Beeckman | < Journaal > | Index

Stem , verlichting , getijden , pest , thema , dispuut , sterren , Bacon , bijziend , val


Isack Beeckman - 1625 L

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome II: 1619 - 1627



[ 314 ]

Stem

Vocis altae, submissae, plenae, exilis etc. ratio.

    Vox alta et submissa differt a plena et exili non in multitudine particularum spiritualium simul exeuntium. Aequalis enim in alta et plena est earum portio, id est eadem est diameter columnae vociferae eademque crassitudo et corporeitas vocis; sed in alta spiritus exit compactior, id est plures particulae spiritûs sunt in altae vocis linea qualibet quam in tali linea plenae vocis. Potest igitur esse alta et exilis, si columna tenuis et brevis diametri contineat plurimum aeris. Celeritas vero effit acumen; id est, si particulae celerius volitent, vox fit acutior, si tardius gravior [<]. Vox igitur gravis est interdum plena, interdum exilis; interdum gravis est plena et alta, interdum gravis est plena et submissa.

    De acuta et gravi ante saepius actum est [<]. Alta autem vox longius auditur quam submissa, quia compactior et densior res longius et diutius movetur quam rara, si movens aeque celeriter utrumque moverit; non aliter quam plumbum longius proijcitur quam spongia, dummodo utrumque in manu existens aequaliter moveatur;

[ 315 ]
id est si movens hoc non sit celerius movente illud, dum adhuc utrumque a movente continetur et tangitur. Acuta autem plena et alta omnium longissime exauditur; alta et plena etiam fortis vocatur. Altam dico eo sensu, quo dicunt praeceptores suis discipulis recitare alta voce. Differt igitur exilis vox a plena sicut globus parvus a globo magno; plena vero ab alta sive (ut distinctius loquar) a forti voce, sicut globus ligneus a globo plumbeo.


Oratie

Cantus orationi junctus vires magnas ederet.

    Emphatica syllaba longitudine et profunditate non videtur differre a reliquis syllabis ejusdem commatis, sed potissimum fortitudine. Reliquae enim syllabae sunt debiliores, haec vero fortius pronuntiatur et fortassis etiam paulo plenius. Hîc vides totas periodos orationum ejusdem esse toni quantum ad acumen et gravitatem attinet, quibus cantus potissimum constituitur. Cum autem oratio tantum possit in animis auditorum ut fletum, risum etc. illiciant, quid si cantui, quo nonnulli extra se dicuntur rapti, virtutem orationum adjungantur? Quis non affectûs ciet? Demus igitur operam ut conjungantur.

Ironia et interrogatio quid.

    Ironia non differt verbotenus a seria oratione, sed pronuntiatio contraria est verae, id est si oratio requirat plenam pronuntiationem, pronuntiatur exiliter et contra; si tardam celeriter etc.

    Interrogatio interdum dignoscitur ex dispositione vocabulorum; in genere vero cognoscitur quia una syllaba longe differt a reliquis, id est proportio fortitudinis etc. hujus ad reliquas multo major est proportione emphaticae ad reliquas. Caeterum si accurate perpendas, videbis omnes syllabas unius periodi ejusdem esse acuminis vel gravitatis, ita ut non differat latitudine (quam interdum profunditatem dixi, dubius quae vox cuique rei magis conveniret). Sed finalia verba videntur paulo graviora. Certe multo sunt reliquis debiliora et submissiora.

    Exhortationum vero acumen differt ab acumine consolationum; ita periodus objurgans a laudante etc., prout hîc major aut minor affectus introducendus est.

[ Ned. ]

[ 316 ]     5 jan. - 13 feb. 1625

Verlichting

Candelae et Lunae in illustrando ratio.     Sol quî aere nebuloso illustret.

    Candela prope rem visibilem admota, multo melius eas illustrat quam Luna; at si paulo longius a re dimoveatur, multo minus illustrat res quam Luna.

    Ratio est, quod proportio distantiae candelae ad rem visibilem, optime illustratam, ad distantiam paulo remotiorem est manifesta; distantia vero Lunae a re visibili ad rem visibilem remotiorem, non est sensibilis, ideoque differentia illustrationis insensilis. Candela enim, centro illustrationis existente circumferentiâ remotior, sensibiliter est major propinquiore, ideoque minus luminis est in unaquaque particula.
Sic etiam ubi aer obscurus et nebulosus est, propinqua Sol satis commode illustrat, remota vero nequaquam, quia hîc illustratio pendet non a radijs immediatis, sed reflexis a rebus, quae tum habentur centri loco, unde potissimum ratio illustrandi prodit. [<]


Zien

Visui quomodo prosint speculum, aqua, color viridis.

