Beeckman | < Journaal > | Index

Kleurafwijking , electrica , Aarde , logica , lichtsnelheid


Isack Beeckman - 1632 L

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome III: 1627 - 1634 (1635)



[ <   234 ]     30 okt. 1631 - [15] maart 1632

Kleurafwijking

Iridum in telescopio causa.

    Causa colorum iridis in tubo oculari, cum vitrum convexum nimis ampliatur, videtur proficisci a concursûs exactissimi errore. Si enim unius puncti omnes radij qui per vitrum convexum transeunt, exquisite concurrerent, idem accideret huic puncto quod puncto alicui pulicis per vitrum valde convexum visi; nam sicut ab uno pulicis puncto omnes radij coulo nostro nimium propinqui, ideoque nimium divergentes cum per convexum vitrum transeunt, ita convergunt ut in aliquo tunicae aragnoides puncto praecise conveniant, ita (sicut paulo ante [<] dictum est) vitrum convexum paulo post concursum collocatum, idem officium oculis nostris hîc etiam praestaret.

    Factâ igitur tali hyperbole quae radios omnes exacte unit [<], licebit vitrum convexum ad libitum ampliare, unde fiet ut breviori tubo exactius videantur quam nunc per sphaerica vitra longissimo tubo remota videntur.

[ Ned. ]

[ 235 ]

Barnsteen en kaf

Electrica quî paleam trahant.

    Electrica trahunt quia calor qui ex illis exit, aerem inter paleam et electrum disijcit eoque eum ibi facit rariorem; quam rarefactionem aer post paleam non sentit. Vel igitur crassus aer fortius premit contra paleam, aere rarefacto, quam pulsus caloris, id est igniculorum, potest contra paleam; vel igniculi illi, ex parte ingredientes, intra poros paleae efficiunt ne pulsus ille sit tam magnus quam foret si in palea nulli essent pori. Si igitur tum pulsus ille tantum posset in premendo quantum raritas aeris amisit, nunc cum palea intra poros suos multos igniculos recipiat, videtur pulsus vis hoc modo minui. Etsi enim igniculi, intra poros paleae recepti, solidis lateribus tandem occurrant, multi tamen transeuntes totam paleam, refracti et divergentes, posteriorem aerem pervadunt, ita ut eum non possint rarefacere quam cum ex electro ad paleam uniti et ordine procederent.
[ 236 ]
Hic enim unica linea ab illis rarefiebat; ibi vero sparsi multo latius quam palea, statim ab exitu multum aeris comprehendunt. Imo igniculi laterales, paleam non tangentes, in rarefactione adjutores sunt, quia aer ad paleam, per viciniam rarefactus, facilius disijcitur; ijdem vero igniculi longius quam palea jacet pervenientes, magis et magis a se invicem disjunguntur.

    Quae si minus placeant, putemus pulsum igniculorum tantum non addere in premendo quam rarefactio demit, quia multi igniculi inter paleam et electrum aerem rarefaciunt, qui tamen, ab aere refracti, ad paleam non perveniunt. Hi igitur opus suum in rarefaciendo absolverunt; ad pellendo vero nihil conferunt. Plus igitur operae ad rarefactionem quam ad pulsum ab igniculis electrorum adfertur.*)


    [ *)  De verklaring met luchtverdunning bleek bij de magneet niet juist [<]. ]
[ Ned. ]

[ 237 ]

Kring om vlam

Iridis circa candelam causa.

oculus     Iris oculi est humor corneae concavo adhaerens a parte sui pupillae, limbum (ubi lux dissolvens humores, est debilior quam in medio) inficiens, id est tegens. Hinc sequitur iridem circa candelam [<], aut quodvis lumen pupilla majus, visam, eo videri majorem quo lumen id est ab oculo remotius.

