Home | Beeckman | < Journaal > | Vertaling | Index

Fontein , tonen , zwanger , stuiten , microkosmos , gevoel , studeren , warmte , oorzaken , deeltjes


Isack Beeckman - 1617 L

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome I: 1604 - 1619



[ 112 ]   23 dec. 1616 - 16 maart 1618 [ v ]

Fontein van Hero

Water hoogher te doen springhen per machinam Heronis correctam.
fistula
  Door de voorseide [<] machina Heronis efficitur, si fons quisquam non satis alte fluit, abunde tamen, ut altius fluat quam est ejus principium, viz. si in infimâ sisternâ locetur fistula cd, quae sit tantae amplitudinis, ut repleta sisterna plus aquae educat quam possit ingredi.

[ 113 ] [ v ]
Vacuatâ enim sisternâ usque ad d, aer ingredietur eritque sisterna ab iterum plena aere. Jam diuque pressionem sustinebit, dum ad e perveniat, ubi iterum tota aqua effundetur. Fac ut ad d aer libere ingrediatur.

  Simili modo poterit fieri fons, duobus factis et inventis piscinis, quorum aqua est naturaliter diversae altitudinis. Fluente enim aquâ superiore ad inferiorem, fac ut ejusmodi sisternam ingrediatur fietque optatum.


[ Ned. ]

[ 115 ] [ v ]

Lied componeren

Cantilenam simplicem componere.

  Cantilenam aliquam qui vult componere, videtur curandum, ut modum aliquem exacte servet. Ut autem eum servet, necesse est ut proprias concordantias saepius frequentet omnesque audiantur. Propriae vero concordantiae videntur omnes illae quae intra hanc speciem diapente et diatessaron contineantur, hique videntur simplissimi modi. Cum caeteris vero concordantijs proprijs videndum quae concordantiae praeterea ex reliquis notis, per additionem et abstractionem tonorum et consonantiarum, possint usurpari, ut in primo modo propriae consonantiae sunt re la, re fa, re sol, mi la, fa la, et fortassis etiam mi sol inter medium, suntque hae propriae consonantiae hujus speciei diapente; at re sol, re fa, mi sol, propriae speciei diatessaron primi modi. At fa ut, sol ut etc. quae unam notam in diatessaron, alteram in diapente habent, non debent hîc audiri, nisi expositis proprijs sequantur admittendae; id est sol ut admitti poterit, si sol la (quod est ut re) sit tonus major positis proprijs. Tum eum ex re, sol diatessaron.

Toonsoorten herkennen

Modorum cognitio facilior.

  Hinc facilior modorum cognitio demonstratur. Posita enim cantilena ejusmodi judicabitur, cujus proprias omnes vel plurimas consonantias continet.

Vermenging

Modorum commixtio quomodo fieri possit.

  Commixtio modorum hinc videtur commode sequi, quod species una diversis modis propria sit. Si quis igitur in specie re sol aliquamdiu moratus fuerit, dum species re la inferior ex animo audientium fere exciderit, poterit absque absurditate aurium canere ut sol inferius et fa ex primo modo septimorum. Jam vero in ut sol moratus, poterit addere ut fa et facere modum quartum de plagalibus. Res est manifestissima et facillima.

[ 116 ] [ v ]

Gebroken noten

Notarum fractio unde fiat.

  Inter manûs elevationem in pulsando et ejusdem depressionem, videtur pausa intercidere. Cum enim semibrevis nota ita canitur, ut cani incipiat manu sursum eunte et desinente, eâdem inferius locatâ, dicitur frangi. Cur enim tum magis frangitur quam alias, nisi propter pausam? Praeterea haec minor videtur esse si manus infra quiescit. Minor, inquam, quia ejus quies in semibrevi non sentitur; aliquâ tamen, quia minima ibi aliquando frangitur, cum semiminima cum illâ in eâdem depressione manûs canitur. Quod vero minima etiam frangitur, manu superius existente, non probat aequales esse pausas. Nihil enim prohibet illam superius magis frangi etiamsi oculus longiorem quietem non discernat; semiminima vero nunquam memini frangi, id est inter locum supremum et infimum manûs non est pausa nec quies.   [>]

Muteren bij zingen

Notarum nomina quando mutanda.

  Hinc sequitur in permutationibus notarum hujusmodi rationem aliquam esse habendam, praesertim in fusis nominandis. Cavebis igitur ne mutes notas, nisi post pausam talem alterutram. Hoc pacto enim facilius fusas canes, cum paucis tantum quaternionibus fusarum assuefieris.   [<,>]

Vermindering

Diminuationes quomodo fiant musicae.

Sit necesse, viz. ut, re, mi, fa; re, mi, fa, sol et mi, fa, sol, la; sed fa, sol, la, mi etiam canendum est in harmoniarum canticis, ast in cantilena unius vocis nunquam credo audiri propter falsam quartam quam continet. Si vero dictarum pausarum rationem non habeas, his accedent sequentes quaterniones:
sol, la, mi, fa, aut sol, re, mi, fa; la, mi, fa, sol,
  sic fa, sol, la, fa, aut fa, re, mi, fa.
sol, la, fa, sol, et
la, fa, sol, la.

  Si dicas duas tantum (si ordinario modo canam) quaterniones accedere, viz. sol, re, mi, fa et fa, re, mi, fa, respondeo illas duas deprehendi perquam difficiles, propter mutationem sol, re, et fa, re, in eadem specie diatessaron. Duae adhaec reperiuntur quaterniones, exempli gratia cantu tertio de libro septimo: una incipit cum mol extraordinaria et altera in eam desinit, ut molfa , fa, sol, la, et fa, sol, la, molfa , quarum illa in unius vocis cantibus explodenda est propter falsam quartam; hanc vero aliqui canunt ut re mi fa improprias notas spatij dando. Quaterniones tandem, qui per saltus contingunt, non crediderim occurrere quia plus dictis adversantur. In fusis enim saltus longior absurdior videtur.

Eindnoot

Notarum finalium praerogativa.

  Valde respiciunt notae chordam finalem. Cum enim primus tonus in D desinat, initia habet duntaxat c d F et a.   [<,>]

[ Ned. ]

[ 118 ] [ v ]

Geen echte toon

Tonus verus non est mi mi et fa fa.

  Species diapente mi, mi et fa, fa non esse decoras, nec ingredi modum, etiam ostenditur, quod in nullo psalmo talis saltus fiat. A re salimus ad la, aeque ut ad sol, sed nunquam a mi ad mi, nec a fa ad fa, cujus nulla ratio reddi potest, nisi quod illae consonantiae sint insuaves propter falsam quartam ingredientem. Praeterea nulla regula in psalmis desinit in tale mi aut fa, id est quando cantus ejusdem regulae diapente ab illo mi aut fa elevatur aut descendit per talem diapente. Quod si ita sit, luculentum testimonium habemus inanitatis earum diapente specierum. In chordis non est talis distinctio, nisi ad modum monochordi divisae sint. In Psalmo 91 ad verba Godt is etc. id fit, sed musici sentiunt fa, mi etc. locandam esse pro mi.

Eigen karakter van tonen

Tonorum proprietas insignis.

  Percurri omnes psalmos primi toni, nec repperi ullam regulam desinentem in sol, id est in g, in clavi b durali, ut C, in clavi b molli. Praeterea saltum rarissime, id est semel aut iterum tantum, animadverti ab illo sol ad superiorem sol per diapente. Sic nec diatessaron ab illo sol ad fa, nec etiam ab illo sol in ditonum saltus. Haec igitur ratio est cur cantus in singulis regulis in dictum sol non desinit: quia fines regularum fere descendunt ab aliqua consonantia; cumque omnes consonantiae ab illo sol, ut dictum est, impropriae sunt primo tono rarissimeque occurrunt, nihil mirum cur regulae nullae in sol finiantur.

  Cur autem impropriae sint illae consonantiae primo tono, ratio est quia primi toni sustema consistit in re, la et re, sol, suntque illae praecipuae consonantiae ejusdem, ergo omnes consonantiae minores quam quae ab illis continentur, ita ut si una extremarum notarum sit re, la, sol, habebuntur quoque propriae, quales sunt in diatessaron re, sol consonantiae, sol, mi et re, fa in diapente, re, fa et fa, la ditonus. Cum igitur ditonus antedictus sol, mi vel ut, mi nullam extremam notam habeat, ex principalibus censetur extraneus. Sic nulla diapente aut diatessaron praeter constitutiones sustematis habeantur propriae. Ergo ut sol, ut fa, mi la impropriae sunt in primo tono et in secundo; sic in tertio et quarto tono re la et mi la, ut mi et la fa ditoni propriae sunt, et omnes tertiae minoris, diapente et diatessaron species reliquae impropriae. Idem etiam animadvertendum in quinto et sexto tono ut sol, ut fa, ubi la fa ditonus, qui non potest verti a ut mi, improprius est. Sic 3us tonus septimo et octavo. Idem ditonus numerus reperitur propter constitutionem sustematis.

