Beeckman | < Journaal > | Index

Droog vriezen , vuur , studiebronnen , scheiden , spreektaal , telescoop , getijden , Aguilonius , Baldi


Isack Beeckman - 1626 L

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome II: 1619 - 1627



[ 334 ]     1 - 5 jan. 1626

Wasgoed vriest droog

Lintea cur congelando siccentur.

    D. Jacob Lansbergius [<] seyde my dat het gewassen lynwaet, dat te drooghen hangt, in de vorst bevriest, gelyck de waerheyt is: het bevriest eerst ende daernaer bevriest het drooghe. Hy meynt dat de locht, van alle vochticheyt ontbloot synde, door de vorst het ys uyt het lynwaet by cleyne beetkens na sich treckt.

    Ick segghe daertoe, dat dan de warmte die het ys noch by hem houdt, eerst uytvliecht doordien dattet lanckx den doeck so dunnekens verspreydt licht, ende so raeckt het wech in forma pulveris subtilissimi, quem minimus calor superveniens propter mutabilitatem aeris per noctem et diem, imo in singulis horis, ambit et propter exiguam corporeitatem solvit et secum rapit intra crassum aerem ob frigus etiam graviora ferentem, in forma procul dubio vaporis.

[ Ned. ]

[ 338 ]

Syllogisme

Syl. hypothetici reductio facillima.

    Hypothetici syllogismi [<], in quibus subjectum bis non repetitur, omnes sunt cryptici et facillimae reductionis si antecedens aut consequens convertantur, ita ut subjectum bis sit repetitum. Exempli gratia: Si homo est animal, quoddam animal loquitur. Converti hîc debet antecedens, fietque propositio: Si quoddam animal est homo, quoddam animal loquitur, quod reducitur ad cathegoricum, ut Si Petrus est homo, Petrus est animal, non minus faciliter.
[ Ned. ]

[ 340 ]

Vuur

Ignis natura, quomodo in motu consistat.

    Den 28en Meerte 1626.

    Hippocrates, 'Peri phusios paidiou', pag. 30, 30, dicit: 'Panta gar hokosa thermainetai, pneuma aphièsi, kai heteron psuchron kata touto antispai, aph' hou trephetai'.

    Ratio haec est. Imposita olla clausa igni, spiritus calidus per rimas, fistulam vel poros insensiles exit, non tantum quia locus nimis plenus est, sed etiam per mobilitatem ignis, qui nunquam quiescens, aliqua via erumpit, tum ob poros aeris et aliarum rerum, qui illum facile recipiunt, cum sint majores particulis calidis. Ignis igitur humores vel aerem attenuat, ijsque conjungitur et cum ijs facit primum ut vas non capiat vapores. Necesse igitur est erumpere, sed ob id non ingreditur alia substantia, quia vas duntaxat exoneratur supervacaneo.

    Secundo ignis cum humore semper movetur in vase, ita ut tum in hoc, tum in illo sit loco, et speciem praebet plenitudinis, etsi plenum non est vas, eo modo quo pruna, vel aliud, celeriter versum oculis, apparet continuum, cum saepe unus duntaxat est punctus in circulo coloratus. Sic etiam in vase igni referto. Et si non est omnino plenum, tamen propter motum celerem tam fortiter latera interiora vasis comprimuntur et susteneantur ab igni contra incumbentem extrinsecus aerem quam si corpore alio immobili impleretur. Haec necdum causantur attractionem, quia plenitudinis ratione ignis erumpit.

[ 341 ]
    Tertio, cum jam interiora et exteriora fuerint in aequilibrio, id est, cum aer incumbens, aequipollens compressioni internae causatae per ignis mobilitatem, necdum tamen ignis quiescit, sed pergit moveri, et ubi forte porum apertum nactus fuerit non quaesitum (sed inter movendum oblatum, cum non sit corpus ad quod reflectatur) foras pergit, atque ita proportio interiorum ad exteriora minuitur, per aeris exterioris ingressum replenda. Qui exteriora vasis fortius comprimens, cogitur intro per quemvis locum apertum; etiam illum, per quem vapor exiverat, imo exit, ita ut saepe vapor exeuns occurrat aeri ingredienti, ac fit quod Hippocrates dicit 'elissetai peri tèn tomèn'. Sic spumant ligna viridia igni apposita, quia vapor exeuns miscetur cum aere ingrediente. Paulo aliter exit aqua vitae simulac ingreditur aqua elementaris, nempe aquâ vitae se in vase non movente, sed per gravitatem aquae elementaris ingredientis expulsâ et ad altiorem locum expressâ per motum plagae Democriti [<].


Studiebronnen

Medici neoterici cur soli non sint legendi.