    Sit ab lumen propinquius, cd idem remotius, ef pupilla, gh tunica retina. Vides post refractionem radios aei et bfi minus spatij occupare in retina quam cek et dfk.*)


    *)  Descartes schreef over dit verschijnsel, in brieven aan Mersenne (18 dec. 1629, 19 mei 1635), zie Oeuvres, I (1897), 83, 97, 318; en in Discours (1637), les Météores, 278 [Ned. (1659) p. 301].
[ Ned. ]

[ 239 ]

Vallen

Lapis major celerius cadit, sed visu difficulter cum discernatur.

[v]     Aer non longe videtur abesse a vacuo. Idcirco non commode in eo observari potest an major globus non celerius cadat minori ejusdem materiae; tam celeriter enim uterque cadit ut tempus vix notari possit. Ad hanc rem igitur commodior est aqua in qua procul dubio deprehendes majores lapides celerius descendere minoribus. Atque ita D. Mersennus qui contrarium sustinet [<], refutatur. Imo in ipso aere si duos globos inaequalis magnitudinis componas, major inferius cadet.   [>]


Samenhang

Corporum cohaesio explicata.

[v]   Calida in vacuo posita, dissipantur si partes compositorum non aliter cohaereant quam per compressionem corporis ambientis. Calor enim est ignis motus. Composita autem in vacuo posita, etiam levissimo tactu cedunt, cumque intus ab igniculis tanguntur, partes omnes ab invicem dehiscunt*), nisi siderum radij ea comprimant.
    [ *)  Vgl. 'dehiscunt' in 'Formicae cur majora onera gestent' (>). ]
[ Ned. ]

[ 240 ]

Aarde

Terrae centrum gravitatis et magnitudinis differt et quid hinc oritur.

[v]     Cum Terra nostra ubique non sit ejusdem materiei, sed hoc loco constet ex corporibus utpote metallis, lapidibus etc., alio loco ex levioribus utpote aqua, lignis, hiatibus etc., necesse est aliud esse centrum ejus gravitatis, aliud magnitudinis sive globi; et axis Terrae, circa quem motu diurno movetur, per utrumque centrum necessario transit. Nam dum Solis radij annuatim Terram circumducunt, semper nova Terrae pars Soli sese offert, quae quoque a radijs percutitur cogiturque versus eam plagam ad quam ipsi radij tendunt.
[ 241 ]
Quoniam igitur a radijs percussa, non possit non moveri Terra, movetur secundum eam partem quae stat in aequilibrio quae sola est secundum axem qui per duo haec centra transit. Nam aliae diametri omnes eam una parte reddunt ponderosiorem, non quod pondus ibi habeat Terra, sed plus corporeitatis quae in hac quam in illa medietate illi est loco ponderis; vel si axem per centrum gravitatis duntaxat transire facias, una medietas plus habebit magnitudinis quam altera.

weerglas

Weerglas

Weerglasen omgekeert te maecken.

    Omdat men het glas aen glas met cement niet wel lochtdicht maken en kan [<], so sal men het weerglas ab omkeeren ende daeraen den koperen of glasen dobbelen-elleboogh-buysken cementeren f, g, c, d, ende daeraen de glase langhe buyse ef. So sal het water door e ingegoten, den hals ende het geheel koperen buysken tot boven f vullen, daer het cement alleen kompt. Ende also en behoeven de jonctueren maer waterdicht gecementeert te wesen.


Vlam

Flammae candelae generatio.

[v]     Flamma candelae generatur, quia per calorem priorem halitus procreatus, ascendens per ellychnium ad meditullium flammae prioris, ibidem ad justam flammae et lucis tenuitatem scinditur.
[ Ned. ]

[ 242 ]

Jicht

Arthritis ut fiat.

    Sennerti*) tartarus quem facit materiam arthritidis, positis ijs quae ille ponit, ex venis in totum corpus inter musculos et sub cute per venarum orificia ab illarum membranis ab illo punctis, expellitur; inde sponte cadit quia alieno sed potentissimo motu manuum et pedum ad articulos proijcitur. Cum enim manus movetur, omnia quae in brachio sunt, una moventur. At cum vel manus vel corpus subito, ut fit, quiescunt, necdum contenta quiescunt, sed pergunt moveri atque ita pedetentim omnia aliena ad extremitates corporis perveniunt.
    *)  Daniel Sennert, de Arthritide Tractatus (Wittenberg 1631).   [>]
[ Ned. ]

[ 243 ]

Logica

Enuntiatio finita negata aequipollet infinitae.