  His ita constitutis, cum contingit alterius toni cujusdam consonantias proprias tono immisceri, crebrius dicendus erit tonus maximus; pendet tamen ab ejus natura cujus finalis chordam tenet. Sic Psalmus 55 ex nota ultima est quarti toni, sed propter mixtas consonantias quinti toni aeque jucundi, mihi videtur finiri potuisse in c sol, fa, ut.

Modorum sive tonorum proprietas alia.

  Modi authenti descendunt aliquando infra finalem chordam per tonum, excepto quinto propter evitare semidiapente, et septimo propter evitare majorem quartam aut insuavem quartam. Inter plagales quartus non ascendit ultra diapente propter falsam diatessaron. Iterum autentus tertius non ascendit ultra octavam, propter insuavem quintam, ut ante.

[ 119 ] [ v ]

Gemengde toonsoorten

Modorum mixtorum nonnihil.

  Mixtis modis etiam hoc adde. Psalmus 50 est primi toni, attamen nihil absurdi committeretur, si ultima regula haberet mi sol, sol re, fa sol, la sol, fa mi re, et nominaretur quarti toni propter diatessaron la, mi toties intererrantem. Sic Psalmus 85, usque ad verba tot deser tyt, plane formam habet sexti toni atque commode versus finiretur, quamquam finis totalis cantum reponit in septimum tonum.

Eerste toon

Modi primi proprietas.

  Praeterea raro aut nunquam regula aliqua primi toni principium sumit a sol, g sol, re ut, nec a mi, molfa, molmi. Unde sequitur regulam nullam unquam aut raro incipere aut desinere per sol aut mi, id est g sol, re ut, aut molfa, molmi, clavi b durali, vel per sol aut mi, id est c sol, fa ut aut e la mi, in clavi b mollari.

  Ratio est quia hîc ditonus sol, mi aut ut, mi est improprius huic modo ut audivimus. Idem sentiendum videtur de omnibus modis, in quibus ditonus aliquis improprius est: ab illius notis regulam nunquam incipere aut raro, nec in illas desinere, exceptis mixtis, quorum duntaxat est natura eorum modorum, ex quibus constant naturâ.

Samenklank

Modorum propriae consonantiae ubique admittuntur.

  Cum dixerim [<] consonantias quasdam esse proprias, non est existimandum solummodo illas in illo loco in quo nata sunt, esse proprias, sed ubivis loci admitti. Sic diatessaron re, sol primi toni etiam in ejus diapente admittitur. Sic etiam sol, mi et re, fa, undique admittuntur. Uno enim modo tantum efferuntur, at ditonorum la, mi et ut, mi diversa est natura. Quodam enim loco la, mi etiam per ut mi effertur; alio loco enim non potest, unde fit ut la, mi consonantia audiantur, alibi non, ut re, la, la, a la et mi illis incipit et desinit alijs. Alibi in eodem tono non potest*).


*)  Hier, en elders, ontbreekt elke interpunctie; de muzieknoten zijn niet anders geschreven dan de context, waarvan niets ze onderscheidt. Verbeteringen zijn onzeker.


Consonantiae ejusdem nominis differunt.

  Ratio autem cur hi toni non transferantur, est, quia non sunt ejusdem naturae, ut in Psalmo 77 ditonus b, d non convenit cum ditono f, a. Uterque quidem effertur per fa, la, sed non per ut, mi, ac propterea diminuatione, id est vocis flexione, differunt. In b, d enim vox non flectitur ut re, la, propter sequens mi, quod falsam quartam facit cum fa inferiore. At fa supra la per vocis flectionem audiri potest propter semitonium sequentem. Sic in cantico Mariae quarti toni tres sunt ditoni differentes: c, e et fa propriae et g, b alienus, ubi e effertur per la, fa, et ut, mi, fa, per la, fa tantum et g, b per ut, mi duntaxat. Iterum c, e supra infraque se habet semitonium: fa supra tonum, infra vero semitonium; ut g, b supra c semitonium, infra se unum tonum; e contrario sesquitoni sol, mi et re, fa ubivis locorum infra supraque se tonum integrum ascendentem. Cum igitur semel aliquo loco ut propriae canuntur, undique absque variatione auditûs audire possunt, flexione vocis ubique simili existente.

[ 120 ] [ v ]

Halve tonen

Semitoniorum extra fa mi ratio.

  Hic solvitur quod quaeri poterat in Psalmo 77: cur f ut semitonio elevetur.

  Respondeo igitur: Cum f ut sit improprius finis secundi toni propter improprias consonantias ab f ut, viz. ut mi, ut fa, ut sol, et nihilominus regula aliqua desinat in f ut, vox sponte sua cantum emendat ac diatessaron proprium vertit in ditonum proprium. Nam f, b fit ditonus similis; b, e habet enim tonum supra et semitonium infra se, quia infima nota semitonio elevatur. Sic in cantico Mariae g ut semitonio elevatus canitur, quia g ut itidem improprius finis est quarti toni propter improprias consonantias ut mi, ut fa, ut sol, sitque g, c ditonus similis fa fa.

Semitonij nota elevata nulla est finalium.

  Propter similem causam credo, contingit in dictis cadentijs notam inferiorem semitonio elevari suntque notae quae a nobis a finalibus arcentur, ut patet in praecedentibus psalmis, quibus adde, explicandi gratia, Psalmum 78 qui mihi primus; haec enim rudi minervâ tantum investigo. f ut enim in prima regula elevatur semitonio, et d sol in secunda, quae notae utraeque sunt ditonorum impropriorum huic modo. Proprius a est f a, improprij g, b et c, e, unde concludo omnes notas quae hoc pacto semitonio elevatae audiuntur, esse ejus generis. Quae finales dici nequeunt atque plerumque, aut potius semper, reperiri immediate sub chordis principalibus, quod Nucius*) dixit circa veras modorum combinationes.


*)  Johannes Nucius [>], Musices poeticae, sive de Compositione cantûs praeceptiones absolutissimae (Nissae 1613).

Onderzoek

Consonantiarum in psalmis explorandarum ratio.

  Observandum etiam videtur, consonantias non solum ex saltu cognosci, sed etiam ex ascensu et descensu aequali usque ad notam aliquam majorem, vel saltum aliquem etc. Quis enim non videat in Psalmo 50 verba Godt die der etc. la sol fa mi aeque diatessaron consonantiae indicare ac si immediate la, mi positum fuisset?

Overgang

Modorum commutatio.

  Poterunt modi omnes converti, si communibus notis et signis positae speciei, diatessaron vel diapente paululum immorantes, diatessaron vel diapente alius modi in complementum diapason subjungimus.

Een- en meerstemmig

Cantus unius vocis cum plurium vocum confertur.

  Ex his omnibus liquido apparet cantum unius vocis etiam variare materiâ diversitatis, aeque ac cantus vocum plurium, et nullam artem requirere ejus compositionem. Videmus enim notas solas, ac per se in locis suis consideratas, plurimâ suavitate differre prout propriae et impropriae ejus modi ad quem cantus compositus est, jam etiam consonantiarum bonitate et proprietate, vel immediate saliendo, vel mediate ascendendo et descendendo et ad infimas et supremas notas intra notarum productiones saltûs, vel ascensum vel descensum, quorum omnium legitimam consequentiam et mixturam noscere operae pretium est, ut quis diligentius inquirat et perscrutetur. Magna enim est similitudo propriarum, impropriarum et mediarum notarum et consonantiarum cum harmoniarum consonantijs perfectis, imperfectis et dissonantijs.   [>]

[ Ned. ]

[ 121 ] [ v ]

Zwanger

Praegnans cur cogitando foetum afficiat.

  Men is verwondert, dat een vroue, die swaer gaet, deur haer gedachten soo een groote veranderinge in het kint brengen kan, als, by exempel, dat het wel somtyts gebeurt, dat het kint daerdeur syn handeken verliest, oft lyncken daerin krygt, gelyck ick selve gesien hebbe in myn nichten kint. Ende men verwondert hem niet sonder reden. Maer daer gebeuren wel meer sodanige dingen, daer men niet over verwondert is, omdat se so ordinaris syn. Ist niet vremt, dat men handen, voeten ende leden roeren kan, als men wil, deur gedachten?

