Beeckman | < Journaal > | Index

Vuur , winden , Vitruvius , medicamenten , maan


Isack Beeckman - 1627 L

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome II: 1619 - 1627



[ <   381 ]     18 dec. 1626 - [4] maart 1627

Vuur

Ignis quomodo aerem attrahat.

    Mirabitur fortasse quispiam quo pacto ignis attrahat aerem cum ipse a se igniculos quibus corpora nostra calefiant, eijciat.

    Respondeo id fieri, quia ignis eos emittit tamquam ex arcu sagittae eijciuntur. Cumque violenter moveantur, non possunt ab igne attrahi, sed aer quiescens facile ad ignem ab incumbente sibi aere alio impellitur, idque inter medios igniculos exeuntes, qui non tam dense conjunguntur quin adhuc multo plus aeris intercedat. Nec existimandum nihil igniculorum emissorum aeris, quibusque particulis ad ignem accendentibus occursans, cum eo redire; nam idcirco non tam calet ignis ab ea parte, per quam potissimum aer ad eum attrahitur.

[ 382 ]
    Hinc etiam patet in fornacibus qui multo igne abundant, non modo nihil ignis attrahi, sed etiam ob exeuntium igniculorum abundantiam, frequentiam et densitatem, sentitur potius spiritus aut ventus ex fornace tali exeuns. In hypocaustis ferreis intus perpetuo expressi igniculi, lateribus impacti, ea premunt vehementer, ita tamen ut pressio ea non fiat quia nimis plenum est hypocaustum corpusculis, sed quia tam frequenter fit motus igniculorum ad latera interiora. Nam interim, ob interstitia inter igniculos vacua, per spiraculum multum aeris attrahitur.
[ Ned. ]

[ 383 ]

Winden

Venti cur tam varij et quomodo oriantur.

    Sicut Luna author est humiditatis cum stellis ejus naturae, indeque pendet motus maris, sic Sol cum stellis suae naturae aucthor est caliditatis indeque pendet motus aeris, id est ventus, ut ante alubi dixi [<]. Incertior vero est fluxus aeris quam maris, quia aer circa varios montes et loca, etc. incertius a Sole calefit. Confer Drebbelianum diarium [<], in quo aqua per calorem descendit. Etiam vide quam varia sit hyems in calore et frigore. Quin igitur talis non esset ventus?

    Confer cum his quae Vitruvius dicit Libro 8 o, cap. 3 o, de terrarum varietate propter quam aquae variant et calor et frigus perque ea etiam venti. Terram vero dicet variare propter Solis inclinationes, non tantum, inquam, per diversa climata, sed potius propter montium diversas posituras, unde fieri potest in eodem climate terrarum diversitas. Atque hinc aeris et venti.
    [ > ]


Inductie

Inductio quomodo commodissime in tertia figura concludatur.

    Cervus, dama, mus etc. habent cor amplum; omnia animalia meticulosa sunt cervus, dama, mus etc.; ergo omnia animalia meticulosa habent cor amplum.

    Minor hîc non satis videtur naturalis, ac propterea asperior in auribus auditorum. Ea vero mollior erit conversa: Cervus, dama, mus etc. sunt animalia meticulosa, ut syllogismus sit in tertia figura.

[ 384 ]
    Nec reprehendat quis quod conclusio sit universalis, nam natura inductionis est ut praedicata propositionum non sint angustiora subjectis. Quod cum fit et praesupponitur, communis notio docet ea quae uni tertio conveniunt, tantum inter se convenire quantum singula cum tertio; cumque haec in inductione tota cum tertio conveniant, tota etiam inter se conveniunt. Ac si dicas: Cervus, dama, mus habent cor amplum; cervus, dama, mus sunt omnia animalia meticulosa; ergo omnia animalia meticulosa habent cor amplum. Et: Cervus, dama, mus etc. non habent parvum cor; at cervus, dama, mus etc. sunt omnia animalia meticulosa; ergo nulla animalia meticulosa hebent parvum cor.
    [ < ]


IJzer

Ferrum candens cur frigidae immersum durius fiat.

    Vitruvius, de Architectura, Lib. 1, cap. 4 o, ferrum molle et candens, si refrigeretur, tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem.

