Beeckman | < Journaal > | Index

Ongewoon , psalmen , windzucht , bloedsomloop , sterrenlicht , neus , glas , Bruno , koorts , wit


Isack Beeckman - 1633 L b

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome III: 1627 - 1634 (1635)



[ <   287 ]     [10] juni - 7 juli 1633

Ongewoon

Musica Veterum cur nobis miraculosa.

    Salomon de Caus en sa Musique, Partie premiere, Propos. 34*) dicit Veterum musicam nostra minus perfectam fuisse.

    Rationibus ejus adde musicam tum fuisse novam cum illi, quorum scripta de illa re ad nos pervenerunt, vivebant. Id autem quod novum est, est etiam paucis cognitum, ideo etiam insolens, charum, multaque dicuntur et creduntur, quae ab alijs duntaxat audita sunt, qui saepe suos extra ordinem principibus eo nomine volebant commendatos. Imo nec mirum Graecorum nonnullos hyperbolice ridendi aut loquendi gratie in re nova mentitos fuisse, quod alij scriptores, veri alias at nimium creduli, excipientes, nobis pro vero tradiderunt. Nulli enim eorum scribunt se haec, quae referunt musicae artis miracula, vidisse.

[ 288 ]
Praestigia daemonia dicta ut se habeant.

    Haec igitur eodem fere fiebant modo quo nunc de praestigijs daemonum et exorcistarum mentiuntur, quae tamen semel praelo mandato, nunquam obliterantur, sed indies poliuntur et itaque, velut per manus descripta, posteritati pro veris obstruduntur, cum tamen ipsi qui alias haec se vidisse profitebantur, post, cum ad se redirent omniaque perpenderent, saepissime coeperint dubitare, imo aperte videre suum errorem vel aliorum fallacias cognoscere, idque nonnunquam post menses, imo annos. °)
    *)  Salomon de Caus, Institution harmonique, I: 'les proportions des intervalles harmoniques', II: 'les compositions dicelles' (Frankfurt 1615). Prop. 44: 'L'occasion qui a meu l'Aautheur [sic] à parler contre l'antique Musique'.
    °)  Nu volgt (fol. 414v, niet opgenomen) een lijst met gegeten voedingsmiddelen [<].


Psalmen

Modi musici per ipsam notas nominandi.

    Cum Glareanus [<] et Claude Lejeune [<] modos musicos diverso nomine apellent atque huic sit modus primus qui illi undecimus, statui posthac eos appellare per ipsas notas; exempli gratia, modus ut est ille qui potest in tribus locis principalibus habere ut; sic modus re, modus mi etc. Nullus enim ita cum altero coincidit facillimeque eorum ordo perspicitur, ita tamen ut authentus hic non differat a plagali.


Ut re qui sit interdum tonus major, interdum minor.

    In psalmis modi ut aliquot psalmos examinans, vidi fere ubique tonos majores cum minoribus confundi, id est, in eodem psalmo ut re nonnunquam est tonus major et minor. Sic re mi in hoc versu est tonus major, in illo tonus minor; imo interdum credo hoc fit in uno eodemque versu. Hoc colligo dum consonantias quae omnes exactae supponuntur, a consonantibus abstraho: relinquitur hic tonus minor, ibi major. Pro consonantijs etiam habeo quando versus incipit a sol et desinit in re, etc., etiamsi per tonos et semitonia proceditur. Sic etiam distantiam inter ejusdem versus altissimam et infimam notas.


Fa mi re ut qui sit tertia interdum major.

    Psalmo 77, v. 3, tertia major est inter quatuor notas fa, mi, re, ut, idque factum est quia praecedentibus versibus ob cadentias ut factum est semitonium, estque re ut semitonium minus 25 : 24, quia re fa consonantia tribus illis versibus vigens, abstracta ab hoc ditono, restat 25 : 24, ut dixi.
[ 289 ]
Psalmi a plebe correcti.

    Psalmo 51, v. 2, populus canit mi fa pro integro tono, quia versu primo sol la et fa sol fuerunt toni minores. In eo enim versu est consonantia la mi et mi sol, ergo la sol est tonus minor. Et est sol re et re fa, ergo etiam fa sol est tonus minor. Si igitur fa sol la caneretur ut primo versu factum fuerat, disonantia inter fa la audita fuisset, quae nunc populo canente est tertia minor.


    Psalmo 28 canit populus versu 3 penultima nota fa molle pro mi. Ne quinta minor audiatur quae foret inter fa mi la sol fa mi re, populus canit fa mi la sol fa fa mi, nec tamen effugit quartam majorem quae est inter mi la sol fa, quia haec mi fa notae sunt minus principales; at fa superius est magis principalis estque suprema et prima post consonantiam, ergo reliquae cum hac magis quam cum mi consonare debent.

Ut re nequit esse tonus major et minor in eodem psalmo.

    In modo ut, cum psalmus contineat consonantias supra proprias quae sunt ut sol, sol fa, ut mi, mi sol, in parte inferiore re sol et re fa non potest eum psalmum recte ingredi ut fa, quia hoc modo ut re foret tonus major et minor, quod est absurdum in vocis mutatione et auditum turbat. Sic ut fa et re fa vicissim excludunt re sol. Et sic consonantiae aliae alias excludunt.

    Hinc pendet singulorum modorum varietas quam antehac modos modorum vocavi [<]. De eorum numero diligentius inquiratur.


IJs en water

Glacies an minorem locum occupet aqua.

    Franciscus Patricius de Spacio physico*) dicit glaciem minorem locum occupare quam aquam [<]. Item mel et oleum ob gravitatem per parva foramina vasis undique clausi, casura, pag. 63; ex ungue leonem°) ergo. De vacuis tamen spaciolis in aere non male.
    *)  Francesco Patrizi, de Rerum natura Libri II priores. Alter de spacio physico, Alter de spacio mathematico. (Ferrara 1587).
[ °)  "Ex ungue leonem" (aan de klauwen herken je de leeuw) is volgens Plutarchus een spreekwoord van Alcaeus [^]. Werd al eerder gebruikt (<).]


Melkwitte aderen

Venae lacteae cur minores mesaraicis.

    Gaspar Asellius Cremonensis in Lib. de Lactibus*) ostendit in figuris formam venarum mesaraicarum multo majorem venis lacteis, ita ut mirari quis posset vias per quas nutrimentum defertur, esse majores ijs per quas defertur chylus.

    Verum ita per naturam fieri debuit. Indies enim novus chylus per lacteas transit suoque munere aliquot horis defunctae sunt; at mesaraicae tantum sanguinis continere debent ut per morbos et jejunia ad mesenterium etc. nutriendum sufficeret, uti etiam inalijs toto corpore venis usu venit. Quae nutritio fit absque intermissione per arteriarum pulsum elicito nutrimento, ut ante audivimus. Aliam etiam rationem cur lacteae tam parvae esse debeant ad arcenda crassiora excrementa antehac descripsimus, cum lactearum tractatum in Sennerto legerem [<].


    *)  Gaspare Aselli, de Lactibus sive Lacteis venis (Milaan 1627).
[ 290 ]

Vet

Adeps in animali qui calorem augeat.

    Adeps in ventre, imo toto hominis corpore, multum caloris producit. Etsi enim, ut in candela, ibi non accenditur, accenditur tamen lente, et nullum est momentum temporis quo non aliquid ex omnibus ejus partibus in ignem tenuem et rarum convertatur. Quem autem usum hoc praebeat vitae animalium, ulterius videndum.
[ Ned. ]

Stank

Foetor quomodo per loca foetida euntem minus laedet.

    Qui in foetido loco versatur, cujus halitus et odorem per nares attrahere nolis, applicet sudarium, pileum aut aliud quid, in quo aeris qui expiratur maximam partem haerere potest. Tunc enim idem qui ex corpore exivit aer retrahitur, estque nonnihil frigidior factus quam cum esset in pulmonibus, parumque aut nihil aeris foetidi admixtum habet.

