertati festinationique ignosce.




[ 411 ] [ v ]

No 287.

Philips Huygens à Christiaan Huygens.

6 mai 1656.

La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.

Danzick den 6 May 1656.

        Broer

    Vooreergisteren heb ick wesen bestellen den brief aen Hevelius. het is sulcken aerdigh manneken dat het my ten hoogsten beroude dat ick den eersten dagh als ick hier quam geen kennis met hem gemaeckt had.

[ 412 ] [ v ]

Hy was seer bly met U brief en billietten te meer omdat hy nu juyst oock heel in Saturnus verwart is. Hy is besigh met een tractaet daer van te schryven dat haest uyt sal komen en daer sult ghy het eerste exemplaer van hebben [>]. Hij liet ons 2 of 3 groote plaeten sien die daer in komen sullen daer het toe nemen en verminderen van de ooren en den tydt wanneer het gebeurt perfect opstaet. Hij seght dat indien de oren nu inde may niet enighsins gesien werden soo sullen sy noch achter blyven tot in September van het jaer 47 [57]. Van de comes en weet hij niet te spreecken en twijffelt of ghy oock al recht gesien hebt. hy salder oock eens op letten. Syn grootste Verkijckers syn van 17 of 18 voet met 4 a 5 glasen die hy slijpt in root kopere schotels die wel 2 mael soo groot syn als de uwe. en hij sustineert dat de groote van de schotels veel tot de perfecti van de glasen geeft. Syn glasen syn soo suyver soo van stof als van politteure als icker noch oyt gesien heb. Hy is nu besigh om Hyperbolische te slijpen en had al eenige kleyne gemaeckt. meynt dat het seer wel mogelyck is die heel perfect te maecken en oock dat men daer wel wat anders mee uyt sal rechten. Ick heb door syn kyckers noch niet gesien om dat het donker weer was maer hij seght daer veel goeds af. Van daegh sal ickse op gaen nemen en schrijvenje met den eersten brieve daervan. Hy heeft ons een vergrootglas met 3 glasen laeten sien dat wel ruym soo goed was als de uwe. Het is een manneken dat seer handigh is  hy snydt al syn plaeten selver  maeckt oock heel nette instrumenten van koper. Hy snydt sonderling niet op en is seer beleeft. Geen cabinet en heb ick oyt soo net gesien als syn studeer kamer. Adieu met grooten haest.

P. Huygens.    

    Seght doch sus datse myn wat nieus schryft. ick sal haer een poolse fabel of soo wat me brengen. Ick heb in 2 maenden tydt niet gehoort of je altemael doot of levend bendt. Eyckberg krijght oock geen brieven.
    Dit briefjen*) heeft my Hevel gisteren gegeven om je te senden.

Christiano fratri.        
Tradatur [?]


[ *)  Het anagram 'De Saturni Phaenomeno' van No. 303, p. 436; zie T. XV, p. 181, n. 3.]




[ 419 ] [ v ]

No 292.

Philips Huygens à Christiaan Huygens.

30 mai 1656.

La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.

Philippus Hugenius Christiano fratri S. P. *)

    Quod promiseram me nempe de Telescopiis Hevelij ad te scripturum, etsi tarde, tamen denique praestare volui. Post immodicas laudes quibus opera sua mihi commendaverat,


[ *)   S. P. D. = "salutem plurimam dicit" (^). ]

[ 420 ] [ v ]

ac metu ne a nullo fieret vehementer extulerat, valde cupidus eram videndi quid plane de re esset. Cum itaque audirem dominos Legatos 1) (quos prout est homo valde sociabilis visitaverat) ad eum commeare velle comitem ut soleo me iis dedi. Sed fateor me nunquam magis fuisse deceptum quam ubi nos in turrim aut speculum ut vocat in eum finem plane extructum deduxisset, ac Telescopia dua, pulchre certo coreo deaurato vestita nobis monstrasset. Optimum quod vocabat ac quod 12 pedum circiter erat, constat e sex vitris bene constructis ac optime perpolitis. Sed iam dico vos esse praestantissimos verrekyckatorum Slypatores 2), nam vestrum quod eiusdem est longitudins ac duo tantum vitra habet Hevelianum plane mortefacit. Iam quaeres an valde clare ac dilucide obiecta representet, qualem faciat aperturam, item quomodo magnitudinem rerum multiplicet: maer hier sal ick mijn heer op dienen. Satis acute ut vocat omnia refert, aperturam facit prout videtur quid volam manus adaequat; sed tam parum multiplicat ut si homines dimidiae horae spatio absint, non possis discernere non solum cuius sexus vel an fortasse utriusque sint sed plane impossibile sit diiudicare an homines, canes vel aliud quoddam genus animalium sint. Maer a propos van dat utriusque.