    Marcilius Ficinus, de Sanitate tuenda, Lib. 2, cap. 14, agit de colore viridi, aqua et speculis, quatenus prosunt visui.

    Quod attinet ad specula, existimo potius prodesse ratione manifestiore, scilicet, quia res per ea videntur, paucioribus speciebus oculum ingredientibus, quam cum immediate res aspicimus; plures tamen ingrediuntur ab ijs in oculum, si attentius visa in ijs consideremus, quam si negligenter absque ijs res conspiciamus. Visio igitur mediante speculo est media inter attentam et negligentem visionem (attentam voco cum legimus et uni rei intenti sumus, negligentem vero cum obambulamus vel meditamur, nullam rem praecipue intuentes). Media autem visione per specula res omnes circa nos existentes longius abesse putamus et revera videntur quam revera absunt, videlicet secundum distantias oculi a speculo et speculi a re visibili.

[ 317 ]
Quae igitur paulo ante ex propinquo vidimus, multis speciebus oculum penetrantibus, ea nunc videmus paulo paucioribus penetrantibus, atque ita per medium ad negligentem visionem pervenimus. Quod non solum visui, sed toti etiam naturae gratum, quae non facit saltum nisi cum violentia. Sic vitrum ubique planum, oculis oppositum, recreat visum, quia non omnes radij rei visibilis illud transeunt, sed quidam, ad aversam partem reflexi, alio tendunt.

    Aqua speculi naturam refert nisi quod cum radijs nonnihil humidi gratissimi oculis accedit. Perspicilla senibus grata, quia res per ea melius illis apparent.

Colorum ratio musica.

    Color viridis fortasse delectat quia medio modo se habet inter omnes colores. Conferatur enim perspicuum unisono quia oculo simile; album octavae quia particulae, ex quibus constat, lucis capaces sunt crassitie ut unum ad duo; nigrum dissonantiae; flavum diapente, id est quintae; caeruleum tertiae minori; rubrum tertiae majori; viride quartae quae ambigit inter consonantiam et dissonantiam, vel quia componitur ex flavo et caeruleo. Fiunt proportiones 3 : 2 : 6 : 5, ubi 3 ad 6 est diapason, 2 vero ad 5 est dissonantia.

    Cum igitur omnis generis res videmus, et quae nimium, et quae minimum oculi poros dilatant, gratum est interdum medium interserere utrumque mediocritate praestans. Niger color omnium paucissimos radios ad oculum transmittit, quia dissimiliter excidentes, radij, sibi invicem impediti, occurrunt, atque ita dispersi, ab oculo avertuntur.
    [ < , > ]


Maanstralen en getijden

Luna quomodo sit causa fluxus et refluxus.

    Lunam maris accessum et recessum causare, apud omnes philosophos in confesso est; causam eam varie dicunt*).  Simon Stevyn [E.179] existimat ibi esse altissimam aquam, ubi ipsa Luna, vel ejus oppositum, est in Oceano. Physicam autem rationem ejus hanc non inconcinne fortassis reddidero. [<]

    Ut Sol est fons caloris, ita Luna humoris; frigus et siccitas sunt duntaxat eorum privationes. Luna igitur perpetuo ejaculatur humorem: nec tamen magis deficit quam Sol ejaculando calorem, cumque sit Terrae proxima, non videtur difficilius nutriri humore, id est aqua, quam Sol, multo sublimior, igni, qui multo ab hoc est remotior.
Luna igitur plurimum humorem emittit in aerem sibi proximum, qui est is, qui in eodem cum illa est meridiano; tum etiam non multo minus emittit in aerem oppositum [<]. Cum enim humor non facile ignem penetraverit, radij humidi, Terrae superficiem vix tangentes, repercutiuntur ad superficiem aeris; cumque id fiat ab omni parte, sitque radius incidentiae aequalis radio reflexionis, necesse est reflecti ad partem aeris e directo Lunae oppositam, ubi omnes radij Lunae, a Terra aberrantes, conveniunt. Omnes enim ad concavam superficiem aeris faciunt angulos minores rectis.


    *)  Genoemd werden: maanstralen, sympathie met de 'vochtige' Maan, en magnetisme. Astrologen: ook de Zon speelt een rol.
[ 318 ]
    Et si forte quis existimet aerem Terrae tam propinquum esse, ut reflexi radij una reflexione nequeant pervenire ad oppositum Lunae, putet hic radios eos, tanta velocitate emissos, semel eo motos, tam diu in gyrum moveri, donec sibi invicem ibi occurrerint, aeremque ibi repleverint. Qui vero radij etiam ignem penetrant, altius concurrunt et concursu suo deorsum ex parte pelluntur.