    At si aerem tuum libere foras exire pateris, in inspiratione ejus parum aut nihil retrahes, totusque fere erit foetidus; qui iterum in pulmonibus, cum eo qui ibidem adhuc restat, permixtus non tam foetidus expiratur quam fuerat inspiratus, quia nonnihil foetidi mansit in pectore et nonnihil boni aeris expirabatur. Quod cum saepius factitatur, totus tandem aer in pectore fit malus.

    A qua pernicie eo quem dixi modo quivis sibi non difficulter cavere poterit, et natura duce sibi etiamnum cavere solet.

[ 291 ]

Psalm 3

Psalmi 3i consonantiae exacte examinatae.

    Psalmus tertius sic habet per tonos et consonantias exacte consideratus:

verhoudingen     Praeter has consonantias haberi etiam aliae possunt in harmonia plurium vocum aut in productione ejusdem psalmi absque earum quae jam actu positae sunt, depravatione, nempe la mi, la fa, mi mi, mi sol. Etsi enim in duabus ultimis potentia in hoc psalmo non habeatur expresse, nihil tamen obstat quo minus mi la possit esse tonus major et fa mi semitonium medium, id est 9 : 8 et 16 : 15. Excluditur vero ex toto hoc consensu consonantia fa re, quia tertia minor nequit constare ex 10 : 9 et 16 : 15; nec mirum, quia cum nulla notarum principalium communionem habet. Quam nec habet la fa, quae tamen fortuito hic est bona, ultimo tamen loco, id est rarius, idcirco admittenda. La re vero non magis adhibenda quam fa re; utraque enim commate 81 : 80 deficiunt a quinta et semiditono perfectis. Sic bona est fa fa quinta. Sic sol la mi fa sol; est enim sol la mi ut re. Sic la mi fa sol la; est enim la mi ut re mi. At la mi fa sol non convenit; est enim la mi ut re commate major quam quarta legittima. Mi fa sol la, id est mi ut re mi potest esse bona. Sic sexta ut la bona est. Sic re mi fa sol la mi potest esse bona. Mi fa sol la mi fa est bona. Fa sol la mi fa sol est mala; est enim fa sol la mi ut re. At ut re est tonus major; debet autem ex quinta bona restare tonus minor ut etiam sexta major sit legittima. Sol la mi fa sol la bona; est enim sol la mi ut re mi. Sic la mi fa sol la fa; est enim la mi ut re mi fa. Sic mi ut re mi fa sol.


Psalmorum consonantiae sunt admodum fixae et immobiles.

    Eodem modo procede cum modis re. Videbis re mi esse tonum majorem consonantiasque re fa, fa la, re la, etc. excludere mi sol etc. Unde major adhuc modorum quam per sola semitonia determinatio; nequeunt enim praecipue consonantiae modi unius alterum ullo pacto ingredi, nisi chordis mobilibus constitutis, quod cantus naturae plane repugnat. Canere enim est idem acumen eandemque exacte gravitatem multoties et vicissim repetere. Hinc vox per loca haec mobilia maligne cogitur consonantias pronunciare et simul quaerere locum vocis, id est vocem aliquam toto hoc cantu nondum auditam.

    Quae ob dissonantiarum admixtionem fieri interdum possunt, hic non disputo; id vero certo scio mixtionem hanc impropriarum consonantiarum, tonorum et semitoniorum, fortuito absque arte factam, nequaquam posse esse gratam. Quid vero, inquam, posset fieri et quomodo nonnunquam artificialiter pro tono majore minor, pro semitonio medio maximum etc. possit substitui, non disputo, quod certo consilio nunc fieri non video; nec, si fieret, an cum ratione futurum foret multum dubito. Nimis enim parva est inter haec differentia quam ut mentem ratione dissonantiarum movere queat; et tamen, qualiscunque ea est, non potest non aliquam modulationi gratiam adimere temere ut fit adhibita.

[ Ned. ]

[ 297 ]     [10] - [13] aug. 1633

Windzucht

Tympanites quomodo ex maerore oriatur.

    Tympanites oritur ex moerore animi [>], quia suspirando plus inspiratur quam expiratur, cumque aeris inspirati pars per arteriam venosam in sinistrum ventriculum cordis trahatur atque hinc per arterias una cum sanguine in omnes corporis particulas exprimitur. Sic etiam per arterias splenicas in ventris inferioris et mesenterij interstita et carnes. Is autem, ibi cumulatus, partes illas molles distendit magis quam aliarum partium musculos duriores; partes autem distentae et a mutuo contactu separatae, fiunt frigidiores, quia invicem non tam afficiunt, eo modo quo ante de candelarum flammis loquutus sum [<]: hae enim, se invicem tangentes, plus lucis praebent quam cum tantillum ab invicem distarent. Nec aer ibi vel etiam alubi inter membranas collectus, facile discutitur; non enim, ut quidam volunt, constringitur, ita ut fiat humor, uti in vaporibus, ex aqua excitatis, fieri videmus.

Water wordt niet lucht

Aqua in aerem mutari non posse probatur experimento.

    Experiri id licet in vitris aqua plenis quorum orificium inversum in aquae situla stat, ita ut nullus aer possit ingredi. Calefiat omnis haec aqua tam in vitro quam in situla quantum lubet; nunquam tamen tantillum aeris in vitro procreabis. Vapor quidem, vice aeris, in summitatem vitri ascendet quidem isque aquam in vitro descendere coget (eo modo quo in vitris quibus calorem et frigus metimur fieri videmus); verum ubi aqua fuerit iterum frigefacta, eo modo quo ante calefactionem, aqua totum ventrem vitri usque ad summitatem occupabit. Quod non fieret si aquae particulae aliquae aer verus factae fuissent; at e contrario, si aeris nonnihil ab initio vitro insit, is hac calefactione neutiquam minuetur.   [<,>]

Neuskleppen

Tympanites qui instrumento et alijs modis curari possit.

    Videtur igitur aer hic per venas mesaraicas, indeque per jecur et venam cavam in dextrum cordis ventriculum eliciendus atque illinc per venam arteriosam in pulmones exprimendus (eo modo quo Gulielmus Harveus Anglus sanguinis circulationem fieri intellexit [<]). Id autem fiet, si expiratio major fiat quam inspiratio quod fit per gaudium.

    At cum difficile sit aegris laetitiam excitare, excogitavi instrumentum quoddam naribus indendum, simile valvulis illis quae in venis et circa cor repriuntur, quibus mediantibus minus aeris in pulmonem trahitur quam expiratur. Valvulae enim in expiratione aperiuntur, in inspiratione clauduntur.

    Instrumentum fiat ex argento tenuissimo ne nares nimium obturet. Foramen fit quantum fieri potest magnum; exteriori ejus parti alligetur mollissimum linteum, quod in inspiratione infra et supra tubulum hunc trahatur eoque modo eum fere claudat; in expiratione vero ex tubulo effletur eumque aperiat. Pulmone igitur pauco aere per os referto, tanto plus per venam arteriosam attrahet ex venis, cum nihilominus aeque semper velit discerni; atque ita venter evacuabitur aerque per os eijcietur.

[ 298 ]
    Si hoc instrumentum minus placeat, musculi, pectus aperientes, comprimendi sunt, aut febris putrida excitanda, quia in ea major est expiratio, inquiunt; aut in aperto curru, aversa ab equis facie, incedendum; hoc modo enim multi ob aeris inspirati paucitatem in lipothymiam incidunt. Venter ita comprimendus ut venae mesenterij maneant intactae; quo minus enim spacij, eo minus recipitur. Frustraque per membranas, densiores quam ut aer eas penetret, etiam maxime attenuatus medicamentis attenuantibus, aerem discutere videmus. Id licet experiri in membrana aut vesica optime clausa et aere repleta, reddito eam in aqua calida mollem prout videtur; videbisque an quicquam aeris sit exiturum.


Bloedsomloop

Circulatio sanguinis tollit e corpore magnetismos.

    Si Harvei sententia de circulatione sanguinis [<] est vera, jam non amplius de vi magnetica, qua jecur chylum trahit, altercabimur. Id enim successive per fugam vacui a corde per venam cavam, jecur, lacteas venas, intestina, ventriculum et os futurum est. Aperto enim dextro cordis ventriculo, sanguis ex vena cava in eum pellitur, jecoris in venam cavam, chylus ex lacteis in jecur, et ex intestinis in lacteas, ex ventriculo in intestina*).
    *)  Hierna, maar geschrapt: "ex ore in ventriculum et tandem per manus ad os, et per cerebri subtilitatem in manus alimenta inventa accipimus".