    Scripsi ante [<] eum qui medicinae exacte operam est daturus, debere diligenter legere Hippocratem, Galenum et Fernelium, quaeque in alijs auctoribus viderit a tribus illis non animadversa, annotare cum ijs, quae ipse fuerit meditatus. Ita plenum systema formabit. Fernelius enim, etsi totam medicinam conscripserit, multa tamen quae in Galeno fuse habentur, contraxit, ita ut nonnulla minus alte in intellectum immittantur. Galenus etiam, etsi multo fusior est Hyppocrate, taeduit tamen repetere quae Hippocrates multis verbis explicuit. Omnes autem malunt proprias meditationes distincte et accurate conscribere quam alienas, atque ita posteriores multa eleganter fusius explicata omittunt, ut proprijs inventis locum praebeant.

    Sic post sacram Scipturam legatur Calvinus et compendium quodvis ad theologiam. Ad historiam unum de cujusvis temporis rebus gestis, eruntque tempora instar locorum communium, in quae ea, quae alibi praeter haec leguntur, possint inseri.


Geënte tak

Insititius ramus non trahit immediate ex Terra.

    Hipp., 'Peri phusios paidiou', pag. 37, lin. 20, dicit de insititijs ramis: 'aphièsi rhizas es tèn gèn, dia tou en hooi enetethè, kai epaurisketai apo tès gès helkoon tèn hikmada'; non enim aliter putat 'heterokarpa einai ta entetha toon dendreoon' cum ejus judicio omnis generis humor sit in terra.
[ 342 ]
    Ipse vero ante [<] de mutatione harum rerum scripsi elementa in omnia mutari, et humorem trunci ab insititio ramo in suam naturam verti propter diversam insititij particularum intrinsecarum posituram. Quomodo enim ramus in summo arboris maximi insitus, tantas radices deorsum mitteret? Non videtur author vidisse semen avenae ex pendulo cucumere, sui generis herbam producere etc.

Cavernae an hieme calidiores.

    Non minus accurate examinanda etiam videntur quae paulo ante [<] tam multis verbis de caliditate terrae dixi tempore hyberno. Ac explorandum an butyrum sub terra hyberno tempore liquidius reddatur quam aestate. Nullo enim modo tactus humanus hoc dijudicaverit, cum ipse homo mutetur, et aquam calidam, cui aliquandiu assuevit, melius ferat quam multo minus calidam, ei repente oblatam. De his multa ante ex alijs occasionibus.


Scheiden

Similia quomodo a dissimilibus discernantur.

    Hippocrates, 'Peri phusios paidiou', pag. 32, l. 13: 'phusoomena gar diistatai xumpanta kata suggeneian'. Quos similitudine confirmat.

    Multa autem sunt quae videntur comprobare similia ad similia concedere.

    Primum igitur Statica. Ea enim quae in liquorem immittuntur, vel ipsa sunt partes liquidi ab invicem non valde dissidentes gravitate, sponte, secundum ponderis differentiam, altiora vel inferiora petunt et media. Ergo gravitas primo distinguit inter res diversas, sed secundum perpendiculum tantum.

    Secundo concussio. Haec enim ea, quae quiescerent, movet et solvit conjuncta, ut ad locum proprium tendere possint, et praeterea similia similiter movet. Nam sive ad latera, sive sursum, aut deorsum, aliquid movetur, quaedam diutius in eo motu perseverant quem a concussione acceperunt; et quidem similia pondere, forma etc. aequali tempore in eo motu perseverant. Necessario igitur in eundem locum concutiuntur, de qua re ante multis disserui [<], ubi propter concussionem probavi etiam anchoras ferreas, sub arena latitantes, sursum in apertum produci. Animadvertite etiam quo pacto purgantes aurifabrorum pulveres, vasa aqua repleta concutientes, aes et similia ad manum suam in unum locum cogant.

    Tertio calor perpetuo glissens et commovens, particulasque separans pro diverso gradu, et vehementiâ modo hoc, modo illud magis promovet; sed necesse est similia ab eodem gradu similiter moveri.

    His igitur tribus modis varie concurrentibus, verisimile est nihil dissimile dissimili conjungi. Adde quod plures modi ejusmodi vel alij animadverterint vel certe etiam, nobis nescientibus, in natura latitare possint, ut eruantur, omnes summa ope niti debemus, ut hoc principium, tam necessarium ad omnes rerum omnium mutationes mente accurate percipiendas, exacte cognoscatur et firmissimis argumentis confirmetur.

[ 343 ]     28 maart - [3] mei 1626

Onderliggend

Major propositio omissa eruitur.

    Magirus, Physicae Libro 2, thesi 9*), dicit: "Cum coelum percipiatur aspectu, ideo materiam habeat necesse est".

