Beeckman | < Journaal > | Index

Zien , lenzen , koortsen , student , Benedetti , Tartaglia , planeten , lente , Fabricius , Hippocrates , aderklep


Isack Beeckman - 1633 L

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome III: 1627 - 1634 (1635)



[ <   254 ]

Zien en onderscheiden

Distincte videre quid sit explicatur.

    Te Dordrecht den 1en Jann: 1633.

    Distincte videre non eodem modo (quamvis vulgo aliter videatur) dici potest. Tota enim Luna videtur distincte, item maculae ejus, toti montes, totae urbes, totae domus, totae fenestrae, litterae, et tandem pulicum crines per instrumentum visorium. Et si instrumenta forent subtiliora et plus luminis per specula ustoria rei videndae applicarentur, etiam crinium istorum minimas forsitan particulas videremus.

    Distincta igitur visio fit secundum rationem distantiae; idque dicitur distincte videri cujus omnes radij in pupillam oculi incidentes, in tunica aragnoide in unum punctum conveniunt, quod fere fit ab omnibus radijs paralleloos ad pupillam venientibus. Punctum igitur in Luna, quod omnes suos radios ad pupillam directos sensibiliter parallelos emittit, tantum est ut totas regiones aequet. Illae igitur confusae videntur quia omnes earum radij in unum punctum post humorem cristallinum in tunica dicta concurrunt, nam nulla unius puncti sensibilis est distinctio; sic urbs e longinquo visa ita ut duntaxat punctum repraesentet, non videtur ut urbs, sed ut punctum aliquod: a puncto quod ex silva aut monte provenit, different. At cum tam propinqua est urbs ut domuum cacumina ad pupillam paralleloos veniant, non haec, sed urbs videtur. Adhuc propinquioribus lapides aedificiorum puncta fiunt visibilia per eaque toti muri, aut parietes, videntur. Sic litterae in pariete scriptae e longinquo non videntur, sed tres in rectum conjunctae, videntur ut linea; novem vero ut quadratum dispositae, videntur instar maculae. Pulicum membra singula ad pupillam paralleloos venientia, fiunt puncta visibilia per quae toti pulices videntur.

    Myopibus ex longinquo haec puncta visibilia sunt majora, presbytis vero majora sunt puncta ex propinquo visa, ideoque his propinqua exigua videntur confusa, illis exigua longinqua. Qui ita sunt presbytae ut non nisi paralleli radij in tunica concurrere possint, ij omnia non majora quam est pupilla oculi eorum confuse vident.
    [ <,> ]

[ 255 ]

[ Ned. ]

Psalm 36

Psalmus 36 cur a plebe corrigatur.

[v]     Psalmo 36, versu nono, pro mi fa la sol mi fa mi canit vulgus in templis mi la la sol mi fa mi, natura illi suggerente consonantiam fa la huic modo, quo totus hic psalmus canitur, non convenire. fa la enim pars est modi, cujus finalis est re qui etiam est sol; psalmus vero est modi cujus finalis est ut qui etiam potest esse fa.
[ Ned. ]

[ 256 ]     10 jan. - [4] april 1633

Lenzen

[v]     Hieronymus Sirturus [<,>], parte 2, cap. 22 Telescopij dicit majus aut minus specillum sive lentem, in eadem forma paratam, suscipere diversam figuram.

    Ubi ille errat, quia non videt majorem lentem per extrema sua punctum concursus propius lentem constituere quam lentes minores quia hi centro sunt proximiores. Deinde nescit radios, per extrema transeuntes, superare illos qui prope centrum transeunt, quia triplo plures radij transeunt per eandem latitudinem; circulus enim duplum habens diametrum, occupat quadruplum spatium. Cum igitur punctum propinquius a pluribus radijs constituatur, fit ut remotius obscuretur, id est negligatur. Idcirco forsitan praestabit loca circa centrum tegere, ne confundant punctum propinquius, nisi putes radios, proxime centrum paralleloos fere incidentes, illud punctum sub transitu illustrius reddere.

[ Ned. ]

[ 259 ]

Vergaarpunt

    Nadien dat het vergaerpunt is achter het glas de lenghte van den <anderhalven> diameter van de spheraciteyt, als de stralen, door het glas gaende, strax wederom in de locht kommen*), ende, als sy, int glas ofte water, so dick synde blyven vergaderen achter het begin vant glas de lenghte van den halven diameter°), so moet volghen dat een dicker glas op hetselfde becken geslepen, eer vergaderen sal als een dunder.

    Dit kan dienen om het vergaerpunt beter byeen te brenghen, te weten als men op het midden vant geslepen glas aen een ander, aen beyde syden plat, plackt, omdat andersins de stralen doort midden verder vant glas byeen vergaderen. lens met kegelvormig stuk glas

db ende ca syn twee stralen.
ab de bollicheyt vant glas.
fh ende eg is de dickte.
l daerse willen byeen kommen.
n daerse souden byeen kommen.
m daerse ymmers byeen kommen.
fi ende ek gaen so door de dickte.
bn ende an sooder geen dickte en waer.


    *)  Beeckman schijnt zich hier te vergissen: 'anderhalven' ontbrak (zie 260n).
    °)  Dit geldt voor een dubbelbolle lens met gelijke kromtestralen.

[ 260 ]
[v]     Radij ergo db et ca, si nulla esset vitri <bgha> densitas, concurrant in n quod quidem Keplerus tota convexitatis <sesqui>diametro distare asserit*). At si totum spatium usque ad l vitro plenum foret, concursus fieret in l; radij igitur, dum sunt in vitro, eodem modo se habent ac si totum iter tali corpore esset; exeunt ergo ad k et i. Inde vero sese ita habere videntur ac si primum ex convexitate exirent, atque procedunt paralleli cum bn et an, unde fit ut necessario concurrant in m.

    Hinc patet magni referre ut crassities vitri sit aequalis. Si enim ag brevius sit quam bh, radius ca inter m, n et radius db inter m, l conveniet, si, inquam, bh longius sit quam ante positum erat.


    *)  Kepler had het brandpunt voor een platbolle lens bepaald op anderhalf maal de kromtemiddellijn. Beeckman had Dioptrice gelezen [<], maar dit kennelijk verkeerd onthouden: 'sesqui' ontbreekt. Wel stond er: "at experientia testatur longius a vitro distare", maar het is doorgestreept.
[ Ned. ]

Laten zien

Lumen candelae nobis manifestat res exiles aeque ac Sol; non vero ita magnas.

    Per lumen candelae videmur unicam litteram ex tam longinquo fere spatio videre posse quam per lumen Solis. Putamus vero aliter se rem habere quia littera e longinquo latet, at toti libri, homines, aedificia per lumen Solis videntur e longinquo; non vero per lumen candelae quia (ut ante alibi dixi [<]) nimis attenuatur. Est enim parva proportio inter distantiam candelae a littera bene visa et distantiam candelae a partibus libri, hominis, aedificiorum.

