Beeckman | < Journaal > | Index

Verbinding , studie , regenboog , medicamenten , warmte , atomen , vering , gewicht


Isack Beeckman - 1620 L c

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome II: 1619 - 1627



[ 82 ]     14 juli - 4 aug. 1620

Verbinding

Connexio rerum ob magnas exiguarum particularum superficies maxima.

    Libavius, de Natura metallorum*) cap. 1, dicit impossibile esse ut ex nudo concursu fiat metallum, sed a Deo quoddam plasticum principium ab initio creaturae Terrae cavernis inditum esse, quod se suâ virtute in materiâ dispositâ, locoque apto excitum a calore proportionato, exerat. [p. 4]

    At si consideraret quantum superficies in exiguis rebus superaret corporeitatem, aliter forsitan sentiret. Nam exiguae saltem egent mutuo ingressu ut sibi mutuo adhaereant, quia vix a se invicem possunt decidere ob levitatem. Cum igitur singulae particulae singulis adhaereant, fit ut ob multitudinem imbecillium connexionum totum compositum firmiter cohaereat; si tamen quis vellet totum compositum suspendere ab exigua una particula, separaretur haec a toto composito ob paucitatem imbecillium connexionum respectu reliqui compositi. Imo etiamsi in vacuo nihil possit cohaerere absque hamis aut hoc mutuo ingressu, sed minimo negotio a se mutuo partes divellantur, tamen apud nos duo corpuscula solâ contiguitate sibi invicem possunt applicari et tenaciter conjungi, ut in asseribus planis et levigatis apparet; in corpusculis vero exiguis tum id fit, cum ita sibi invicem adjuncta sunt, ut nullum corpus aliud intercedat, quod possit tendi et remitti. Necesse est igitur ut pori tam exigui sint ut aerem hunc, qualis hîc est, non recipiant. Hoc modo igitur corpusculis inter se conjunctis, mediae partes in composito pensili plus gravitatis obtinentes, ob multitudinem quam eae habent quae sunt circa superficiem, maxime nituntur deorsum; ijs vero descendentibus fieret vacuum in medio, ad quod laterales partes ab aere comprimuntur, quo compressu media solidantur, et e loco suo exire nequeunt, nisi — ut ante dixi — totum compositum ab admodum exili particula pendeat. Particulae autem superficiariae transversis frixionibus a se invicem non divelluntur, quia non sunt cubicae, sed quaedam altius compositum ingrediuntur, quaedam minus alte. Firmantur hae ab illis et illae a profundioribus, quamquam non sit negandum singulis frixionibus nonnullas particulas deradi: alias enim continuis frixionibus non minuetur compositum; nec aqua lapidem cavaret, nec annulus aureus tempore tereretur.


    *)  Andreas Libavius, Alchymia (Frankfurt 1597), Pars II.
[ 83 ]

Essenties

Essentiae rerum quî ex elementis fiant.

    Libavius, de Pyrotechnia, cap. 22, de rei totius essentiâ multa dicit ab antiquis philosophis non inventa eamque aliud quid esse existimat praeter haec elementa quatuor.

    Verum cum certum sit unâ in re multa esse homogenea, a se invicem heterogenea existentia, cur non liceat dicere hanc quintam, quam vocant, essentiam unum esse homogeneorum a mixtione elementariâ compositorum? Ut enim haec quinta essentia, qualis est spiritus vini, praecipua pars est nutrimenti corporis viventis, sic reliqua homogenea alicujus simplicis (putâ vini) alteram unumquodque partem continent, quâ eget necessario corpus vivens; imo haec ipsa pars in corpore viventi secundaria existens, est in aliâ quâdam creaturâ primaria, praecipue ejus essentiam constituens. Quinta vero haec essentia quam vocamus, in ijs est pars duntaxat secundaria: dicetur huic creaturae non quinta essentia, sed cortex et pars minus necessaria; id vero quod nobis dicitur cortex, illi dicetur quinta essentia. Sed nos ex omnibus rebus eligimus id homogeneum quod nobis est familiarissimum; alij vero eligunt id, quod sibi magis convenit. Sane essentia ligni aut ferri alia est ac essentia hominis aut carnis, idque quo caro est caro, aliud est ab eo quo lignum est lignum. Si igitur concedimus essentias aliarum creaturarum esse compositas ex mixtione elementorum, concedamus quoque nostrae carnis essentiam ab ijsdem compositam esse elementis, sed aliter mixtis, cum poris diversis, et omnino nobis aptissime dispositis. Haec nostra essentia in quibusdam obviam est, in quibusdam occultior, ubi alius essentia manifestior. Multa ergo alicujus simplicis homogenea nobis saepe conveniunt, eaque nobis aliquando separatim, aliquando duo conjuncta, aliquando plura simul applicanda sunt, prout necessitas requirit; quaedam etiam perpetuo abijcienda et abominanda sunt.