Tegenwerping weerlegd

Circulatio ab objectione liberatur.

    Primirosius*), contra Harvaeum, Exercitatione 13 a, putat quarta ratione fieri non posse ut omnes arteriae momento fere temporis impleantur.

    At hoc fieri potest si dicamus non omnem sanguinem ex arterijs in systole exivisse, sed eas eodem fere modo esse plenas quo ante, tantillo solum excepto quantum ex sinistro cordis ventriculo in eas influxerat; neque id idem numero, verum id quod modo ex corde expulsum est, non longe ab eo abest, sed impellit praecedentia, eo modo quo aqua in maris fluxu et refluxu crescit. Idem enim numero aqua non posset sex horis totum haemisphaerium pervagare; sed sicut in baculo una parte mota, etiam movebunt alia, sic fere in fistulis humore repletis, etsi non aeque eodem momento mathematico id fiat, fit tamen eodem sensibili.

Venae cur non pulsent.

    Venae autem non pulsant ut arteriae, quia sanguis ex ijs duntaxat trahitur et non in eas impellitur, idque motu contrario; movetur enim in venis ab exilibus ad majora, in arterijs a majoribus ad exilia.
    *)  Primerosius, Exercitationes et animadversiones in librum De motu cordis et circulatione sanguinis adversus Guilielmum Harvaeum (Londen 1630).
[ 299 ]
    Si verum est Galeni et Vesalij experimentum quod affert Primirosius, Exerc. 14 a, sententia Harvei plane vacillat. At videndum attente an non pulsent arteriae paulo longius infra ligaturam. Ligatura enim proximas arteriae partes ita constringit ut distendi nequeant.


Arteriarum sanguis cur a venarum differat.

    Ad Exerc, 18 am respondeo: In ventriculo cordis sinistro spiritus et sanguis alius est quam in dextro, quia multa in carnibus manent. Multa transpirant quia in venas non revertuntur eaque procul dubio sunt subtilissima. Non mirum igitur si multa in venis aliter se habeant quam in arterijs.


    Exerc. 20 a Primirosius admodum se fatigat, at non melius de diversarum potentiarum tractu per eandem viam, quam ante de potentia incorporea disserit. Tales etiam sunt virtutes attrahentes et retinentes, Exerc. 25 a.

[ Ned. ]

[ 305 ]     24 aug. - [23] sept. 1633

Sterrenlicht en zonlicht

Fixae omnes simul cur Solem luce non superent.

[v]     Stellarum fixarum visibiles diametri tam sunt magni ut si omnes totius hemisphaerij conjungerentur, Solis diametro multipliciter majores forent. Cur igitur non majus illo lumen nobis praebent? [<]

    Ratio una hujus rei esse videtur quod visibiles earum diametri multo majores sint ob radios corporibus illorum circumfusos, vel potius in aragnoide sparsos, quam in tali distantia et magnitudine earum esse deberent. Cum enim aeque ac Sol propria luce luceant, cur illis idem non contingeret quod multis candelis cum magna aliqua in distantia et magnitudine collatis? Etiamsi autem lumen aeri occurrens resiliat, id tamen fieri non potest in spatio quod est inter nostrum aerem et fixas; et si fieret, multum tamen lux Solis apud nos ab illarum luce superaretur. Sume experimentum in candela, uno pede a re visibili remota, talesque tam multos a re visibile per duos pedes removeto, donec aeque bene legere possis; atque haec confer cum Sole et fixis.

[ Ned. ]

[ 306 ]

Vacuüm

Vacuum esse probatum.

[v]     In plano laevibus globulis pleno, atque ita tecto ut globuli pressi sursum moveri nequeant, globuli illi nullo modo moveri possunt; multo minus in pixide ita plena et nequidem in universo pleno. Ergo est vacuum intermixtum*).
    [ *)  Vgl. de tweede stelling bij B.'s promotie.]


Warmte geneest

Calor medetur.

    Sweeten ende stoven geneest omdat door de warmte des lichaems al dat aen het vleesch etc. vast is, los wort. Los synde, wort het afgheschut omdat het prickelt ende de vellekens lastich is. Ende also heel dun synde, vlieght het met de hitte door de huydt wech.


Gebaren

Concionatorum gestus in artem conferendi.

[v]     Restat tractatus scribendus de gestibus concionatorum, et observandum quid commune inter se habeant; quod, si per divisionem tentaretur, non ita longum ac difficile foret ut ab eo omnes docti deterreri debeant. Hinc intelligemus ex quibus animi nixibus, quales gestus necessario oriantur, et vox etiam cum ijs videbitur convenire, nec multum differre a pulsuum differentijs; id est, ea quae Galenus de pulsuum differentijs notat, multo facilius in gestibus et voce notabuntur.   [<,>]
[ Ned. ]

[ 310 ]     [24] sept. 1633

Neus

Nasi sui situm explorare.

    Die wil weten de gelegentheyt et situm nasi sui et oculorum, metiatur angulum parallaxeos quam facit nasus, clauso vicissim altero oculo. Inmeo ita se habet, crasso modo exempli tantum loco expensum: Ab summitate nasi mei usque ad locum quem tegebat, cum oculus dexter clauderetur, erant partes 16; ad alterum locum a sinistris 20. Duo haec loca inter se distabant 15 partibus; quae linea in hoc triangulo parallaxeos opponitur.


Onderstellen

Corpus et motum supponenda in physicis.

    Supponendum videtur in physicis esse corpus et motum. Quis enim comprehenderit quid sit illud quod resistentiam causatur, et unde primus motus?


Arend

Aquilae cur alta petent.

    Aquilae melius, seu facilius, in alto, id est in aeris media regione, volitant, quia ibi aer est crassior, idque ob corporis gravitatem, natura duce, facere videntur.   [<,>]
[ Ned. ]

[ 311 ]     [24 - 28] sept. 1633

Zand

Arena, terra et vitrum idem sunt.

    Arena impalpabiliter fracta, videtur esse terra. Miscetur enim cum aqua fitque lutum. Ergo arena nihil aliud est quam multa terrea homogenea simul compacta in unum globulum per minimum fortassis humoris. Tale etiam est vitrum, sed minutius confractum et per solam fortassis coadunationem cohaerens, quod et de arena etc. dici posset.   [>]


Wonden

Ulcera quando exacerbentur.

    Ulcera eo tempore exacerbari videntur quo cibus distribuitur per arterias in totum corpus. In principio potius cum materia tenuior et acris exit, quam in fine.


Klokken

Campanarum soni.

    Den voorsz. Joncker van Eyck [<] seght, dat de klocken gaen niet ut mi sol, maer re fa la, waervan ick het contrary onlanckx in eenen brief aen D. Mersenno geschreven, meyne bewesen te hebben*).
    *)  Brief 30 mei 1633, in IV, 214-7.


Spiegel

Speculum quo minus porosum, eo minus visibile.

    Si speculum absque poris ullis, videlicet ex una atomo, fieri posset, cujusvis magnitudinis, id nullo pacto videri posset; alia vero omnia circumstantia per id optime reflexa viderentur. Nihil enim videri potest in quo lux non frangitur; quod in solis poris contingit, ut ante saepe audivimus [<]. Cum enim lumen in puncto sensiliter non frangitur, ex eo plures radij in pupillam incidere nequeunt, sed unusquisque radius, uti incidit in speculum, sic ab eo reflectitur. Quo igitur specula meliora, eo ipsa difficilius videntur.   [>]


Stralen door glas

Radiorum per vitra transitus qualis.

    Radij in vitrum incidentes per innumeras ad homogenea vitri reflectiones, tandem ex vitro refracti exeunt [<]. Cumque circa exitum varie ad hanc vel illam plagam exire possint, multi pereunt; sed cum plures cis et citra illam plagam quae debite introitum opposita est, exeunt, neque haec differentia sit alicujus momenti, omnes fere ad plagam debitam exire sensibiliter videntur.
[ Ned. ]

[ 312 ]

Zand wordt aarde

Arena quomodo fiat terra.