    Fere dixi quia lumen Solis candelae lumine multo est defaecatum. In flamma enim candelae multi adhuc vapores insunt et fumi necdum inflammati, qui non nisi, cum longius digressum est lumen, separantur et consumuntur, tum videlicet cum jam nimis tenue est quam ut per id videri aliquid distincte possit. [>]

[ 261 ]
Litteras noctu longissime manifestare.

    Qui igitur de nocte multis candelis ibique urentibus litteram ferream (ne comburatur) illustraverit, ea non minus fortasse bene ob noctis ad oculum obscuritatem e longinquo per telescopium ac nudum oculum videri possit quam de die procul dubio effecerit.
[ Ned. ]

[ 264 ]

Koortsen

Febrium inermittentium paroxysmi cur integris diebus numerentur.

    Sennertus, de periodis febrium intermittentium*), prolixe satis disserens, non satis videtur explicare cur potius integris diebus quam horis, aut alijs temporum partibus, periodi integrentur. Nam anticipatio et postpositio ita se habent ut dies integer inter eas sit medius, id est tam multae sunt postpositiones quam anticipationes. Explicandum igitur erat cur potius 24 horae quam 30, 15 etc. inter illas medium sint.

   Causa hujus rei ad noctis et diei vicissitudinem referri debere videtur. Maxime enim insignis haec est mutatio. Singulis diebus homo semel tot horas dormit, semel prandet, semel caenat, semel aut bis excernit, semel se vestit et vestes exuit, omnesque omnino ejus actiones cum die finiuntur et redeunt. Quid mirum igitur si interna etiam ejus opera integrorum dierum periodos habeant, cum ab externis illis toto vitae tempore sollicitentur, et consuetudo voluntaria etiam sola interdum (ut illis qui certo tempore excrementa egerere consueverunt) ad naturam certa hora stimulandam sufficiat.


    *)  Daniel Sennert [<,>], de Febribus Libri IV (Wittenberg 1619)  [1653].
[ Ned. ]

[ 266 ]     4 - [8] april 1633

Ontstaan van Aarde

Atomorum confluxus an Terram fecerit sententia Democriti.

    Mirum videtur Democritum existimare Terram ex atomorum confluxu provenire, cum nullas unquam particulas ad Terram nostram accedere sentiamus, nisi quis Alpes ex coelo cecidisse crediderit, aut insulas (quae ab Antiquis subito dicuntur natae), primum in intermundio coivisse, postea vero a Sole motas usque ad nostrae Terrae activitatem, forte fortuna, in mare cecidisse. Casus autem illius celeritas fecit ne quis unde venerint, animadvertere potuerit. Terra autem non ante inter intermundia ex collectione atomorum crescere et augmentari potest quam atomorum talis fuerit confluxus uti in Terra nostra est seminum ex quibus crescunt arbores, etc. In seminibus enim apto loco positis, aliquid est quod motu suo recipit in se, quod sibi conveniens adjacet. Qui motus actum accipit a Solis vel alterius cujusvis corporis calore.


Longziekte

Pulmonum morbi ut curari debeant.

    Liactus quos vocant Medici seu eclegmata, quibus ulcera etc. pulmonum curare tentant, usque ad ipsos pulmones non videntur pervenire. Asperae enim arteriae nimis sunt longae et circa finem nimis exiles quam ut tam tenax humor ad earum finem pervenire et per earum ocula in pulmonem exire possit.

    Idcirco danda opera est ut per fumos et vapores idem fiat. Hi enim cum aere mixti, totum pulmonem complere possunt, estque is proprium pulmonum ingrediens. Quia autem toubacum et alia accensa saepe nimis acres et densos fumos exhibent quam ut eos pulmo absque suffocatione posset recipere, quaerenda sunt talia quae calefacta, duntaxat leves fumos edunt. Et si capsula tam exigua (qualis est aen de toubackpypen) huic rei non sufficiat, fiat tanta ut odor ex toto acervo exeuns, per exiguam fistulam in nares vel os receptus, intentioni tuae satisfaciat.

[ Ned. ]

[ 268 ]     [8] - 23 april 1633

Tering

Phtisis cur emaciatos reddat.

    Mynheer van Berckel [<], borghmr binnen Rotterdam, na der doctoren segghen de teeringhe hebbende (ende in der waerheyt syn fluymen, hoest, ende magheren deselvighe genoeghsaem betuygende), so hebbe ick den 8en April 1633 bevonden dat syn pols 19 mael sloegh teghen mynen 20. Ende eenighe daghen te vooren dat het wel 3 of 4 polsen scheelde dat de syne tragher was.

    Hinc concludendum videtur vel febrem posse esse absque frequentia pulsus, vel phtisin absque febre. Verum tum dubitabitur quae possit esse causa emaciationis, cum ea in tabe oriri videatur a nimio et continuo carnes absumente calore, per arterias in totum corpus sparso.

    Hanc igitur causam ego sitam esse existimo in particulis ex putrescente pulmone, mediante aere per cor et arterias ob similitudinem substantiae partes omnes corporis solidas vellicantibus, et intra earum poros ingrediendo solventibus. Verisimile enim est particulas pulmonis solidas, putredine solutas atque ad minima homogenea redactas, una cum aere per laeves arterias in cor rapi atque inde totum corpus pervadere. Particulas vero illas eam habere figuram quae instar cunei solidas corporis partes frangat, non aliter quam nomae, cancer, etc. ejusmodi fermenta omnem circumjacentem carnem depascit et pestis materia vaporosa non corpus ipsum, sed spiritus aut saltem tenuiora corporis nostri suo ingressu et mixtura dividit, divisaque actiones suas exerere nequit. Atque illud est quod ab Hippocrate 'to theion' dicitur, quia figuram hanc homogeneorum talium nemo facile explicaverit.

    Ulcus autem pulmonis frequentius phtisin causatur quam partium aliarum, quia hae partes illo aeris vehiculo versus cor et arterias carent. Nec tamen raro etiam ex illis putrescentibus hectica excitatur, maxime vero cum ob febres ardentes ipsius cordis substantia raditur.


Spijsvertering

Cibus in prandio et coena sumptus quamdiu in ventriculo sit, quidque illi porro accidat.

    Cibus qui in prandio comeditur, usque ad horam quartam vel circiter in ventriculo coqui videtur; post vero usque ad coenam per intestina volvi anum versus, atque interim ex hoc chilo hepar id, quod nutritioni est aptum, attrahere.

    Attractio illa fit ut reliquorum omnium, per arteriarum motum. Hoc enim motu in systole succus, ex venulis in loca ab arteria concidente deserta, exprimitur, ut etiam ante significavi. Haec attractio fit per noctes diesque absque intermissione. At cum homo vigilat, spiritus ex cerebro per nervos in musculorum membranas emissus, easque motitans, tendens, etc., eundem in modum etiam attrahit, uti jam attractio sit multo vividior et quasi duplex; cum homo dormit, ea attractio remittitur utpote unicam duntaxat attractionis causam obtinens. Venis hoc modo exinanitis, etiam inanitur earum fons videlicet jecur, quo spatiola vacua acquirente, siccus ex intestinis per venas lacteas in ea exprimitur. Venae autem illae tam sunt exiles ut in mortuo animali non appareant; et nisi tam essent exiles, non tantum tenuior pars chili, sed etiam crassior transfundi posset, quod in venis multos morbos causaretur*).