    Te Danzick is een manneke van mijn goede kennis, heer Salomons, is koopman: die heeft omtrent tot syn 17 of 18 jaer daer inder stede voor joffrouw gepasseert, soo dat sommige andere luyden die ick daer ken, my geseght hebben, dat sy dickwils op bruyloften en in andere gelegenheden hem altijdt voor joffrouw Flora Salomons opgepast hebben. Dit dier eenige extuberati omtrent de middelste quartieren van sijn lichaem vernemende, jae soo veel dat het begost een manneken te gelycken: Gelyck een eerlycken huysarmen sulck een dingh al wat vreemt voor behoort te komen was seer verbaest en openbaerde het aen syn mamatie. Die in geen kleynder tribulaty, riep met luijder stemme eylacy, maer eyndelyck docht op de collacy, en nooyde de vrienden ter stacy. die, nae lange deliberacy, goetvonden om met goeie gracy van die andere natuurlijcke spaty te maecken een behoorlycke pullulaty, dat Flora Salomons souw doen een navigaty: zij bedancktese voor de presentacy, en nae een algemeene salutacy ging nae Amsterdam by Doctor Tulp 3). Die gelyck hy een groot kunstenaer is gaf haer noch een sne of twe en maeckte dat alle dingen voor den dagh quaemen, en dat sy soo wel versien was als een manspersoon soud meugen wesen. Daer op treckt sy een broeck aen, gaet voor een jaer of twe nae Vranckryck.


1)  Voir la Lettre No. 267.
2)  Mots hollandais auxquels l'auteur a donné des terminaisons latines, et qui signifient: polisseurs de verres de lunettes.
3)  Nicolaas Tulp [...1593 - 1674 ...].

[ 421 ] [ v ]

Komt daer nae weder te Danzick. daer ick wel tien mael met haer of hem over straet gegaen heb. Hy heet nu Floris en heeft een kleyn baertie, is omtrent nu achtentwintigh jaer out en is van de Joffrouwen niet te slaen. Is een seer kleyn manneken en seer onbesckaemt. Mais a nos moutons.

    Domini Legati qui nescio quid sibi promiserant ac imaginati erant, risum tenere non potuerunt. Maxime cum aliud adhuc perspicillum produxisset incurvum quod nunc a latere tum a superiori parte inspiceretur. Pudebat me sane illorum intemperantiae quum hominem qui miracula sese ostendere putabat, non solum non laudarent sed risu immodico quasi ludibrio haberent. Unus aiebat: puto me aliquid vidisse sed non certo scio. Alius se vidisse aliquid dicebat sed quum parum abiisset artifex, praeter tenebras nihil fuisse iurabat. Duo reliqui se vidisse, sed non magni facti momenti. Rosen voor de varkens docht ick, maer ick vergat het te seggen. Ars non habet inimicum nisi ignorantem nam revera satis bonum erat hoc perspicillum, etiamsi parvum redderet admodum foramen. Aliud adhuc monstrabat quinque pedum quo se fere omnes observationes fecisse dicebat. Quod mihi quidem plane impossibile videbatur. Invitabat me ut vespertino tempore venirem aliquando: sed interdum occupationes saepius caelum turbulentum ac nubibus obductum impedimento fuere. Si Domum redituri iterum Gedanum venimus, non intermittam hominem adire ac videre an Jupiter Saturnus, ac alij vestrorum amicorum etiam in hac mundi plaga reperiantur. Vale.

    Saluta meo nomine Cognatam ac fratres. Cognatum Doublet aliosque qui mihi bene esse cupiunt.