    Littora arenosa tandem fiunt terra, quia per pluvium arena humectatur, cumque per minima aquam imbiberit, calor Solis superveniens eam in vaporem vertit qui majorem locum occupando globulos arenae compactos dissolvit in pulveres, qui nihil aliud sunt (uti diximus [<]) quam terra. Nam ob exilitatem apti sunt cum aqua in fruticum summitates ascendere.


Dikke buik

    De ontfangher Mr Jacob de Wit's huysvrouwe [<] heeft eenen dicken buyck gelreghen, hetwelcke D. Beverwyck*) oordeelde te wesen tympanitidem [<]; D. Valentius°), haer oom, seyde dat het windt was in de dermen.
    *)  Johan van Beverwyck [<,>] (1594 - 1647) studeerde geneeskunde te Leiden, Caen, Parijs, Montpellier, Padua en Bologna. Werd stadsgeneesheer in Dordrecht, lid van de magistraat, en curator van de Latijnse school. Publicaties: populair-geneeskundig, literair en geschiedkundig.
    °)  Jacobus Valentius, Vallensis of van Dalen (1570 - 1644) studeerde in Leiden, en werd eerste geneesheer van de prinsen Maurits en Frederik Hendrik.
[ 313 ]
Maeror causa tympanitidis.

    Men giste dat het soude moghen gekommen syn van inwendighe droefheyt over haer soontje dat eenighen tyt daervooren, sonder langhe sieck te syn, gestorven was. My docht dat de oorsake droefheyt konde syn, quia tum inspiratio major est quam expiratio. Plus igitur (secundum Harvei inventum) aeris per arterias in totum corpus effunditur quam per venas retrahitur; cumque mesenterium recipiendis materijs ob laxitatem, accommodatius est, frequentius illud hac causa patitur. Hic ergo sive spiritus, sive humor, etiam solet venas mesaraicas comprimere atque ita coarctare ut sanguis vel tardius vel neutiquam transire possit. Hinc obstructio et humoris in ijs coacervatio, quae non catharticis ob valvulas versus cor aperiendas, sed diureticis videtur solvenda.

    In universum autem omnis partium morbida augmentatio ab obstructione venarum, diminutio ab obstructione arteriarum oritur. Mensium ergo provocatio hanc curabit; sic etiam extremorum ligaturae tales ut solae venae constringantur. Id enim quod in manus et pedes cedit, nec potest retrahi, facit ut virtus cordis trahentis a mesenterio sit fortior. Extrema etiam vasi inserta undique clauso, ex quo per follem aer extrahitur, curat hanc obstructionem; multum enim spiritus in vas et hinc in liberum aerem expellitur, de quo alias [<].


Decubitus morbos mutare potest.

    Decubitus etiam venas coarctans, morbos adfert et aufert, pro morbi natura et loco et decubitus modo. Hic dorso incumbere et lateri sinistro, ubi lienis arteriae coarctantur, prodest.


    Aegra haec bene digerit, excernit, et caetera omnia munia naturalia bene obit, et tamen paucis septimanis tres digitos crassior facta est; mensura sumpta est ad umbilicum. Post principium hujus morbi incidit in tantam febrem ut (quicquid conaretur medicus) ab omnibus amicis pro desperata sit habita; saepissime animo deliquium patiebatur, multisque clysteribus usa est. Cumque his omnibus crassities ventris subdidere debuisset, mansit tamen ejusdem fere (mensura sumpta ad umbilicum) crassitiei; pondere vero 11 libris diminuta est. Cum enim sana esset, pondus ejus erat 145 lb; post morbum die 28 Augusti 1633, erat pondus 130 lb; paulo antequam nuberet, etiam 134 lb. Post morbum, id est ab 28 Aug. usque ad 28en Sept., crassior facta est 4 digitos.

[ 314 ]
Purgationibus ipsum malum non excernitur per alvum.

    Si verum dicit Columbus*) (quem in comparatione venarum mesaraicarum Sennertus [<] male videtur citare, quasi earum valvulae aliter quam in lacteis sitae forent) videlicet valvulas venarum mesaraicarum versus jecur aperiri et ita claudi, ut nihil ex ijs in intestinis excidat, idemque de venis lacteis Asellio [<] credamus, nulla unquam legittima per eas purgatio instituitur, sive lacteae, sive mesaraicae obstructae fuerint, nisi velimus valvulas rumpere, quod postea in oeconomia hac, quantum mali sit allaturum, facile videre est. Solo igitur eccoprotica praescribenda, nisi ex arterijs ad intestina exitus patere inveniatur; alias, uti dixi, solis diureticis haec vitia tollenda sunt.

Venae lacteae an sint.

    Hinc etiam conijcere contingit venas lacteas per anastomoses in portae ramos ingredi atque ita dubia Sennerti de trunco in lacteis desiderato solvuntur. Neque absurdum foret etiam mesaraicas, uti ex carnibus mesenterij sanguinem ab arterijs excussum, sic etiam aliquod genus vel partem chyli ad hepar deferre.
    *)  Realdo Colombo, de Re anatomica libri XV (Venetië 1559).


Juffr. de Wits morbi historia.

    28en Aug. 1633 woegh juffrouw de Witt 134 lb; 6 weken daerna met deselfde kleeren woeghse 153 lb, beyde tyden nuchteren. Doen sy 134 lb woegh, was haer buyck al dick ende is veel magerder dan doen sy was vóór haer sieckte, van welcke sieckte sy rechts voor desen 28en Aug. genesen was, als vooren geseydt is, sodat haer moeder gist, dat se nu wel 15 lb magerder is dan alsse heel wel was, over een half jaer of so; maer syselve gist het maer op 10 lb.




Leucophlegmatiam spiritu vini curare ut et asciten.

    21en Octob.*) woegh sy haer in Den Haghe, ende was so swaer als laestleden te Dort, ende oock even dick ende heel wel te passe.

    Auctor eram marito ut ventrem spiritu vini fortissimo illineret et foveret. Is enim, cum nihil aliud sit quam ignis caloris corporis, in tenuem ignem convertetur. At ita subintrans cutem abdominis ipsaque orificia venarum mesaraicarum (quia ob tenuitatem suctioni quam cor sua diastole causatur, magis obsequitur), eas aperit, atque, ad cor tractus, secum rapit ea quae venas illas obstruebant;


    *)  Later geschreven (tussen de lijnen).
[ 315 ]
imo etiam ea quae in poris carnium latebant, solvit ac diluit et attenuat; cum ijs in orificia venularum tractus, per venam portae, jecur, cavam, dextrum ventriculum cordis, pulmones; sinistrum ventriculum cordis, arterias, et inde in totum corpus cum reliquo sanguinis spargitur. Et si convenientia vesicae et renibus remedia adhibeantur, ut id quod eo pervenit, totum ibi haereat, potissima mali labes per urinam excernitur. Exemplo nobis sint ulcera et vulnera digitorum quae tali spiritu vulgo curantur, digito in vas spiritu vini plenum immisso; diutiusque in eo retento, omnis labes extrahitur, quia id quod ob ulcus compressum, obstructum et tenax nimium erat, attenuatur, quodque per venulas trahi potest, in venarum sedem abit; reliquum jam a pororum lateribus liberum in vas excidit.

Morborum multorum generatio unde.

    Gravedo, pleurites, multique alij morbi creantur quia partes musculorum, vel carnium, frigore compressa etc., ita arctantur ut sanguis qui ex arterijs in carnes mittitur, per venas redire non possit. In magnis obstructionibus totus sanguis in carnibus restitat, in alijs sola pituita quae est ejus pars crassior.


    Cum haec aegra tympanitide a D. Beverwyck laborare judicabatur [<], ego existimabam averso vultu equitate vel curru aperto vehi curare illam [<], quia defectu aeris minus attrahitur quam expiratur.


Leucophlegmatia curatur si multum urinae reddas ut et ascites.

    26en Oct. illa ad maritum scripsit, se singulis diebus duos duntaxat haustus vini bibere, duplum vero urinae reddere, seque fieri graciliorem meliusque valere.