    *)  Later [>] blijkt dit geschreven bij het lezen van Sennert [<], Medicinae practicae Liber tertius 'de Morbis ac symptomatibus infimi ventris' (Wittenberg 1631), pars 3, cap. 1: 'de Mesenterio et vasis mesaraicis venisque lacteis'.
[ 269 ]
Post septem autem, credo, horas a prandio, chilus fere ad intestinum rectum pervenit, ibique id incipit vel licare et flatus putrescendo excitare, ita ut non pauci, antequam decumbunt, secedere coguntur; mihi vero et plurimis alijs, ob consuetudinem, non talem affert molestiam hoc simplex excrementum ut ante tempus matutinum exonerare cogar. Tum vero duplex excrementum sua multitudine intestinum id aggravat, quod in eo est acre aut flatulentum; jam non tam laxe habitans, latera ejus ex propinquo pungit et tendit, nam coena tantundem fere excrementi quam prandium suppeditat. Cibus enim in coena sumptus, non tam brevi tempore ex ventriculo excutitur quam dum homo obambulat etc., sed, ut ante dixi [<], circa horam secundam, aut, cum cibus est concoctu difficilior, circa tertiam noctis ventriculus sese exonerat.   [>]

Sudor cur vigilantibus post tertiam noctis horam obveniat.

    Qui autem post illam horam in lecto vigilat, fere sudorem per universum corpus emittit, quia attractio jam confertim fit ob accessum spiritus in musculos, ita ut etiam tenuior pars chili per jecur et orificia venarum capillarium in carnes et cutem attrahatur, qui alias inter dormiendum per insensibilem perspirationem lente solet exhalari. De die vero, etsi eadem sit magnae attractionis ratio, non sudat homo, quia non tam calide tectus est et novo semper aeri occursat. Post septem igitur 8 vel 9 somnij horas, nihil ex intestinis venae amplius accipiunt, sed partes circa ventriculum exinanitae, alijs excrementis pituitosis implentur, atque ita vicinae illae partes sese exonerant in ventriculum et intestina. Tertia vero corporis regio per insensibilem perspirationem vacuatur usque ad prandium, quod nobis qui non operantur facillimum est ferendo. Qui vero ab hora quinta operantur usque ad octavam, eorum carnes tam multo labore non tantum ab excrementis liberantur, verum etiam ipsae difflantur et consumuntur, ideoque illi hora octava esuriunt.


Nachtelijke studie

Lucubrationes quid mali attulerint mihi.

    Cum juvenis essem, contigit ut hyberno tempore totas tres menses post coenam usque ad horam primam, aut circiter, noctis legendo studerem. Atque animadverti, postquam aliquamdiu sedissem, pedes frigere, post vero eos calere, tandem verum iterum frigere, ac tunc ibam cubitum, ubi iterum calescebant, et dormiebam fere usque ad octavam aut nonam. Sed finitis ijs mensibus, manifesto sensi mentem esse laesam, nec de ijsdem quibus ante tam acute disserere quibam, ideoque totius anni vacationem a studijs mihi indixi.
[ 270 ]
Ventriculo pleno cur externa frigeant.

    Ratio cur frigerent pedes est quia cum cibus in ventriculo coquitur, totius corporis calor eo tendit. Nam cum cibus, in ventrem immissus, non sit tam calidus quam partes corporis circa ventriculum sitae, multae necessario caloris particulae ex circumpositis partibus in poros cibi vacuos exprimuntur, multaeque ex arterijs, quae in partes illas immissae fuissent, in cibum aberant, His autem vicinis partibus hoc modo aliquantulum evacuatis, externae partes suum calorem (quatenus plus jam ejus habent quam partes praedictae) in illas effundunt, ideoque, minus caloris solito retinentes, friger videntur. Haec eo fere fiunt modo quo antehac [<] glaciem fieri dixi circumposita nive sale mixta, circa vitrum aqua plenum. Imo si lapidibus venter impleretur, etiam externae partes frigefierent.

Cibo concocto cur externa caleant.

    At cum jam cibus coquitur, qui et ipse in se particulas caloris continet, eae particulae coquendo solvuntur et volitant primum ex ventriculo per poros in totum corpus; deinde dum expelluntur tenuiora ex ventriculo (ut fit illis qui saepe a mensa ad mingendum coguntur surgere) et, ut ante dixi [<], per hepar in extima corporis attrahuntur, non mirum est pedes incalescere. Ubi vero hi ignes superficiarij, in tenuiori ciborum substantia delitescentes, absumpti sunt, et jecur ipsos humores jam accipit (qui magis sunt consistentes et sanguini faciendo apti, et in jecore novum iterum calorem accipiunt), idem iterum fit quod modo dum cibus in ventriculo coqueretur. Et si quidem cibi calidissimi in ventrem ingerantur, nihilominus tamen eadem quae dicta sunt, contingent. Hic enim calor statim per poros insensibiles secedit cum non habeat a quo nutriatur; ignis enim foci eum introduxerat.

kolf met water, kraan

Ademhaling

Expirationis et inspirationis differentiam examinare.

    Hoc instrumento poterit aliquis differentiam expirationis et inspirationis examinare. Nam ab aqua repleto, siphunculum c vicissim aperi et claude, ad modum quo fit aegri inspiratio et expiratio. Idque continuo fiat, donec tota aqua effluxerit. Si enim siphunculus tubum claudit dum aeger inspirat, eum vero aperit dum aeger expirat, sitque numerus expirationum minor ante totalem aquae effluxum quam tunc, cum in inspiratione siphunculus tubum aperiret, erat numerus inspirationum, patet inspirationem esse tanto tardiorem.

    Poterit etiam aegri inspiratio et expiratio hoc modo conferri cum respiratione hominis sani. Si enim in aegro aqua citius effluxit, ejus inspiratio vel expiratio est celerior, etc.

[ 271 ]

Koorts

Febris qua interiora ardent, ratio et cura.

    Qui febre laborat qua interiora ardere videntur, exteriora vero frigent, illis calor ille internus ex foco per poros ad stomachum etc. pervenit, non vero ex corde per apertos canales, arterias dico, diffunditur.

    Proinde ut quis a tali febre liberetur, dabit operam ut calor per arterias egrediatur. Cumque materia hujus febris in vena ita est conclusa, ut ab ea ad cor non sit manifestum iter, alterum excitabis calorem qui, per arterias in extima corporis dispersus, ad se etiam hunc latentem rapiet. Optime autem calorem excitabis, si in lecto totum caput tegumentis operias, atque ita eundem fere quem expirasti aerem, inspirando recipias. Sic totum corpus intus et extus calidum calorem illum latentem etiam discutiet et undique poros et vias aperiet quibus possit foras evolare.