    Contra hanc thesin cum opponeret, Carolus Sculerus°) dixit: "Quod videtur, habet materiam secundum Magiri sententiam. Ac bene quidam, nam verba praecedentia constituunt enthymema; quod ut constet, debet addi major propositio quae etsi non est directe a Magiro posita, non minus tamen cogitur eam defendere quam si totidem verbis in thesi eam posuisset. Nisi enim ea vera est, non sequitur quod concludit. Posito igitur in thesi enthymemate, subintellecta altera praemissarum non minus est pars theseos quam quae posita et aeque ab auctore defendenda".


    *)  Ioannes Magirus, Physiologiae peripateticae Libri sex (Frankfurt 1608)  [1616, p. 117].
    °)  Carolus Schulaer (1608 - 1670), leerling van B. (?), vanaf 15 sept. 1626 student theologie in Leiden. Werd predikant.
[ Ned. ]

[ 344 ]

Zwangerschap

Gestationis menses secundum mentem Hippocratis.

    Hippocrates, 'Peri heptamènou', pag. 44, lin. 21: 'èn gar tou prootou logistè mènos pentekaideka hèmeras' etc.

    Fortassis in hoc negotio Hippocrates intelligit menses mulierum, id est, si mulier conceperit 15o die post menstrualem purgationem, primus mensis tantum est 15 dierum; si ante, plurium, si post, pauciorum. Idem dicatur etiam de ultimo mense, ut omnes inter primum et ultimum sint integri. Id, quamquam a nemine observatum viderim, videtur tamen cum mente Hippocratis respondere, qui etiam in gestatione mentionem facit decem et undecim mensium. Ea quoque mulierculis est vulgaris et facillima ratio supputandi, nempe ab eo tempore, quo ultimum menses fluxerint, et secundum ea tampora quibus solent purgari. Singulis etiam talibus mensibus procul dubio in corpore earum magnae fiunt turbae et mutationes propter conatum mensium movendorum. Ita tempora partûs erunt distincta et certa, fundamentum suum sortita a menstruis purgandis, quorum ratione cognita, nemo de accidentibus gravidarum dubitaverit.

[ 345 ]

Spreektaal

Scholae cur fere barbare loquantur.

    Non est verisimile in his regionibus ab alijs, non Latinis, posse scholam erigi in qua pueri non barbare, sed ut Romani olim loquerentur. Dum enim una eademque hora aut die eandem rem Belgice et Latine efferunt, sermonem Latinum ad vernaculum accommodant, et phrasium latinarum, ab ordine et verbis vernaculis dissidentium, difficultatem non ferunt, cum de eadem re sermones duo diversis modis efferendi sint. Verbum vero verbo explicare ijs facillimum. Ut autem quis discat Latine loqui, oportet eum solum cum pluribus, Latine tantum loquentibus, versari et sui sermonis ad tempus oblivisci. Hinc fit quod illi, qui ex Gallia reduces, optime Gallice loquuntur, nonnihil de elegantia sermonis vernaculi remiserint.
[ Ned. ]

Hoofd

Caput calidum an attrahat.

    Hipp., 'Peri nousoon, bibl. b': 'Antiades. — hè kephalè, ek tou soomatos helkei. helkei men hotan dia thermanthè'.

    Hoc videtur contrarium phaenomenis instrumenti, per quod temporum temperies deprehenditur [<]. Hic enim frigefacto capitello, humor ascendit.

    Respondeo: Etsi caput nostrum osse inflexili non minus quam vitrum circumvallatur, sunt tamen in eo venae, arteriae, etc. flexiles. Calefacto igitur cerebro, procul dubio exprimitur humiditas inter vasa sita; vasis vero ampliatis prae calore, sanguis (qui nequit rarefieri) non implet totam venam. Necesse igitur sursum exprimi in locum eum vacuum humorem reliqui corporis. Quantum vero aeris est in capite, tantum rarefit, unde loca circa ossa et in cavitatibus suum humorem exonerant, accedente etiam vasorum loco augmentato, ita ut ab ijs loca caetera etiam comprimantur.