P. Huygens.    

    Marenburgi 30 May 1656.
Christiano fratri.




[ 434 ] [ v ]

No 302.

J. Hevelius à Christiaan Huygens.

22 juin 1656. a)

La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.

Nobilissime ac Doctissime Vir.

    Non meis sanè de re Astronomicâ meritis, quae admodum sunt exigua; sed singulari Tuae humanitati, summoque Tuo erga me affectu tribuendum puto, quod

[ 435 ] [ v ]

et mihi quantocyus observationem tuam circa Saturnum habitam, et quidem per fratrem tuum 1), Juvenem Nobilissimum ac Praestantissimum, communicare haud gravatus fueris. Quibus observationibus coelestibus, ut magnoperè delector, sic profecto rem mihi fecisti multò gratissimam: quare non solum gratias ingentes Tibi ago et habeo; sed et allaboraturus, ut nullo non tempore par pari rependam. Gratulor felicitati tuae, lateronem ex numero errantium circa Saturnum detexisse: etsi, verum ut fatear, de illo nihil certi adhuc pronuntiare audeam: vidi, et notavi quidem saepissimè prope Saturnum Stellulam: cum verò singulis continuis diebus Planetam observare rarò operam dederim: idcircò, utrum ea stella, fixa, an verò erratica fuerit? minimè deprehendere potui. Imposterum tamen paulò attentius oculos ad istud phaenomenon dirigam, quò et ego aliquid certius statuere possim. Ad vicissitudinem verò facierum phasiumque Saturni, iam à multis annis diligentissimè attendi, ac etiam annuente Divino Numine certam eius periodum, meo judicio, penetravi. De quo Phaenomeno, quales observationes obtinuerim, et quid sentiam, ex hac dissertatiunculâ 2) pluribus intelliges. Quid tu autem hac de materiâ inveneris, ac iudices; num negotium hocce rectè comprehenderim nec ne? gratum erit primâ occasione percipere.

    Interea Vale Vir Nobilissime et me ama. Dabam Gedani Ao. 1656 ipso die Solstitij.

Tuae Nobilitatis Studiosissimus
Johannes Hevelius    
Consul Gedanensis.
 3)

    Nobilissimo ac Doctissimo Viro, Domino Christiano Hugenio.
Hag. Comit.    


Saturnus volgens Hevelius a)  Rp 21 Jul. [Chr. Huygens].         1)  Philips Huygens.
2)  Johannis Hevelii Dissertatio de Nativa Saturni Facie [...], Gedani 1656. in-folio.   [Cf. Saturn.]
3)  Sur la troisième page de la lettre Chr. Huygens a écrit au crayon:

    Chartaceae figurae. directio ansarum. linea per medium. anglorum consentiens observatio.  [Sommaire de No. 318.]


[ 436 ] [ v ]

No 303.

J. Hevelius à Christiaan Huygens.

Appendice au No. 302.

La pièce se trouve à Leiden, coll. Huygens.

De Saturni Phaenomeno.

    aaaaa b ccc d eeee g h iiiiiiiiii ll mm nnnnn ooo p q rrrrrr ssss ttttt uuuuuuu.

Joh. Hevelius.    


[ *)  Cf. No. 332, p. 489.]




[ 462 ] [ v ]

No 318.

Christiaan Huygens à J. Hevelius.

25 juillet 1656.

La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.

Clarissimo Doctissimoque Viro Domino Joh. Hevelio,
Chr. Hugenius S. D.

    Literas tuas humanissimas die ipso solstitij datas ante triduum accepi, simulque volumina duo alterum de Saturni facie quod per fratrum meum jam ante promiseras, qui mihi multa insuper de virtute atque insigni comitate tuâ rescripsit. alterum epistolas 4 eruditissimas continens*): quo dono nihil potuit mihi esse acceptius, quippe qui coelestium rerum observationibus et praesertim quae ad Saturnum pertinent avidissime nunc inhiem. Itaque gratias tibi ago ingentes Vir Clarissime quod maturè lucubrationum istarum exemplum ad me deferri curaveris. neque dubitare debes id unicè mihi in votis esse ut, quandoque oblato simili munere siquid attentione tua dignum proferre contigerit, gratum animum testari liceat.