    Propositio, id est enuntiatio finita negata aequipollet infinitae verae, id est cum totum praedicatum infinitum est, id est cum particula negationis copulam immediate sequitur. Nam in exemplis quae affert Burgersdyck*): Adam non potuit peccare, et Adam potuit non peccare, ibi negativa non convertitur in infinitam, quia pars tantum praedicati infinita est; potuit enim est etiam ejus pars.
    *)  Franciscus Burgersdyck, Institutionum Logicarum Libri duo (Leiden 1626).
[ 244 ]
    Dicendum enim erat: Adam fuit talis qui non potuit peccare; tum utrumque est falsum.

    Claudius potest non currere et Claudius non potest currere, non sunt eadem. Una enim non est alterius infinita. Verum solve crypsim per copulam est: Claudius non est potens currere, et Claudius est non potens currere idem sunt. Et patet illud, quod in potuit est materiale fuisse partem praedicati.

    Ubi igitur doceo negativam in infinitam convertere semper totum praedicatum infinitum fieri debet.

[ Ned. ]

Gif

Venenorum natura.

    Venenum nihil videtur esse aliud quam ignis qui tales particulas de se eijcit, quae cum poros corpori ingressae sunt, iterum dissiliunt, ideoque ibi incendium excitant. Quamquam autem antehac [<] eam esse ignis naturam dixi, ut eundo ad aerem etc. semper usque ad ultimam dissolutionem dissiliat, tamen in eo a veneno differre potest, quod veneni particulae tam tenaciter cohaereant ut, nisi a calore nostro iterum calefactae fuerint, dissilire nequeant. Hinc venenorum differentia petatur ut aliae particulae citius, aliae tardius, saepius, rarius, crassius, tenuius, etc. dissiliant.

Rook

Fumi et flammae differentia.

    Sic videmus fumum candelae multo esse perniciosiorum flamma, hanc etiam ob causam quia fumi homogenea intra cerebrum ingressa et ibi calefacta, in plures multo <crassiores> particulas dissolvuntur quam homogenea flammae.
[ Ned. ]

[ 246 ]

Dauw

    Ad Fromond., Meteorol.,*) p. 304. Ros fit non uti hic, aut (ut ipse ibi dicit) ut Benedictus [>] putat, sed quia sub auroram per Solis calorem aer tenuior factus, vaporem noctu elevatum non amplius potest ferre. De qua re antehac saepius [<,>].
    *)  Libertus Fromondus, Meteorologicorum Libri sex (Antwerpen 1627).


Sneeuw

Nix cur sordes contineat.

    Nix sordes in se habet quia et aqueum quod per frigus seorsim constrictum fuisset in pluviam (nisi frigus tam vehemens fuisset ut ipsum vaporem constringeret) et terreum etc. quod in ventos aut aliud quid abijsset, simul constricta in vapore sub forma nivis cadunt.


Brijomslag

Cataplasmata cur frequenter renovanda.

    Cataplasmata frequenter sunt renovanda et calida tumoribus imponenda. Ita enim calor educens tenuiores cataplasmatis particulas, cum ijs se intra poros tumoris insinuat; calore vero jam evanescente, non plus ingreditur tumor quam calor corporis nostri circa tumorem educit. Ad haec tenuiores partes in initio per calorem educuntur, at ijs jam magnam partem eductis, crassiores solae restant. Idcirco cataplasma idem numero non est calefaciendum, sed omnino recens praeparandum.
[ Ned. ]

[ 248 ]

Stem

Vox acuta et gravis quî in ore formentur.

