Beeckman | < Journaal > | Index

Klein , aarde , vacuum , poriën , traagheidsbeginsel , zwaar , druk , kwadratuur , geest , licht , pilaren


Isack Beeckman - 1613 L

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome I: 1604 - 1619



[ <   17 ]     [ nov. 1612 - maart 1613 ]

Wonderbaarlijk klein

Parvitas rerum quae sit.

[v]     Miranda est subtilitas rerum in rebus. Want een dinck in een man, dat maer een aesken en weecht, en weecht qualick het 2413de deel van een aesken in een puero primum conformato. Denckt hoe kleyn dat moet syn, ende denckt, hoe kleyn dat is datter alle ure aenwast totdattet so groot is als in een volwassen man. Ita ut Anaxagorae sententia: "Omnia sunt in omnibus" mirabilior non esse videatur.


Verbeelding

Imaginatio figurae annexa.

    Cum considero menses anni, eas considero quasi me circumstaret hyems et aestas etc., tanquam in circulo oblongo, in quo singulae partes locatae sunt. Ego vero per eas incedo, ita ut singulis mensibus me ipsum statuam in aliam partem circuli. Nec possum de anno cogitare nisi tali medio.

nummers bij gebogen lijn
Imaginatio numerorum mea.

    Item cum numeros considero, non possum quin situm illorum hoc modo considero, ut unitas sit in imo et sic ascendendo ad dextram et ad laevam usque ad centrum.

Imaginatio mea motûs per lineam spiralem.

    Iterum considerante me in vase quo utuntur in vini spiritu refrigerando, in quo intus canales vel tubuli circumcirca spiraliter circumducuntur, ima pars canalis extra vas propendet — si, inquam, cogitem in canalem illum immitti globulum aliquem et circumcirca per illum canalem decurrere, adeo mei spiritus in gyrum aguntur ut non possim pro libitu eos reprimere, ita ut cogitem globulum extra prosilire, sed cogitatur a me globulus continuo in gyrum devolvi, etiam ultra constitutum foramen.

    Haec quî possint juvare 'pneumatologian' nostrorum spirituum, docti viderint.   [ > ]

[ Ned. ]

Meetkunde

Diametri reliquum invenire calculo.

[v]     Si adiametri dimidium quadretur, quadratumque diametri (recte secantis adiametrum) altera parte dividatur, quotus est reliquum diametri? — Ram. 9, XV. Geom.*)
    *)  Petrus Ramus Arithmeticae Libri duo, Geometriae septem et viginti (Bazel 1569).   [<]
[ Ned. ]

[ 21 ]     [ juli 1613 - april 1614 ]

Wandelende steen

Lapis in aceto obambulans.

    Vidi lapidem subcandidum, in aceto velut ambulantem, Salmurij apud D. Du Fos [<].
    [ Vgl. Io. Bapt. Porta, Magia naturalis (Napels 1589), Natural Magick (Londen 1658): 20.IV.]


Tellurium

Motus tertius Terrae instrumento explicatus.

[v]     Willebrordus Snellius*) cum explicaret motum trepidationis in Terra°), sinistrâ tenuit globum ligneum loco Solis quiescentis, dextrâ autem alterum globum, oblongo ligno priori annexum, loco Terrae mobilis. Volvebat circa Solem ita ut poli Terrae eandem plagam semper respicerent ad similitudinem Terrae verae, ubi eadem plaga, quamvis mota, polos octavi coeli quiescentes perpetuo respicit, quod hoc pacto fieri fortassis poterit:

cirkels, lijnen

In de figuur was de lijn gd doorgetrokken voorbij d tot het tweede snijpunt met cirkel def, ook d genoemd; daarna is dd doorgestreept [de linker e zal f moeten zijn].
 