Sudor qui commode provocetur.

    Sic qui sudare desiderat, vigilans quiete, jaceat toto capite ut supra opertus. Sic enim tam diu fere sudabit quam volet, et cum satis, superque ejus judicio, sudatum est, primum nares frigido aeri committat; deinde tegmina minuat; tum genua attollat, etc.

    Aeque existimandum hoc pacto interiora nimis reddi calida, cum ratio et experientia demonstret sic externa potius calida reddi; imo, cum venarum oscula etiam in ore et fere ubique desinant, senties et sitim, sudore circa os exeunte, et omnes fere squalorem, minui.

[ Ned. ]

[ 272 ]     23 april - 15 mei 1633

Hoofdpijn

Caput cur mihi doleat post esum cibi durioris.

    Caput mihi solet dolere post cibum durioris concoctionis, praesertim post esum piscis et super cibum illum vini liberaliorem haustum ingestum.

    Ratio etiam rei est quod fundus ventriculi mei frigidior est. Cibus igitur diutius in ventriculo haerens, corrumpitur; cumque illum fundus nauseabundus conatur eijcere, eum non adjuvat stomachus, quia corrupti illius cibi nidore non delectatur, ideoque se non comprimit accedendo, sed potius aperitur fugiendo et retrocedendo. Aperto illo et longius ab hoc chylo distante, non potest is per pylorum exprimi, sed a fundo ventriculi duntaxat concutitur, atque ita tenuiores partes ejus. Vapores facti, adjuvante etiam vini levitate, per apertum aesophagum etc. caput replent ibique cerebrum et praesertim meninges, quibus ultimo occurrunt, vellicando vexant.

[ 273 ]

Benedetti

Terrae motus figura explicatus et cum funda collatus.

    Johannes Baptista Benedictus de Mechanicis*), cap. 14, sub finem [p. 159], dicit: in quibus (id est in lapidibus ex fundis jactis) impetus motus impressus, naturali quadam propensione rectum iter peragit. Et paulo inferius incedere per lineam rectam vocat inclinationem a natura tributam.

    Verum hujus rei ratio non difficulter reddi posse videtur, si illa, quae ante haec de tertio Terrae motu, quem trepidationis vocant, huic rei accommodaverimus [<].

cirkels, lijnen     Esto circulus ligneus klim, horisontaliter motus super centro A. Circumferentiae vero alius circellus ita affigatur ut nullo negotio super centro suo moveri possit. Cum igitur omnes circelli ekd partes eadem vi moveantur, necesse est ut aeque celeriter procedant, nisi quid impediat; quod foret si circellus hic circumferentiae majoris circuli affigeretur, ut ipse quoque moveri non posset. Jam vero pars ejus d aeque magnum circulum describet quam centrum ejus k, nec majorem describet e pars a centro A remotissima. At moto circulo klim versus sinistram et circello ad k non fixo, necessario no (lignum circulo affixum) premet circellum cumque d singulis momentis longius ab n removeatur, volvitur ad lignum no versus od enim etiam versus sinistram, e versus dextram moveri videtur, cum revera axis de quiescat.

    Cum ergo ut motum semel pergat moveri, tria requirantur, viz. ut partes moti omnes aequaliter moveantur eodem quo coeperunt ordine et versus eandem plagam, quae tria in motu recto insunt. At circuli majoris partes interiores celerius moventur quam exteriores, eaque pars quae Austrum versus movebatur, nunc versus Septemtrionem movetur, etc. In circello vero ea pars quae modo ante aliam movebatur, nunc eandem sequitur, quaeque versus Austrum, nunc ad Septemtrionem movetur; ut hic solum celeritatem, sic ille solum ordinem servat.   [>]


    *)  Giovanni Battista Benedetti , Diversarum speculationum mathematicarum et physicarum Liber (Turijn 1585) [en Ven. 1599, met dezelfde p. 159].
[ 274 ]

Werpslinger

Funda vim accipit ab ultimo nixu, non a frequenti rotatione.

    Existimat idem Baptista capite 17o [p. 160] quo saepius rota circumvolvitur vel funda antequam lapis dimittitur, eo majorem impetum lapidibus imprimi.

    Quod nullomodo fiet nisi ultimo momento funda vel circulus celerius moveatur quam prius. Quod tam primo quam millesimo circumactu fieri posset, nisi commodius motus hic pedetentim a manu factus cresceret, secundum illud antehac toties repetitum [<]: lapis e manu etc. emissus, non potest non perseverare in eo motu quem in manu existens habebat.

    In Dortrecht, 15en Mey 1633.


Valbeweging

Corporum gravium casus contra Baptistam explicatus.

    Idem in Disputationibus, cap. 2: quaelibet duo corpora, gravia aut levia, area aequali, similique figura, sed ex materia diversa constantia, eodemque modo situm habentia, eandem proportionem velocitatis inter suos motus locales naturales, ut inter suamet pondera aut levitates in uno eodemque medio servatura.

    Contrarium tamen videbis in ijs quae primum per aerem, deinde per aquam descendunt. Quorum enim unum corpus per aerem duplo celerius cadit quam alterum, id in aqua adhuc multo majorem proportionem habebit ad alterum. Imo fieri potest ut levius corpus innatet. Ratio est, quia si aufers medij densitatem quae unica est ab utrisque corporibus, nullo modo horum corporum proportio manebit. Ab inaequalibus enim aequale ablatum, facit quidem ut ea quae restant, sint inaequalia, sed eorum proportio mutatur, ita ut minoris ad majus proportio jam sit multo minor.

    His adde quae de proportione inter corporeitatem et superficiem hic spectantia antehac proposui [<]. Quod Benedictus, capite 8o, non animadvertit, cum tamen ejus maxime interesse saepius a me demonstratum est [<].

    Sic capite 10o. Nam non tantum corpora ejusdem materiae, sed etiam materiae diversae <eadem celeritate in vacuo cadunt>, quia in vacuo superficierum non habetur ratio; ideoque non celerius cadet aurum quam pluma*). Hinc enim ratio tantae velocitatis corporum lucis, etsi admodum exiguorum, deducitur.   [>]

    Si hunc Benedictum antehac vidissem, multa meis meditationibus non inseruissem, quia hic multa habet, quorum ipse prior author esse mihi videbar.


    *)  Cap. 10: 'Quod in vacuo corpora ejusdem materiae aequali velocitate moverentur'. Benedetti stelt inderdaad nergens dat alle voorwerpen in vacuüm even snel vallen. Galileï [<] schijnt dit voor 1626 beseft te hebben, maar publiceerde het pas in Discorsi (1638, 116) [Engl. (1914)].
[ 275 ]

Licht

Lumen an ad rariora melius reflectatur.