[v]     Vox acuta et gravis non per oris amplificationem et contractionem, sed per faucium aperturam et clausuram majorem et minorem efficitur. Una enim littera quae per os formatur, id est ore in eadem forma manente, omnes in acumine et gravitate variationes subit; id est per A litteram omnia possumus canere. Fauces autem cavae sunt et cavitas potest fieri major et minor.
[ Ned. ]

[ 250 ]

Valsnelheid

Corporum cadentium celeritas ut exploretur.

[v]     Qui cupit corporum cadentium celeritatem variantem per spatia majora et minora explorare [<], erigat tubos perpendiculares eosque aqua repleat; in eosque descendat lapis aut aliud corpus aqua gravius. Videbis quanto tempore per duo, tria, quatuor spacia cadat etc.

Lichtsnelheid

Lumen quam celeriter moveatur explorare.

[v]     Item sic potest quis per tubum horisontalem, aqua limpida plenum et utrimque vitro claro clausum, explorare quanto celerius per aerem quam per aquam lux candelae aut scintillae lapidis transeat.   [>]
    In 1839 stelde Arago zo'n meting voor om uit te maken of licht uit deeltjes bestaat (Descartes, Newton) of een golf is (Huygens). In 1850 bleek: in lucht sneller dan in water, dus een golf. Beeckman nam aan: deeltjes, minder makkelijk bewegend in dichtere materie [<,>].
[ Ned. ]

[ 252 ]

Stergrootte

Fixarum diametri per candelae flammam examinantur.

[v]     Flamma candelae, tam longe quam fieri potest visa [>], talis pars est ejus circumferentiae cujus semidiameter est distantia oculi videntis a flamma, qualis fixa est sui circuli. Ad haec fixarum lumen in vacuo movetur perpetuo, si ipsarum et nostrum aerem exceperis; flammae lumen vero toto itineris spatio per aerem. Ergo fixarum diametri visibiles multo minores sunt quam putantur.   [<,>]
[ Ned. ]

[ 253 ]

Vogels

Aves cur alte melius volent, male Brunus.

    Bruno Nolanus, pag. 213, lin. 10*), non reddit meo juditio veram rationem cur aves supra in aere melius volitent. Ego vero alias dixi id fieri quia aer ibi ob frigus est crassior.   [<,>]
    *)  Giordano Bruno, de Monade ... de Universo et Mundis Libri octo (Frankfurt 1591). [>]


Klein uurwerk

Horologiorum minorum cur reciprocatio frequentior.

    In horologijs parvis, qualia praesertim ea sunt quae in saccis femorum circumferunt [<], reciprocatio debet esse frequentissima et celerrima, ne ob parvam corporeitatem motus ejus ab aere occursante omnino tollatur aut nimium impediatur.


Bloedneus

Haemorrhagiam narium sedare.

    Ad sedandam narium haemorragiam [<] expirandum est per os apertum, inspirandum vero per eam narem ex qua fluit sanguis, adhibitis (nisi hoc solum juverit) vaporibus ad id aptis. Nares vero interdum digitis premendae; ita enim meatus fiunt angustiores, in ijsque facilius sanguis concrescit, et aer frigidior magis eum per angusta retroagit aut sistit.


Winden

Motus Terrae quos ventos inferat.

    Motus Terrae infert autumni tempore ventos Septemtrionales vesperi et mane, meridie vero N. O., media nocte N. W. Tunc enim ob praecedentes calores maris partes subtiliores exhalarunt, quae per se ventos Occidentales apud nos, quibus mare est, ad Occidentem parerent. Vere coincidunt maris venti cum ijs qui fiunt ob Terrae motum; hinc tantae tunc tempestates.   [<,>]
[ Ned. ]

[ 254 ]

Drijven

Aquae altitudo ad innatandum nil confert.

    Bruno, pag. 213 [<,>], male dicit tanto graviora pondera natare posse quanto plus aquae subest.


Geluid

Sonus ad Lunam non perveniet.

    Sonus magnus qui utrumque aerem penetrare potest, hinc ad Lunares non perveniet, nisi etiam tantus sit ut ob distantiam non sit nimium rarus.




Beeckman | Journaal - 1632 L (top) | vervolg