Essentiae etiam ex atomis immediate fiunt.

    Nec tamen necesse est hasce essentias ex elementis mixtis componi, cum ex ipsis atomis immediate multa possint nasci, imo ipsa elementa inter se mixta possint solvi in suas atomos naturamque elementi deponere, ita ut compositum potius ex indivisibilibus principijs quam ex elementis constet. Calor autem et frigus etc. sunt duntaxat affectiones corporis sentientis a corpusculorum varietate impressae, sicut ante saepius audivisses [<]; non vero ijs est natura quaedam incorporea, atque idcirco incomprehensibilis.
    [ > ]
[ 84 ]

Studie

Exercitio sensuum cur ego non studuerim.

    Gal., 'Peri toon pharmakoon toon kata genè', bib. 3, dicit [345, 49]: 'hè toon aisthètoon diagnoosis ek sunechous theas akriboutai'.

    Quâ ratione ipse motus sum nulli rei studere quae sensuum exercitium requirit. Hîc enim requiritur multum temporis, quod ei deficit qui omnium rerum causas nititur investigare, nullamque rem intactam ratione relinquere. Requiritur etiam non parvus sumptus et divitiae in comparandis sibi multis rebus ad exactam differentiarum cognitionem; mihi autem res est angusta. Requiritur etiam familiaritas pharmacopolarum multorumque hominum, ut liceat etiam ea quae alij sibi acquisiverunt, videre, deque ijs inter se conferre; mihi vero, nescio quo fato, exigua admodum intercedit familiaritas cum alijs hominibus quam meis affinibus, quorum nullus hac in re mihi potest esse adjumento.

Myopes ad res herbarias cur sint inepti.

Requiruntur quoque sensûs acuti; mihi vero contigit myopia [<,>], deficitque sensus praecipuus, nec possum herbas accurate videre nisi inclinato capite, quod, cum non liceat facere perpetuo et res frequenti duntaxat intuitu accurate cognosci possint, sequitur me ad exactam rerum visibilium cognitionem pervenire non posse. Quae cum ita sint, domi me contineo, solis animo et mente comprehensibilibus intentus. In rebus philosophicis et medicis omnino nullo praeceptore, in mathematicis tres menses idiotâ ante annos tredecim usus [<].

    Soli igitur morborum cognitioni statui me dare, cum ea cognitio praecipue ab animo pendeat, reliquis sensibus non quidem omnino vacantibus, non tamen nimium occupatis ei, qui huic uni operam dat, ut aegrotes curet absque ulla pharmacopaeorum et chirurgorum, verum sensibilium cognitione. Videat igitur unusquisque ad hoc meum exemplar, quid se deceat.

    Dynsdaeghs na de Utrechtsche kermesse anno 1620. [4 aug.]

Sensibus deficiens, animo studeat.

    Ob hoc autem spero me ad morborum cognitionem non fore ineptum quia exacta cognitio intellectualis, quae fit omnibus scientijs inter se collatis, non magnum exercitium in una aliqua re sensibili requirit. Semel enim aut bis eâ ipsi occurrente, statim eam percipit et ob exactam in mente ejus cognitionem perpetuo memoriâ conservat. Inspectionem ergo ocularem medicamentorum, quamvis inter legendum Galenum utilissimam, necesse est me differre usque ad tale tempus, quo ob nonnullam praxim pharmacopolis etc. innotescam; interim ferendum est damnum quod in studijs patior ex simplicium ignoratione, nesciens naturam rei de qua Galenus loquitur, unde non raro contingit me sensum non satis capere, et praecepta quae mihi infinities ob perpetuam lectionem occurrerent, perque medicamenta, saepius implicite significata, rarius ob oculos meos versari, ob idque aliquando multarum lectionum repetitionem a me requisitam iri, quae unicâ hac lectione potuissem absolvere.
[ 85 ]

Wijn

    Gal., 'Peri toon kata genè', 352, 4: 'ouk echei to oxos ischuran tèn diabrootikèn kai tmètikèn dunamin, en hooi soi doxèi kain elachiston oinou poiotètos emphainein'.