    Mirum mihi videtur Baptistam existimare, ibidem cap. 34, rarius corpus interdum aptius esse ad lumen reflectendum quam densius, exemplo nubium et aeris. Verum etsi tota nubes, ut est mixta aqua cum igni, rarior sit quam aer, particulae tamen aqueae ad quas proprie lumen impingitur, aere crassiores sunt, ideoque duntaxat ascendunt quia admodum multae particulae igneae, eas circumstantes, sursum vehunt.


Aanblazen

Ventus cur carbones accendat.

    Multa Benedictus scribit animadversione dignissima, nonnulla etiam nonnihil corrigenda, quae mihi, obiter eum percurrenti, non vacat annotare.

    In Epistolis tamen, pag. 315*), dicit ventum ideo accendere carbones, quia materiam excrementitiam quae eos circumdat, aufert, quod parum aut nihil ad hanc rem facit, sed, ut ante alubi scripsi [<], quia ventus, particulas ignis disijciens, intra poros carbonum trudit, atque ita velut aciculis aut cuneis poros separando, igniculos in ijs solvit.


    *)  De 'Epistolae' beginnen op p. 204 van bovengenoemd werk. Pag. 315: 'De Imperfecta solutione problemati Nicolai Tartaleae ad Cardanum. De Animadversione in Ptolomaeum. De Incendio carbonum a vento.'


Spelonken

Terra non habet cavitates infra aequilibrium aquae.

    Si cavitates sint in Terra infra aequilibrium aquae marinae, cur eas aqua non impleret, cum etiam per saxa et montes transudet aquae pluvia non tantae altitudinis ideoque nec tanti ponderis quam ea quae istis cavitatibus circumstaret? Quodque non fieret uno anno, fieret mille annis, cum poros in ijs esse vix quisquam negare audeat. Et metallum esse totam Terram, per quod aqua nunquam transire posset, prius probandum foret quam illinc aliquid inferretur.


Witheid

Albedo quid sit.

    Albedo nihil aliud esse videtur quam lumen ab exiguis corpusculis specularibus reflexum. Ideo vitrum in pollinem album redigitur, et aqua in homogenea sua constricta fit nix alba etc.
[ 276 ]

Kogel

Globus explosus horisontaliter an ob celeritate levior sit.

    Nicolaus Tartalea in suis Quaesitis, Libro primo, Quaestione tertia pag. 11, in medio in editione Italica in Venetia 1546*), dicit pilam, ex bombarda explosam, eo rectius procedere quo celerius movetur, quia quo celerius movetur in aere, eo levior est.

    At rationem non reddit cur potius levior fiat cum celerior quam cum tardior est, nam undique, tam supra quam infra, aequaliter aeri occurrit. Et si motus celeritas in hac re aliquid faceret, debebat turbo puerorum, dum rotatur, in bilance minoris esse ponderis quam cum quiescit [<]. Videndum igitur an pila, dum volat, aequali tempore non descendat aequaliter motu gravitatis versus centrum, id est, uno minuto secundo unius horae dum horisontaliter movetur, per tantum aeris spatium cadat, per quantum, si motu hoc careret, cecidisset°). Quod non difficulter experiri licet tormento in monte collocato et horisontaliter exploso, nam aliae explosiones motum versus Terram obscurant.


Globus secundus explosus an fortius operetur.

    Idem, Quaest. 4a, putat secundam explosionem, versus eandem plagam et in eadem elevatione, esse fortiorem prima, quia aer versus eam plagam jam est motus.

    At debebat post secundam aut tertiam explosionem, cum jam humor omnino evanuisset, idem experiri idque versus plagas contrarias. Aer enim nimis tenuis est et nimis cito ad statum suum revertitur, et nimis parva in eo per pilam facta est fovea, ut id quod dicit, mihi videatur verisimile.


Explosio ultima ex bombarda cur debilissima.

    5ta Quaestione, cur post multas explosiones ultima sit debilissima.

    Comparatio ejus cum ventosa non placet. Nimis parva enim videtur proportio hujus attractionis, tam exiguo in canali, ad vim pulveris. Sed malim hoc referre ad metalli per hunc calorem mollificationem, ob quam pulvere jam rarefacto, aliquantulum cedit, et idem patitur quod corpora ex alto in plumas, ligna, ferrum, etc. cadentia. Exigua enim cessio hic multum demit de casus vehementia.


Pulvis pyrius cur granulis constet.

    Idem, Libro 2, quaest. 10, scribens de pulveris pyrij granulatione, non aliam causam reddit quam ut commodius intra cavitatem sclopeti influat. Cum tamen alio atque alio modo per majores poros granorum majorum quam per minores minorum flamma transeat, <mihi dubium restat,> ita ut necessarium videatur determinare in varijs casibus quanta grana esse debeant.
    *)  Niccolo Tartaglia, Quesiti et Inventioni diverse.  [ Zie ook de briefwisseling tussen Const. Huygens en Mersenne over proeven met kanonskogels, OC I, 71.]
    °)  Galileï publiceerde deze wet in zijn Dialogo (1632), p. 148-9  [Engl. (1667) p. 136].
[ 277 ]

Planeten

Planetarum inter se cur talis sit distantia.

    Multa antehac [<] de corporum magnorum inter se connexione disserui et existimavi planetas quos vocant primarios, a stellis octavi orbis ad Solem cogi, Solem vero eas a se repellere, ita ut ibi, ubi vis aequalis est, necessario haereant [<]. Etsi enim unus duntaxat est Sol, infinitae vero fixae, quae tamen prope illum sunt, plus ab illo unico quam ab omnibus totius universi stellis patiuntur. Sol vero et ipse in eo quo nunc est loco, ab ijsdam fixis impulsus est, eo scilicet loco in quo omnes fixarum vires, simul junctas, aeque possunt ad illum de loco suo removendum; ideoque si potentia divina ad locum Saturni ferretur, natura manente ut nunc est, iterum ad eundem locum impelletur. At si in octavum coelum ferretur, fieri posset ut inter fixas in aliquem locum cogeretur, ipse vero suo effluxu etiam omnes fixas vicinas ex suo loco aliquantulum expelleret. Sole igitur in suo loco hic fixo supra axem suum movetur, sicut ante alubi diximus [<], eaque circumvolutione omnes planetas primarios circa se rapit. Haec antehac saepius [<].

    At quo pacto Luna semper Terrae, et planetae Medicei adhaereant Jovi, non memini me satis manifeste explicasse, nam cum Keplero attractionem magneticum [<] hic introducere tam diu non possum quam sciam quo pacto magnes in vacuo ferrum attrahat, aut saltem quam eum ibi etiam ferrum trahere certo certius intelligam.


Maan blijft bij Aarde

Luna cur semper Terrae adhaereat.