    7en Nov. woegh sy 6 pont min danse 3 weken te voren gedaen hadde, ende adhuc plus urinae reddit quam bibit vini. Idemque etiam hoc 17o Novemb. continuatur, ac semper se habet melius, ut videatur materia morbi per urinas evacuari, sicut praedixeram, cum ex mesenterio ad intestina nulli meatus aut ductus extendi videantur. — Verte 4 [>].*)


    *)  Nu volgt nog een ziektegeschiedenis, van zwager Abraham Jansz du Bois (tot 30 okt.), opgenomen in de Appendix.



[ 316 ]     14 okt. - [11] nov. 1633

Glas

Vitra aspera an plus luminis transmittant politis.

    14en Oct. 1633.

    Christophorus Scheiner [<], Rosae Ursinae. Lib, 2, cap. 19*), dicit "rotulas vitreas fenestrarum asperas et minus continuas plurimum quidem luminis ex illa perturbata radiorum et specierum congerie afferre, at distincte parum aut nihil".

    Ego vero inquam minus luminis transire per vitra haec aspera quam per eadem exacte polita. Multi enim radij ab illis vitris reflectuntur qui haec transeunt. Usui tamen illa esse possint ne ea quae intus sunt, ab exteris tam bene videantur.


Vitri vitia in puncto concursus positi cur appareant.

    Idem, cap. 20. Respondeo ad ejus dubium intricatum cur vitia lentis in puncto concursus appareant, nihil autem reliquorum, nempe quia tum unus duntaxat punctus videri posset. Hic enim solus totam pupillam occupat; ubique ejus omnes radij secti in totam retinam divergunt. Cum igitur nihil extra vitrum videatur quo oculus occupetur, non est mirum vitri partes in retina manifeste apparere; hujus enim puncti penicillus per naevos vitri aliter suos radios transmittit quam per partes mundiores, ergo etiam aliter retinae apparent. Ab immundis enim non afficitur, sed tanquam umbrae ei videntur, etc.


Vitri pars aversa an nitidius reflectat.

    Eodem cap. Miror illum regula 3 existimare lucem nitidius reflecti a vitri parte aversa quam ab illa ad quam lux primo appellit. Plures enim radij ad primam quam ad aversam veniunt, nam omnes qui ad aversam sunt venturi, primum ad primam venisse necesse est. Palam etiam ab ea superficie densius radium reflecti ad quam plures impingunt, caeteris paribus. De superficie aversa stanno etc. obducto, jam non loquor uti nec ille loquitur.   [>]
    *)  Christoph Scheiner, Rosa Ursina, sive Sol ex admirando facularum et macularum suarum phaenomenon varius (Bracciano 1630). [>]


Muzieknoten

Notae musicae per modorum notas nominandae.

    De notarum in canendo mutatione sic sentio. Cum 12 modorum sex tantum sint notae principales, id est cum in primo et secundo modis in tribus locis principalibus semper ut cani possit, id est, etiamsi tres notae hae principales sint ut sol fa — nihilominus tamen hoc sol et fa interdum solent in hisce modis in ascendendo vel descendendo in tenore, basso, superiore vel contratenore in ut converti. Hinc videre est tres hasce notas posse esse ut; imo interdum, uti dixi, practici docent sol et fa debere esse ut.

    Igitur ego consulo omnibus ut ibi in hisce modis nunquam canant sol aut fa, sed semper ut. Sic modi natura patebit, et semper ob oculos versabitur, ac sonus unus ut duntaxat memoria tenendus. Nec id pariet confusionem quia duo ut extrema octavam ab invicem distant; medium vero ab inferiore per quintam, a superiore per quartam. Estque haec memoria facilior quia in toto hoc cantu aut modis hisce nullubi quam hisce locis ut cani potest. Sic in tertio et quarto modis qui sunt primus et secundus Glareani [<] et Veterum, semper est re, et sic in caeteris.

[ 317 ]
    Ab hac regula excipere poteris interdum notas fusas quae ob celeritatem et diminutiones melius communi omnibus modis modo canendi sunt. Exempli gratia, cum modi nota est sol, fit ut celeriter canendum sit mi re ut re mi, ubi loco ut incommode sol caneretur, quia haec diminutio in singulis modis deberet differre cum jam omnibus modis sit communis. Quod expeditum est in citatis notis.


Regenboog

Iris quarta per telescopium videnda.

    Iris nunc tantum secunda aut ad summum tertia videtur nudis oculis, at per telescopium procul dubio etiam quarta etc. videbitur. Nulla enim ratio est cur non eo modo ex tertia fiat quarta, quo ex secunda tertia et ex prima secunda. Semper tamen debilior, ita ut quarta per solum telescopium appareat.


Maan

Maculae in Luna cur non appareant.

    Maculas in Luna nunquam videri merito aliquis miratur, cum ratio nulla sit cur non aeque ex Luna quam ex Sole et Terra vapores et halitus exire possint. Dicimus ergo esse quidem in Luna nubeculas, sed Solis radij ab ijs etiam repercutiuntur; et lux, a locis sub illis repercussa, per nubeculas transiens et cum repercussa a nubeculis hisce comjuncta, ad nos veniens, exiguam differentiam apud nos parit ab ea luce quae ab alijs locis Lunae ubi tales nubeculae non sunt, repercutitur, ideoque a nobis hae nubeculae videri non possunt, nudis oculis. Quid vero per telescopium fieri possit videndum. In Sole vero, cum lux per quam Sol videtur, ex ipso Sole veniat, non mirum est, si magna sit differentia inter loca Solis ex quibus ignis exit purus et ea ex quibus exit halitus, necdum in ignem conversus.   [<]
[ Ned. ]

[ 318 ]

Telescoop verbeteren

Telescopium promovere.

    Si quis faceret telescopium undique exacte clausum ita ut nec circa vitra ullus aer ingredi posset, aeris vero nonnihil ex tubo extraheret et quantum ferret laminae, ex qua tubus factus est, fortitudo, radij per illud vacuum, vel minorem aerem, euntes, minus perirent ad aerem repercussi; cumque ob transitum per vitrum prius pauciores sint, aliquid fortasse sensibile efficeret horum radiorum conservatio. Contrarium faceret tubus aqua plenus, quoque aqua foret densior, eo plus de radijs periret.

    Quod operae pretium foret experiri, ut D. des Cartes*) opinio refutaretur, ubi existimat eo fortiores fore radios, quo per densius medium transirent [<]. Nisi dixerit aliud esse medium densius, aliud plus medij°).


    *)  Descartes verhuisde eind 1633 of begin 1634 van Deventer naar Amsterdam. Het kan door B.'s bemiddeling geweest zijn dat Stampioen jr. hem een wiskundeprobleem voorlegde (IV, 217-8).
    °)  Dichter medium, of meer medium. Misschien stond over de deeltjes al in zijn Monde: "que d'autant que les petites parties d'un cors transparant sont plus dures et plus fermes, d'autant laissent-elles passer lumiere plus aysement" (Discours de la Methode, Leiden 1637, la Dioptrique, p. 23-24).


Hol of bol oculair

Radij post concavum telescopij vitrum cur divergant.

    In telescopio radij per vitrum concavum ante punctum concursus positum, vel per alterum convexum post illud ita positum ut homo exacte videre possit aut ut maculae optime appareant — radij, inquam, non convergunt ut Scheiner vult*). Nullus enim homo unius penicilli concurcum sentiret; oculus enim ita a Deo factus est ut omnes radij ab uno puncto visibili in pupillam cadentes (qui necessario divergunt), in retina conveniant. Concavum igitur vitrum in telescopio facit ut in videndo radij divergant. In maculis vero examinandis tubus aliquantulum extrahitur fiuntque ob id radij omnes unius puncti visibilis, sive penicilli, ubi concavum perfoderint, inter se paralleli, uti antehac alubi scripsi [<].
    *)  Kepler had in Doptrice, Prop. 86 (1611) aangetoond dat het oculair ook bol kan zijn. Scheiner zegt in Rosa Ursina [<], 130, dat hij al in 1613 zo'n kijker had gemaakt, en vanaf 1625 de zonnevlekken ermee bekeken had. Pas midden 17e eeuw werden ze algemeen gebruikt.   [>]
[ Albert van Helden, 'The astronomical telescope', Annali dell' IMSS di Firenze, Anno I, fasc. 2, 1976, p. 13-36.]
[ 319 ]

Bijziend

Myopes cur per exiguum foramen melius videant.