    Sit Sol abc, Terra mobilis dfe, sintque gd et he duo ligna mobilia in punctis g, h, d, e. Linea lm semper erit parallela papyro si dfe tollatur in sublime #). Quoniam enim gd et he aequalia sunt, si dfe super abc erigatur, planum dfe erit parallelum plano abc, ergo etiam lm etc.   [>]


    *)  Willebrord Snellius (1580 - 1626), zoon van de Leidse wiskunde-hoogleraar Rudolph Snellius, doceerde vanaf 1600 de Almagest, en bezocht Tycho Brahe en Kepler in Praag. Vanaf 1605 publiceerde hij een Latijnse vertaling van Stevins werk. In 1613 volgde hij zijn vader op [>].
    °) Meer over deze kwestie op p. 253.
[ Met de 'trepidatio' werd meestal bedoeld een heen en weer gaan van het lentepunt (Thabit, zie bv Maurolyco, De sphaera liber unus, 1575, p. 24); het is iets anders dan de 'derde beweging' die Copernicus aannam voor het constant blijven van de aardas tijdens een jaarlijkse omloop. Zie hiervoor de uitleg bij Stevin, en bij Blaeu (Lat., Fr.).]
    [ #)  En: g gaat van je af, h komt naar je toe. Het mechanisme is te zien in een tellurium (fig.) van A. J. Bokma, 1844. Beeckman kende later Blaeu's tellurium [>], waarbij drie raderen de aardas constant hielden.]
[ Een dergelijk instrument wordt beschreven in Nic. Copernicus (ed. Mulerius), Astronomia instaurata (1617) p. 28-31. De informatie was afkomstig van Adriaen Anthonisz, via diens zoon Adr. Metius; zie ook bij v.]


Kaarsvet

Saebum fusum plus loci occupat quam frigidum.

 *    Quaero cur saebum fusum plus loci occupet quam frigidum, aqua quam glacies.*) Potestne aliqua substantia, omnes partes loci omnino complectens, amplius comprimi ut eodem numero minus loci aut majus mox comprehendat? An potius substantia ignis illi admiscetur cum funditur, eaque ratione plus loci occupat? Quo avolante fit glacies in aqua etc.   [>]
    *)  Drie woorden onderstreept [aanduiding voor: andersom?].
[ 22 ]

Aderlaten met koude kop

Cucurbitulorum attractio.

    Quomodo circumjecto cucurbitulis frigido panno, fortius trahunt?
[ Ned. ]

Warmte in kop

Calor in cucurbitulo et vitro.

    Fernelius, Lib. 4, 3*) ait, si ignis in cucurbitulo clauso accensus sit et postea rimâ aliquâ aperiatur, confestim aerem summâ vi irrepturum.

    Et ego vitrum, aquâ dimidiâ sui parte repletum, clausi et igni lento admove; tum, apertâ rimâ fumus magnâ vi erupit. Cogita ergo quid illîc defuerit, hîc artem abundaverit.


    *) Jean F. Fernel [>], Universa Medicina (Parijs 1554, Frankfurt 1581) [in Cat. Med. fol. 1: Lugd. 1602.].
[ 23 ]

Vacuum bestaat

Vacuum esse videtur.

[v]     Dicunt physici corpora se mutuo non posse subintrare et iterum unam partem aquae, si fiat aer, mox complere decuplo majorem locum*). Unde sequi videtur aerem constare ex tantula materia quanta fuit aqua, et reliquo inani.

Vacuum probatur per motum.

    Idem probant ex motu corporum. Moto enim aere aliquâ in parte, si absque interstitio partes ejus conjunctae sunt, simul et semel extremum aeris movebitur e directo motae parti oppositum. Imaginare enim tibi globulos sibi invicem absque medio appositos, videbis primo moto etiam ultimum necessario eodem tempore moveri, quod in aere absurdum fuerit. Nec dices partes aeris non esse solidas, sed raras, ita ut comprimi possint; at, inquam, non possunt comprimi nisi in medio vacuum sit, in quod latera partium cedant.

Vacuum ob aeris fluctûs.