    Calor enim in vino est particularum compagulum facitque ut partibus partes cohaereant atque ita res sit tenacior. Hinc ex acido lacte non fit butyrum, cum tamen lac pondere non sit imminutum; ex vino acido, id est aceto, non fit aqua vitae paululum alio modo fortassis.


zon, aarde met atmosfeer

Regenboog

Iris in convexitate nubis.

    Cum Sol sit major multo nube rorida, in qua iris apparet, videntur Solis radij non ad ejus concavitatem reflecti, sed in nubis convexitatem incidentes, per eam ad oculos nostros refringi. Hoc modo:

    abcd est nubes rorida circa Terram extensa,

    ec et fb radij in convexum nubis incidentes et ad oculum nostrum reflexi,

    hd et ga radij ab oculis nostris aberrantes.


Vijfde essentie

Essentia rerum quam quintam vocant, quomodo ex elementis fiat.

    Ex quinque differentijs videtur omnis physica constare, nempe quatuor qualitatibus et totâ essentiâ.

    Quatuor autem qualitates sunt in quatuor elementis: primordia enim hoc pacto conjuncta constituunt ignem, alio pacto aliud elementum; quae primordiorum conjunctio suâ figurâ cariâ quadrifariam nos afficit, ob idque dicuntur in elementis esse qualitates, cum nihil sint nisi divarsarum figurarum in corpus nostrum ingressûs, eo modo quo nos aliter afficit culter, aliter baculus, de quo saepius ante [<].

    Haec vero elementa non solum proportionem suam ad se mutuo variant, sed etiam, eâdem proportione manente, possunt varie conjungi. Ex hac conjunctione non fit compositum calidius, frigidius, humidius, siccius, sed occulta quaedam qualitas cum quatuor hisce nullam communionem servans.

[ 86 ]
Haec occulta infinities variare potest in compositis infinitis ex aequalibus partibus elementorum. Hanc occultam qualitatem dicunt esse proprium accidens totius essentiae, at quid hoc sit, quis intelligit? Sufficit igitur elementorum varia inter se dispositio ad occultam qualitatem creandam, eo modo quo dispositio quadrifarium quatuor elementa, et eorum quatuor qualitates dictas, creaverat.

Atomi singulae omnibus conveniunt.

    Tota autem essentia mihi significabit totum atomorum corporeitatem, quae est materia prima, ejusdem naturae, id est plane solida, quod solidum continet corpus uniforme omnibus atomis, adeo ut omne atomi corpus aptum sit omnium viventium nutritioni omninoque omnium rerum compositioni. Quaedam vero atomi inter se conjunctae fiunt, hac conjunctione ineptae ad hoc compositum, aptae vero ad illud.


Medicamenten

Medicamentorum compositorum ex cera, 'iooi' et alijs metallicis, ratio

    Gal., 'Peri suntheseoos toon pharmakoon toon kata genè', bib. 4, 363: 'ischuroteros d' hikanoos ho ios, tois d' allois michtheis eis tosouton ekluetai men autos tou sphodrou tès dunameoos, auxanei de tèn ekeinoon, hoos genesthai to suntheton ex hapantoon pharmakon kalliston'.

    An igitur non sufficeret solo 'iooi' uti, eoque plus cerae addere, quo vehementior is est, ita ut totum compositum ex cera et 'iooi' sit aequalium virium cum compositio ex cera, 'iooi' et reliquis? Videretur quidem. At cum cera similis sit membro affecto ideoque ejus particulae, membrum ingredientes, id non afficiant, fit ut solus 'ios' in membrum agat. Verum particulae 'iou' in composito ex cera et solo 'iooi', sunt a se invicem longius dissitae quam particulae metallicorum simul omnium in altero composito; idcirco ubi 'ios' solus agit, afficit membrum non aequaliter, sed particulas quasdam membri afficit vehementer quibus applicatur; quasdam vero non tangit, estque affectarum ab 'iooi' particularum distantia major quam par est.