    Eodem modo vesica, humore plena si igni admoveatur, orificio ejus in aquam immisso, eam attrahet, quia humor in ea nequit tendi; calore vero subeunte tendit et deducit vesicam, ita ut locus in ea foret vacuus, nisi aqua ingrederetur. Nec obstat quod calor in vesica possit dici locum eum vacuum, quem ipse fecerit, occupare, nam calor rarus est;

[ 346 ]
ac etsi nonnihil loci occupet, totum eum tamen nequit replere, multique inter particulas caloris pori vacui sunt, quos aqua subit; mobilitas vero et successio indesinens vesicam deducit. Non tantum quidem aeris locum calidum ingredi potest quantum caperet idem frigidus, sed etiam locus calidissimus nonnihil aeris admittit. Vides non minus caloris esse in aqua, oleo, ferro calidis quam in locis solo calore refertis, ita ut corporeitas ferri parum possit ad minuendum calorem. Is enim in ejus poris tam dense se insinuat, ut ab ijs maximum caloris sensum exhibeat; aer vero, cum facili negotio rarefiat ob levitatem, non potest ignem condensare, uti aqua etc., quae gravior concidens, suos poros non patitur ab igni extendi et majores fieri. Vesica haec non sit omnino plena humore, ut non possit amplius ingredi; sed ita plena ut latera ejus in humorem concidant, ut subeunte igne possint attolli et vesica magis aperiri, ut fit in venis capitis, quae raro summe plena sunt, nec nisi cum summo valetudinis periculo.

Facultatum quatuor naturalium ratio.

    Sic quoque intelligantur omnia membra calefacta attrahere. Sic quoque intelligamus ubique in omnibus visceribus (ubi omnia scatent vasis et poris lateribus comprehensis, quibus naturam vasorum representant) nutriri et augeri. Hinc manifesta est facultas attractrix [<]; concoctrix patet in calore concoquente; auctrix in ductilitate partium. Retinetur si apte extensa pars maneat; expellitur excrementum a part puncta, per spiritum cerebri, ut ante audivimus {<]. Excidit attractum ob partis debilitatem, id est humiditatem nimiam; expellitur praepropere ob siccitatem, qua statim, calore disperso, pars resilientibus lateribus contrahitur et considit.

    Per hoc inventum quis poterit contrario modo attrahere et exprimere quam fit instrumento Drebbeliano? ac fortassis utroque totam naturam rerum imitari.

    Sequamur modo ingeniose naturam invitantem.


    Calor igitur, ex quodam loco venae cavae ad caput ascendens, ibi venas dilatat contiguas. Calor etiam attrahit [<], tum cum locus hic magis caleat alio; sic hypocaustum attrahit aerem ex area frigida. Caput, calido vapore refertus, attrahit ex reliquo corpore frigidiore; inflammata manus, aut alia pars, rubet attrahendo sanguinem. Dolor attrahere dicitur quia in eo a sentiente corpore et puncto multa expelluntur. Sclopetto in domo soluto vel pulvere pyrio accenso, dicuntur vitra intro cadere, non foras, subito viz. aere attenuato et spiritualiter per exiguos poros undique dilapso, in cujus locum aer externus cogitur.

[ 347 ]     [3] mei - [18] juni 1626

Telescoop

Telescopij faciendi ratio.

[v]     Qui cupit facere tubos oculares, per quos quam remotissima videat, duo debet observare.

    Primum, ut punctus concursus longe post vitrum fiat. Nisi enim id fiat, nulla erit proportio inter rei distantiam et partem circuli in quam puncta illa incidunt, rei partes representantia. Sed cum rei remotissimae omnia puncta fere perpendiculariter radient in vitrum, tota res in exiguum locum post vitrum cogetur; si vero puncta concursus longissime post vitrum fiant, puncta rei visibilis singula, punctum concursus longe post vitrum facientia, inter se aliquam distantiam oculis perceptibilem et remotioni rerum proportionatam sortientur.

    Secundum ut quam plurimi radij vitro priore excipiantur. Quod fiet non per unum vitrum magnum (quod necessario magnam circuli superficiem facit), sed per multa vitra ad invicem secundum eandem planitiem posita, ita ut eorum puncta, ad Solem oppositorum, in idem incidant. Sicut ante alibi notavimus. [<,>]

[ Ned. ]

[ 348 ]

Psalter

Psalter van 10 snaren quid.

    Psalm 33, 2: Lofsinghet hem, op den psalter van thien snaren, dats primi modi, te weten rebus gravibus accommodatus, qui interdum tono altius ascendit ad sublimiora indicanda, aliquando tono inferius descendit. Chordae sunt: ut, re, mi, fa, sol, la, mi, fa, sol, la; chorda infima primi toni re, suprema sol, media la. Ascendit interdum cantus ad la, et descendit usque ad ut; non ulterius, quia infra ut est falsa quinta cum fa, et supra la est falsa quarta cum eadem fa.
[ Ned. ]

[ 349 ]

Hoofdpijn

Stillando caput irrigare medicamento.

    Silvius, de Cephalalgia sanguinea in Ratione sua medendi*) dicit multum juvare ex alto aquam aut succos illidere sincipiti.