    Per exiguum foramen, myopes praesertim, acutius videmus [<], quia radij qui per exiguam partem pupillae mediae transeunt, longius concurrunt. Sic oculis conniventibus melius videmus. Sic etiam si partem pupillae digito aut alio quovis opaco tegamus. Eo enim modo diversus radiorum concursus per diversas pupillae partes vitatur.


Teken van ziekte

Aegritudinis futurae signum.

    Ut signum habeas tuae vel filij tui, praesertim pueri, valetudinis, accipe canem, qui nihil fere aliud edat quam pueri excrementa. Is ab ijs abstinebit cum puer aegrotat vel aegrotaturus est.


Diafragma in telescoop

Telescopij ex duobus convexis diaphragma ubi collocandum.

    In telescopio ex duobus convexis constructo [<] diaphragma collocandum est in ipso consursu radiorum, nempe ubi charta in speciebus excipiendis debet obtendi.

    In diaphragmate autem foramen rotundum faciendum est tantum quantum indicant lineae a centro primi convexi ad circumferentiam secundi circumcirca ductae; id est, si vitra sunt aequalia, et concursus radiorum exacte in medio inter utrumque, foraminis diameter sit exacte dimidia diametri diaphragmatis sive vitri alterutrius. Tunc enim eae species quae ad secundum vitrum perventurae non sunt, excludentur, ita ut earum radij, ad latera tubi reflexi, ad secundum vitrum non tantum inutiliter, verum etiam cum impedimento non perveniant. Multi enim per aliquotam reflexionem secundum vitrum transirent, ac se cum quibusque veris penicillis miscentes, confusiorem visum redderent. Penicillus enim cum quo mixti essent quidam radij puncti alterius, ex parte etiam visui punctum id inutile cum utili ostentaret atque ita punctum diversum s visibili videretur. Exclusi vero diaphragmati impingunt atque inde lateribus tubi ante diaphragma; etiamsi autem jam cum penicillis misceri vix possint, nisi illi qui ad latera tubi veniunt antequam ad diaphragma pervenire, tamen etiam illi suo discursu transversim diverberant multos verorum radiorum igniculos qui legittime per foramen et vitrum secundum ad oculum venissent.

Telescopij diaphragma quale essse debeat.

    Conveniens erit igitur diaphragma hoc formare in modum coni cujus vertex versus primum vitrum vergit. Hoc modo radij inutiles intra has angustias, videlicet tubi et coni latera, suffocabuntur; conus vero sit decurtatus, ita ut foramen tantum sit quantum necesse est. Quia vero tubus et conus ex ferro, quod stanno obductum est, aut alia politiore materia, radios toties reflectit ut etiamnum multi ex illis angustijs emersi, alij a lateribus reflexi, ad angustias non pervenientes, cursum radiorum requisitorum impediri possunt, totus tubus cum ipso cono colore nigro intus afficiatur; niger enim color omnium colorum minime aptus ad reflectendum videtur. Vel potius utere nigra papyro mollissima et porosissima quam radij inutiles ingredi possunt atque in ea suffocari, id est quiescere.
[ 320 ]
    Imo ad arcendos hosce radios inutiles non erit inutile totum tubum circa conum hunc aperire, ita ut prior pars secundae adhaereat per duriora tria aut quatuor filamenta. Hoc modo enim radij, intra tubi et coni latera venientes, extra totum tubum reflectentur. Idque fieri posset per integram primam tubi partem, nisi ab aeris illustrati radijs, undique volitantibus, metueremus.


Koorts

Febris typhodes natura

    Febris interna quae typhodes et lipirans vocatur cum exteriora frigent, ex qua tres filioli mei*) mortui videntur, refert prunas accensas, cum reliquae febres cum flamma comparari possunt [>]. Aliter enim corpus afficitur cum ignitum quid ex quo pedetentim ignis evolat, totum tamen accensum est, quam quod totum statim in flammam vertitur; multo enim haec tenuior est, rarior, et in plura loca extensa, etc.
    *)  Beeckman had vijf zoontjes verloren: Jacob [<], een ander dat maar een dag leefde (11 nov. 1622), Jacob (11 sept. 1627 - 22 okt. 1628), Jacob (14 aug. 1629 - 4 juli 1631 [<]) en Abraham (9 febr. - 8 aug. 1632). Zijn dochter was negen jaar. [<,>].


Snoek

Lucij piscis sympathia mira.

    Lucij piscis (belgice snoeck) caput abscissum et post 6 horas aquae ferventi impositum, movebatur, et cum eo reliquae ejus partes in mensa adhuc jacentes. Haec M. Mersennus ad Elichmannum*) scripsit; ipse vero epistolam legi. Profert autem pro argumento insigni ad probandam sympathiam°). Ego fidem illi rei non adhibeo; si enim aliquo modo successurum sperarem, id nullo negotio experiri liceret.
    *)  Johannes Elichman (ca. 1600 - 1639) was doctor in de geneeskunde toen hij zich in 1630 in Amsterdam vestigde, waar hij Descartes leerde kennen. Hij studeerde nog Oosterse talen in Leiden, en Gotisch in Denemarken (1634/5). [>]
    °)  Sympathie en antipathie [<] werden gepropageerd door J.B. van Helmont te Brussel, met wie Mersenne in 1630/1 correspondeerde. M. noemt de snoek in Questions inouyes (Parijs 1634). Van Beverwyck [<] hechtte er geloof aan.
[ Ned. ]

[ 321 ]


Buikwaterzucht

Ascites jam imminutus sentitur.

    Verte 4 [<]. Juffr. de Witt a medico Principis [Valentius] ascite laborare judicabatur; nihil vero fluctuationis, cum venter esset plenus, illa animadvertere potuit. Nunc vero, 17 Nov. 1633, plurima materia per vesicam evacuata, residui fluctum sentire videtur, materiamque in id latus, in quo ipsa decumbit, fluere dicit, quod tum ob nimiam distentionem, omnibus locis repletis, fieri nequibat.
[ 322 ]
Purgantia nihil ex mesaraicis ferunt.

    Ex venis mesaraicis, multo minus ex spacijs intermedijs in intestina, ne validissimis quidem purgationibus, nihil humoris noxij secedere affirmare ausim, etiamsi nullae in ijs valvulae forent. Nam vena porta admodum est ampla quaeque illi succedunt venae semper angustiores, donec in filamenta vix oculis, imo nullis oculis, conspicienda desinant. Quod autem ex cavitate majore ad minorem truditur, hanc obstruit, non aliter quam populus ex templo per januas exeundo experitur; nullus enim est humor tam tenuis qui non aliqua tenacitate colligatur, uti antehac saepius probatum est [<]. Ex majoribus vero arterijs sanguis non aliter ad minores, et ex ijs in carnes, secedit, quam pulsu sinistri ventriculi cordis, qui multis modis validior est et frequentior quam ille qui ex punctione tunicarum per acres materias in venis latentes, oriri antehac a me dictus est [<]. Praeterea multo majora sunt arteriarum oscula quam venarum, nec in tam exilia capillamenta desinere deprehenduntur.
[ Ned. ]


Tuberculose

Phtisin fumo vini adusti curare.

    Verte 2. [<] — Den roock van voorloop van brandewyn, door den neuse in de longhen getrocken, soude oock misschien ulcus pulmonum genesen, gelyck vooren [<] geseyt is dat den voorloop selve een sweerende vyngher geneest. Fumus enim hic cum sit tenuissimus, fundit ulceris materiam aperitque oscula arteriae venosae, ut possit pus, a sinistro cordis ventriculo tractum, in totum corpus per arterias expelli ibique a singulorum membrorum calore dissipari, cum in tam multas particulas sectum sit; et quod dissipari nequit vel ad venas redit, particulatim in morem urinae ad renes et vesicam potest devolvi, imo interdum, toto cumulo sibi adhaerente simul, vel ad renes vel ad aliud corporis membrum expelli.
[ 323 ]

Groot of klein

Corpora majora et minora aeque vas replent.