[ *)   Epistolae IV, 1654.]

[ 463 ] [ v ]

Equidem de ipsa hac materia, Saturni nimirum Phaenomenis, tractatum meum amplius accelerassem, nisi diligentius omnia circumspicienda esse docuissent observata hujus anni, quae non tam exactè quam putaveram hypothesi meae consentiunt. Nosti enim idem me tecum expectasse ut nempe sub finem aprilis aliquo modo brachia Saturno restituerentur. quod secus contigit.
Quanquam autem et in hac predictione et in ea quae ad annum sequentem pertinet omnino tecum sentiam et periodum quoque mirabilis phaenomeni satis vero propinquum definivisse te existimem, de causa tamen plane diversum statuo, ideoque non inutile arbitror meam quoque sententiam quae adhuc in anagrammate latet, publicari aliquando, ut ex pluribus opinionibus eruditi quam deligant habeant. Etenim et doctissimus Robervallius qui in Gassendi locum successit, suam mihi promittit hypothesin [>]. Et in Anglia astronomi suam sibi peculiarem habere, asseverant [<]. Et hi quidem Saturni lunam non multo post quam a me detecta fuit illic quoque innotuisse probarunt detecto anagrammate quod mihi invicem mittebant confestim atque nostrum accepissent quo novi planetae indicium continebatur. Quin imo et eandem periodum dierum 16 assignaverant; adeo ut suspectam haberi observationem nostram ultra non debeat neque possit.
Sed eximio planè telescopio opus est si quis oculatus testis fieri optat. qualeque nec apud Clarissimum Bullialdum, neque usquam alibi in Gallia aut in his regionibus inveni. atque ego non experientiae magis quam casui acceptum fero quod eorum perfectissimam fabricam deprehenderim. Quae autem ad theoriam omnis generis perspicillorum pertinent dudum ante theorematis complexus fueram, eaque non parum me adjuvere. Praeterito anno Saturnus mihi non ea figura qua vobis visus est nempe trisphaerica [>], sed hujusmodi potius Saturne.
Trisphaerica autem minoribus telescopijs spectabatur, manifesta visus deceptione, magisque a veritate aliena quam tibi existimari video. Sed neque nostram quam dedi figura vera est; sed paulo aliam mihi exhibitum iri spero quam primum 24 pedum telescopio illam explorare continget. Itaque non mirum est diversas utrique nostrum hypotheses fingi, cum tam dissimiles phases ad conciliandum nobis propositas habeamus. Vellem autem accuratius intelligere qua ratione putes tam exiguos representari posse laterones cum propriam Saturni formam facias hujusmodi Saturne.
nam si planum chartae pro eclipticae plano accipias hancque figuram ad id planum erectam statuas non apparet quomodo in tam exiguos orbiculos brachia illa contrahi possint undecunque tandem e terra in eodem plano existente spectentur. De caetero probabilior è duabus hypothesis ea mihi visa est quae secundum Cepleri systema

[ 464 ] [ v ]

explicatur. nam epicyclus Copernici non putandus est naturae convenire, quae simpliciore modo motus syderum ordinavit. Inclinationem porro ansarum tam hoc anno quam proximè elapso, aequatori fere parallelam inveni, talemque imposterum semper observatum iri crediderim. neque eclipticam secuturam nisi cum versus Cancrum, vel Capricornum Saturnus accesserit. Diametrum planetae apparentem alia via scrutatus sum, tantumque 17" circiter deprehendi cum tibi amplius quam 39" aestimetur. Sed nimis confidenter fortasse sententiam meam tibi expono Vir Clarissime, quae licet à tua dissideat non tamen eo minus fauturum te spero conatibus nostris quibus idem scilicet quod tuis agitur idemque propositus est scopus, nempe ut tandem veritas elucescat. Vale, coelestis scientiae decus ingens.

    Datum Hagae Com.
       
25 Jul. 1656.




[ 487 ] [ v ]

No 331.

J. Hevelius à Christiaan Huygens.

7 septembre 1656.