    Atque, ne sit absurdum in aere fluctus fieri absque vacuo, quod equidem ratio non permittit, fluit tamen aer rectâ a vi moventis quo major pars aeris detruditur; a tergo vero relinquitur rarior. Ablatus enim in instanti, non recurrit, nec in instanti trahit alium, nisi dicas illum etiam in instanti tertium trahere atque ita in instanti in infinitum moveri.
    *)  Vgl. Aristoteles, de Gen. et Corrupt., Lib. II, cap. 6.   [>]
[ In 1633 deed Beeckman een proef om aan te tonen dat water niet verandert in lucht (>).]


Buskruit

Rarefactio quanta.

 *    Pulvis pyrius argumento est quam res contrahantur et dispergantur. Accensus enim tanto nixu majorem locum petit, ut magna pondera per immensum spatium saepe protrudat et videtur, taliter dispositus, parum contrahi posse.   [>]

Reditus ex contractione ad pristinum statum.

Sic neque aerem, quamquam in medio sui non parum vacui comprehendat, sensibiliter ad contractiorem locum facile comprimes. Ipsius enim partes ita se ad invicem habent, ut mutua inania non ingrediantur, neque convexitas et cavitas mutuo respondent.


Poriën en scherpe kanten: sleutel en slot

Pori asperitatibus respondentes, et contra.

 *    Quid igitur de his omnibus sentiendum? Nimirum ut architectus parat primordia domûs: januam, fenestram, postes, trabes, tegmen, lapides, utque Rex Salomon singula primordia templi ita concinnavit ut absque pulsu mallei partes coirent sibique invicem quam ornatissime responderent, sic Deum naturae naturalia primordia fabricasse, quae sibi invicem ita conveniunt, porique clavis respondent, ut definitae res inde oriantur: lapides, arbores, animalia. Sic primordia aquae ignem admittunt vel intro vel circumcirca, quo penitus avolante fit glacies. Sic aquae primordia farinae respondent, ita ut parte aliqua sui undique diversa primordia, vel composita, farinae subintrent atque ita, quam separata non potuerunt, sibi ipsis conjuncta consistentiam procurant.
[ 24 ]
Sic aqua terrae irrigandae convenit, argentum vivum metallis, vel quia ipsa primordia ita porosa sunt, aut, si solida sint, quia ex illis composita propter primordiorum talem figuram necessario tales meatus continent, qui haec et non alia primordia, aut ex illis propter talem illorum figuram talia composita, solummodo recipiunt.


 *    Fit etiam aliquando ut argentum, aqua forti fractum, magnum locum comprehendat, quia aqua illud separat in partes sibi invicem non respondentes: non enim argentum hoc pacto in ipsa primordia frangitur. Qua re non est absurdum si, pro modo diverso fractionis et partium, amplitudo variatur. Sic pulvis pyrius frangitur in partes admodum minutas non convenientes; in multis etiam copula evestigio avolat et nunquam reducitur. Sic terra figulina fit lapis, vel quia solvitur ab igni in apta primordia, aut quia copula connectens ab interioribus partibus prodit, igni poros terrae aperiente. Fusum argentum contrahitur, quia in tales particulas solvitur. Vitrum liquefactum est tenacius quia ignis cuspides tam arcte ipsius poris respondent. Malleatur ferrum quia est in fieri ad fusionem, igni separante ipsius particulas.

    Quarundam substantiarum primordia tam magna sunt, ut quarundam substantiarum poros non penetrent. Quaedam substantiae tam obtusis constant partibus, ut lignum, quod argentum vivum secare non potest; aut tam mollium est partium ut ab ejus gravitate flectantur, atque ita transitus prohibeatur.


Ongeremde beweging

Mota semel nunquam quiescunt nisi impediantur.