  Sunt igitur spiritûs [>] in homine, quibus totius hominis omnia vasa referta sunt. Cerebro enim impulso, impelluntur subjecta propter continuationem instanti; ac necesse est, ut sit quaedam diversitas spirituum pro diversis partibus, quas movent. Nam moto indice dextrae manûs, si quem digitum in sinistra manu movere velis, etiam indicem movebis, et magnâ molestiâ movebis simul indicem dextrae manûs et medium digitum sinistrae. Non absurdum igitur videtur, matris spiritibus motis quae ad manum pertinent, propter cogitationem manûs quam videbat abscindi et manûs scissionis perturbationem, infantis quoque manum abscindi. Infantis enim spiritûs omnes et singulis maternis spiritibus sunt similes; et propter tenuitatem spirituum magna confusio in manu corrumpit reliquam manûs substantiam, cum spiritûs matris et infantis sint aequalium partium et subtilitatis; reliqua vero in puero substantia multo sit infirmior quam in matre. Multo plus possunt spiritûs in substantiam pueri quam matris: aequales enim vires infirmius citius debellant.

  Exempla ubi similia movent similia, habes in chitara in qua duabus chordis, aequaliter tensis, unisonumque vel octavum sonantibus, motaque alterutra, reliquam ita motam vidi, ut paleam dejiceret, quod inaequaliter tensis chordis nunquam fiebat [>]. Omnia enim vasa sunt plena spiritûs, ita ut cogitatio eo pertingat, etiam si motus apertus non conspicatur. Hinc colligere est, alsser een vliege op u aensicht geseten heeft, oft als ghi u ogen toe doet ende meent, dat men u in u aengesicht raken sal, ende dat iemant anders syn vinger nae u aensigt steeckt, de plaetse, die ghy denckt, dat geraeckt sal worden, sal haer vertrecken, al wort sy niet geraeckt, sooseer, dat het jeuckt ende een weinig seer doet, alsoo dat men begerich is om den hant daeraen te doen ende de jeucksel te verdriven.

  Hinc patet per totum corpus sparsa esse filamenta nervorum, in anatomia oculos humanos fugientia [>], quae non aliter, quamquam minus conspicua, membra movent, qualia quoque ex matre in infantem, aeque ac in alias corporis ejus partes, derivantur, per quae infans omnibus maternis motibus subjectus est. Nec mirandum cur ijs abscissis matri nihil damni fit. Accrescunt enim etiam visibiles verae materiae et nervi corpori nostro continue, admiraturque multoties ut in simplici carne qui postea per naturam iterum crescat, et in reliquis venis etc., continuantur.


[ 122 ] [ v ]

Stuitende bal

Resultationis sive reflectionis ratio.

  Ad causam reflectionis [<] inquirendam haec forsitan faciunt.

  Puta pilam aliquam solidam incidere plano cedenti, ita ut exquisite medium plani contingat (gelyck als men op een seve oft met een ryncket kaetst). Reflectendi vis in plano, quantum in illo est cum pila in medium inciderit, perpendiculariter ad planum rejiciet, quia ubique pressio et reditus aequalis. Si ergo pila perpendiculariter in planum incidat, non est dubium quin etiam perpendiculariter reflectatur, viz. per eandem lineam, qua incidit aut mota fuerat, eodem modo ac si corpus aut punctum durum, aequali motus velocitate, rectâ pilae occurreret; punctumque occurrenti non cederet pilae, sed in eodem motu permaneret. Nam rapiet corpus duram pilam secum perque eandem rectam similiter movebit in adversum.

  At si punctum dictum ita pilam tetigerit ut recta qua pila movetur, perpendicularis sit ad rectam, qua punctum movetur, punctumque non celerius quam pila moveatur, punctum pilam loco non movebit, nec a modo inchoato eam avertet, sed pilam solummodo tanget, quia motûs equales sunt. Pila enim punctum praeterierit antequam vel minimam speciem puncti pila loco poterit movisse, quia punctum minimo spatio minor est, aut saltem, cum physicis, intelligi possit aequale. Non igitur fiet repercussio, quia occursus nullus.

  Hinc sequitur quo major occursus, id est quanto propius linea puncti lineâ pilae volantis tangitur, tanto magis pila puncto occurrenti obsequitur. Cum igitur ad angulum, recto minorem, punctum pilae occurrerit, fit ut puncti volantis linea per centrum pilae transeat. reflectio Sit a punctum volans, aut in quod pila c incidit; cd est dc linea per quam volat pila, b vis proprietatis illius.*)
Ut igitur se habet vis b pilae e ad impeditam in c, sic se habet celeritas volantis pilae in e ad celeritatem pilae, quae tangit punctum reflectionis a; quam proportionem ex isorropicis°) ita intelliges, ut puta pilam quiescere in e et a vi b trahi ad a.
Vide igitur quanto celerius ad e quam ad a pila moveatur, aut, si pila ad e egeat vi b, ad motum videlicet, quâ vi egeat in a. Dum igitur punctum a ascendit tam celeriter quam pila in e volvitur, pila c circulariter movetur versus f supra planum a vi b, ad centrum pilae c annaexâ, ascenditque velut per lineam la; sed centrum pilae ascendit per lineam ad g, punctum vel planum a ascendens. Siet de seve, die oppuylt als den bal daerop valt.


*)  Het manuscript was door iemand overgeschreven, kennelijk met nogal wat fouten. Blijkbaar moet GL evenwijdig zijn aan FD, en het schijnt dat GC evenwijdig moet zijn met LE.
[ De bedoeling is niet overal duidelijk, ondanks correcties van de Waard. Vergelijk de krachtendriehoek van Stevin: Wisc. Ged. IV, 184.]

[ °)  Voor 'isorropicis' zie het werk (eerder aangehaald op p. 4) van Ramus, 1569, p. 22: "Archimedes in Isorropicis" — ed. 1544; 1615, met Lat. 'Planorum aequiponderantium Lib. 1, 2'.]

[ 123 ] [ v ]
  Videtur praeterea quanto curvius pila in planum incidit, tanto remissius illud assurgere pilamque repercutere. Si autem pila ab l in a incidat, nulla vis illam in alterutram partem movebit, sed vi, a quâ inciderat, ascendet.

  His positis videndum num angulus incidentiae dcl aequalis sit angulo reflexionis lcg. Hoc videtur esse, nam celeritas ascensûs puncti a se habet ad celeritatem motûs centri pilae, id est ad vim b (quae restat pilâ existente in a), ut linea gc, vel le, ad gl.

Zenuwstelsel

Morborum materiae a membris fortioribus ad debiles cur mittantur.

  In corpore humano fortiores partes sua vitia mittunt ad membra imbecilliora, etiam nobis nescientibus. Quid igitur? An partes inter bonum et malum discernunt? Minime, sed vitio gravatae illud excutiunt instrumentis nervosis oculos nostros effugientibus, quod etiam antea [<], cum de gravidae cogitationibus puerum laedentibus, disseruimus.

Hart

Cor cur trahat humores putridos.

  Non mirum est putrescentibus humoribus ad cor rapi. Trahit enim cor fluvidam materiam ratione caloris [<]. Est etiam viscus omnium calidissimum in corpore nostro, ideoque calor trahit per fugam vacui, ut ignis magnus minorem ignem et aerem ad se trahit.

Microkosmos

Motus perpetuus in microcosmo.

  Miramur nos perpetuo moveri, occultamque vim aliquam in nobis cognoscimus, quae, quamvis non sit inficienda ratione, tamen motûs perpetui eâ non videtur occulta. Ardet enim humidum pingue, dum totum sit consumptum: quoddam cum elychnio ut saevum, aliud absque illo ut sulphur, suntque praeterea multa pinguia, quae ignem minorem, imo invisibilem, evomunt. Tale quiddam est humidum nostrum radicale*), quod perpetuo consumitur. Non enim difficile est per flammam etiam in 'makrokosmôi' quidlibet agere, id est flamma ad se rapit nutrimentum abundantius necessitate, id est plus quam eget ad sui restaurationem, reliquâ vero abundante vi, quosvis motûs peragemus. At hic non est motus perpetuus a philosophis quaesitus. Id enim quod jam consumptum est, non vertitur aut redit unde abierat.

  Eodem propemodum modo nobiscum agitur. Humidum enim nostrum radicale, ardens suo modo perque idonea instrumenta in 'mikrokosmôi' dispositum, motûs perficit, quos quotidie experimur, inter quos etiam manûs, os, stomachum, jecur, cor, cerebrum movet etc. ad sui nutrimentum; reliquos vero motûs superfluos agit ad decorum etc. Neque id magis mirum est, nec motus perpetuus magis, quam modo in 'makrokosmôi' vidimus. Quod enim humidum in nobis consumitur, non redit, sed proxime a natura ad nutricationem paratum, ipsum humidum ardens, per instrumenta affabre disposita, sibi admovet.


[ *)  Zie Philip Lyndon Reynolds, Food and the Body (Brill, 1999), ch. 4, p. 105: 'Radical moisture', met op p. 115: "is essential for life, but cannot be restored from food".]

[ 124 ] [ v ]

Vuur

Ignis cur ignem producat.