Lucht met maanvocht dunner

Aer, Lunae humore mixtus, fit rarior.

    Audivimus autem ante alubi [<] aerem mixtum humore, rariorem fieri, ideoque minus habet ponderis ad aquam comprimendam; lateralis vero aer purus, per quem radij tantum transvolant, non redditur levior ijs radijs, retinetque gravitatem suam atque ita exprimit aquas ad ea loca, in quibus diximus aerem, jam ad resistendum ineptiorem factum. Ad haec aer, plenus humore, intumescit superioraque ejus ad latera descendunt, unde haec etiam advenientis aeris ope comprimunt. Et etiamsi haec nequeant fieri uno momento, fit tamen pedetentim satis commode. Aere enim semel repleto humoribus illis, sequens locus repletur successive secundum motum Lunae. Facile igitur locus repletur, cum materia sit proxima, et satis temporis sit ad eam mutationem loci promovendam.

Brandspiegel

Luna an humorem emittat explorare.

    An vero Luna humorem ejaculetur, forte explorari poterit per specula comburentia, post quae omnes radij colliguntur in unum punctum. Hic enim multa humiditas in charta sicca apparebit, praesertim si multa ejusmodi perspicilla dirigantur in idem punctum chartae. At si humor Lunae non fuerit tam tenuis, ut per poros vitri possit transiri, adhibeantur specula catoptrica ad quae radij reflectuntur versus eundem punctum; aut potius fiat pyramidis specularis, cujus interior superficies sit specularis, exterior vero obducta; opponaturque latior pars, quae est orificium ejus, Lunae, ut radij Lunae, ibidem collecti cum humore, ad conum internum perveniant, atque ibi chartae particulam quandam madefaciant, si Luna humorem emittit.
    [ > ]


Pestilentie

Pestis ratio cum solutione auri, quod multis fit verbis, collata.

    Pestilentiae acumen omnes mirantur [<], cujus vaporem non male videtur Quercetanus [<] appellare venenum Napellinum, arsenalicem etc. Eodem etiam modo miremur vim corrodentem realgari aut arsenici ipsius, quod viscera et carnem mortificat; nec aliter sublimatum radit ferrum, et aqua fortis aurum in pulverem comminuit. Unde inchoandum videtur rationem reddenti, quia maxime sensibus subjectum.
[ 319 ]
    Aqua igitur fortis continet in se salem acutissimis angulis praeditum et admodum subtilem, ita ut poros quosvis, etiam maxime exiguos, transeat. Cum ergo aqua haec auro circumfunditur, particulae salis hujus se insinuant in ejus poros, nullo corpore repletos; aer enim nimis est crassus et tenax, ut eos ingrediatur. Insinuant autem se non affectu quodam, ut temere quidam, minus accurate, philosophantes, dixerint; sed a gravitate ipsius aquae undique comprimuntur inque poros impelluntur. Ad haec aqua haec, mixta particulis ijs, a circumfuso aere comprimitur, atque ita in poros vacuos auri nonnihil ejus cum sale mixta, impellitur. Ante autem explicuimus [<] quantum gravitas aeris possit cum vacuum intercipitur, quam diximus esse rationem cur natura dicatur fugere vacuum.
Postquam autem sal hoc intra poros auri conceptum est, impellitur ulterius in minores poros; cumque sint particulae hae velut tot cunei, violenter immissi, dividunt particulas auri ab invicem. Cum vero minimae auri particulae ita inter se sunt colligatae ut solutae dissiliant, quippe post compositionem, siccitate superveniente, tensae, dissiliendo repellunt aquam; cumque multi tales sunt cunei repulsi, videtur aqua fervere, eo modo quo vitrum aquâ plenum digito circa limbum fricatum aquam commovet et exultare facit [<,>]. Calet autem haec aqua fortis revera, quia sal percussum solvitur in spiritûs, qui nihil sunt aliud quam ignis, ideoque, intra poros solutum, fortius disijcit et solvit auri continuitatem, ut pulvis pyrius sibi adjuncta discutit. Auri autem particulae dissiliunt eo modo, etsi non tam violento, quo ligni siccissimi accensi particulae et scintillae eijciuntur. Nam et lignum ab igni solvitur et solutum dissilit eo modo, quo dissilit herba Noli me tangere [<].
Vel, si cuipiam non videantur particulae auri tam inter se constrictae et tensae, ut possint dissolutae dissilire, existimet particulas salis, jam porum unum transgressas, in sequentem porum majorem subito ingredi, atque ad ejus latus adversum impingere ibique frangi et ita in spiritum converti; vel ab utraque parte salem concurrere in porum majusculum seque invicem collidere, secare et in ignem convertere, ut ita tota actio sali adscribatur.