    Ratio autem cur calore mollius, frigida durius fiat, haec mihi videtur, quia calor, per totum ferrum aequaliter vadens, omnes ejus particulas aequaliter dislocat, poros facit aequales, et particulas omnes homogeneas ab invicem separat. Et si pedetentim frigescat ferrum, exit ignis per exiguos poros, non multum in ijs mutando, sed fere tales relinquit, quales erant dum canderet, eo modo quo aqua, imo homines, per foramen pedetentim transeuns, id non dislocant nec majus reddunt. Si vero tinctum, frigida cogat ignem confertim exire; is dislocat particulas ferri, facitque poros majores, quia facilius exitur per unam portam duplo majorem quam per duas dimidiatas. Res enim motae sibi invicem conjunctae fortius moventur, nec tam facile retinentur, ut ante alubi de fumo etc. dixi [<]. Cum igitur in ferro fuerint pori facti majores, totumque corpus ejusdem maneat capacitatis, necessario particulae multae conjunguntur quae admodum exiguos ibi poros faciunt ideoque duritiem magnam prae se ferunt. Quo enim pori minores, eo durius aliquid est; imo in quo nulli pori, ut in primordijs, ea frangi nequeunt et durissima sunt. In auro tamen pori sunt quidem minores per totum corpus quam in ferro, sed aequales; in ferro vero magni pori sunt, multo majores quam in auro, parvi vero minores, ut ante alubi [<].


Acht winden?

Venti an ex urbe rectis plateis constante, excludi possint.

    Idem, Lib. 1, cap. 6, existimat se exclusisse ventos ex urbe, si plateas direxerit ita ut nulli octo ventorum respondeant.

    Verum cum nautae nostri noverint ventos 32, imo alij 64, nihilque obstet quominus sint infiniti, ita ut nulla linea recta duci possit per quam non aeque ventus dirigatur quam per aliquam cardinalium, concidit id omne quod Vitruvius proponit. Non tamen infitias ibo quibusdam locis hos ventos et vehementius et frequentius spirare alijs; sed ad id oportet novisse loci naturam, quod fieri nequit nisi quis ibi diutissime fuerit versatus. Quod aucthor non dicit, aut eum non intelligo.
    [ > ]

[ 385 ]

Steenachtig

Aqua fluens in via septa facit lapidea.

    Idem, Lib. 8 o, cap. 3, dicit ex aqua, circum hortos septa, lapidea Hierapoli Phrygiae fieri. Hanc aquam crediderim fuisse admodum gravem, cui innatat tinctura lapidis cujusdam gravissimi, ut aquae marinae sal. Illa igitur aqua evaporata, remanet lapis, non quidem tam gravis quam is a quo derasus fuit, sed porosior; tam tamen gravis ut in aqua pura mergatur.


Aquaduct

Aquaeductuum Vitruvij ratio qualis.

    Idem, Lib. 8 o, cap. 7 o, bene dicit propter ventrem, ex longo spacio leniter tumescentem, immissa aqua, fistulas non rumpi; aer enim tum per multa loca in ijs contentus spargitur. Sed cum dicit in ventre columnaria esse facienda per quae vis spiritûs relaxetur, videtur falli. Etsi enim nonnihil ibi columnaria juvent, non tamen tam manifeste et planarie faciunt quam si ea fiat in dorso, id est summo loco. De quibus ante saepe [<].


Ontkenning

Negationis ratio difficilis.

    Quia difficulter ratio negationis, uti eam antehac descripsi [<], ad usum poterit referri ab ijs qui non satis exacte logices naturam intelligunt, poterunt studiosi post inductionem, contra quam nullam instantiam possunt invenire, loco rationis negationis afferre distinctionem. Exempli gratia: aer, ignis, aqua, etc. sunt fluxa; aer, ignis, aqua etc., sunt elementa omnia; ergo omnia elementa sunt fluxa. Unde concluditur id etiam de terra.


Medicamenten

Medicamentorum tres virtutes unde.

    Medicamentorum prima virtus oritur ex praedominante elemento, secunda ex tenuitate et magnitudine homogeneorum medicamenti, tertia ex horum figura, id est rotunda, angulata, perforata etc., quam, quia oculus cernere non licet, occultam vocamus, a tota substantia aut forma procedente.

    Quod ad primam virtutem attinet, medicamentum melius vocaretur igneum, aqueum, aerium, terreum; nam ignis vires plures sunt quam calor, aquae quam humiditas, et, ut ante alubi diximus [<], siccitas nihil est aliud quam absentia aquae et frigiditas ignis. Omnia igitur elementa sunt frigida praeter ignem, sicca praeter aquam.

Qualitatum primarum nomina cur mutanda.

Ergo duorum duntaxat elementorum positivam, quam vocant, qualitatem cognovimus et nominamus, cum existimandum sit aeris et terrae praesentiam non minus materiam et formam rebus conferre quam ignis et aquae. Ignis vero virtus magis nobis videtur cognita, quia hinc notabiliter ascendit, multaque secum rapiens, res his separat et dividit; humiditas vero, quia manifeste ab igni rapitur et minuitur; aeris vero non minus quidem rapitur ab igni, sed cum invisibilis nobis in eo habitantibus, separatio ea nobis non apparet, uti aquae, per vapores, nubes, et pluvias. Habet tamen aer magnam vim quod solus videatur posse extendi et comprimi, unde pendent reflectiones per laminas, pilas etc., venti et procul dubio aliorum quae mihi nunc non occurrunt aut ignota sunt.
[ 386 ]
Terrae etiam virtus minus nota. Etsi enim non minus a loco ignis distet quam aqua, ita ut per aerem ab igni debeat ferri, quia tamen parva ejus quantitas a multo igni (et ea quidem fere mixta cum aqua), vix abripiatur, non satis manifesta est hominibus ejus vis; cum tamen fumi et in ijs pungens qualitas, sapores, salium vires, a terra videantur pendere, saltem ab ejus maxima parte. Sit igitur terra et aer etiam positivum quid, multas continens virtutes, uti aqua et ignis, et quaeratur etiam nomen quo insigniatur privatio terrae et aeris in rebus mixtis.
[ Ned. ]