  Cur ignis ignem producit et ex abundante materia ignem abondantem?

  Respondeo: Quia ignis materia a natura compressa videtur contra ignis naturam, eo modo ac si quis aerem comprimat, qui minimo negotio ad suam naturam redit, ut fit in herba quam vocamus krudeken en roert my niet*); dissilit enim si quis eam tangat. Subito majoremque vim dissiliendo facit, quae adhibita est ad ejus dissolutionem, unde fit, si multae tales herbae prope invicem collocarentur, atque aliquis levissimo tactu unam dissolveret, ut haec dissiliendo plures dissolveret quae singulae rerum quaeque plures dissolveret, atque ita motus incresceret, dum omnis herba dissoluta foret. Hoc pacto quoque orditur materia inflammabilis compacta, cujus aliquam particulam si quis dissolvat, id est incendat, incensa proximam perpetuo dissolvet. Atque ita flamma increscit.


*)  Recent geïmporteerd uit Brazilië of West-Indië: Mimosa pudica.   [>]

[ Ned. ]

Gevoel

Continui solutio cur sensum moveat.

  Cum cutis nostra scinditur, vel acu pungitur, dolemus quia tota structura corporis nostri patitur. Nam spiritûs [<] animales fusi sunt per totum 'mikrokosmon' [<]; fissâ igitur aliquâ parte, finditur etiam spiritus, at fisso spiritu, retrahitur ad se, non aliter atque aer expansus et dilatatus sese contrahit. Aut si id fugâ vacui fieri dicatur, compara cum fidibus vel chordis musici instrumenti. Connectuntur enim partes spiritûs tanquam hamis expansaeque extenduntur per totum corpus, quia singulis momentis aliquid ex illis avolat, id viz. quod jam officio defunctum est et tenuitate ferme consumptum. Cogitandum enim est spiritûs in cerebro cocti acquirere naturam similem nervis, quae quoque a materia cerebri conficiuntur.

[ 125 ] [ v ]
Calor vero qui ex corde procedit, necdum cerebro assimilatus, separabilior videtur. Sciendum enim est singula viscera proprium suum calorem habere, ab invicem aliquo adjuncto dissidentem.

  Hinc fieri potest ut dolor, viz. punctio aut scissio, accersit calorem cordis, scilicet fluvidum et separabilem, ea ratione quod aperta aliqua parte corporis tanquam fenestra, calor a toto corpore pressus, per apertam januam nititur exire, non aliquatenus quam sanguis effluit sectâ venâ. Ast cum in principio febrium intermittentium materia pungens in membranas excutitur, fiat foraminola per quam calores diversi sibi invicem jungi possunt, cumque unius caloris poris alternis corpuscula respondeant, eodem modo pressi calores invicem junguntur, ac densior fit calor ad illam partem et ab exterioribus partibus excutitur, aut saltem totus a visceribus procedens, ibi haeret peritque in exterioribus calor, nec restauruntur calores quia, ut dixi, intus admittuntur unde hoc affectu exteriora frigent. Cum autem excernimus excrementa alvi, leviusculae defectiones animi oboriuntur. Sic etiam affatim emissâ aquâ hydropicorum, non secantur spiritûs, sed in varium locum ex cerebro et corde cedunt, unde illae partes spirituum copiâ privantur >.
  [>]

Zien en horen

Lux in retina visum causatur.
Auris membrana ab aere percussa auditum facit.

  Lux incidens in membranam retiformem, eam pungit facitque visum ut ante alibi [<]. Aer vero vel flatus internus percutiens membranam, quae auditûs meatum occludit, etiam spiritum movet, qui, ut audivimus, continuus est. Unde sensus auditorius oritur, pro materiae incidentis et incidendi modo diversus, membranâ dictâ non tam punctâ quam quassatâ.

Pijn

Dolor quomodo fiat.

<   Dolor igitur fit cum sese contrahunt spiritus, non quanquam duntaxat membrum aliquod actu vel humore acri pungatur. Separatur illâ puncturâ illo loco spiritus cumque omnes spiritûs invicem connectantur sintque invisibilibus nervis per totum corpus dispersi, fit ut omnes partes suam particulam spiritûs quae illi puncto annexa est, retrahant. Non quidem plane usque ad se: connectuntur etiam alijs a latere spiritibus. Retrahitur tamen paululum quia in loco puncturae per fissuram illam parvulum laxatur. Patitur igitur cum omnibus membris etiam cerebrum, sensus communes. Haec igitur composita vere dolent quibus talis spiritus omnibus partibus annectitur, quo tanto omnia patiuntur; quoque ille est crassior minusque sectus se contrahit, eo sensus est obtusior.

  Si dicas in vacuis spacijs etiam esse spiritum, qui tamen sectis dolorem non adfert, respondeo illa non esse hoc pacto cohaerentia sed potius ejus excrementum, quod in officio defectuum extra pellitur. Cohaerentia ea et continuitas conservatur et firmatur a substantia nervea. Extra nervos enim non ita amplius cohaeret spiritus, non aliter atque sanguis extra venas mature putrescit, fibris consumptis.


[ 126 ] [ v ]
Insectarum motus.

  Spiritibus igitur ita nerveae naturae existentibus, patet motu insectarum eorumque quae nervis carent, soloque spiritu ab Aristotele*) mota dicantur. Haec etiam spirituum cohaerentium et densorum contractio causa est quod vulnera dehiscant.   [>]


[ *)  Aristotels On the Motion of Animals, 10.]

Ziekte en weer

Morbosi quomodo tempestates praedicant.

  Homines qui ingenti labore aliquâ parte corporis (capite vel pedibus etc.) 'atonia' laborant, instante aurâ ventosâ aut turbidâ, dictis membris dolent duos saepe dies ante venturam tempestatem. Cujus haec est ratio.

  Tempore doloris tota constitutio aeris a causa coelesti etc, frigidior fit frigiditasque accersit sibi sociam humiditatem, unde imbecillo corpori flatus creantur [>], cum calor, perpetuo in corpore resolvens, praesto sit. Ast in aere frigiditas humida tam diu colligitur donec calidior causa, vel eodem tempore maturans, humiditatem resolvit, quae soluta majorem locum petit, ergo quoquoversum movetur. Soluta autem et mota, tangens aliam necdum solutam, illam motu et calore solvit, quae soluta se quoque quoquoversum moveret, sed a movente priore coercetur, ne in illam plagam, unde movens venerat, moveatur in morem bombardorum et tormentorum. Pulvis [<] enim illorum in ijs acccensus, ejicit globum qui rei cuidam occurrens, graviori quam totum bombardum, unde venerat, illam movebit. Cum tamen bombardum tantum parum posteriora moveatur, sic aer parum quidam tardatur, at multo fortius et celerius motus movetur. Quaere igitur causam cur dicta vierpylen in altiora potius moventur.

Studeren

Studendi ratio optima.

  Cum studiosus eousque in studijs pervenerit ut cum delectu possit legere et meditari, nitendum illi est ut annotet illa quae alibi legat vel audiat quae optet, ut sibi perpetuo memoriae haereant, addito authore. Cumque id egerit aliquot annis, dum doctior factus sit, vel gradum aliquem vel statum vitae alium acquisiverit, repetat annotata et quae illi memoriâ digna videntur transcribat illa, pergatque per omnem vitam hoc agere, toties mutatis et transcriptis codicibus, quoties congeriei multitudo id inquirere videatur. Si vero proprio marte aliquid inveniat, separatim id in alio libro colligat, quod nos jam facimus.   [<,>]

Winden laten

Flatûs quomodo in corpore nostro gignantur.

  Flatûs a medicis in corpore nostro dicuntur gigni ab imbecillo calore, qui vapores non satis attenuat ut per poros transeant. Ast obijci potest, cum multus calor multum vaporem, parvus paucum attollit, magnum calorem in multum vaporis non plus posse quam parvum calorem in paucum.

[ 127 ] [ v ]
  Respondeo: Accidit corpori nostro quod ollae ferventi. Quamdiu enim magno igni superimminebit, vapor ita attenuatur ut oculos fugiat; quod si vero ad momentum temporis ollam ab igni seponas, adhuc, aqua bulliente, vapor manifestissime conspicitur. Concipiamus igitur vaporem ab igni et aqua hoc pacto creatum ne quis miretur a magno calore totam aquam non subito consumi, ut in pulvere pyrio fieri videmus: Quaevis particula ignis ab aqua exiens, secum rapit aliquam particulam aquae commixtam, tantam, quantam attollere potest. At totus calor totâ ollâ contentus, totam aquam non potest attollere, quia aqua multo plus praeponderat aeri, quam tantus ignis aeri. Educens igitur ignis aquam, quando ab aqua separatur, est vapor conspicuus et gravis, quem vix ignis illa particula secum adfert; at si quis calor jam illi injungatur alius, vaporem illum magis attenuat et leviorem facit ideoque invisibilem.