    Carnem vero hic sal, mixtus humore, etiam in minima dissecat et in pus vel carnem mortuum convertit, omni connexione adempta. Spiritus vero Napellinus sanguinem etiam eo modo comminuit, vel ejus salem secat in particulas similiter sibi acutas, ita ut in venis venenum crescat ex materia sanguinis.


Thema

Thematis logice tractandi ratio.

    Methodus thematis tractandi vera est incipiendo ab universalioribus, per intermedia ad angustissima.
[ 320 ]
    Propositio igitur de homine tractando, primum explicabitur nominis ratio, quod est omnium communissimum; nam cum tractatus totus dividatur in ea, quae communiter ad hominem pertinent, et ea, quae pertinent ad singula hominum genera, vel si mavis species, communia illa sunt universalia specierum, quae ipsa habent suas partes loca logica. Antequam igitur deveniamus ad species thematis, oportet percurrere omnia loca logica, totum hominem spectantia, quae omnia loca conveniunt in definitione vel descriptione.

    Divisio vero est ipsum pervenire ad specialiores tractatus, in quibus non aliter agendum quam in genere, homine viz., actum erat. Cum autem definitio constet duabus partibus, genere et differentia, oportet cum genere, viz. animali, leviter percurrere loca logica, sed exactissime, cum differentia, id est ipso homine, ejusque proprietates omnes recensere, quae omnibus hominibus conveniunt, non omnibus vero animalibus. In recensendis omnibus quae conveniunt differentiae, id est homini qua homo, sunt tria genera locorum logicorum: consentanea, dissentanea, comparata, quae singula nihil habent generale. Nihil enim dicitur de homine quod convenit omnibus locis consentaneis, aut dissentaneis, aut comparatis, sed in unoquoque loco possunt haberi genera et species tota et partes.

    Adjunctum hominis sit virtus, quae multas habet species constatque etiam partibus eam constituentibus. Sic materia hominis sunt manûs et quaecumque ipsi cum omnibus animalibus non sunt communia; et sunt duo pedes etc. Si vero similia ad consentanea transferantur, dissimilia autem ad dissentanea, sic etiam paria et imparia, poterit unum genus statui consentaneorum, alterum dissentaneorum, ut rationabilitas complectitur omnia argumenta consentanea, differentiae vero contrarium, irrationabilitas comprehendet omnia dissentanea.

    Sic igitur agendum: Homo dicitur ab animale rationale; animal dicitur ab anima sentiente: edit, bibit, currit, habet caput etc.; rationale dicitur a ratione. Tum hominis causae, effecta, subjecta, adjuncta, similia, paria enumerantur, quae ipsa per partes et species distinguuntur; verbi gratia virtute est praeditus, viz. fortitudine, temperantiâ etc.; materiam habet manûs, quae habent quinque digitos oblongos, articulatos etc. Post deveniendum ad irrationale: non est irrationale, non bestia, non lapis, non sicut horologium etc. Tandem ad divisionem veniendum; dividitur igitur in pigmeos, gigantes, medios, cum quibus eodem modo, quo actum est cum homine, agendum est, nisi quod genus eorum jam satis explicatum est.


Heftig dispuut

    4o, 3o, ipsis, postridie Idûs Febru. habita fuit vehemens et longa disputatio inter Davidem Jacobi [<], Roterodamensis Ecclesiae praelectorem aegrotorumque consolatorem, et Petrum Johannis*), Hornanum, Amsterodami vel Episcopum vel praecipuum disputatorem et propugnatorem agentem religionis Anabaptisticae,
    *)  Pieter Jansz.Twisck (1565 - 1636), schreef controversiële theologische geschriften, en een kroniek van Hoorn.
[ 321 ]
tanto ardore ut interdum ab hora matutina 8a usque ad 5am vespertinam duraverit, nemine praesentium cibum aut potum capiente; Davitque solus, absque ulla interruptione, semel tres horas continuas locutus fuerit. Cumque ipse praesens, jussi omnia a duobus discipulis meis, Cornelio Vincentio et Roberto de Jonghe, chartis excipi. Hinc confusiora pleraque animadvertens, notavi id quod sequitur, 1625 ipsis Idibus Febru.

Disputandi optimum genus.