    Circuli aequales seinvicem terni tangentes, comprehendunt ubique 60 gradus cumque segmenta majorum et minorum circulorum circulis suis sint proportionalia, etiam spacium a majoribus interceptum, est proportionale spacio inter minores. Idem de sphaeris sentiendum, ergo tantundem corporum majorum et minorum in idem vas ingreditur [<].

    Ast duplex contactus considerandus est: unus quem nunc descripsi, alter qui est homogeneorum inter se. Cumque homogenea circularia non sint exacte circuli, tantaque sit inaequalitas in parvis homogeneis quam in magnis, idemque dici possit de combinatione atomorum, ex hoc diverso contactus intercepto spacio, rerum pondera fortassis aestimantur.


IJle lucht

Aer qui rarefiat.

    Aer rarefit et densatur quia igniculi in eo perpetuo vagantur. Hi enim suo motu aerem disijciendo rarefaciunt, qui motus a vi externa potest aliquantulum sedari, sed non omnino quia nimis violenter superne per omnes res impellitur. Sic aqua per hosce igniculos fluctuat.
[ Ned. ]

[ 324 ]

Longontsteking

D. Amesij peripneumonia quomodo habita.

    D. Amesius*) Roterodami 11o Novemb. mortem obijt cum, judice medico Jan Deumisz°), quartum jam diem peripneumonia vera laborasset. Mirabar illi venam non fuisse sectam; cumque ille ejus lipothymiam incusabat, extrema saltem, inquiebam, ad revulsionem fuerant liganda.

Capitis excrementa ad nares derivanda.

    Quod non ibi tantum, verum etiam in tabe laborantibus utilissimum judicabam; quantum enim ex hac ligatura pedes tument, tantum de parte morbifica decedit humoris morbum nutrientis. Sic etiam capitis excrementa in tabe laborantibus ad nares derivanda sunt, Quantum enim per nares emungitur, tantum a pulmonibus avertitur et minus tussis infestat; atque ita majori quiete pulmonibus concessa, ulcus facilius sanatur.
    *)  William Ames (ca. 1577 - 1633), theoloog (Cambridge), puritein, kwam in 1611 naar Holland. In 1622 werd hij hoogleraar in Franeker, in 1632 adjunct van Hugh Peters [>] in Rotterdam, waar hij les ging geven aan het Engels college; hij schreef enkele werken, m. n. tegen de Remonstranten. Bij een overstroming vatte hij kou.
    °)  Jan Domisz. van Blenckvliet (ca. 1588 - na 1648), in Leiden ingeschreven (1611, med.) als Johannes Dominicus Roterodamensis, was Remonstrant.


Oneindig

Infinita non aequalia.

    Infinita cur necessario forent aequalia non video, nam cum atomi circulares sint infinitae, certe semicirculi earum sunt duplo plures. Hoc inservire poterit spinosis quibusdam dubijs extricandis.
[ Ned. ]

Zieke

Aeger potum mingens qualem biberat.

    Franciscus Lansberge*) aegrum vidit qui vinum, lac, aquam, etc. eo modo affecta mingebat quo biberat; id est vinum, etiam mictum, erat vinum. Aeger multum biberat ac mingebat, tandemque ex hoc morbo mortuus est. Magna haec fuit osculorum venarum et arteriarum apertura.
    *)  Geb. ca. 1582, studie geneeskunde in Leiden vanaf 1612. Zijn vader was remonstrants predikant in Rotterdam (afgezet in 1619) en broer van de astronoom Philips Lansbergen.
[ Ned. ]

[ 325 ]     [11] nov. - [29] dec. 1633

Long

Pulmo tabidus parum ex se reddit per os.

    Ex pulmone ipso in tabe parum aut nihil videtur per os expui, sed totum id ex capite descendit. Cur autem potius in hoc morbo, imo etiam in morbo pulmonis notho catharrus moveatur quam in alijs febribus, vulgo medicis fortasse notum est.
[ Ned. ]

Bruno

    In Nov. 1633 meo rogatu ad me misit D. Elichmannus [<] Bruno Nolano [<,>], De l'infinito universo et mondi, in quo multe occurrunt consideratione digna et meis atque aliorum antehac dictorum in physicis respondentia.


Lumen Terrae nostrae cur nos non afficiat.

    Dicit in Dialogo terzo lumen Terrae nostrae nos non afficere, Lunam vero aliosque planetas id percipere.

    Rationem ego addo secundum mea principia. Quia lumen ex Terra exeuns, fere recto gradu ascendit, non ita tamen recto a centro ad circumferentiam ut postquam e Terra emersit, non disijciatur in omnes fere partes, magis tamen versus eam partem ad quam coepit moveri; parvam igitur patitur in particulis inclinationem. Partes quae prope nos exeunt, aliquo modo in nos quosque vibrant suos radios, sed propter magnam inclinationem pauci ad nos perveniunt statimque a crasso aere et vaporibus officiuntur. Et si plurimi pervenirent, non tamen ij multi forent ob Terrae convexitatem quae longius distantes igniculos omnino excludit. Ad Lunam vero atque omnia remota totum Terrae radiat hemisphaerium.

Planetae cur ad Solem non cadant.

    Hinc etiam sequitur (id quod etiam ante scripsi [<]) cur Terra et caeteri planetae in Solem non cadunt. Nimis enim multis ex eo excussis igniculis opprimuntur; particulae vero planetarum, cum lumine eorum prope Solem ab ijs excussae, non aliter in Solem ruunt quam lapides apud nos in altum emissi, recidunt, quia quo propius pervenere, eo paucioribus emissarijs impediuntur.
[ 326 ]
Planetarum nutritio.

    Sic nutritio corporum magnorum vicissitudinaria facilitatur. Quodcunque enim aliquo modo eousque pervenit ut reijci nequeat, pergit moveri ad id usque; ibique, cum illius mundi particulis mixtum, eas auget, nutrit, ab ijsque tandem ita praeparatur ut ab ijs etiam excuti possit; secumque semper aliquid exeuntes igniculi auferunt, vel terreum vel aqueum etc. Integri vero lapides exire nequeunt quia igniculi eos vehere non possunt.


Koorts als vlam

Febris cum flamma fere extincta confertur.

    Febris excitatur sicut flamma, quae fumum invadens eum consumit, nec potest tantum fumi educere quantum absumit ob materiae inaptitudinem ad flammam nutriendam; extincta vero flamma consumens fumus iterum per calorem praesentem multiplicatur, quo crassescente tantum iterum igniculorum in unum locum venit ut non tantum elevare humorem, sed etiam in ipsos igniculos disijcere valeat, qui, cum prioribus conjuncti, vicinas fumi particulas facilius quam primi soli (non omnes enim hoc actu evolarunt) corripiunt. Hi vero igniculi facti sequentes adhuc multo celerius accendunt, unde fit ut flamma tam subito nasci videatur.

    Hae flammae interpolatae videri solent in lignis non omnino aridis; in illis etiam quae ex medio igni in aerem liberiorem educuntur. Tales etiam sunt flammae candelarum aliquando tremulae quae quidem semper ardent, at modo magis, modo minus ob materiae quam trahunt dissimilitudinem, vel medij per quod trahitur saebum, varietatem. Ubi etiam aer novus, semper succedens, consideratione dignus est; de quo ante alubi [<].
    [ < , > ]


    Quotidianarum febrium materia fortassis semper est in ventriculo aut aliquo loco intestinorum.


Febres cur vesperi exacerbentur.

    Interdiu ex arterijs in musculos plurimum effunditur, quia tum musculi sunt in actione, qua multum ex ijs exhalat. Ac pori magis aperti plus recipere possunt; noctu vero plus ad interiora rapitur. Hinc febres vesperi fere exacerbantur cum earum materia intus sita sit.


Crisis sexti diei cur mala.

    Crisis ante septimum diem significat febrem tertianam seu quartanam anticipare. In tertiana enim paroxysmus est in die 1, 3, 5, 7; in quartana in die 1, 4, 7. Anticipare autem est malum, ideoque sextus dies est mali ominis.