  Verum ergo est aucto calore plus aquae exire, at solus calor qui aquam transit, aquam educit. Sed aucto calore, calor in aqua non tantum augetur quam in partibus aquae circumstantibus aerem etc., quia in ea minus est vacui quam in aere; ergo magno calore vapores extra aquam existentes, magis incalescunt ratione proportionis aquae incalescentis. Unde fit ut proportio caloris ad vaporem magnum major sit proportione minoris caloris ad minorem vaporem, ergo plus illum debellat.

  Idem fieri puta in corpore nostro. Calor enim est humidum radicale [<] resolutum; vapores exerit ab aqueis vaporibus multaeque circumstant humores partes vacuae, id est aere solo plenae. Nisi forsitan quis dicat flatum esse substantiam aeream aut certam aliam quandam, quae talem calorem ad attenuationem requirat, discit aerem plus caloris sorbere aquâ.   [>]

Lood en warmte

Plumbum cur magis caleat quam aqua.

  Cur igitur plumbum aquâ magis calet? quia plumbum, aliâ gravis naturâ, alias explicandâ, ignem melius continet, ast etiam, fuso plumbo, aucto adhuc calore, circumstans aer plus de illo absorbet.

  In plumbo autem fuso plus est caloris quam in aqua bulliente quia igni aequaliter accidente, tardius plumbum penetrat quam aquam vel aerem. Unde etiam fit oleum, quamquam aquâ levius, magis tamen incalescere, quia lentum est et tenax, ideoque ignem penetrantem moratur. At fuso jam plumbo, cum ignis plumbum perfecte penetraverit, duplici ratione densior et gravior substantia aucto igni minus super incalescit (ut ita dicam) substantiâ rarâ et levi, ratione viz. densitatis et multitudinis ignis qui jam in plumbo continetur. Nam locus plenior minus est capax. Auctus igitur ignis in circumstantis aeris vacua spacia velociter ingreditur, et ab ijsdem facillime absorbetur.


[ Ned. ]

[ 128 ] [ v ]

Abces

Apostematum ratio explicata.

Iohannes Tagaultius, libro primo suae Chirurgiae, capite 3*) circa finem. causam reddit ex Galeno apostematis vel abcessûs innaturalis, quem vocat.

  Cui hoc velim adijci, explicandi gratia, locum — viz. in quo materia abcessûs colligitur sive ex venis fluxione, vel congestione — referre uterum mulieris materiamque semini comparandum esse. Cum igitur ex semine in utero tot substantiae diversae inflatae aut absque eo generentur, sitque tamen materia seminis plerumque uniformis, solâ uteri dispositione partes intrensecas diversas seminis (quae tamen pauciores longe sunt rebus ex ijs genitis ac fortasse primis et secundis qualitatibus duntaxat differentibus) disponente et, ut ita dicam, dislocante et conjungente situmque illum variante, non est ergo mirum humorem aliquem, per se benignum, in masculis etc. praeter naturam collectum uterumque nactum, cum multis manifestissimis partibus ipse sanguis venarum constet, in quidlibet verti et mutari.


*)  Ioannis Tagaultii Ambiani de Chirurgica institutione libri quinque (Parijs 1543 [p. 16], vaak herdrukt).

[ Ned. ]

Pijn trekt aan

Dolor quomodo attrahat.

  Dolor dicitur*) fluidiora attrahere, cujus ratio haec videtur.
  Dixi superius [<], dolorem excitari cum acer humor etc. incidit in nervosam substantiam, manifestam aut partim invisibilem oculis. Incidens tamen materiae tactilem separat spiritum, qui undiquaque connexus dictus est, atque se undique contrahit ex adverso ejus loci, ubi separatus est; unde fit ut etiam pars laesa magis magisque separetur. Cumque circumcirca tanquam circumferentiâ spiritûs circumstantes locum affectum tanquam centrum, sese contrahentes unâ, particulas circa locum affectum, quibus alligantur, attrahant, fit in centro locus vacuus attrahitque igitur propriam materiam ratione vacui.


*)  Galenus, de Natur. facult. Lib. I, cap. 12 - 15, Lib. II, cap. 1; de Febrium differentiis, Lib. II, cap. 15 [cap. 11, zie Galeni omnia quae extant opera, Ven. 1565, vol. 4, f. 41r, B, 13: "calores atq; dolores attrahunt"] en de Locis affectis. Galenus wordt vaak geciteerd vanaf p. 145.
[ Tagault 1543 (zie vorige notitie), p. 173: "Dolor omnis ... fluxionis causa est. Particula namque quae dolore affligitur, succum, atque in vulnere sanguinem maxime ad se trahit".]


Geleerden

Docti fiunt qui mediis plurimis carent.

  Pauci reperiuntur docti viri quin de innumerabilibus studiorum suorum impedimentis querantur, multo doctiores alias futuri. Ast ego opinor doctos illos factos esse propter illa impedimenta. Impeditus enim unusquisque ab opere optato fuit et per occasiones multo avidius illi incumbit et admodum proficit, nunquam propter interpellationem fatigatus; contra vero: quibus nihil obstat in studijs, languent et cito saturati, fatigantur raroque doctissimi evadunt.   [<,>]

[ 129 ] [ v ]

Oorzaken

Causae rerum omnes ex manifestis petendae.

  Mirabiles quidem effectûs edunt sales chimicorum et eorundem spiritûs, estque ratio occultissima. Attamen quid obstat quominus ea nihilominus consisteret in secundis dictis qualitatibus, id est in diversarum figurarum particulis, diverso modo ad invicem dispositis? Simplex enim aqua ferro inhaerens, id exulcerat, id est rubigine obducit ferrumque exedit. Quid vero illâ ratione obscurius, quâ id fit? Dicamus igitur rationem consistere in proportione aut ratione, quam habent rerum corpuscula et pori ad invicem. Sic aqua perforat chartam in quam argentum vivum non potest penetrare. Omnia ergo satis viribus pollent, quamquam quaedam, viz. sales in corpus nostrum, plus valent, estque undiquaque subjectum >.

Wind: warmte en koude

Ventorum ratio.

  Si quis ventorum originem a calore et frigore coalescente velit deducere, hoc pacto non absurde aget:

  Aestate media, cum calor viget, pori Terrae aperti sunt; ejusdem interiora frigent et calor intrinsecus paucus et sensim exit, paucos vapores secum ducens, qui tamen, in supremo aere collecti, pluunt. Hieme vero poris Terrae clausis, quamquam interiora frigent, parum tamen exit caloris et occulte sensimque propter ejus constructionem. At si quando frigore Terra constringatur et subito calore superveniente id dissolvatur, exit calor sub frigore collectus, confertim et abundanter, fitque ventus et tempestas, in illa regione incipiens, ubi illa subita caloris et frigoris mutatio inciderat.

  Idem dici potest in corpore nostro accidere. Calor enim ortus a diversa constellatione coeli, aut sola quantitate forsitan differens, proprie hoc viscus et non illud, et hanc particulam corporis humani, hoc genus hominum, hanc regionem etc., afficit. Unde exortus et principia morborum diversa.

Oorzaken - 2

Causae rerum exactae difficiles.

<   Nihilominus tamen consultum est valde res 'makrokosmou' cum 'mikrokosmôi' conferre, et ex similitudine effectorum similes causas elicere. Sunt enim primae causae usque ad individua indeterminabiles. Quis enim scit an ex aequalibus atomis aer, aqua ad amussim sit compositus? Sales igitur, quamquam ex prioribus causis constant, sunt tamen ipsae multorum effectorum causae.   [>]

[ 130 ] [ v ]

Deeltjes

Humor ex qualibus homogeneis*) componatur.

  Particulae ex quibus humidum componitur, haec videntur exquirere.

  Primo, ut invicem cohaereant moderate. Sic aqua sibi cohaeret, ita ut guttas faciat quae ex multis minoribus particulis constant. Sunt igitur ejus particularia corpora aspera et inaequalis superficiei protuberuntque corpuscula hamis simillima, ita ut leviter sibi invicem cohaerere possint, aut constant poris et tuberculis, ita ut tuberculi mutatis poris fere respondeant. Haec tenacitas requiritur admodum; argentum vivum enim, quia digitis nostris non adhaeret, vix dicimus humidum. Cum tamen humidum per partes ejus inter se cohaeret, tenacitate ac propterea humiditate differunt mel, lac, aqua, et aqua admodum salta, quae siccissima est; arena vero vix humida est, quanquam quaedam humidi rationem nanciscantur fusa, ut saevum dictum et metalla, minima tenacitate dissoluta.