    Optimum genus disputandi, meo juditio, hoc est, ut uterque vicissim dictet sceleton [<], id est unde habeat ipsam substantiam argumenti unius ad probandam unam duntaxat conclusionem; nam qui in uno non conveniunt, non convenient in multis. Posito autem hoc syllogismo, explicet suam mentem verbis paulo latius, tandemque dicat, ita intellectis ijs quae scripta sunt: "probatur quod volebam". Vicissim, inquam, id est, cum primus haec fecerit, secundus eodem modo argumento probet contradictorium majoris vel minoris propositionis, mediumque terminum itidem verbis, non scripto, amplicet.

    Ita paucis scriptis intime unus alterius sententiam intelliget, et vim argumentorum videbit, necessarioque, si proba mente et bono animo ad disputandum accesserint, et satis acuto ingenio sint praediti, unus in alterius sententiam pedibus transibit.


Als ..

Syl. hypotheticorum reductio.

    Quatuor modi syllogismorum hypotheticorum possunt reduci ad cathegoricos vulgari modo mediante conversione, ut: Si Petrus est homo, quidam homo est apostolus, pro eo: Si quidam homo est Petrus, quidam homo est apostolus. Propositiones quatuor terminorum perdunt unum: Si Petrus est homo, quoddam animal est apostolus, pro eo: Si quoddam animal est Petrus, quoddam animal est apostolus.
[ Ned. ]

[ 322 ]     23 feb. - 16 maart 1625
Syl. hypothet. reductio.

    Si omnis homo est perfectus in suo genere, nullus homo est quadrupes. At verum prius, ergo et posterius. Hîc, si subjectum conclusionis demas, videtur talis cathegoricus: quod est perfectum in suo genere, non habet quatuor pedes, quod falsum est.

    Sunt igitur quaedam propositiones hypotheticae etiam hujus modi, quarum praedicata respiciunt subjecta, id est, quae requirunt subjecta repetita vel subintellecta. Nam verum non est, si omnis homo est res perfecta in suo genere, nullus homo habet quatuor pedes; nam si est canis, est res perfecta in suo genere. Verum vera est haec: Si omnis homo est homo perfectus in suo genere, nullus homo habet quatuor pedes, reduciturque ad cathegoricum hoc modo: Nullus homo perfectus in suo genere habet quatuor pedes etc., quod potest probari, quia natura ejus aliena est a quatuor pedibus, quae ratio etiam poterit reddi hypotheticae ante reductionem. Sic Walaeus in Ethica*), pag. 97, sec. 2: Si nulla virtus sit vera virtus nisi quae est conjuncta cum reliquis omnibus virtutibus, tum nulla est vera virtus in mundo, quia nemo sine vitijs nascitur. Proderit ergo studiosis logicae si jubeantur similia omniave alicujus paradoxi Ciceronis argumenta ubi reperitur nam, enim, quoniam etc., reducere ad formam eamque cathegoricam.


    *)  Antonius Walaeus, Compendium ethicae Aristotelicae ad normam veritatis Christianae revocatum, 1620 [zeven exemplaren stonden in B.'s bibliotheek, Misc.; het werd gebruikt op school, zie I, xvi].
    [ < , > ]
[ Ned. ]

[ 323 ]

Weer en sterren

Coeli tempestates quomodo a fixis stellis.

    Omnia quae a coelo ad nos veniunt, id est per stellas demittuntur, videntur esse vel humores vel calores. Humorem quidem ostendi ante [<] per Lunam praecipue demitti in aquam; humor autem aliarum stellarum, quid agit, alibi fortassis posthac. Nunc vero aer restat, ventorum materies, qui cum rarefiat calore, igni particulas ejus divellente, ventos excitat, calore coelesti se intra eum insinuante.

    Caloris autem fons Sol praecipue, qui sua praesentia facit aestatem, absentia vero hiemem. At cum mense Augusto aura sit calidior quam mense Junio, et ante et post Januarium frigidior ipso Januario, contra quod Solis locus indicat, necesse est fixas stellas hîc suo calore nonnihil agere; fixas inquam, quia plerumque id in idem tempus incidit, nisi interdum aliud quid interveniat, quod significat planetas omne id praestare, quod varietatem sapiat.

    Solem solum plus posse quam reliqua omnia, nemo dubitat [>]. Primum igitur ejus actiones auget vel minuit coelum octavum, prout plus vel minus caloris a se vibrat. Ejus vim ut cognoscamus, aliter longe, sed fortasse certius quam Veteres, colligenda est quantitas caloris ex unoquoque loco prodiens, et examinandum quid in unaquaque quantitate possit obliquitas incidentiae. Ut autem illud commode fiat, totum id coelum complendum est circulis, sextae magnitudinis stellas aequantibus. Et siquidem omnes stellae essent sextae magnitudinis, facillimum foret constituere proportionem inter loca vacua et plena stellis; nam si unum potest una stella in Zenit, decem stellae in Zenit decuplum possunt. Sed stellae quae habent duplam diametrum, octuplum possunt; dicentur igitur tantum posse quantum octo stellae sextae magnitudinis vicinae, nisi quod virtus magis unita plus possit quam vicina tantum. Hîc igitur colligendum quantum spacij vacui inter quasvis stellas, et quid possit subita mutatio ab illis ad stellas, et contra. Item quid mutatio languida et successiva. Hinc sciemus quid planeta quispiam agat in loco vacuo, quid cum stella quapiam conjunctus.