Febres synochae.

    Febres synochae fieri videntur eo modo quo vinum circa ver aut alio quovis casu turbatur (Belgae dicunt: de wyn reult [<]). Neque mirum est turbam illam excitare calorem.
[ 327 ]
Sanguis cur omnis afficiatur.

    Partes omnes sanguinis omnibus, id est invicem, permiscentur, uti ex ratione circulationis, antehac receptae [<], videre est. Una igitur ejus parte affecta, omnes necessario afficiuntur; particulae enim quaedam earum quae modo erant in manu, mox erunt in pede et vicissim.


Febres cur per integros dies moveantur.

    Febres per integros dies moventur ob insignem noctis et diei differentiam, uti etiam semel fere de die excrementa excernimus, aut bis; videlicet mane et vesperi videtur ipsa hora nos ad id admonere. Vere tamen ratione et consilio usi alijsque occupationibus distracti, multo facilius eam horam transgredi possemus quam partes interiores quae solo naturae instinctu ducuntur.


Febrium intermittentium procreatio.

    Sic febres intermittentes fortassis oriuntur propter obstructiones ductuum ex vesicula biliaria et liene in ventriculum et intestina. Nam verisimile est per cordis diastolen, qua ex cava, jecore, et lacteis venis materia trahitur, etiam ex illis ductibus per successionem excrementa bilis et melancholiae in intestina trahi. Obstructis vero illis meatibus, impletur vesicula bile, qua repleta pungitur et ad excretionem excitatur. Quae excretio, si fiat in carnes jecinoris, non mirum putridam hanc substantiam statim in cor trahi; cumque lien sit major vesicula, pus temporis requiritur antequam ita repleri possint omnes ejus pori ut ad excretionem excitur. In illa lucta semper etiam aliud ex obstruente materia exhalat et dissipatur; idque fit tamdiu donec iterum viae ad intestina patent.

    Intermittentes igitur optime curantur inedia, dietia attenuante, et vomitibus.

    Id quod meatus hosce obstruit paucum esse videtur, ideoque exigua quantitate in dissolutione febrium ad os et labella excussum fere apparet.


Nutritur mesenterium per lienem.

    Quintuplo plures arteriae transeunt per lienem quam per jecur, ita ut videatur nutrimentum mesenterij per lienem mitti, per jecur vero una cum novo chylo ad cor redire.


Auriginis et tertianae differentia.

    Aurigo (de geelsucht) fit obstructo meatu ex jecore in vesiculam; tertiana obstructo eo qui venit ex vesicula in jejunum intestinum.


Fames interdum sedatur clauso pyloro.

    Ad Sennerti, Lib. 3, par. 4, cap. 1 [<]. Fames potest sedari quia clauso pyloro sensus succionis non venit intra ventriculum.



Slypen.

    [ ... ] *)
    *)  Twee aparte pagina's zoals eerder [<], nu met "verte 4" als afbakening. Zie hierna [>].


[ 328 ]
Febris quotidiana.

    Febres quotidianae forte fiunt quia id, quod in ventriculo coqui non potest, singulis diebus semel excutitur. Somnus enim et vigilia insignem differentiam incoctionem introducunt. Nihil autem incoctum ex ventriculo exit quia eum non pungit. Hinc etiam quotidiani ventris dolores, imo et capitis et reliquarum partium.


Febris tertiana.

    Obstructo poro biliario tam diu bilis in vesicula biliaria colligitur donec ea irritata porum eum aperiat. Eo aperto bilis ventilata per periodos expellitur, prout novam acredinem singulis biduis acquirit. Haecque expulsio vicissitudinaria in vesicula septies fere dicitur quia vesicula haec non plus bilis capere potest quam quae septem vicibus expelli possit. Lien vero plures paroxysmos creat quia capacior, vel quia singulis vicibus minus forsitan ejus putrefieri debeat ad paroxysmum excitandum. [>]


Febrium paroxysmi quando sint breviores.

    Febrium paroxysmi citius finiunt cum cutis est aperta, ut fit cum aeger decumbit in hypocausto, quia materia quae febrem excitat, ex corde per arterias in carnes emissa, per apertam cutem facilius evolat, quae alias per venas iterum in cor attrahi deberet et emissa calorem secundo excitare. Quo ergo plus singulis vicibus per cutem exit, eo minus ad cor redit.


Febris tertiana.

    Non magis [<] omnes partes bilis in vesicula simul putrescunt, quam in trituratione; vel potius cum vitra formantur in ferrea patina, omnes arenulae simul frangi possunt. Etiamsi enim vitrum omnes pervagantur, multae tamen arenulae inegrae manent, imo paucissimae in pulverem franguntur. Ut igitur hic pulvis factus a vento oborto simul totus ob levitatem dissipatur, sic putrefactum omne ab irritata semel natura omnino excutitur.


Venae spermaticae, cur non multum seri contineant.

    Venae spermaticae dictae minus seri continent quam aliae quaevis venae, quia sanguis cum sero per arterias in renes immittitur. Cumque renes aptam substantiam nacti fuerint ad serum transcolandum, venae renum nudum sanguinem ad cor revehunt. Ex hisce autem venis venae spermaticae suum sanguinem habent. Hinc fit ut semen spirituosius, crassius et potentius sit quam alia materia qua carnes reliquae, praeterquam testes, nutriuntur.


Febris quartana.

    Obstructo vase brevi, tam diu forte fit intermissio febrilis donec lien jam plenus novis excrementis, post paroxysmum hunc congestis, iterum pungitur. Interim vero semper aliquid putrefactum est. Per vas breve venosum melancholia primae regionis extrahitur; per arteriosum vero vas breve melancholia tertiae regionis expellitur.
[ 329 ]

Wit

Album cur disgregare dicatur.

    Album colores rerum disgregat, id est, cum particulae albae, vel globosae vel asperae, sint omnis lux; et color ad eas impingens ita dissipatur ut nihil pristinae figurae retineat, sed mera fiat lux. Nigrum vero constat cubis et planis superficiebus, ad quas colores, uti erant, et ad unam aliquam partem, reflectuntur. Sic omnia specula, quo tersiora, eo nigriora apparent et minus ipsa conspiciuntur [<].
    [ > ]


Warm bed

Aer ad lectum calidum ut ad focum advolat.

    Ad lectum calidum, in quo decumbimus, eo modo aer externus accedit quo ad ignem pellitur. Id fit quia homogenea aeris multa per calorem dissolvuntur in atomos aut partes aerem componentes; quae ex loco calido excutiuntur et, corporibus circumstantibus impactae, una cum igni ea ingrediuntur ibique, aliud quid quam aer existentes, haerent. Pauciore igitur aere reddito, alius necessario in eum locum pellitur.
[ Ned. ]

[ 330 ]

Vallen

Res prope Terram cur ad Terram cadant.

    Quae propinquiora sunt Terrae a toto Terrae hemisphaerio affici nequeunt, ut ante diximus [<]; nec ea quae oppositam Terrae partem feriunt, haec propinqua tangere queunt. Unde sequitur ea versus Terram urgeri. Quae fortassis causa est cur omnia prope Terram existentia ad eam cadant quae, si remotiora essent, in certa ab ea distantia manerent.

    Quod exit a magnete aerem discutere videtur, non aliter quam nuper de igni diximus [<].

[ Ned. ]

[ 331 ]

Kind

Vomitus infantibus cur facilis.

    Infantes*) facile vomunt quia ventriculus eorum magnam habet superficiem respectu cavitatis; facile igitur id quod in eo est, ab illo vincitur.
    *)  28 okt. 1633 was Suzanne geboren, het zevende kind (alleen de twee dochters waren nog in leven) [<,>].
[ Ned. ]

[ 332 ]

Opgesloten lucht

Aer intestinorum.

    Intestinis in anfractibus idem [<] accidit ratione aeris vel venti, quem vocant, quod tubis aquaeductuum, qui eo loco admodum urgentur.

    Aer ex intestinis non trahitur in hepar quia semper haeret loco superiore et oscula venarum lactearum perpetuo in humore occultantur.




Beeckman | Journaal - 1633 L b (top) | vervolg