[v]     Omnis res, semel mota, nunquam quiescit nisi propter externum impedimentum.*)  Quoque impedimentum est imbecilius, eo diutius mota movetur. Si enim aliquid in altum projiciatur simulque circulariter moveatur, ad sensum non quiescet ante reditum in Terram; et si quiescat tandem, id non fit propter impedimentum aequabile, sed propter impedimentum inaequabile, quia alia atque alia pars aeris vicissim rem motam tangit.
    *)  Eerste vermelding van het traagheidsbeginsel (vgl. draaiende hemel [<]).
[ Bij vrije val [>]; in een cirkel, Aarde om Zon [>]. Ned. [>]: "dat eens roert, roert altyt, soot niet belet en wort".]


Zon

Motus semel Sol nunquam quiescit.

 *    Imaginandum est tibi vacuum in quo omnia moveantur celerius et tardius pro quantitate moventis causae. Sic Sol, quamquam non statuitur coelo alligari, quia tamen nec propius ad centrum sui circuli imaginarij accedere, nec longius ab eo abesse potest quam nunc jam abest, semel motus semper movetur secundum celeritatem moventis causae, cum Solem moveret et quidem circulariter velut si ex radio penderet.

Steen

Lapis projectus in vacuo non quiescit.

    Sic lapis, projectus in vacuo, perpetuo movetur; obstat autem ei aer, qui novus semper ei occurrit, atque ita efficit ut motus ejus minuatur. Quod vero Philosophi dicunt vim lapidi imprimi, absque ratione videtur.
[ 25 ]
Quis enim mente potest concipere quid sit illa, aut quomodo lapidem in motu contineat, quave in parte lapidis sedem figat? Facillime autem mente quis concipiat, in vacuo motum nunquam quiescere, quia nulla causa mutans motum occurrit: nihil enim mutatur absque aliqua causa mutationis. Sic, si rem rei superponas et utrasque simul moveas, alterutramque subito retrahas, altera nihilominus in motu perseverabit.


Opvangen

Lapis quomodo mollius excipi possit.

 *    Si lapidem in altum projicias eumque scutellâ quiescente excipias, fortem casum facturus est; si vero, quando lapis cadens scutellae propinquus est, scutellam subito deorsum moveas, mollior casus futurus est in scutella, quod ex sonitu discas. Causa est quod, scutellâ deorsum motâ, in locum ejus aer confestim irrumpat sibique mutuo occurrens fluctuet lapidique venienti in occursu eat fluctuando, atque hoc pacto casui violento obstat.


Breken

Solida frangi nequeunt.

    Quod non habet poros, non videtur frangi posse. Nulla enim acies illud penetrabit nisi partes cedant; partes autem cedere non possunt, nisi acies jam penetraverit. Reliquis etiam modis si quis illud frangere contendat: cum partes in se amplius contrahi non possunt, omnes simul afficiuntur, itaque necesse foret in instanti illud rumpi, quod absurdum sit. Si quid vero alteri ita appositum est ut nihil vacui intersit, id separari posse videtur, quia omnes partes non sunt unum ut in primordijs, quorum omnes partes, quae in ijs imaginari possunt, una sunt; quae unitas est substantia creata, non compacta, sed simplex.


Zwaar en licht

Motus gravium deorsum.

 *    [v]   Cur gravia deorsum moventur? An quia superiora in perpetuo sunt motu idemque Terrae accidit quod lapidi ad medium vorticis aquarum tendenti? Aut an tenuis est quidam defluxus subtilium corporum a superioribus partibus aequaliter circumcirca, qui obvia quaeque deprimit? Et quia hic defluxus est subtilium partium pleraque penetrat, nec tota substantia premit propter poros majusculos, eaque levia dicuntur. Reliqua, quae sunt compactioris naturae, gravia dicuntur quia iste defluxus fortius illis occurrit: propter compactionem enim parum istarum partium, licet subtilium, pervolat.
    [ > ]
Pluma non longe mittitur.

    Quod autem, lapide et pluma in altum missis eadem vi vel aequali, lapis altius excurrit, alia est ratio. Major enim hîc est respectus crassi aeris quam dicti defluxûs. Cum ergo aer non penetrat, sed solummodo superficiei impingit, cumque rei levioris, id est rarioris, major sit superficies, sequitur levioribus aerem plus obstare ne, velut in vacuo, perpetuo moveantur. Densiora vero in cadendo minus tardantur ab aere.
[ 26 ]

Geen vlucht voor vacuum

Vacui fuga impugnatur.