    Hinc concluditur optimum esse medicamentum id, quod solum omnino convenit morbo, quia aequaliter membrum afficit, cum ejus particulae se mutuo tangant atque membri particulae, a medicamento mutatae, sint sibi invicem maxime vicinae. Medicamentum vero, quod ex contrarijs constat, aequaliter a medio efficiendo remotis, 'anomaloos' agit; nihilominus tamen agit effectumque optatum sortitur, quia necesse est utriusque magnam quantitatem misceri. Si enim 'iooi' mixtum fuisset medicamentum, quod tantum foret infra medium, quantum 'ios' supra id, necessario plus 'iou' debuisset misceri, fuissetque compositum id ex cera, 'iooi' et hoc remisso medicamento melius quam id, quod constaret ex cera et 'iooi' solo, quia in illo requiritur plus 'iou'. Unde fit ut plures particulae membri affecti afficiantur.

[ 87 ]
    Medium medicamentum voco id, quod per se convenit membro affecto, aut quia solum nequit applicari. Praestat dici medium quod, cum cera mixtum, solum ulcus tollit. 'Ios' autem excedit hoc medium; reliqua vero metallica, a Galeno ibidem addita, ab hoc deficiunt. Cera medium est respectu membri naturae, deficitque a medio medicamento adhuc magis metallicis reliquis. Haec igitur metallica cum cera non tollerent morbum prout solent mixta, multo minus sola cera eum tolleret. 'Ios' vero cum cera tollet, sed requiritur plurimum 'iou'; at additis metallicis minus quidem 'iou' requiritur, et tamen plus est in universum medicinae ex 'iooi' et metallicis junctis, pluresque jam sunt alterantes particulae hisce omnibus conjunctis quam in composito ex 'iooi' solo cum cera.

    Cera igitur ulceri nec prodest nec obest; reliqua metallica prosunt, sed non sufficienter; 'ios' vero prodest, sed minimum. Si quid autem foret tantum supra medium quantum cera est infra, id mixtum cum cera minus foret commodum quam metallica haec mixta cum 'iooi' in cera, quia quo medicamenta medio utrimque sunt propinquiora contraria, eo meliora ob eandem rationem: ergo adhuc pejus foret quod constaret in cera ex medicamento remissiori quam est cera et hujus contraria.

Medicamentorum a natura compositorum ratio.

    Haec de medicamentis quae arte et fere ex tempore componuntur. Quae vero a natura composita sunt et diuturnâ fermentatione per minima sibi mutuo sunt mixta, aequalem vim habent, sive ex remotis, sive ex propinquis contrarijs conflata sint. Nam ipsa propinqua in se continent qualitates maxime contrarias, exactissime mixtas, manifestumque est ubique hîc utriusque qualitatis esse aequales particulas, quae, si aequaliter quoque sint mixtae, quidni aequales vires ederent. Sed non levi negotio tam exacte simplicia miscentur, ita ut cera et 'ios' plane unum sint, sicut in lacte serum, caseus et butyrum, quae tamen necdum exacte mixta sunt, sicut in ijsdem quatuor elementa. Unde in talibus etiam praecedens consideratio valet nonnihil. Idcirco Galenus ubique jubet haec metallica ad quam fieri potest maxime tenuissimas partes reducere.


Samenstelling

Medicamenti ulcus sanans compositio admodum minuta.

    Age igitur ne sit ad manum medicamentum per se ulcus sanans, sive solitarium, sive cum cera applicetur. Manifestum autem est debere esse validius quod cum cera applicatur; sumatur vero tantum cerae, quantum ad usum emplastri requiritur, non amplius.
[ 88 ]
Loco ergo medij medicamenti adest medio proximum 5 partibus a medio remotum. Hoc tibi sit pro basi. Tum sume, quod versus alteram medij partem 5 partibus a medio remotum sit. Cum autem tale nihil reperiatur, sume proximum, sitque id, quod a medio 30 partibus remotum est. Posset quidem ex hisce duobus fieri medium, hujus minus, illius vero plus miscendo; sed quia tanta est hujus a medio distantia, afficeret nimium differenter particulas quasdam membri morbidi ab affectis alijs ejusdem membri particulis, quas basis dicta afficit.