    Imo, inquam ego, magis haec juvabunt, si ex siphone in sinciput exprimatur. Eo enim modo quo matula ex mictu eo loco calescit qui fortiter permingitur intrinsecus, calore per stannum penetrante, sic etiam per cranium virtus medicamenti protruderetur in cerebrum. Quo modo etiam alia membra corporis alterari poterunt, eâdem re quoque ad repellendum etc. usurpatâ.


    *)  Iacobus Sylvius, Ratio medendi morbis internis (Genève 1620; 1e: Parijs 1545).  [1549]
[ Ned. ]

[ 363 ]     16 - [21] aug. 1626

Maan en getijden

Luna an aestum excitet aquam tumefaciendo experiri.

[v]     Controversia est inter philosophos an Luna, aquam Oceani per fluxum et refluxum maris ducens, vim suam intra aquam mittat, ita ut aqua per eam intumescat atque ob id ad decliviora moveatur; an vero aqua a Luna magnetice attrahatur. [<]

    At an mare intumescat facili negotio probabitur si ollam immensae magnitudinis, in orificium tenuissimum desinens, aqua impleatur. Si enim in orificio aqua nunquam effluere aut subsidere deprehendatur, concludemus aquam non intumescere quia Lunae vis singulis diebus bis non minus hanc quam Oceani aquam ingrederetur. At ejusmodi vasa nunquam audivi repleta; nunquam audivi aquam suam sponte eijcere. Unde verisimile est aquam non recipere in se radios Lunae, eo modo quo aer recipit radios Solis et caloris.

[ 364 ]
Si enim radij humoris, a Luna egredientes, aquam humidam redderent, non minus eleganter et commode ad prognosin humiditatis et siccitatis per ejusmodi vasa immensae magnitudinis exploraretur aquae ejus ascensus et descensus. Oporteret autem vas esse immensae magnitudinis et tenuissimi oris, quia totum mare Mediterraneum nihil potest ad hunc humorem aquae, sed solus Oceanus, qui infinite propemodum major est aquis Mediterraneis.
    [ > ]
[ Ned. ]

[ 370 ]     30 sept. 1626

Telescooplenzen

Telescopij vitrum medium res vividiores exhibet.

[v]     Hieronimus Syrturus in suo Telescopio*) dicit in tubo oculari convexam lentem, in medio debito loco positam, non quidem visibilia majora reddere, sed multo vividiora et clariora. [<]

    Ratio est, meo juditio, quia hoc medium vitrum radios eos, qui longius a centro absunt, a prima lente venientes, adhuc semel introrsum refringens, magis conjungit, alias aberraturos et punctum concursus majus reddituros, quod nunc tam exiguum fit ac si binae lentes conjunctae fuissent. Nec tamen punctum concursus retrahit et minus remotum facit et tubum breviorem, quia tum demum radijs in medium ingrediuntur, cum aliquem cursum fecere.


    *)  Sirturus, Telescopium: sive Ars perficiendi novum illud Galilaei visorium instrumentum ad Sydera (Frankfurt 1618), p. 75 e.v.

Telescopij vitrum perforatum.

    Quod si ita sit, quanto melius res visibiles clariores videbuntur per vitrum meum perforatum [<], cum medij radij novam refractionem non desiderent, et in vitro non perforato multi radij medij, adhuc aliud vitrum penetraturi, reflectuntur. Atque ita pereunt, aberrantes a visu.

    Den 30en Sept. 1626.

Telescopij vitra proportionata.

    Idem Hieronimus invenit suo juditio proportionem inter lentem convexam et concavam.

    Omni autem lenti convexae omnis concava non respondet, etiam me judice. Nam si concava sit nimis cava, nimium divergent radij; si minus cava quam oportet, non satis divergent radij, etiam proxime punctum concursus, aut, si longius ab eo removeatur, multi radij non excipientur a concava, sed longius quam oporteat a centro incident in eam. Unde fiet ut non sint conventuri cum ijs qui circa centrum incidunt in tunica aragnoide.

[ Ned. ]

[ 376 ]     10 dec. 1626

Zon of sterren

An Sol solus, aut fixae, omnes simul, plus caloris afferant.

    Franciscus Aguilonius, Lib. 5 Opt., Prop. 17*), occasionem dedit 10 die Decemb. 1626 cogitandi, an non omnes stellae simul plus caloris afferant ad nos quam unus Sol, ac propterea frigus crescere aut calorem eadem Solis habitudine, quia plus vel minus stellarum de die aut nocte supra horizontem est. [<,>]

    Nec statim existimandum est de die plus quam duplicem noctis calorem esse, quia ita nobis videtur. Plus enim est implere aerem omnino vacuum calore quam tantum caloris ei pleno addere, qui insignem et prius non exhibitum effectum proferat; sic enim sex equi pondus non movent quod accessu septimi movetur. Quin igitur accessu et recessu Solis vel sudor non possit provocari vel gelu causari, etiamsi minus possit quam quod ante fuit caloris? Sic casu 6 librarum tabula non frangitur, qui frangitur si 7 librae in eam incidant; insignis videlicet effectus is non ederetur, nisi septimum pondus accederet.