    Interim igitur statuamus aerem non esse tam paucum ut antehac dixi [<], sed ultra Lunam extendi, omnesque igniculos ex Terra exeuntes, usque ad hujus aeris superficiem cum nonnullo humore ascendere. Cumque supra aerem sit vacuum, ulterius ascendere nescientes, ibidem colliguntur, igniculosque suos undiquaque proijciunt, quo fit ut non tantum homines etc. Terrae adhaereant (hi enim etiam ab igniculis mediae regionis, ubi sunt nubes, coguntur), verum etiam ipsa Luna cum toto aeris globo Terram versus premitur, Lunaque usque ad Terram cogeretur, nisi tantum quotidie ex Terra effluviorum illam repelleret; homines vero usque ad Lunam pelli nequeunt quia nimis multam ignis supra caput eorum est.

    Hinc cometae generantur cum in superficie illius aeris tantum fumi collectum fuerit, ut Solis lumen per eum refringi debeat. Sic etiam ratio reddi poterit quo pacto motus Terrae annuus et diurnus simul juncti, causae sint non tantum fluxus et refluxus maris [<], ventorumque statis temporibus flantium, verum etiam motuum Lunae qui cum maris motu conveniunt.

    Nec putandum hanc aeris quantitatem nimis magnum esse cum tantam tenuitatem habeat ut vix ulla inter eum et aquam reperiatur proportio. Nec mirum erit totum hunc aerem cum Luna mediante Terra circa Solem rapi, cum Sol tam longe supra Lunam situs sit, ut vacuum inter hunc aerem et Solem adhuc tantum sit, ut nihil phaenomenis haec meditatio sit ablatura.

[ 278 ]
Nec magis necesse est hunc aerem propter motum Terrae circa Solem relinqui quam aer a nububus nostris usque ad nos relinqui antehac ostensum est. Sed suprema pars aeris quae non scatet continuis exhalationum ibi subsistentium ventis, eodem motu movetur quo nostra aqua et ipsa Luna.   [<]


Vallen

Gravia an cadendo semper motu crescant.

    Tartaglia, Libro primo della Nova scientia*) prima delle comuni sentenze dicit: quanto piu un corpo egualmente grave verra da grande altezza di moto naturale, tanto maggior effetto fara in un resistente.

    Quod longe aliter a me supra est demonstratum [<], ubi de puncto aequalitatis agebam; ubi enim ad illud punctum pervenit, pergit cadendo aequaliter. Sed in vacuo plane eo se habet modo quo hic putat, uti itidem antehac ostendi [<].


    *)  Nicolo Tartaglia [<], Nova scientia (Venetië 1537, 1551 en later).


Katrollen

Stevyn Tartagliae praefertur.

    Symon Stevyn in syn Weechkonst [<] multo melius explicat quae Tartalia 8o Lib., prop. 5, primo Corollario Quaesitorum [p. 90] male. Melius fortasse ratio trochlearum hoc modo explicabitur quam Baptista Benedictus, Mechan., cap. 21 [p. 163] eam explicat: touw, katrollen, gewichten

Trochlearum ratio.

    Sit e affixum trabi; sic etiam l; reliqua sint pendula. Pondera ex i et p sint aequalia; virtus vero quaedam ad r quae funem q sustinet. Haec virtus fert dimidium ponderis p; sic etiam e dimidium ponderis i, ast l sustinet utrinque dimidium. Si igitur ad r ponatur paulo major virtus quae sursum spectat, ascendet q, m, g; sed cum k non possit descendere, ascendet etiam i. Funis vero no descendet quidem, sed cum virtus ad r sit paulo major quam dimidium ponderis ad p, facile erit illi attrahere funem per trochleam p ut pondus p etiam ascendat. Ergo utrumque pondus ad p et i simul ascendet per vim paulo majorem utrius quarta parte. Hoc igitur modo quadruplum fere tollet virtus.
[ 279 ]

Lente en herfst

Ver autumno frigidius ob motum Terrae.

    Cum mensis Martius sit frigidior pro proportione quam Januarius (secundum id quod Belgice dicitur de Meert steeckt met syn steert; praeterea fingitur Martius dicere Januario si tuo loco essem, totum mare glacie constringerem, et Januarius Martio: si ego essem tuo loco, tam multi natarent quam medio aestate; item: het steertje van den Mey, het beginsel van de somer; item: den koelen Mey [>]) cumque post aequinoctium vernale tanta differentia oriri non potest duntaxat quia adhuc multi igniculi ex praecedente aestate relicti sunt (multi enim intercedunt dies et jam frigidi quibus procul dubio relicti igniculi avolarunt), necesse est rationem aliquam invenire per quam novi igniculi autumni potius quam veris tempore restaurentur.

    Ea fortassis est motus Terrae per zodiacum. Verno enim tempore polus arcticus praecedit, unde fit ut aer relictus illinc ad nos venire videatur, quia nos illi occurrimus; autumni vero tempore polus antarcticus praecedit nosque idcirco aeri qui aequinoctialem spectat, occurrimus. Cumque omnis motus impetum diutius servat, fit ut multo diuturnior sit fluxus ille post aequinoctia quam ante illa incoeperat. Cumque nonnunquam res haec aliter se habeat, praesertim in aliquot diebus aut septimanis, id fit quia extra ordinem halitus, ex mari salso quod nobis ad Occidentem jacet, excitati, igniculos ex sale ad nos impellant; quo vento cessante, statim Septemtrionalis, vel Noortwest, aut Noortoost, revertitur.


Maan

Luna cur suo loco maneat.

    Si Luna posset emergere ex aere Terrae [<], jam foret planeta primarius. At quo magis accedit ad hujus aeris superficiem, eo vehementius et pluribus petitur igniculis, in ejus aeris superficie volitantibus; et quo magis accedit ad Terram, eo magis idem ab illa patitur. Necessario igitur manet in ea utrinque distantia in qua nunc est.


Weerstand

Motus in pleno multa habet impedimenta.

    Joh. Bap. Benedictus [<], Disput. cap. 2 [<] ita de corporibus per aerem aut aquam cadentibus disputat ac si corpus, ejusdem cum aere aut aqua gravitatis, eodem modo per haec media moveretur quo per vacuum. Verum oportet etiam celeritatis rationem in pleno habere quae in vacuo habenda non est. In pleno enim, quo aliquid celerius movetur, eo pluribus eodem tempore corporibus occurrit. Hinc multa resiliunt ab ijs medijs quae per ea, si tardius incedere liceret, transirent. Hinc etiam fit quod horisontalis motus etiam ab aere occurrente impeditur [<].
[ 280 ]

Om de Zon

Sol etiam nostrum aerem, Lunam etc. circa se rapit.

    Sol eo modo quo Terram, etiam aerem, nubes, Lunam circa se rapit. Igniculi vero undique disijciuntur aeremque et omnia quae circa Terram sunt parte sui ad se, ergo ad Terram cogunt. tota enim circumferentia aeris hujus volitant.

    Hinc fit quod ea quae circa Terram sunt, ibidem maneant. Aeque enim celeriter omnia a Sole rapiuntur, at quae motu Terrae diurno relinquuntur, hoc <raptum> illa a Terra non potest dimovere. Sed hoc facit ut Luna et cometae etiam singuls diebus occidant, quod non fieret si tam propinqui essent quam nubes.