    Verum cum id debeat assumi, videndum, ut quam minimum ejus ingrediatur compositionem. Id fiet si per hoc constituatur contrarium medicamentum basi, id est, quod versus alteram partem a medio 5 partibus remotum est. Sit ergo hoc quaesitum medium secundum. Ab hoc autem medio remotum est hoc medicamentum 25 partibus. Quaeratur igitur aliud tot partibus versus alteram partem hujus medij secundi ab hoc medio remotum. Quod si reperiatur, patet minus jam illius a primo medio remotissimi medicamenti compositionem ingressurum. Inventum autem distabit a basi 20 partibus versus eandem primi medij partem. Sed si non reperiatur tale medicamentum, quaeratur proximum. Remotum ab hoc tertio medio quaesito 8 partibus versus basim, distabit id a basi 12 partibus; sumatur tum aliud quod versus alteram plagam hujus tertij medij ab hoc tertio medio distet quoque octo partibus. Quod si reperiatur, absoluta res est; si non, toties fiat quoad tandem vel quartum vel quintum medium exacte reperiatur, certo sciens quo propius ad medium aliquod accesseris, quoque citius ad id perveneris, eo medicamentum melius fore.

Medicamenta cur ex pluribus ingredientibus praestantiora.

    Hinc fit medicamenta plurium ingredientium, apte inventorum, praestantiora plerumque esse medicamentis paucorum ingredientium, quia raro exacta haec media reperiuntur. Neque vero haec sunt nullius momenti, cum tanta sit unius morbi diversitas, ut merito liceat medicamentorum gradum in 30 partes dividere, quas si sensu nequeamus animadvertere, experientiâ tamen constat naturae subtilitas, quae tam exiguâ medicamentorum diversitate videtur moveri. Novimus enim quotnam sint indicationes quarum unaquaeque nonnihil facit ad morbi varietatem, atque adeo ad medicamenti differentiam.
    [ > ]

Specerijen

Condimentorum in cibis ratio probat graduum multiplicatem.

    Sic in cibis caro salsa requirit sinapi ad gustum, id est ad saporis gratiam; cum vero interdum nimium coquitur, ita ut sal e carne in aquam nimis transeat, miscemus sal cum sinapi. Cur autem non sumimus tanto plus sinapi, sicut videmus in carne assâ, ubi nobis solum sal sufficit?
[ 89 ]
Nimirum quia in carne assâ medium grati saporis invenitur per solum sal, quod medium existit inter carnem ipsam et sal; in carne salitâ vero medium est inter sal et sinapi, adeo ut augendo sinapi ad medium quidem possemus pervenire, sed tanta est inter carnem ipsam et sinapi distantia, ut linguae particulae nimium diverse afficiuntur. Quod magis sentimus cum multo sinapi utimur; aptius igitur per sal justum medium quaeritur. His adde, si videtur, occultarum qualitatum obtusiones per alia atque alia ingredientia experimentis invenienda, de quibus ante alubi copiosius dictum est [<].

    Probant quae dixi eduliorum tam diversa genera quorum unumquodque gustu distinguimus. Necesse enim est eorum differentiam esse admodum exiguam, quia tot sunt numero; tam paucae vero in universum qualitates viz. quatuor. Haec igitur fere in innumeros gradûs dividuntur.


Beste geneesmiddel

Medicamentum quid sit optimum.

    Ex his omnibus in universum id memoriae mandandum est, primo exacte conveniens morbo medicamentum esse optimum. Deinde duo quae ab hoc aequaliter distant, adeo ut saepe praestet proximam basim negligere et remotius paulo eligere, quia proximum id non habet contrarium; id autem fit ob aequalitatem operationis, quae ubique requiritur, non omnino aliter quam in musicis consonanta diapason est optima ob exactam bisectionem, In inaequaliter a medio quaesito distantibus tam debet unius quantitas augeri, ut proprtio ejus ad alterum sensui non appareat.

    Dicerent alij minoris vim a majori plane converti, atque ideo medium quaesitum non emergere. Medium inter morbum et medicamentum indicatum est naturâ membri cum sana est; medicamentum indicatum est quaesitum, quod invenitur a duobus, aequaliter ab indicato distantibus. Haec interdum reperiuntur versus eandem plagam medij naturalis; interdum unum supra hoc medium est, alterum infra. Si versus eandem plagam habeantur medicamenta, medium indicatum constituentia, praestat duo aequalier a medio indicato distantia adhibere quam unum eorum quod longius remotum est a medio naturali, quia ejus nimiâ quantitate, tam remotae qualitatis, deberet usurpari. Si vero utrimque a medio naturali absint duo medicamenta, a medio indicato valde inaeqialiter distantia, quaerendum est tertium medicamentum ne remotissimi quantitas sit nimis exigua.