 *    [v]   Cur gravia ascendunt propter fugam vacui? Estne in vacuo virtus? Aut num res vinculo quodam alligantur? At cur, unâ re quovis pacto motâ, reliqua non sequuntur propter commune vinculum?

    Dicatur ergo sic: Defluxus ille, de quo supra, non est levis nec imbecillis, sed vehemens et violentus, ut, quando res mollis a nobis premitur, si quid in medio est vacui, extemplo repletur, ut cuivis experienti palam fit.

    At dices: si pressus ille tam sit vehemens, cur corpora nostra non afficit? Respondeo: quia ille pressus undique aequabilis est, nec ulla pars de loco suo movetur quia omnes aequaliter afficiuntur. Sic etiam natantibus et urinantibus magna vis aquae superponitur, cui alias extra aquam ferendo non sunt; quia vero illos aqua undique aequaliter premit, non dolent. Quod autem tantâ violentiâ circumjacentia vacuum locum premunt, non aliter fit quam cum quis fundo vasis aquâ pleni incumbit, supra foramen quoddam in fundo: tum demum enim sentit vim aquae superne prementis. Vide Stevinum Lib. 5, Van de Weechkonst.*)
    [ > ]


*)  1605, p. 168 [en 1586, p. 62-3].


Aarde

Terra in mundi medio.

    Cur Terra est in medio universi? Respondeo iterum: cum coelum omnia contineat. Si quae materia conveniat reliquo in spacio, plus vacui est; trahit ergo materiam illam ad se, quae est Terra. Quoniam autem omnes partes mundi sic trahunt, nulla vincit reliquuntque Terram in medio positam, et si quae a medio recesserit, ad medium cogit quia tum in opposita parte vacuum vincit. — Haec obiter, nisi ratio detur cur vacuum trahat.
    [ < , > ]


Kwadratuur

Quadratura circuli physice possibilis, mathematice non.

 *    Quadratura circuli estne possibilis?
    Respondeo: Si physice dicas, maxime. Nulla enim res physica infinite secatur; primordia igitur physica erunt communis mensura circuli et quadrati, ergo aequalis numerus talium mensurarum circulum et quadratum perficiunt. Verum, quoniam haec eadem primordia physica non infinita secari possunt, dubitatur mathematice, quamquam quadratum majus et minus dari possit, aut physice aequale cogitari possit. Nec mirum. Recta enim rectae, et rectilineum rectilineo, est incommensurabile. Quidni ergo circularis linea ad rectam et circulus ad rectilineum 'asummetros' dici posset? Et quod magis moveat: angulus comprehensus a tangente et peripheriâ plane incommensurabilis est ad angulum rectilineum, licet rectilineus illo et major et minor dari possit.
[ 27 ]

Maantjes

Quadratura lunulae nihil habet commune cum circulo.

 *    Lunulae Hippocratis quadratura nullo modo est miranda, nec argumentum est pro quadratura circuli*). Composita enim est lunula ex convexa et concava linea et quidem proportionem rationalem inter se habentibus, ac si quis quadraret rectilineum, quod est inter inscriptum circulo et circumscriptum quadratum, cujus una pars a concavo circuli et rectis, altera a convexo circuli et rectis comprehenditur.
    *)  De 'maantjes van Hippocrates' worden genoemd door Clavius in Geometria practica, 357 [fig.]. Later citeert B. uit dit werk [>].


Irrationaal

Irrationalium linearum ratio.

 *    Cur duae lineae ad se invicem irrationales sunt?
    Respondeo quia quaelibet linea cogitatione in infinitum dividi potest; quoniam autem divisio, quae actu cogitationis fit, finita est, restat infinitum: finitum enim detractum est ab infinito. Cum ergo minima mensura vel minima linea, quae actu inventa est, in infinite minores sectilis est, sequitur has minores infnite differre omniumque linearum, quae post omnem actu cogitationis divisionem relinquuntur, infinitam magnitudinis inter se differentiam esse.