Wolkenhoogte

Nubium altitudo varia.

    Nubes non ultra dimidium miliaris a Terra ascendunt, quia ibi aer est densissimus uti ante dixi [<]; hinc usque ad superficiem semper fit tenuior. [<]. Quam tenuitatem causantur igniculi, a superficie summa disjecti, qui tam multi sunt ut tam longe sensum sui afferant. Haec magnitudo aeris fortassis in causa est quod authores de vaporum altitudine ita variant, nam quo nubes est levior, eo potest esse altior, quae potentia durat usque ad summam superficiem, in quam igniculi ex Terra, non absque materia aquea et terrea, colliguntur.


Beweging in vacuüm

Res omnes in vacuo aequaliter moveri possunt.

    Joh. Bapt. Benedictus, cap. 10 [<] dicit corpora ejusdem materiae, licet inaequalia, aequali velocitate moveri in vacuo.

    At dicere debebat simpliciter corpora quaevis, id est ejusdem materiae, diversae materiae, aequalia, inaequalia etc. Nam omnia corpora ultimo in atomos dividuntur, quae omnia sunt ejusdem materiae. Figura vero hîc nihil mutabit, cum nulla sit resistentia. Quin etiam, etiamsi corpora in homogenea sua duntaxat dividerentur, nihilominus tamen aequalis ictus igniculorum, qui etiam homogenea pervadit, vel virtus promovens, quae omnes particulas simul et aequaliter movet, nullam potest mentibus nostris imprimere inaequalitatis differentiam, cum in vacuo semel ita motum, ita semper pergit moveri.


Wind

Ventus interdum est causa frigoris et contra.

    Quod Idem, Disp., cap. 4 [34], de vento dicit, id saepe verum est in subitaneis venti mutationibus, nam et ipse saepe animadverti in vicinis locis ventum esse diversum. Nubes enim ab aliquo loco aeris radios Solis avertens, fit ut igniculi ejus loco avolent, atque ita aer ibi condensetur, unde in loca vacua quae ibi forent, undique alius aer impellitur, unde ventus omnis flat versus illum locum. Hoc, inquam, fit eo tempore, quo ventus major hunc offuscans, aliunde non venit.
[ 281 ]
    Nec negandum magnos etiam ventos, ubi integrae regiones ob vapores ascendentes etc., frigidiores fiunt, propter hanc causam spirare, ita ut ventus causa interdum sit frigoris, cum ob aeris aut exhalationum rarefactionem producitur, interdum vero frigus venti, cum fit propter aeris condensationem, uti jam dictum est. Illic fit frigus cum ventus est Orientalis, quia igniculi aeris ad mare per ventum pelluntur, et calor, cum ex mari salso ad nos igniculi veniunt, idque pro diverso regionum situ, mutatur. Sic etiam, si aer condensatur in parte a nobis Orientali, ventus ab Occidente nobis affert igniculos salis; si in Occidente aer ab Oriente veniens in locum illud condensatum, dum nos transit, secum rapit igniculos qui in nostro aere volitabant, vel potius noster aer versus Occidentem vadit ut locum ibi impleat et Orientalis in hujus locum succedit. Ast ubi Mediterraneus aer ob silvas, aut sulphureas exhalationes, calidior est aere maritimo, contrarium fieri debet. [<,>]


Tegenwerping

Fluxus et refluxus Galilaei notatus.

    Contra fluxum et refluxum Galilei [<] per motum Terrae duplicem soleo obijcere, hoc posito, oportere ut Sole versante in Cancro, ventus Orientalis sit maximus noctu. Tunc enim ibi motus diurnus cum annuo concurrit; Sole vero existente in Capricorno, idem de die fiat ob causam eandem. Quod tamen fieri non video. Da, Quintiliane, colorem*).
    *)  Naar Juvenalis, Satura VI, 280: "dic, dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem". Quintilianus was een beroemd redenaar, en leermeester van Plinius de jongere.   ["Da, Quintiliane, colorem" ook bij Const. Huygens: 1636 (in 'Iris').]
[ Ned. ]

[ 282 ]     [22] mei - [10] juni 1633

Stem

Vox an sit similis projectis corpusculis.

    Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, cap. 2, parte 3, de Aure*) putat cum Aristotele°) vocem non esse similem projectis corporibus, quod projectum illud, cum unum assidue sit, identidem assidue fertur, et quia pondus in unum duntaxat locum cadere possit. Vox autem, inquit, undiquaque spargit sese, non secus ac si projectum pondus in partes frangatur innumeras, atque etiem se retrorsus dispertiat.

    At haec, inquam, ita se habent per tremulum illum motum chordarum etc., ut ante saepe videre est [<]; non tamen, uti ille requirit, ut nullum punctum mathematicum, viz. aeris, quod vox illa, per corpuscula disjecta, non pervadat et non communicetur; sed duntaxat, inquam ego, punctum physicum et sensile, quod sufficit ad auditum excitandum.


    *)  Hier. Fabricius [<], de Visione, Voce, Auditu (Venetië 1600).
    °)  Veeleer het commentaar van Themistius, Averroës e.a., op de Anima, Lib. II, cap. 8.
[ 283 ]

Gehoorgang

Meatus auditorius cur sit factus.

    Idem, ibidem, cap. 3, dicens meatum auditorium ad facilem dilatationem soni esse factum, confert eum cum instrumento quodam quod ego non vidi unquam, sed fieri tamen posse puto, si incidentes particulae vocis ita reflectantur per plures reflectiones ut omnes in unum fere locum conveniant, uti aliquando de echo disserui etc. [<]. Si aliquis (inquit Fabricius) ad orificium illius cannulae seu canalis loquatur, qui vulgo ciarabotana dicitur, tam remisse ut neque ipsemet, neque ullus qui prope sit vocem, persentiat, si alius aurem ad alterum canalis orificium admoverit, exquisitissime omnia percipiet, quamvis longissime distet.


Meatus auditorius quomodo a sono moveatur.

    Idem, parte secunda putat nervum auditorium non sentire sonum cum non sit aereus, at male putat aerem sentire. Nec aliter nervus auditorius ab ossiculis in aure aut similibus pungitur quam tunica aragnoides ab igniculis, quam non credo esse diaphanam, ut ille putat, sed quia admodum est tenuis, talis videtur; quam si multoties plicaveris, videbis, credo, eam diaphaneitatem multo aliter quam in vitro multiplicato omnino perire. Differt vero auditus a visu, quod ipsi igniculi per se tunicam aragnoidem intrando pungunt; sed particulae aereae movendo timpanum celerius, tardius, rarius, frequentius, nervum auditorium afficiunt. Nihil hic aliud spectandum quam celeritas et frequentia et fortitudo aut si quid tale; quae in visu omni semper eodem modo se habent, sed igniculorum concursu et mixtione omnia in eo peraguntur quae in auditu non sunt, nec esse possunt.


Paaslam

Agnus pascalis Fabricij.