La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.

Clarissimo Doctissimoque Viro Domino Christiano Hugenio
Johannes Hevelius S.

    Rectè et optimè Te facturum puto, si mentem quoque tuam super mirabili nostro Saturni phaenomeno mundo exponas. Res enim, sine omni dubio, sic clarior

[ 488 ] [ v ]

reddetur, multaque hactenus incognita, cum Deo et die in lucem provenient. Natura namque sacra sua non simul tradit. Nec est, quod sibi quisquam persuadeat, me omnia et minima hocce in negotio iam pervestigasse, ut prorsus nihil supersit, non, non certè. Quippe nulla res est consumata cum incipit; nec omnium doctissimi tam veterum quàm recentiorum in medium quicquam protulerunt, quod non cum tempore magis magisque sit clarius detectum excultumque: quidni igitur etiam in hacce abstrusissimâ materiâ, quam ego modò primus sum aggressus, suo tempore sperandum? Profectò nullum est apud me dubium, ut et omnem adhibeamus operam in detegendo, et perscrutando Saturni phaenomeno, magnaque etiam respectu praedecessorum inveniamus, quin tamen longè maiora Posteris nostris reserventur; praesertim si longiora perfectioraque Telescopia, et quidem ex sectione hyperbolicâ perficiantur. De quibus expoliendis licet multi desperent, penitus tamen sum persuasus, posse lentes illas ad perfectionem perduci: sicuti Fratri Tuo optimo 1) nuper quasdam ex isto genere manu meâ elaboratas monstravi; sed planè aliâ et multò faciliori viâ, quam Cartesianâ.
Ego quidem hactenus tubos longiores quam 12 pedum ad observationes non adhibui: idcirco etiam faciem Saturni aliter ac delineatam dedi, animadvertere nequivi, nec ullus aliter, ut penitus existimo, tali, et brevioribus tubis eam deprehendit, et deprehensurus est. Interim tamen lubens largior, Saturni faciem reverà esse aliam, si tubis 20, 30 et 50 pedum ea observetur. Hincque si Tu quoque longioribus utaris, fieri aliter non potest, quàm ut paulò à me diversum forte phaenomenon tibi appareat, et ita etiam aliam rationem demonstrationis excogitare oporteat. Mihi verò, ut et alijs omnibus, cum hucusque ope dictorum Telescopiorum Saturnus sub nullâ aliâ, quàm sub istis sex vel septem speciebus*) in conspectum venerit, aliâ demonstratione, meo iudicio, haud opus habeo.
Non est autem quod existimes, me in eâ esse opinione, globulos istos minores, Saturno in Aries et  Libra  circiter existente, omnino esse per se rotundos; sed circiter rotundos apparere. Profectò si cominus adspicerentur, procul omni dubio, planè aliâ figurâ gauderent: quemadmodum etiam paginis 20 et 21 meae dissertationis de Saturno brevibus indicavi. Qui vero fiat lateronem alterutrum, certo tempore tam exiguum repraesentari? dicam. Scias itaque non solum brachia Saturni secundum longitudinem, ratione circumgyrationis suae periodi; sed et quoad latitudinem (respectu scilicet medij corporis maioris latitudinis compressionis prorsus expertis) ratione nempe latitudinis, certam pati compressionem; et quidem tanto maiorem, quantò latitudo redditur maior, sive quantò propius Saturnus limitibus accedit. At cum Saturnus in Aries et  Libra  semper existat trisphaericus, limitesque etiam ibidem versentur, necessariò maxima compressio tam quoad longitudinem quam latitudinem in alterutro laterone, respectu medij corporis, eo tempore apparet: et ita per consequens etiam stipatores admodum in ijsdem signis conspiciuntur exigui:
1)  Philips Huygens. Voir la Lettre No. 287 [<].         [ *)   Cf. Saturn, figure.]