[ 90 ]

Samenstelling in figuur

Medicamentorum compositio figurâ declaratur.

vierkanten     Aequalitas superius dicta hac figurâ repraesentatur:

    ab aequalis est cd, at cum cd non reperiatur, sumitur ce et fd. Cum vero fd non reperiatur, sumitur gd et fh quae utraque fd constituunt, quod erat medium quaesitum. Verum neque fh reperitur; sumitur igitur fi et kh et habetur medium fh. Omnia igitur quatuor medicamenta conjuncta aequalia sunt quantitate basi; tria vero in fd aequalia sunt secundae basi ce; duo vero in fh aequalia sunt tertiae basi gd. Atque hoc pacto membrum affectum ubique aequaliter afficitur: parum enim refert cd reperiri per se, aut per ce et gd et fh tam aequaliter conjuncta. Tot igitur particulae membri affecti afficiuntur a medicamento cd quam a medicamento ab, nec sensus unius praedominantis molestiam patitur. Haec proportio vocatur directa: ut enim se habet quantitas ab ad quantitatem cd, sic se habet etiam vis ab ad vim cd; indirecta vero proportio jam reprobata, haec foret: ut se habet medicamentum primum ad secundum in quantitate, sic se habet vis secundi ad vim primi reciproce.

    In carne est nutrimentum et qualitas obsonijs corrigenda. Nutrimentum hîc non consideratur; sola qualitas corrigenda et obsonium se accommodens secundum hanc proportionem. Diximus enim ante [<] in unaquaque re esse plura plerumque homogenea; quantum igitur in carne nobis est simile, tantum nutrimenti nomine insignitur.


Graden

Medicamenti multum 2 gradûs non efficit quod paucum 4 gradûs.

    In hisce omnibus non parum usu venit haec consideratio medicamentum in secundo gradu calidum multitudine sua nunquam eundem effectum editurum, quem editurum est calidum in quarto gradu: hoc enim uni particulae membri imprimit vim magnam; illud vero multis particulis, minorem. Quam virium differentiam non facile mixtio aufert, quae fit in medicamentorum compositione; nam hic calor in suo homogeneo pluribus, ille paucioribus particulis in suo homogeneo mixtus est, a quibus non facilis caloris separatio ob mixtionis pertinaciam.

    Ergo etiam si cerae multum hujus, parum vero illius misceatur, composita non habebunt omnino eandem vim.

Medicamentorum vires cur ab invicem non admodum obtundantur.

    Ob hanc particularum caloris indissolubilitatem fit ut medicamentum repellens ab attrahente vel molliente vel resolvente, omninoque secundae qualitates a se invicem, non omnino obtundantur et impediantur, quod fieret si unumquodque statim in sua elementa resolveretur.
[ 91 ]
Tum enim sibi invicem per minima miscerentur et unum aliquod omnium medium prodiret; jam vero unumquodque, servans suam compositionem, afficit eam membri particulam, cui adjungitur pro sua natura, de quo paulo ante [<]. Manent igitur hae qualitates secundae tales etiam per stomachum, hepar, venas usque ad ipsas corporis partes pervenientes, quia ea homogenea non levi negotio dissolvuntur in sua primordia; ijs vero dissolutis, jam restringens non amplius est restringens, unoquoque elemento propriâ vi et viâ utente.

Medicamentum crassarum partium quid sit.

    Cum dicunt igitur medici hoc medicamentum esse majorum partium, illus minorum, tertium mediocrium, intelligamus nos hasce partes continere qualitates secundas, id est unamquamque ita ex elementis esse compositam, ut sit vel astringens, vel repellens, vel emolliens, etc. Quae partes aliquando in eo genere sunt minimae; id est, si secentur, amittunt suam hanc vim. Aliquando vero duae, tres vel plures homogeneae partes sibi invicem tam firmiter cohaerent, ut non nisi externâ vi disjungantur; aliquando autem nullo negotio a nostro calore in minima haec homogenea franguntur, quae minima sunt interdum, ut dixi, majora, minora, mediocria. Sunt autem haec minima interdum ejus naturae, ut unumquodque per se positum, ab aliorum ejusdem naturae minimorum commercio sejunctum, talem vim exerat in membro. Interdum vero haec minima aliquam vim quam petimus, nequeunt producere, nisi aliquot ejusdem naturae minima sibi invicem sint conjuncta, requiriturque ad talem effectum producendum communis multorum aut paucorum, saltem minimorum talium, opera, ut inter se aliquos poros constituant, aut familiariter, aut tenaciter, sibi mutuo adhaereant, atque ita effectus optatus emergat. Haec cognita habeat necesse est qui omnem omnis rei differentiam et diversitatem causis nititur distinguere et investigare.