    *)  Aguilonius, Opticorum Libri sex [fig. van Rubens' hand, begin van elk deel] (Antwerpen 1613), p. 386-7: Propositio 17: 'Lumen lumini non obsistit'.


Met één oog

Oculo unico distantiam cognosci.

    Idem, Propos. 1, Lib. 3 dicit distantiam unum oculum per se definire non posse.

    Quo repugnat ijs quae ante alubi scripsi [<] de innumeris radijs ab uno puncto visibili in totam pupillam incidentibus, ex quorum varietate incidentiae (remotiora enim puncta minores angulos faciunt in penicillo radioso) colligit etiam unus oculus distantiam moderatam; etsi etiam tum dixerimus duos oculos et manifestius eam cognoscere et in majore punctorum remotione.

    Nec quisquam cogitet eos qui in 3 Prop. Lib. 3 ex axium conjunctorum angulis distantiam cognoscere dixere, id minus recte percipisse quam quod ipse intelligit, Lib. 2, Prop. 24, videlicet ex magnitudine anguli, sub proprio axe et connectente cantra visuum, contenti. Quis enim tam stolidus sit qui sentiat angulos extra oculos percipi?


Veel stralen

Rei unicum punctum multis radijs videtur.

    Idem, Prop. 5, Lib. 2 dicit si innumeris radijs unaquaeque res videatur, omnia confusa apparitura.

    At si hic ad penicillum, quemadmodum a Keplero*) describitur, mentem advertisset, non ita fuisset locutus, sed illum unicum radium, quo solo dicit res videri, axem penicilli dixisset, circa quem alij radij, oblique in oculum incidentes, omnes refringuntur, atque cum eo post oculum conveniunt.


    *)  Johannes Kepler, Dioptrice (Wenen 1611), al eerder door B. genoemd [<,>].
[ 377 ]
    Quod autem ad finem ejus propositionis dicit: "Si innumeris radijs res videatur, unico oculo distantia posset percipi", verum est, sed cum existimat hoc experientiae refragari, fallitur; nec id Lib. 3, Prop. 1 demonstravit.


Niet naar drukker

Meditata haec mea cur praelo non committenda.

[v]     Cum has meas meditationes in ordinem sum redacturus*), consilium non est ut unquam edantur, nam si quid culpandi in ijs reperiatur, author reprehenditur. Quod vero novum et utile, non minus malis quam bonis prodest; non enim expectandum est ut boni fiant his perlectis; male igitur faciunt qui suas inventiones praelo committunt et omnibus communicant.
Mihi vero stat sententia haec omnia collecta, solis amicis meis tradere, et, ne ad hostes patriae perveniant, belgico idiomate conscribere, ut saltem post ad eos possint pervenire°); amicis autem illis praecipere, ut nihil horum ad utilitatem patriae pertinentium, ita occultent ut occasio rei per ea bene gerendi negligatur; ita tamen ne temere divulgetur. Et si ejus non sint auctoritatis ut quae ipsi bona norunt, in actum producantur, ut sese in amicitiam magni cujusdam viri insinuent. Quod si efficere nequeant, viroque illi haec non satis probentur, existiment haec meditata magni non esse momenti, quae semet ipsa viris bonis non possint probare, possessoremque beatum et voti sui compotem reddere, dummodo et ipse possessor sit bonus. Quocirca non uni, sed tribus minimum amicis haec tradenda [>], nec nimis temere desperandum.
    *)  Zie de aantekeningen over het manuscript, I, XXVII.
    °)  Na de dood van Maurits (23 april 1625) was de toestand van het vaderland nogal precair.


Zien

Visus non fit in tunica glaciali, ut vult Aguilonius.

    Francis. Aguilon. dictus [<], Lib. 1 usque ad Prop. 25, praecipue vero Prop. 24, agit de natura videndi, quam ascribit tunicae illi, quae glaciali humori obvolvitur, prognatae ab aragnoide, quam propterea etiam ita nominat.