Maan

Luna quo pacto sua humiditate agat in aquam.

    Occasionem dedit quidam, cujus filiae collum singulis novilunijs ad sinistrum humerum inclinaretur, repetendorum eorum quae de Luna et Sole ante scripsi [<].

    Sol rarefacit aerem suis radijs et ventum facit ad illam partem, in qua aer maxime est condensatus. Quod Sol immittit in aerem est ignis, qui emissus a Sole, centrum mundi occupante, ad septimum coelum undique perpendiculariter reflectitur, et ad eum redit, qui perpetuo suo motu suum ignem a se excutit.

[ 387 ]
Luna quoque humoris mater videtur, nam novilunio Sol secum rapit ejus humorem et in aquam ingerit, quae tum idem patitur quod aer ingresso calore. Idem fit lumine Solis, ad Lunam in plenilunio repercusso: refert enim repercussus radius humorem Lunae ad nos, et quidem paulo fortius, quia motu directo sese in humorem Lunae vehementius insinuaverat, medijs temporibus; ex oblique duntaxat nonnihil humoris per reflexos radios ad nos venit.

    Forte magis credibile ita aquam turgere quam per tractionem magneticam, quam alubi [<] dixi fieri, quia inter magnetem et ferrum corpuscula multa sunt quae intra corpus ferri possunt penetrare et parum aeris; ideoque et magnes et ferrum per incumbentem aerem ad invicem premuntur.


Lunae quomodo sua humiditas restituatur.

    Cum autem dicimus humorem e Luna exhauriri a radijs solaribus, necesse est ut etiam dicamus quo pacto is Lunae restituatur.

    Hoc fit praecipue plenilunio et novilunio. In plenilunio enim Sol, abradens humorem Terrae ab utraque parte, eum defert concurrendo ad Lunam, viz. ad ejus latera, supra eam et infra eam. Qua vero parte Luna tum nobis splendet, ea radij Solis, humore Terrae gravidi, ab ea reflectuntur; ac deferunt ad Terram et maria quodcumque reflexu suo possunt circumferre. In novilunio nutritur Lunae humor a reflexis radijs Solis ad Terram, humorem ejus adferentibus; sed toto tempore occurrit et conjungitur Luna cum humidis vaporibus per immensum sparsis, quos secum rapit, utpote sibi ob congruentiam adhaerentes.

    Nec quis existimet propterea Lunae motum perpetuum cum sibi adjunctis vaporibus retardari notabiliter. Etsi enim illi humores, Lunam tangentes, cum ipsi vel quiescant vel contrario motu moveantur, videantur nonnihil de Lunae motu auferre occursu suo (ut ante alubi disserui [<]), immensa tamen proportio inter Lunam et eos humores facit ut multis millibus annorum diminutus, motus ejus non possit animadverti. Nec absurdum fortassis fuerit eam motus anomaliam in Sole, Luna et reliquis astris huic rei adscribere, eam, inquam, anomaliam, quam Astronomi regulis nequeant comprehendere, quaeque non nisi multis retro saeculis deprehenditur, qualem et Neoterici inveniunt et Veteres etiam obscure animadverterunt.

Lunae oppositum cur etiam turgeat.

    Porro non solum ea pars maris, cui directe opponitur Lunae turget, sed etiam quae illi apud antipodes opponitur ex sententia Stevini [Es.179]. Cujus rei ratio est quod radij Solis, vel directi vel reflexi, cum humore a Luna venientes, et utrinque latera Terrae radentes, refringuntur ad oppositum, ita ut humorem deferant vel in supremam regionem aeris, vel supra vel infra;
[ 388 ]
qui humor ibi vel deseritur ab igni, id est radijs solaribus, vel ab igni elementari vel alijs radijs stellarum etc. ad Terram accedentibus, raptus, usque ad Terram defertur. Ita ea pars Terrae cui incumbit Luna et ejus oppositum, turget humoribus; latera vero ab utraque parte non solum nihil accipiunt propter obliquitatem, verum etiam, transeuntibus radijs Solis, cedere coguntur id quod habent humoris.
[ Ned. ]




Beeckman | Journaal - 1627 L (top) | vervolg