  Secundo requiritur ut sint particulae ejus rotundiusculae: lamineae nunquam fluent, cubicae vero minutissimae proxime ad fluiditatem accedunt. Quamquam enim magni lapides cubici, invicem superpositi, fluere non videantur, si tamen multi sibi invicem superponantur, cadent, multo magis si nullo ordine invicem superijciantur, sed superficies inaequalis est. Qui singuli lapides oculis nostris comprehensibiles sunt; at si cubicae particulae forent invisibiles, multitudo ipsarum in parvo loco invicem superimposita, faceret ut flueret et inaequalitas superficiei fugeret oculos nostros. Atque hoc pacto accederent ad omnem humiditatem.

  Propterea requiritur tertio ut particulae sint parvae. Magni enim globuli, maxime rotundi, nunquam humidi dicentur, etiamsi fluant invicem superimpositi.

  Quarto requiritur ut sint durae. Si enim ex atomis ita compositae sint ut premi possint, sicut aer et chordae et spongia, non fluent, sed pressae fient lamineae et firmabuntur etc.

  Dixi parvas esse particulas debere, ita ut tactum fugiant. Possunt tamen illae infra tactum existentes, vocari quaedam tenues, quaedam crassae aut magnarum partium; tactus enim noster crassissimus est respectu partium ex quibus res constat. Vide >.


[ *)  Kennelijk de kleinste deeltjes die een stof homogeen maken, ze heten nu 'moleculen'. Het woord 'homogenea' komt hierna voor op p. 133 (het zijn niet de atomen), p. 278 (lucht), beide eveneens in de marge; in de tekst zelf vanaf 1620, zie T. 2, p. 70, 72, 74 ... en de Index.]

Geneesmiddelen

Medicamentorum compositio compendiosissima.

  Cum omnia medicamenta, quae non agunt occulta vi, rationem operationum suarum sumant a calore, frigore, siccate, humiditate et partium crassitudine et tenuitate, videntur omnis generis hujusmodi medicamenta parari posse primum ex sex simplicibus viz. summo calido, summo frigido, summo humido, partium tenuissimarum et partium crassissimarum, ita ut singula caeteris qualitatibus sint temperata. Non inconvenienter miscendo eliciemus omnes omnium generum gradûs.

  Secundo, si absque compositione medicamenta solitaria consideras, quae unaquaeque sola aliquem gradum certum caliditatis, frigiditatis, siccitatis, humiditatis partiumque magnitudinis possideant aut compleant, necesse erit ut habeas simplicia 19.


[ 131 ] [ v ]
Sunt enim 8 gradus frigiditatis et caliditatis, 8 humiditatis et siccitatis, et 2 partium magnitudinis, unum vero omnibus qualitatibus temperatum. Ex his 19 habebis miscendo omnia genera attenuantium, exsiccantium etc., viz. 2ae et 3ae qualitatis, ut vocant. At si omnium horum solitaria simplicia requiras, assurgit numerus usque ad 129. Nam multiplica 8 gradus caliditatis et frigiditatis cum 8 gradibus siccitatis et humiditatis, habebis 64 simplicium omnes differentias primarum, quas vocant, qualitatum; at multiplica haec 64 cum 2 gradibus partium magnitudinis, facies 128. His vero adde omnibus modis temperatum; totus numerus erit 129. Quibus medicamentis (si maxime vulgaria eligeris) quidni omnes omnino medicamentorum differentias comprehenderis? Si enim simplicia haec 4 omnia non reperiantur, aut sint minus vulgaria, sumas compositum loco ejusdem sitque id tibi loco simplicis.   [>]

Theologie

Conscientia peperit theologiam hoc modo.

  Omnia quae aliquo modo in nostram notitiam veniunt, sunt duplicia: alia enim fide credimus, alia ratione. Fides imperat conscientiae estque de rebus divinis, de poenis et gloria post hanc vitam, de immensitate et aeternitate.

Infinitum et aeternitas.

Quanquam enim videamur infinitatem mente intelligere, cum intellectus noster in omnes partes a se, tanquam centro, infinitum videatur extendi, ita tamen eam intelligimus, ut si quid sit alio quam nos sumus loco, id circa se non posse habere aequalem extensionem cum de centro infinitatis, uti credimus, recesserit. Nam spacium, quod est inter nos et rem dictam, aliquo modo proportionem habere ad immensitatem existimamus, quod absurdum in infinitate est; ergo eam non comprehendimus. Idem dictum sit de aeternitate aut mundo creato. Igitur nihil fuit nisi Deus incomprehensibilis absque tempore et spacio. His adde angelos et animam nostram. Non enim capimus aliquid posse esse puncto mathematico aequale, attamen moveri et vires exercere, ut de angelis credimus, nec aliquid esse totum in qualibet parte corporis. Spacium igitur quod cogitatione comprehendimus, est mundus. Videtur quidem cogitatio nostra ultra mundum extendi, sed errat; nam si quando id fit, non satis aestimat spacium inter nos et caelum, nec omnes intermedias partes considerat; quod si faceret, evanesceret nostra cogitatio antequam ultra illam perveniremus. Erramus igitur, putentes cogitationes nostras ultra illam pervenisse, cum adhuc circa Terram haereant, spatium mundi male computantes. Idem quoque dicatur de principio mundi: quanquam enim omnes aetates usque ad Adami creationem possumus comprehendere, has tamen non vere comprehendimus; veniunt tamen in cogitationem nostram multo minores quam sunt.

  Sit igitur mundi universitas, nobis infinitum, finitum, id est cujus extremitatem non queamus contingere; cum tamen quaedam sit extremitas, hoc est objectum rationi nostrae. Voceturque illa scientia theologia, haec vero philosophia.


[ 132 ] [ v ]

Filosofie

Scientia peperit philosophiam sic.

  Hae vero iterum in duas partes subdividuntur: una essentias rerum cognitarum ratione, altera proportionem quam habent ad invicem, considerat. Sic logica res inter se comparat, grammatica eas nominat, faber eas disponit etc. licetque illam vocare physicam et hanc mathematicam et mechanicam. Physica rebus omnibus tempus attribuit, quod per definitionem definitur, et spacium quod per solam definitionem definitur. Physicae res duplex est, inane et corpus. Inane rem voco, quia non minus creatum est quam corpus, habetque non minus spacium, id est locum et tempus, quam hoc. Corpori duo attribuantur: figura primo, secundo motus et quies. Deus corpora atoma primo movit non minus quam creavit; motis semel nunquam quiescebant, nisi ab invicem impeditis. Ergo congredientes et cum vacuo misto, convenienter materia et forma extiterunt omnium compositorum coeli et Terrae etc.   [<,>]

[ Ned. ]

Koude en warmte

Frigoris cum calore comparatio.

  Caloris et frigoris idem quidem est modus agendi, nam frigus quoque est calor respectu frigidiorum, ut patet in piscibus, eodem modo, quo Cardanus dicit*) Saturnum calere. Sed differunt partes non tam crassitudine et tenuitate (frigida enim quaedam sunt tenuium partium) quam acumine et obtusitate. Frigus igitur obstruit et repellit, quia ejus partes obtusae invicem minoribus, relictis poris, conjunguntur, aut, si vis, quia ejus partes poris nostri corporis ita proportionatae sunt, ut actiones frigoris perficiant. Pro diversitate igitur pororum diversus calor corporibus temperatus vocabitur; est tamen frigus quod mera absentia caloris, ut lapis marmoreus et saevum constrictum, caloris substantiâ evanescente. Corpus autem nostrum illa frigefaciunt, calorem nostrum attrahendo. Cum igitur frigoris essentia consistat in figura ejus et pororum nostrorum, patet frigus minus affectu ipso corpus magis laedere quam si adhibitum non fuisset: alias enim minus frigidum remedium foret majoris, sicut aqua calidior affusa minus calidae, remittit de calore suo, quamvis alia ratio sit caloris abstractio a materia quam cum materia immobili.

  Nec dubium est etiam a celeritate et tarditate motûs corpusculorum rationem frigoris et caloris sumi. Et hoc coincidit cum multitudine et paucitate materiae quae movetur: nam quae tardo moventur, parum caloris de se jaculantur, quae celeriter multum. Unde caloris et frigoris diversitas.


*)  de Subtilitate (Lugd. 1580), p. 50  ["Constat igitur ex hoc, sidera omnia esse calida ... Omnis igitur lux calida est ..."].   [ > ]

[ 133 ] [ v ]

Kwaliteiten

Qualitas quomodo in parte corporis exuperet.

  Quomodo nuda qualitas, exempli gratia calor, exuperat in membro aliquo, exempli gratia in musculo?