    Verum cum haec pars hujus tunicae longius distat a nervo optico, et ejus intima substantia primo facta est, ideoque ibi maxime sentit ubi ejus origo est, cumque vitreus humor tantum post cristallinum tam exiguum apud illum usum habeat,

[ 378 ]
cum non in tunica cristalloidis, sed in aragnoide, post vitrum humorem capaci et semicirculari, solum figurae rerum per penicillos per praecedentes humores possint depingi (eo modo quo per vitrum convexum in papyro albo) — quanto satius est existimare ibi punctionem et sensum visus fieri, ubi maximus est et puncta omnia conveniunt, ex cujus constitutione et myopum et presbutarum rationes exactissime dependeant? Quorsum enim concursus radiorum (uti ille existimat) in centrum glacialis, ubi nullus est sensus?

Myopis oculi a me correcti.

Myopum vero et presbutarum rationem hic, Prop. 17, cogitur ad dilatationem et adstrictionem pupillae revocare, cum ipse myopis cujusdam oculus "van den brande" ita aliquando corrigere coeperim, ut ex duplici distantia quam ante legere possit, et senum oculos, qui longinqua distincta, propinqua confuse vident, per myopteras me sanaturum audeam promittere, non aliter quam per omphaloptram [^] myopis oculos emendavi.


Tol

Turbo cur motus stet erectus.

tol     Bernardinus Baldus, in Mechanica Aristotetelis problemata*), Quaestione 2a, dicit turbines, quibus pueri ludunt, propter ea erectos stare, dum moventur, quia centrum gravitatis vitio materiae, cum non sit in cd, sed in puncto, exempli gratia a, motu circulari illud centrum a, antequam possit cadere, ad alteram axis partem pervenerit.

    Ast si ponatur centrum gravitatis in axe cd exactissime, an quis dicet turbinem motum non casurum? Nequaquam, sed cadet nihilominus. Nam rotatio illa, cum fiat in puncto d , non transfert centrum gravitatis tantum supra perpendiculum quantum infra eum erat. Non igitur hoc argumento aliud probatur quam motum turbini id conciliare, ut centrum gravitatis sit in ipso axe, qui propter ea non magis erigetur quam lancea quaedam uniformis materiae.

    18 Decemb. 1626.

Evenwicht

Librae ratio Baldi correcta.
ongelijkarmige balans
    Idem, eadem quaestione, errat in eo quod existimet libram ab difficilius moveri si fulcimentum sit in f quam si esset in d, idque quia punctum i minorem circumferentiam describit centro f quam centro d. [p. 25]

    Verum ex hac apposita figura facile videre est eh multo longius a perpendiculo dimoveri et e et h altius a Terra elevari quam cg et c et g, utraque libra per eundem angulum mota. Obest igitur potius descripti circuli ex d magnitudo, quia plus loci k cogitur mutare quam l ad aequalem sui circuli circumferentiam peragrandam.


    *)  Baldi, In Mechanica Aristotetelis problemata Exercitationes (Mainz 1621).
[ 379 ]

Niet lichter

Turbo in girum motus non fit levior.

    Idem, Quaestione 8a sub finem pag. 74, iterum agit de eodem turbine, sed quid momenti habeat illud argumentum, ex quo ille quidem concludit: "stat ergo rotans" non video. Quod vero addit in hoc rotationis genere corpus in ipso motu fieri levius, non ita se habet; ipse enim turbinem rotantem bilance expendi [<], qui ejus erat ponderis, cujus erat quiescens. Nulla etiam ratio facti levioris per motum cogitari potest.

Richt zich op

Turbo in girum actus cur erigatur.
scheve tol
    Melius nos ante alubi [<]: cd sit perpendicularis per centrum. Impulsus aer a circumferentiae vel potius solidi rotantis parte ad, superat impulsum ac. Ille turbinem erigit, hic deprimit. Atqui ille longe maximus est, si cb, aeri occursans et ad illum offendens, deprimitur; quumque ea sit turbinis pars infima, fit loco infimo quod infimum est; db longe minus existens, contrarium facit. Quod manifestum est in aqua, ubi turbo natat; hic vero, cum pes figitur, saltem hoc efficitur ut tam fixe pes ad planum affigatur, per motum cb ut motu db nihil efficiatur ad pedem a Terra elevandum. Sed haec ante alubi latius.


Wig

Cunei ratio.

    Idem, Quaestione 17a multa de cuneo non satis, meo juditio, accurate. Cum autem hac de re antehac nunquam fuerim meditatus, nihil ex tempore perfectum in mentem venit.

wig     Interim tamen sciendum, quo cuneus magis fuerit intra fissuram ingressus, eo minorem cum fissurae labijs angulum facere interiorem, quia haec labia, tum magis dehiscentia, obliquius cum cunei lateribus conveniunt. Quid igitur mirum si, quo magis cuneus descenderit, eo facilius lignum separetur? Est enim tum instar cunei acutioris anguli quam ante.