[ 324 ]
Ventorum ratio.

    His positis statuimus influxûs stellarum dilatare aerem, spacijs vero vacuis supervenientibus, igniculos ex aere ascendere, ac denuo eum concidere, quae mutatio ventos facit. Nam aere subito, per spacia ab Oriente venientia, ut semper, condensato, omnis aer orientalior minorem locum occupat occidentaliore, ideoque ab Occidente aer in loca decliva decumbit, fitque Zephirus, qui apud nos salem affert ex vaporibus marinis sublimatum. Si vero subitanea fiat mutatio a vacui spacijs ad plena stellarum, aer, in Oriente semper dilatatus, una cum stellis movetur ad Occidentem decliviorem, qui apud nos, a Terra et dulcibus vaporibus veniens, omnem salem (quem alubi ignem esse probavimus [<]) pellit; atque ita Eurus frigus affert. Nec propterea existimandum est Eurum calere, quia a calore fit; fit enim tantum a mutatione subitanea quae nullo modo praerogativum caloris indicat.
    [ < , > ]
[ Ned. ]

[ 326 ]

Hypothetisch

Syll. hypothetici ratio.

    Scripsi ante [<] de syllogismorum hypotheticorum reductione ad cathegoricos, et passim miscui argumenta comparata absolutis.

    Ut vero haec distinguantur, tenendum est cathegoricos omnes syllogismis constare absolutis, sive affirmantibus, sive negantibus; hypotheticos vero etiam comparata continere, ut: Si Petrus est homo, Johannes est homo, argumento ducto a pari; Si bestia intelligit, homo intelligit, vel: Si quoddam intelligens est bestia, quoddam intelligens est homo, a minori; Si gubernator regat navem, rex regit populum [<].

    In ijs reductio requirit quaedam addenda, ut: Petrus est homo; at Johannes est Petrus; ergo Johannes est homo, ubi minor est falsa, nisi pro Petrus intelligamus id quod Petrus est simile et eandem rationem habet ad hominem. Gubernator regit navem; rex est ut gubernator; ergo rex regit aliquid quod simile est navi. Navis est populus, at rex regit navem, ergo rex regit populum, intellige, sicut populus, sicut navis.     [>]

[ Ned. ]

[ 327 ]

Verklaren

Membrana quomodo se ad ignem contrahat.

    F. Verulamio in Historia sua vitae et mortis*), pag. 64, etc. dicit esse in corporibus nixum quendam se contrahendi idque ostendit in membranis ad ignem admotis etc.

    Sed simpliciter hoc nixui ascribere, absque ulteriore indagatione, mihi non satisfacit. Unde enim hic nixus, quae ejus causa proxima, cum subjectum sit irrationale? Ignis igitur ingressus membranae proximam partem, miscetur humori ejus; dumque ignis avolat, etiam humor is, igni adhaerens, unâ sequitur. Aliae vero partes paulo longius ab igne remotae, concipiunt quidem ignem, sed non tantum ignis, ut plurima secum rapiat, sed duntaxat dilatet humores quosdam, qui dilatati, protrudunt fibras versus eam partem quae jam humore suo est destituta et hians. Tali aut simili modo ingenijs potius satisfaciendum.

    Den 6en Mey 1625 tot Rotterdam.


    *)  Francis Bacon, Historia Vitae et Mortis, Sive Titulus secundus in Historia naturali et experimentali, d.i. Instauratio magna 3.2 (Londen 1623) [<].


Kaars

Candela in vitro inverso cur extinguatur.

    Pag. 373 male dicit candelam, superimposito vitro, extingui, quia aer, per calorem dilatatus, contrudit flammam eamque minuit et extinguit. Nam si contruderet flammam, aqua in eo vitro aquae imposito, non ascenderet, sed potius excavaretur. Melius igitur ipse alubi: calorem aer attenuatus per vitrum secum rapit, unde exinanitio.
    [ < ]


Spiritus

Spiritus animalis natura.

    Pag. 387 dicit spiritum vivum ad tempus aliquod notabile durare.