  Dolor vel calor externus attrahit calorem partium circumpositarum aut rarefactus, cordis calorem profusius imbibit. Praeterea non dubitandum est humorem aliquem in parte aliqua incendi, ad similitudinem primae speciei hecticae febris, quae tamen naturae et partium bonitate aut medicamentis extinguitur, humido primigenio nullo modo laeso; sed consumptum, postmodum valentius restauratur et ad convenientem reliquis membris proportionem redigitur: eo enim omnia in nobis conspirant, mutuam operam requirentia. Si forte enim pars dicta paululum attenuata sit diuturno ardore, redibit tamen ad priorem constitutionem, quia reliquum corpus illi solitum alimentum et subsidium solitâ ad amussim quantitate adhibeat; at pars de fortitudine expulsivâ remittens, propter attenuationem subsidium retinet atque ejus integritate corrigitur et eousque restauratur, dum propria virtute omne adveniens alimentum aequet. Unde etiam fit ut vitium corporis aliquod sponte sua plerumque corrigatur.

  Qualitatem voco non accidens, sed substantiam ad gradum caloris attenuatam, ut soleo.

Ouderdom

Senectus cur fiat.

  Mirum videtur hominem necessario senescere, nec a medicis senibus posse juventutem restitui, hisque hanc conservari. Cum semen in nostro corpore creatur, quod tantum humoris primigenij*) contineat, quo alius homo multos annos vivat, cur, inquam, hoc humidum propriae naturae non potest applicari ad eam restaurandam?

  Ratio sit quia semen non est humidum primigenium, sed semine maris et foeminae commixtum. Ut enim tophus, qui commixtus fit caementum, sic semen viri solitarium non est humidum primigenium: conveniens enim rerum mixtura omnium compositarum author est.


[ *)  'Humor primigenius' of 'humidum primigenium', ook op p. 135 en in T. 2, p. 134-136, met 'humor primigeneus'. Vergelijk 'humidum radicale' op p. 123 hierboven.]

Atomen onveranderlijk

Homogenea non sunt atomi ob rerum mutationem.

<   Cum quaedam tenuitate, quaedam vero crassitudine partium constare dixi, non intelligo atomos, nam partes in uva immatura attenuantur dulcescendo et postmodum magis magisque acescendo. Afficiunt autem corpus nostrum medicamenta ratione partium, qualium in opere ipso reperiuntur. Fieri non potest ut quae sapore crassas partes obtinent, eadem in ventrem demissa coctione attenuantur, tandemque in jecore tenuissima evadunt. Aliquando vero stomachus et jecur ejus cohaerentiam solvunt, permanente partium quantitate.

[ 134 ] [ v ]
Eodem modo etiam sicca et humida permutantur, partibus aliam figuram adquirentibus, aut quibusdam corporibus appositis, quomodo glacies humida evadit, interposito calore partes aquae separante et invicem leniter sua tenacitate conglutinante. Neque aliter calor et frigus pereunt et redeunt. Cum igitur atomi caloris ita conjunctae sint, ut subita attenuatione dissiliant, fit aliquando caloris corpora lente attenuari et aliam figuram nancisci quae attenuatione subita vix aut non desiliant. Sic ex vino fit acetum. Quae, cum ita sint, diligenter medico ad illas medicamentorum pro loco et motu mutationes animadvertendum est. Mutatur, inquam, vinum calidum in acetum frigidum, sed videndum num id fiat evaporatione et expiratione caloris subtilissimi a figurarum permutatione: utroque enim modo calidum frigefieri posse non dubito.   [>]

[ Ned. ]

Vuur en lucht

Ignis cum aere collatio.

  Non usque adeo mirari decet quod antea dictum est de calore [<], viz. illum causari ex partibus ita compressis, ut certo modo tactae desiliant: aer enim et quae cedentia ad naturam pristinam redeunt, simile quid patiuntur mediaeque sunt naturae, nec aliter differant quam quod aer pressus, vinculo soluto quodam, resiliat; sed non dissiliat, partesque separentur.

Temperament

Temperamentum hominis et partium solide cognoscere.

  Si quis in medicina solide velit addiscere conditiones singulorum temperamentorum, totius hominis aut jecoris, cordis, cerebri etc, eligat aliquos ex familiaribus, quibus temperamenta singula singulis respondeant, teneatque illos memoriter, quod non est difficile factum. Erunt illi tibi regula dignoscendorum temperamentorum, etiam in reliquis hominibus. Simile genus studendi in quovis studiorum genere, quantum fieri potest, adhibeatur.

Warmte

Magnitudo partium cur calorem sequatur.

  Calorem dicitur medicis sequi magnitudo pectoris, arteriarum, venarum etc., Aetius Lib. 4*). Neque mirum est: cum enim natura caloris est ut desiliat omnia in quibus inest, separat, usque ad majus nutrimentum adoptat.


*)  Aetii Amideni Librorum medicinalium tomus primus (Venetië 1534) [Grieks; Latijn: 1535].

[ 135 ] [ v ]

Vochtig

Temperamentum humidum caeteris praestantius non est.

  Ad Caput 97, Lib. 4 Aetij*). Non videtur humidum temperamentum caeteris praestantius, nam humidum primigenium non est humidum proprie loquendo, sed substantia, qualitatibus temperata. Multitudo igitur ejusdem laudabile, humiditas vero, caliditas, vitiosum.


*)  Het werk van de vorige noot, p. 76.
[ Latijn: Aetii Amideni ... Libri XVI in tres tomos, Bas. 1535, p. 178.]


Ouden

Scripta Veterum quomodo tractanda.

[v]   Enitendum est studiosis non jam ut scripta Veterum excusent et defendant; inutilius enim hac ratione studiorum tempus transigitur quam ut vitia eorum demonstrent ac oppugnent, ne posteri cum illis errent potiusque et celerius veris quae illis supersunt, assentiantur.   [<,>]

Symptomen beschrijven

Signa morborum judicialia optima.

  Domum reversus signa morborum etc. hoc pacto ex libris excerpam, viz. signa omnia, quibus futurum indicium significatur, continuo describam, ut ad illa paratior sim animum advertere. Cujus vero excretionis singulae sint, facile ex causarum notione cognoscam.   [>]

Waterhoogte

Aqua cur tantum ascendat quam descenderit.

Riolanus Phisiol. sect I, cap. 3*), dicit aquam in regione terrae levem esse.

  Hoc signo deprehendo quod naturaliter tam alte ascendat quam profunda fuit ejus scaturigo. Hoc ita intelligo: si aquam fistulis subterraneis ducas, tam alte ascendet fistulis continuatis quam ejus principium situm est respectu centri Terrae.

  Ast id non fit ratione terrae in qua ducitur aqua, nam natura aquae est in terra ascendere quamdiu illi superstat, si nullum sit impedimentum. Sed id fit ratione aeris, quia eo fistulae plenae sunt. Sic aer in aqua fistulis ductus et supra aquam elevatus fistulis continuatis, tantum iterum intra aquam descendit, quantum ex aqua (ubi situlâ inversâ tenetur) ascenderat respectu superficiei aquae. Aqua igitur in terra absque fistulis ascendit, et aer in aqua, et ignis in aere; et iterum terra in aqua descendit, aqua in aere et aer in igni, si foret. Fistulis vero in Terra ductis, aqua descenderet si Terra flueret possetque aquam premere; aer in aqua descenderet, ignis in aere et iterum terra in aqua ascenderet, aqua in aere, aer in igni, si haec fistulis ducerentur, in elemento congruo dispositis.


*)  Jean Riolan, Commentarii in sex posteriores Physiologiae Fernelii libros (Parijs 1577), en: Ioannis Riolani Opera omnia (Parijs 1610), p. 237.  [In Cat. 1637: Par. 1598, Med.8vo.20.]

[ 136 ] [ v ]

Olie

Oleum cur plus humectat, quam aqua.

Riol., cap. 6, sect I, Phys., dicit oleum magis humectare aquâ, cumque sit aereum, aerem humidiorem esse aquâ. At, inquam, aqua vestem puram humectat, quia partes ejus a sicco distractae, extemplo evaporantur; oleum vero tenacius, cum sit indissolubile, permanet.

Voedingsmiddel

Alimentum omne temperatum.

  Dicit Riol., cap. 2, sect. VII, Phys. omne alimentum esse calidum et humidum. At quo respectu? Aut hoc respectu omnia interiora corporis viventis sunt calida omnesque humores humidi?

  Dicamus igitur sanguinem temperatum esse optimum et aptissimum attritioni, quantumque ab illa aptitudine recedit, tantum ad calidius vel humidius, frigidius vel siccius vergit. Sic quaelibet pars in suo genere, respectu optimae ejus constitutionis, dicenda est calida, frigida etc. Hoc pacto alimentum omne non erit humidum nec calidum, sed temperatum. Partium autem interiorum calor, in cute desinens, atque aer externus, cum eo concurrens, faciunt cutis temperamentum.

Zenuwen

Spiritûs animales quomodo in nervis agant.