    Praeterea, ut aliquando huic rei operam navem, cogitandum erit lineam ex fixa materia, velut ligno, ferro etc. conflatam, parieti affixam per duos funiculos transeuntes duo parietis foramina, quorum funiculorum extremitatibus affixum est plumbum, cujus gravitas eam lineam parieti affigit et affixam tenet. Inter lineam vero et parietem cuneus interponatur, cui pondus imponi possit, ut eo, deorsum motum, lineam a pariete separet. Ita calculo metiri poteris, quantum hoc vel illo pondere separari ac dividi possit; quantum major angulus hic differat ab hoc vel illo minore; quibus cognitis una cum violentiae numero in percutiendo per malleum, tenacitas et cohaerentia substantiarum optime supputari poterit etc.

[ 380 ]
    Sit paries ef, lineae extremitas b, inter quam et parietem sit cuneus a, eo quo dixi modo conspectus et sectus; alter funiculorum bd, trochleae incumbens et, in extremitate appensum, habens pondus d.


Katrollen

Trochlearum ratio.
takel met 4 katrollen
    Idem, Quaest. 18, dicit nullam ex superioribus orbiculis fieri ponderum diminutionem.

    At qui hunc subjectam figuram diligenter considerabit, facile videbit tantum pondus levari quanto plus funis ad manus trahimus quam pondus ascendit. Id est, si pondus e per unum pedem duntaxat ascendit, trahens vero accipiat tres pedes longitudinis funiculi, pondus e triplo levius videbitur, per trochleas, taliter dispositas, attractum, quam revera est. Exempli gratia, trahenti in a duplo videbitur levius, et in b etiam duplo, quia pondus a trahendo recedit, ideoque funis totus ad manum non pervenit. In c quadruplum; in d itidem quadruplum.


Wiel

Circuli inaequales, simul et aequaliter moti, cur aequale spacium perficiant.

    Idem, Quaest. 24, multa de mirabili, quam dicit, quaestione: quomodo circulus major, minore moto super ab, non plus spacij suo majore ambitu peragret quam minor, et majore moto super cd (si minor interim suam planitiem non tangat) minor tantam lineam quam major, describat*).

2 concentrische wielen, horizontale lijnen     Verum hic nihil video quod magnopere admirari possim. Nam dum minor circulus figitur in planitie ab, et per illam movetur, major, cd non tangens, celerius puncta in cd praeterlabitur, ea non tangens. Sic minor circulus ab, ita ut nihil hujus per lineam ab moveatur quam punctum a, imaginarium, infimum. Sic hoc moto, illius punctum c. Quod si diligenter animadvertatur, totum etiam miraculum in praecedenti quaestione de rhombo auferetur, et ad similem praetercursum celeriorem per hoc vel illud spatium, aliter atque aliter dispositum, reducetur.


    *)  Wiel van Aristoteles [<].
[ 381 ]

Beweging

Motus violentus an initio sit tardior, tum celerior, tertio iterum tardior usque ad quietem.

    Idem, Quaestione 32, dicit a nemine ante illum observatum, violentum motum tardiorem esse in principio, post haec in ipso motu fieri velociorem, emittente demum paulatim impressa violentia, tardiorem*). Ac dicit: "Hinc videmus vel pueros ipsos, docente natura, cum nuces vel aliud quippiam parieti allisum frangere conantur, a pariete moderato aliquo spatio recedere".

    Ast nihil hoc dici potest minus verisimile, ac si verum est, fatebor totum illud, quod de motu meditatus sum, omnino corruere. Male, ut in turbine dictum est [<], etiam experimentum sumpsit, sed omnis error pendet ab illo, ab ipsomet non intellecto, nec unquam intelligendo, in rem motam impresso impetu. Quod si ea quae ego passim in hoc volumine de aere resistente, deque eo quod semel movetur semper moveri pergente tradidi°) non vera sint et haec et praecedens: cur motum facilius moveatur [Q. 31], et sequens: cur motum pergat moveri etsi movens separetur ab eo [33], et 34: cur parva non multum, nec magna nimis longe proijci queant, quaestiones hae nullo negotio solverentur.

    Et in haec 34, cur pila resiliat, ratio ab aere intus compresso et ad naturam suam redeunte sumetur, quod ipsi, propter hunc quem habet de vi impressa etc. conceptum, in mentem non potuit venire.


    *)  Baldi was niet de eerste met deze opvatting, wel met een (ingewikkelde) verklaring. Beeckman had al eerder gezegd: beweging neemt steeds af [<]. Descartes twijfelde nog in 1638.
    °)  Beeckman had het begrip 'impetus' vervangen door het traagheidsprincipe [<].




Beeckman | Journaal - 1626 L (top) | vervolg