[ 489 ] [ v ]

quemadmodum mihi facilé hac in parte adstipulaberis si haec omnia, quae paucis sum complexus, paulò altius perpenderis. Caeterum, cum inclinatione planè ita comparatum esse, uti in dissertatione diximus, adhuc omninò statuo: attamen si alijs certioribus imposterum vincar rationibus, lubens cedam. Non enim ex Peripateticorum sum numero, qui opinioni semel conceptae adeo adhaerent mórdicus, ut nullis rationibus se ab illâ divelli patiantur; sed veritate gaudeo, mihique nihil est antiquius, quàm ut arcana naturae à quocunque etiam sit, penitus tandem investigentur. Atque ita omnes illos execror, qui alijs conatus invident: illos verò omnibus modis diligo, qui veritatis gratiâ nihil relinquunt intentatum: quod ut pariter facias, non tantum meo, sed et publico nomine impense rogo. Vale Sideralis scientiae ornamentum, et me porrò ama. Dabam Dantisci Ao. 1656, die 7 Septemb.

Clarissimo Doctissimoque Viro Domino Christiano Hugenio,
amico honorando.
Hag. Com.    


No 332.

J. Hevelius à Christiaan Huygens.

Appendice au No. 331.

Cette pièce se trouve à Leiden, coll. Huygens.

    aaaaa b ccc d eeee g h iiiiiiiiii ll mm nnnnn ooo p q rrrrrr ssss ttttt uuuuuuu.   [<]
    Integra phasium Saturni revolutio absolvitur quindecim circiter annis.

Studiosissimus        
Johannes Hevelius.    
Consul Gedanensis.    




[ 510 ] [ v ]

No 347.

Christiaan Huygens à [J. Hevelius].

[octobre 1656].

La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.

    Quas a Te postremas accepi, mense Septembri datae erant. Ab eo tempore quod nullas a me habueris, praecipua causa est quod non prius tibi scribere constitueram quam unà mitterem quae de Saturni Phaenomenis commentatus sum. namque etsi praeterea quod scriberem non deerat non tamen tanti videbatur ut tibi identidem literis meis molestiam exhiberem, quem belli strepitus 1) ac cura Reipublicae 2) dubio procul à studijs vel plane nunc avertunt, vel certe exiguum tempus ijs impertiri sinunt. Cum vero partim mea ipsius culpa, dum alijs subinde studijs atque occupationibus distrahi me patior, partim coelatoris negligentia fiat ut diutius haereat libellus iste, longiorem commercij nostri interruptionem, ne quid serius de me existimes, hisce interpellare aequum ac necessarium duxi. Quod editionem meorum licet a tuis in diversum abeunt non tantum non invitus accipias, sed et horteris me ut incoepta maturem facis equidem quod veritatis amantem atque adeo Hevelium decet. namque eam unicè tibi expeti atque ob oculos esse, omnes tuae lucubrationes eximiè produnt; atque utinam pari fide atque integritate nobiscum omnes Astronomi agerent.


1)  On était au milieu de la seconde guerre de la Suède et de la Russie contre le Danemarc et la Pologne.
2)  Hevelius était membre du Conseil Municipal de Dantzig.

[ 511 ] [ v ]

    Hyperbolicae figurae vitrum sibi a te exhibitum frater meus quoque perscripserat [<]; id si perfecte elaboratum fuerit miror profecto qua industria sis consecutus. Caeterum ubi ad longiores tubos similia expolire tentabis, planè equidem despero de successu, quoniam satis expertus sum quam difficilè vel spherica exacte figuram suam exactè recipiant, ea inquam quae tubis 20 vel 24 pedum aptantur. Dices hyperbolica brevibus tubis datura idem quod sphaerica nunc longis istis, fateor sanè, sed lentes magnas esse necesse est; nam nisi tanto foramine pateat anterior lens hyperbolica quanto nunc sphaerica nostra, idem augmentum cum pari claritate, ab ea non est expectandum. Scribebat quoque frater meus, tubum 18 pedum te adornare [<]. hunc si perfecisti, credo omnino comitem Saturni jam te conspexisse. Quod autem ansas suas Octobri mense jam receperit etiam illis quos antea habuisti tubis animadvertere potuisti.*)
[ *)  Depuis le 13 octobre, tandis que la prédiction de Hevelius avait été: septembre 1657, cf. la lettre à Hodierna, II, 224.]





Home | Christiaan Huygens | T. I | Hevelius (top)