  Quod scripsi [<] de connectione spirituum ejusque fortitudine in movendo, declarabitur, si intelligamus spiritûs nervis non solum pro via, sed etiam pro fulcimento uti, partesque ejus partibus nervorum arctissime agglutinari, ac fortassis non parum nutrimenti ab illis sumere neque tam evanidos esse, ut vulgo putatur, sed in nervis sedem fixisse, in qua a cerebro, continuitate potius quam immediate, afficiantur ad movendum.

Zaad

Semen animalium quomodo fiat.

  Cum omnes partes corporis nostri emittant de se auram quandem [quandam] per totum corpus et singulas partes, etiam ad testes, omnium partium spiritûs confluunt, sicutque ibi materia generatricis facultatis. Et inde caeterae partes per totum corpus spargunt. At quo dignior et fortior est pars, eo plus influentis vaporis colligit, plusque spargit, unde fit ut testes, formam omnium partium continentes, semen faciant, omnium partium differentias comprehendens, ejusque virtute expulsivâ reliquum corpus melius se habeat, sicut in eunuchis videre est.   [>]

Dromen

Insomnia quae fiant.

  Quî fit nos in somniis videre colores, sonos, audire etc., cum alibi dixerim [<] sensûs externos potissima subjecta esse singulos suorum objectorum? Verum intelligendum est species visibiles per oculos ulterius pergere in cerebrum atque ibi haerere, et memoriam constituere, quae species in cerebro aliquando vagantur, etc. Hoc videor enim alio in loco antea dixisse [<], ast tautologia in tantâ confusione, qualis hic chaos est, non supermiranda.

[ 137 ] [ v ]

Vasthoudende deeltjes

  Medicamenta dicuntur tenuium partium mediocrium et crassarum. His tamen addendam videtur tenacitatem partium, quia crassae nec tenues tenacitatem non pariunt. Pendet enim tenacitas a figura partium, nisi quis dicat illam oriri posse ex humore et re diligenter mista, cum humor per partium commixtionem descriptus sit.

Afkoelen

Cibo sumpto cur frigeamus.

  Post cibum fere frigescimus. Id autem fit, quia ventriculus repletus calido cibo, partes circumstantes calefacit atque hoc pacto calorem undique trahit a 'pepasmooi' ad 'pepsin', non aliter quam ignis magnus minorem exsugit.

Partes externae non motae, frigescunt.

Dormientibus nobis calor aliâ de causâ ventriculo vacuo introrsum vergit. Fit enim quia motus partes externas non calefacit, qui non calefacti non attrahunt, ab internis proprio interim calore disparente.

Kritieke dagen

Criticorum dierum ratio.

  Cum morbi acuti fere a bile procedant, eaque tertio die moveatur, non est mirum eos septimo die judicari. Primus enim 'paroxismos' est principium morbi, cujus materia peccans in remissione quantalibet se recolligit usque in diem tertium, quo fit secunda accessio. Accessione igitur remissa, sic natura morbo est superior; collecta materia cogitur apparetque coctionis signum die quarto: tertio enim 'paroxismooi' occupata erat natura. Cum vero tantum temporis requiratur ad concoctionem quantum ad collectionem, atque ad primum 'paroxismon' praecesserint duo dies neutri, quibus exordium cepit peccans materia, sequitur quarto 'paroxismooi' concoctionem absolutam iri crisinque futurum. Si 'pepasmos' appareat in principio cum duo dies pandiculationibus praecesserint, judicatur secundo 'paroxismooi', id est die tertio, duravitque principium duos dies et augmentum usque ad crisin, quo fit in vigore, duos dies. Similiter ut cum septimo die judicabatur, duraverat principium quatuor dies. Nam si die Solis hora 12a sit primus paroxismus, statuendum est die Veneris praeterito hora 12a morbum occoepisse colligi; die Martis vero hora 12a secundum 'paroxismon' factum, qui dies tertius est morbi; tertius paroxismus fit die Iovis, quartus die Sabbati hora 12a. Atque inter dies Veneris et Martis intercedunt quatuor dies integros, ac totidem inter diem Martis diemque Sabbati septimo die morbi. Porro, si post quintum diem morbi appareat concoctio, judicabitur die undecimo: sunt enim a principio occulto morbi usque ad quintum diem, sex dies, et a quinto ad 11um itidem dies sex. Iterum, si concoctio appareat post diem septimum, incidet crisis 15o die.

  At cum morbi moveantur ad motum Lunae, necesse est, ut dimidio cursu Lunae octo paroxismi pendeant a Luna. Collectio vero morbi sicut materia a natura, quae non ante movetur quam noxia materia Lunâ stimulatur. Tempus igitur dimidij cursûs lunaris in 7 partes dividatur. Fiunt ergo principio et fine manifesta de causâ paroxismi.


[ 138 ] [ v ]
Quare vero ad finem et principium harum partium fiunt, non minus quaeri posset quam cur quartâ Lunâ res aliquid possint. Ast cum semicursus lunaris absolvatur 14 diebus, fit ut interstitium inter paroxismos sit minus 14 horis: octo enim paroxismi complent semicursum Lunae.

  At cum morbi absque praecedente pandiculatione incipiunt subito si post tertium diem, qui est primi paroxismi dies, appareat concoctio, judicabitur morbus die quinto; jam enim morbi principium numeratur a primo die morbi etc. Atque hoc pacto morbi judicantur imparibus diebus. Synochi fortassis alia est ratio.   [<,>]


[ Ned. ]

Symptomen verzamelen

Signa medica quomodo colligenda.

  Domum reversus primum omnia signa totius et partis corporis temperamentorum confuse quidem describam eorum respectu, sed signorum ordine exquisite retento. Jam alio tractatu eodem modo signa causarum morbidarum ut plethorae ...., et obstrictionis cutis, si quae sint praeterea causae infernae generales. Tertio vero de indicationibus omnibus ex quibus ratio medendi sumenda est, viz. aetatis, corporis, plethorae.

  Ast ante singulorum membrorum morbidorum signa, etiam signa disponam morborum generalium ut febrium, et si qui sint praeterea. Atque haec agam ut similium dissimilitudines, et dissimilium similitudines, manifestius pateant. Partium enim vicinitas et morborum communio sunt similia, morborum vero diversitas dissimilia.   [<]


[ 139 ]   23 dec. 1616 - 16 maart 1618 [ v ]

Musici

Musici errores suos in cadentijs corrigunt.

  Ick hebbe de musicanten wel hooren seggen, als sy van haren toon waren, dat se daer wel weder op komen souden alsser een cadentie quam. At dicit Nucius [<] cadentias ponendas esse in veris modorum combinationibus. Hoc posito sequitur optime cantantes tenere modorum principales notas in canendo; igitur animadvertentes ad has notas, errorem vocis similiter emendabimus.

Laatste noten

Notae affinales.

  Cum cantûs dicantur aliquando in affinalibus dictis desinere (suntque illae quas ante alubi [<] principales notas appellavi), quidni verum foret nonnunquam in principalem notam medium cantum desinere? Septimi toni autem, etiamsi non dicatur esse affinalis, d la, sol re>.
  [<]

Zaad en levenswater

Seminis cum aqua vitae collectio.

  Semina maris et foeminae in utero confusa, respondent quintae essentiae rerum, ut spiritus vini: paucus enim multum vini facit. Sic semen paucum totum hominem, qui suas vires non perfecte exerit, nisi apte cum alijs substantijs, ut in utero, commixtum est.   [<]

Infans quomodo in utero formetur.

  Conformatur autem infans in utero, non quia materia seminis constat tot diversis substantijs, sed in uniformem materiam inflat spiritus ab omnibus partibus mulieris, qui mixtus cum semine eodem ordine atque positu, quo in mulieris partibus positus erat, vi et materiâ singularum partium continens similium partium spiritûs, eodem loco considet; totque hoc pacto intervenientes, suo simili convenit. Nam, etsi infans in utero non jaceat eodem situ quo mater, nihilominus tamen omnes similes spiritûs eodem confluunt propter amplitudinem loci, magis illo quam alio. Infantis autem membra invicem non agglutinantur (quod fieri posset quia contortus jacet) quia spiritûs extremarum partium, ut cutis in infante, etiam extremis in partibus sitae sunt, suntque ejus naturae ut uno tantum latere, utriusque videlicet, aptae sunt agglutinari reliquis partibus. Nam cutis nostra externa avidior est, proinde et ejus spiritus; foemina vero, cum sit materia, format tamen marem propter naturam seminis calidioris etc., cum foemina sit universus mas.

Tetrartus

Tetrartus tonus similis primo.

<   Tetrartus tonus dicitur non habere affinalem clavem, quia incidit ejus affinalis in D, ac ideoque existimarem illum cantum esse primi toni: sustemata enim octavi toni et primi toni eadem sunt.   [<,>]

[ Ned. ]



Home | Beeckman | Journaal - 1617 L (top) | vervolg