Sectio in infinitum.

    Quo pacto autem cogitatione linea in infinitum sectilis sit, hoc modo fortassis imaginari aliquem profuerit. In infinitum augeri posse lineam et partes lineae imaginabimur si ab uno puncto duae lineae angulum facientes, in infinitum excurrere cogitemus; unde imaginabimur basin et basis partes in infinitum excrescere et infinite a puncto illo aut centro distare. Si ergo basis dicta infinite distans a puncto concursûs, finita statuatur, absque ullo negotio imaginabimur infinitas lineas basi minores, ad quas actu cogitationis nunquam dividendo pervenitur. Nam statuuntur istae lineae minores distare a dicto puncto unum pedem, duos pedes, et sic progrediendo quousque actu cogitationis fieri potest. Cum vero actus cogitationis sit finita, basisque dicta infinite abesse posita sit, quaecumque actu cogitationis distantia a puncto dicto statuitur, infinite abest a basi: finito enim detracto ab infinito, quod restat infinitum est.


Oneindig

Finitum non movetur per infinitum ejusdem generis.

 *    Quaeritur quomodo quid unicâ horâ, quod est tempus finitum, moveri possit per lineam quamvis, cum ea in infinitas partes sectilis sit?
    Respondeo: Tempus non magis est finitum quam linea, nec minus unica hora in infinitas partes sectilis est quam linea. Aut, si horam statuas finitam, etiam linea unius ulnae finita statuenda est. Non igitur mirum si finitum per finitum in tempore finito moveatur; aut in infinitum cogitatione divisibile per in infinitum cogitatione divisibile, tempore in infinitum cogitatione divisibili. Sic a motu globi describitur linea, non ab indivisibili in globo divisibile quod, sed a divisibili in globo divisibile, et ab indivisibili, si quid est in globo, indivisibile, si quid est in linea.
[ 28 ]
Infinitum divisione et infinitum compositione.

    Ergo infinitum tantum divisione, ut globus, nunquam transibit infinitum compositione; nunquam transibit, id est transibit tempore infinito. Punctus vero aut infinitum divisione tantum, ut globus, tandem transibit infinitum divisione tantum, ut miliare unicum; tandem transibit, id est transibit tempore infinito divisione tantum, ut horâ unicâ, viz. finitum per finitum in finito tempore.


Geest

Index et medius digitus over malcanderen geleydt, doen meynen, dat één bol twee syn.

 *    Ratio indaganda est quare indice et medio digito transpositis et unicum globulum tangentibus, duo tangi videantur et quae pars indicis globum non solet accipere ab illa parte medij et quae pars medij ab ea indicis parte globum non solet excipere; cur illi quasi videtur alium accipere quam qui fuit in altero digito. An quaedam sit continuitas in spiritibus hominis quae sic et non aliter conjungi velit? tactusque simplex videatur qui secundum illam continuitatem spiritûs movetur, qui non, compositus aut multiplex?

    Ad haec, an non ille sit spiritus qui semine in utero confuso naturâ quâdam peculiari singulis partibus sedes proprias tribuat? quia spiritus uniuscujusque partis parte propriâ vestitus est spiritusque sibi mutuo sic et non aliter necessario conjunguntur.

    Tandem quae sit ratio in magnete, cur disjunctae singulae partes non in quavis dispositione ad se redeunt, sed observatis plagis mundi, ad quas a principio naturaliter dispositae fuerunt.


Licht en geluid

Lux reflexa a rebus est visûs materia, imo et colorum.