    Idem, de Oculo, parte 2, cap. 4, quae de agno pascali narrat, nihil erat aliud quam caro apte fortassis putrescens, ita ut pinguedo ejus dissoluta pedetentim in igniculos abiret. Quod antehac scripsi me observasse cum noctu vehementius molle saebum securi percuterem [<]. Vide etiam quae de lignis putridis [<], muria [<] etc. dicta sunt.


Vlieg

Musca in coelo non appareret etsi totum spatium foret vacuum.

    Idem, parte 3, cap. 10, probat Democriti dictum dicentis si vacuum totum esset, musca in coelo a nobis videretur*). Sed non videt angulum, a musca in oculo efformatum, fore nimis parvum, et nimis parum igniculorum seu lucis ad oculum pervenire quam ut eum afficeret, cum tantum distet musca et in totum sphaeram radiare debeat.
    *)  Volgens Aristoteles, de Anima, Lib. II, cap. 7.
[ 284 ]

Ader

Obstructiones in venis quî ab aere.

    Hippocrates [<], Lib. de Flatibus, dicit [97v] aerem seu spiritum sanguini permixtum, multas oppilationes causari.

hoekige buis     Confer haec cum ijs quae de aere scripsi [<] in fistulis aquaeductuum concluso. Is enim sua natura implet loca superiora et separat aquam ab aqua. Sic etiam in venis sanguinem a sanguine. Sanguis enim in vena ex parte deorsum vergente, eam partem implet; quicquid vero aeris est in sanguine, ascendit ac haeret ad a; ergo sanguis bd nequit misceri cum sanguine ec. Et si locus bc valde premitur ob copiam sanguinis ibi accumulatum, vel ob acredinem ibi acquisitam, locus ad a vim patitur, atque aer ibi condensatur. Compressione vero aucta subito expellit sanguinem ec qui vel extra venas, vel in alias vicinas, magno impetu exprimitur atque ibi morbos pro partis natura excitat.

    Animus igitur his rebus adhibendus est, et observandum quid fiat in aquaeductuum ob aerem inclusum fistulis, vel hoc vel illo modo sitis, ut his similia in venis fieri certo concludere possimus.


Vuur en water

Ignis et aqua quomodo omnia producant.

    Hippocrates, Lib. I de Dieta, omnia dicit gigni ab aqua et igni.

    Confer haec cum ijs quae antehac scripsi [<] de duabus qualitatibus tantum positivis, quas vocavi ignem et aquam, humiditatem viz. et calorem, ita ut humiditas nihil aliud sit quam aqua et caliditas nihil aliud quam ignis; siccitas vero nihil nisi privatio humiditatis, id est absentia aquae, et frigiditas absentia ignis.

    Ergo terra et aer nihil quatuor qualitatum, quas primas vocant, habent positivi, sed alia fortassis quae qualitates secundas dicunt. Aer enim condensari et rarefieri potest, id est majores et minores poros vacuos recipit; terra compacta est et fixa. Sic si quae alia sit materia, habet aliquid in figura et situ ab alijs diversum; solus vero ignis et aqua sunt materia caliditatis, humiditatis, et horum defectu frigiditatis et siccitatis. Terra et aer sunt humida cum illis multum adest aquae, sicca cum parum aut nihil; calida cum adest illis multum ignis, frigida cum parum ignis aut nihil illis inest.


Warmte en kou

Calor an frigus attrahat et quomodo.

    Hipp., Lib. I, de Morbis, multis in locis dicit calorem attrahere [<]; Joh. vero Baptista Benedictus, Disputationum cap. 34, de Raro ac denso, dicit attractionem potius per frigus fieri.
[ 285 ]
    Res autem se habet hoc modo:

    Quando locus aliquis multum ignis continet, necessario ejus aer et oleum, quod in eo loco est, consumuntur. Aer ab igni disijcitur cumque eo avolat; locus igitur tanto magis vacuus fit quanto plus aeris decedit, unde fit ut vicinus aer in eum locum, nullo prohibente, comprimatur, oleum vero et materia quae fieri potest ignis, attenuatur et semper aliquid ex ea fit ignis. Minuitur igitur et oleum; et pori, in quibus id erat, fiunt vacui, unde fit ut vicinum oleum in eos, nullo prohibente, exprimatur. Ergo dum ardet res et calet, fit attractio quamdiu materia quae potest fieri ignis, suppeditatur. At in cucurbitis ubi talis materia praesto non est, tam diu fit attractio, donec omnis ignis per vitrum se cum corpusculis quae secum vehit, proripuerit.


Voedsel

Cibus quamdiu in intestinis haereat.

    Hipp., Lib. 4 de Morbis dicit: cibi quidem semper postridie per alvum secedunt.

    Antehac vero ego scripsi [<], cum expertus non essem, eum cibum qui hodie in prandio et coena sumitur, sequenti die mane excerni. At nunc in me hoc fieri video mane post diem sequentem, id est quod die Lunae comedi, id excerno die Mercuris mane. Ergo nihil aliud in antecedentibus mutandum est quam ut dicas excrementa uno die serius in alvo efficere quod ibi dicebam, interim vero in colo fortassis (certus enim necdum de eo sum) intestino versari. Accipe autem quae in me ipso nunc sum expertus. Sed verte duo folia*).


    *)  Twee bladen verderop (niet opgenomen): "Cibi quamdiu intestinis haereant in meipso experimenta sumpta", een lijst met verstreken tijden voor gegeten voedingsmiddelen (groenten, bonen, rozijnen, krenten), 20 - 31 mei.


Winden

Venti quomodo procreentur in diversis plagis.

    Venti Orientales ortum suum habere videntur ex motu Terrae diurno, Occidentales ab aquis in Occidente nostro abundantibus, Septemtrionales ex motu Terrae annuo, Meridionales ex Sole, aere ibi interdum calore suo attenuante. Ergo Noort-oost quando Sol parum potest in aerem Meridionalem et in aquas Occidentales, quod fit tempore hyberno. Cum Sol vero in utrumque tantum potest ut motuum annui et diurni vires superet, ventus spirat Suydtwest, quod fit tempore aestivo. Ubi motus annuus, id est ventus a polis veniens, parum aut nihil sentitur, ibi ventus semper spirat ab aqua versus continentem, quod fit in insulis in Oceano aut magno mari sitis.   [<,>]
[ 286 ]

Aderklep

Venarum valvulae probatae, et cur sint.

    Si quis venas in manu aut brachio deorsum versus digitos fricet, videbit, sublato digito per quem fricaverat, sanguinem versus humerum sursum refluere; at si sursum fricet, sanguis non refluet. Unde manifesto probantur in venis valvulae versus extremitates artuum clausae, ne motu, quo continuo vexantur, nimius sanguis versus digitos et pedes flueret. Qui enim lapidem manu proijcit, is sanguinem in venis eodem modo proijcit ex brachio versus manum, eoque procul dubio confertim volitaret.
[ Ned. ]




Beeckman | Journaal - 1633 L (top) | vervolg