    At quia mente concipiat eum per se a quiete ad motum redire, praestiterit igitur tenere eum perpetuo se loco movere et promovere, nec redire ad originem suum per se, sed coacte; moveri vero lentius quam flammam, idque per viam jam paratam nervos, fibras etc., a majoribus ad minores usque ad cutem, perque eam in aerem evanescere. Ne igitur existimemus eum spiritum, qui jam ad manûs pervenit, ad cerebrum redire, sed regitur a cerebro per novum spiritum qui, coactus a cerebro, eum assequitur.

[ 328 ]
Experimentum in cane.

    Si autem verum aut verisimile est quod dicit de restitutione hominis, experiatur in cane etc., vel in hominis digito.


Niet .. niet

Syllogismi crypsis.

    Alstedius, Logica sua [<], de Syllogismo, Lib. 7, cap. 5, pag, 402: Qui non perseverant ad finem, non erunt salvi; at electi erunt salvi; ergo electi perseverant ad finem. "Non concludunt, inquit, tales syllogismi, nisi vi primae figurae, quia conclusio est affirmata". At conclusio est negata, viz.: ergo electi non sunt qui non perseverant ad finem, ut ante etiam pluribus ostendimus [<]. Et ipse in praecedenti capite vidit minorem negantem in prima figura ob terminum medium non debere dici negantem. Referantur haec igitur ad crypsin et copiam verborum grammaticam, qua idem varijs modis et vocabulis effertur.     [>]
[ Ned. ]

Matheid

Spiritus, cum vapore mixti, languorem inferunt.

    Vapor, in corpore humano ex aliqua parte corporis excitatus, miscetur spiritibus, unde spiritus minus conjuncti, ideoque minus fortes; quare actiones omnes languescunt. Spiritus enim originem ducunt ex ijs partibus quae actionibus imperant; vapor vero, ex loco imperatore non emissus, nec ab eo regitur. Sic cerebrum emittit spiritus qui si vaporibus plenum sit corpus, nequeunt satis dense coire. Sic etiam agitur cum spiritibus cordis et jecoris. Natura enim non potest agere per eos vapores, quibus ipsi ad suas actiones originem non dedit.
[ 329 ]
Confer cum his ea, quae scripsi de aqua salsi et aqua sordida [<]; haec enim difficilius, illa facilius onera fert. Transfer etiam haec ad tales vapores, qui sunt acres, pungentes; ac vide qua in re differant ab his venenati. Omnes autem spiritus rarefaciunt et disjungunt.


Geen, enige, alle

Quantitas interdum est pars termini.

    Eo quo ostendi modo negationem interdum esse partem termini [<], idque in tribus figuris, ita etiam quantitas est non raro pars termini. Verbi gratia nullus sapiens est in summo malo; at quidam sapiens est in omni dolore (aut: at sapiens est in omni dolore); ergo nullus dolor est summum malum. Hîc in tertia figura conclusio foret universalis, nisi quantitas haec addita fuisset termino minori, qui est minoris praedicatum.
[ Ned. ]

Bijziend

Myopes cur majora longinqua distincte satis videant.

    Myopes litteras longinquas non discernunt, si minores sint; majores vero discernunt. Rationem ejus rei alibi, sed minus distincte, reddidi [<].

    Ex quolibet igitur puncto rei visibilis exeunt multi radij, qui omnes, post corneam concurrentes, ante tunicam aragnoidem iterum disjunguntur, omnibus in puncto concursûs invicem secantibus; atque ita non punctum tunicae aragnoidis, sed pars ejus, a puncto visibili afficitur. Hinc fit visio confusa, si res visibilis tam est exigua, ut hi radij in locum tunicae incidant, in quem radij alterius puncti in parte rei visibilis, integrante existentis, etiam incidet. Sed si res est tam magna, ut radij punctorum partes tunicae aragnoidis quidem occupent majores quam oporteat in distincta visione, verum radij unius partis integrantis (id est qua res visibilis distinguitur) non occupent locum in tunica, in quem incident radij alterius partis, non magnopere confunditur visio, quia, etsi puncta rei visibilis non occupent minimas partes, in tunica aragnoide occupant tamen eas tantum partes in quas radij ex eadem parte integrante (id est similis naturae et formae) incidunt. Nihil igitur refert, sive ab his, sive ab illis punctis veniunt, cum sint puncta partium similium. Ideo turres et templa e longinquo conspicio, sed non eorum partes minores.

    Communis autem omni visui ratio, cur minora non videantur e longinquo, est quod ex parva re visibile pauci radij emittantur; in crassa vero multa sunt puncta, ex quibus radij veniunt, puncta, inquam, in una parte uniformi.