 *    [v]   Ab omnibus rebus, propter motum earum (moventur autem manifeste a radijs siderum), certum est aliquid indesinenter fluere. Quid enim non valet mutare edax vetustas?*)

    At dubitabit forsan aliquis num etiam species rerum sint fluxus corporei ex rebus. Si id affirmetur, cur de nocte non videmus? An igitur species visibiles corpora quidem sunt, sed non rei visae? verum lux ipsa ex corpore luminariorum prodeuns, et refracta ad res visas, in oculos nostros incidens? Modus autem diversus incidentiae, diversitas reflectionis ex poris rei visae, copiâ lucis creat colores diversos, diversasque modos videndi et specierum visibilium.   [>]

Aer est materia soni.

[v]     Sic dubitabit aliquis num materia soni ex re sonorâ vel auditâ prodeat. Quod si sit, cur chorda tensa et remissa eundem aut aequalem sonitum non reddit? An igitur, ut lux est subjectum generale visûs, sic etiam aer subjectum generale auditûs et adaequata materia soni quae animae instrumenta tangens, sonus vocatur? Cujus diversitas pendet a diverse moto aere animumque in instrumento auditûs diversi modo afficiente, non absque tactu corporali, vel immediato vel saltem mediato.   [>]
    *)  Vergilius Aen., Lib. III, vs. 415  [& Ovid. Metam., XV, 872].

[ 29 ]     [ juli 1613 - april 1614 ]

[ Ned. ]

Pilaren

Colomnarum descriptio optica.

cirkels, lijnen     Sint circuli suprapositi columnae sitque recta fg vitrum in quo dictae columnae sunt describendae optice. Si ergo illarum crassities sumatur per centra parallela vitro ut bc, de, bc, describentur quidem illae in vitro aequales, verum non id describetur quod oculus ex a videt. Varia ergo vel coloribus vel figurâ, non videtur hoc pacto apte describi columna: aliter enim pictura, aliter res ipsa spectatori apparebit. Si vero id describatur quod videtur ut fg, de, fg, magnitudines illarum in vitro fg inaequales pingendae erunt, ac fortassis non parum deformiter propter inaequalitatem pictam kl, mn, kl.   [>]
[ 30 ]

Spiegels

Specula duo parallela plures imagines reddunt.

lijnen  *    Speculis duobus sibi invicem junctis ut ad et bc, cur plures imagines appareant? Num imago etiam sui imaginem jacit? Nihil minus. Quid igitur?

    Oculus reflectitur ad seipsum ex a et b mittitque imaginem in d, a quo reflectitur in c et inde redit ad se, id est ad oculum o. Etenim anguli ado, fdc, dcf, bco sunt aequales. Quidni ergo haec reflectio perageretur?
    [ > ]

Weger

Libellae ratio.

ongelijkarmige balans     In mechanicis posset quaeri cur pondus, ad longiorem partem librae positum, aequali praeponderet.
    Respondeo: Sit libra abcd, firmamentum autem ad b, sitque a signum pondus gravius, c et d levius; pondus levius positum ad d, praeponderabit ponderi ad a, ad c vero positum non praeponderabit. An nihil est tam grave, tam forte, quod a quavis vi subigi nequit, si ea tam lente adhibeatur ut singulis particulis praevaleat? Sint a duae unciae, c unica sitque ab aequale cb. Ergo etiam aequalia erunt ag et ce. Tot ergo aequales partes permeandae sunt uni unciae atque duabus; duae ergo praevalebunt. Quia unicae unciae ad d permeandae sunt triplo plures partes antequam ad locum quietis perveniat, sequitur nixum ad d esse majorem et multo plus virium requiri ut una pars peragretur ad a quam ad d.


    Na deze notitie volgen vijf stukken over het weer:
1. Tempestatum collectio, ontleend aan Fernel
2. Journael anni 1613 en 1614 te Siricksee, 29 juli 1613 - 3 april 1614   [<]
3. Observata Scouteni in Gallia a Montauban, 23 mei - 24 sept. 1613
4. Tempestatum collectio, ontleend aan Quercetanus
5. Journael anni 1614 Siericksee, 15 okt. - 31 dec. 1614.   [>]


[ Ned. ]



Isack Beeckman | Journaal - 1613 L (top) | vervolg