[ 330 ]     [8] juni - 23 [nov.] 1625

Kleuren

Colores cum consonantijs an conveniant.

    Si colores respondeant consonantijs [<], necesse est ex eorum mixtione eos colores emergere qui sunt similes consonantijs, quae ex talibus consonantijs emergunt. Verbi gratia, si flavum quintae, caeruleum tertiae respondeant, id est 3 : 2 et 5 : 4 additis antecedentibus et consequentibus, fit 8 : 6, id est 4 : 3 quod est quarta pro viridi colore. Sic ex 4 : 3 et 6 : 5, tertia minore, fit 10 : 8, tertia major 5 : 4. Invento igitur colore qui respondet tertiae minori, necessario ex ejus mixtione cum viridi emergit coeruleum, praesertim in coloribus liquidis, ubi particulae omnes exacte miscentur, et in coloribus exquisitis. Videndum igitur hoc artificio qui colores quibus consonantijs respondeant, vel non correspondeant.


Valbeweging

Corpus gravius an celerius cadat.

  [v]   De Verulamio [<], de Augmentis scientiarum, Lib. 5, cap. 3, pag. 251: "viginti pondo plumbi et libra una eodem fere spatio cadunt".

    Hic alio potius quam ad rei veritatem respicit. Magnum igitur pondus in vacuo non celerius cadet quam parvum. Sive enim particulae conjunctae, sive connexae sint, eodem modo deorsum feruntur: unaquaeque secundum proprium nixum. Quae igitur ad latus est, nihil addit alteri celeritatis; quaeque superior est, non premit inferiorem. Nulla enim causa est cur superior atomus celerius descenderet quam inferior*). Ergo <in aere> varietas sola consistit in magnitudine superficiei, ac praecipue in varietate puncti casûs, quam superficierum diversitas profert, ut ante alibi pluribus [<].


    *)  Dat twee lichamen van dezelfde materie maar met verschillend volume, in vacuüm even snel vallen, werd voor het eerst met een simpele redenering bewezen door Benedetti, wiens werk Beeckman pas later leerde kennen [>].
[ Ned. ]

[ 331 ]

Als gist tot vlam

Cancer ut differt a peste.

    Cancer (de kanker) differt meo juditio a peste, ut fermentum a flamma. Nam illud humore, pestis vero vapore et spiritus in suam naturam convertit.


Lichtgevend

Salis sulphur quale.

    In sale, sulphur ita est subtiliatum ut transgressum sit naturam ignis, et immediate mutetur in lumen. Quod facili negotio excutitur in aqua salsa, noctu conspicuum.
[ Ned. ]

Contrapunt

Contrapuncti 4 vocum in psalmis ratio generalis et facillima.

    Cum tandem videatur musicum exercitium harmonicum desiturum, psalmorum vero cantus potius auctum iri, excogitanda est ratio facillima qua juventus possit eos canere, una aut pluribus vocibus.
[ 332 ]
    Facillima autem ratio mihi videtur si pro se exerceat in uno modo, nec ante ad alium accedat quam et notis et verbis eum exactissime teneret. Quae institutio etiam inserviri potest hodiernae musicae, ubi quatuor, quinque aut plures homines eandem cantilenam, artificiosissime compositam, canunt. Tum, ut possint psalmi pluribus vocibus simul harmonice decantari, quaerendae sunt consonantiae in unoquoque modo, quae omnibus psalmis ejusdem modi conveniant; imo omnibus omnino modis, si finales omnes eadem et dulcissima harmoniâ ornentur. Sic etiam quintae supra eas, tum tertiae supra eas, tum secundae, tum quartae, tum sextae, tum septimae, id est qualem harmoniam habet finalis tenoris primi modi, talem etiam habeant reliqui modi. Exempli gratia primi modi finalis sit unisona cum basso, contratenor sit quintâ altior, superius octava. Erit igitur primi modi harmonia re re la sol, undecimi ut ut sol fa etc.

    Continget tamen hic aliquando, ut in quibusdam modis ob falsas quartas et quintas nonnulla mutatio sit instituenda. Praeterea, etsi aliquo modo, vix tamen omnino, effugere possumus hac in re vitium tantopere decantatum, viz. ne duae consonantiae perfectae se invicem sequantur. Cum autem nulla praegnans ratio occurrat cur illud vitium tantopere sit metuendum, utilitasque hoc admisso tanta oriatur, ponam hic specimen aliquod primi modi. Boni componistae procul dubio elegantius dabunt et ipse forte post elegantius daturus, ubi hoc ad satietatem exercuero, exactiusque vitia ejus percepero.

muzieknoten
[ Ned. ]



Beeckman | Journaal - 1625 L (top) | vervolg