Werking

Medicamentorum vires manent in composito.

    Huc pertinet quod a Galeno dicitur Lib. 5, 'Peri toon kata genè', 377, 56: 'panta d' hosa poluchrèsta, poikilootatas anagkaion echein dunameis, hopoos therapeuèi diatheseis pleionas'.

    Hinc enim patet medicamentorum vires in compositione nuper mixtas, manere, ita ut unumquodque suum opus agat, potestque unumquodque ingrediens aliquem effectum tollere, atque adeo diversis morbis idem medicamentum mederi pro diversitate ingredientium, nisi aliquod ingredientium omnino obstet, sed reliqua omnia mediocriter se habeant ad eum affectum.

[ 92 ]
Etsi enim in tali 'poluchrèstooi' id ingrediens, quod affectui opponitur, quantitate sit exiguum, retinet tamen suam naturam, adeo ut saltem eas membri particulas, quas tangit, omnino alteret, ideoque longiori tempore opus est, nisi quod aliud ingredientium ei subsidio sit.

Medicamentum imbecilius etsi quantitate amplum, nihil tamen aget.

    Idem sentiendum est de medicamento apto quidem, sed nimis exiguâ quantitate, etiam solum membro affecto applicatum: sanabit enim eas duntaxat particulas quibus adest, et, si sit purgans, purgabit insufficienter, magis tamen quam si non adesset. Imbecillius vero medicamentum nullam particulam sordium auferet, etiam magnâ quantitate applicatum, quia multis particulis membri additur, et nulla particula valet ad afficiendam eam membri particulam, cui adest; nam plures particulae medicamenti non videntur uni particulae membri posse adesse, cum medicamentum duntaxat superficie suâ agat, membrum vero tota mole et interioribus omnibus particulis suis utitur medicamenti particulis. Imo et si conjungantur, non raro plures particulae medicamenti uni particulae membri adsunt. Est tamen minimum, hoc est particula hujus medicamenti, ex tot corpusculis compositum, ut nequeat ejus corpusculum calidum, vel alio modo acturum, satis prope particulam membri admoveri.

Medicamentorum ingredientia quomodo agant in membra.

    Medicamenta vero quae ex duobus contrarijs constant, aequaliter a medio remotis, agunt in particulas membri. Hujus enim medicamenti particula conjungitur particulae membri eamque ad suam naturam trahit. Tum alterius medicamenti particula accedens, apta est ad alterandum compositum ex duabus hisce particulis, membri scilicet et medicamenti, quae soli et nudae particulae membri alteranda inepta est, eam vel nimis vel minus movendo. At si contingat solam unius medicamenti particulam alicubi particulae membri adjungi, et alterius medicamenti particulam solam alteri cuidam membri particulae, intemperies membri etiam sic tollitur, quia una membri particula a medio tantum superest, quantum altera deficit.
Si membrum igitur sit tribus gradibus debito frigidius, medicamentum autem hoc sit calidum in secundo, illud in quarto gradu, fit membri pars quarta calida in secundo gradu, et quarta pars in quarto gradu; id est, si haec simul sumas, dimidia membri pars fit calida in tertio gradu, reliqua dimidia pars ab intemperie frigida servatur frigida in tertio gradu. Id est si haec ob aequalitatem simul sumas, totum membrum fit mediae temperiei. At si quid sit purgandum in membro, videbitur hoc pacto saltem dimidia pars purgari; ideo existimandum est vicissim particulas utriusque medicamenti ad unam eandemque particulam membri pervenire, unamque alterius excessum et defectum emendare. Licet autem sit dimidium membri calidius vel siccius, dimidium vero frigidius vel humidius, progressu temporis etiam haec minimae particulae a natura membri franguntur in adhuc minores particulas;
[ 93 ]
cumque in universum tot sint partes calidae quot frigidae, tot siccae quot humidae, ea particula, quae continet particulam medicamenti magis humidam, ubi hanc fregerit, remittit ejus partem ad particulam sicciorem. Sic etiam calidior partem ignis sui tribuit particulae frigidiori, haecque omnia ob aequalitatem excessûs melius perficiuntur, quia simul fiunt, cum unum aliud non superet.

Polychrestum an sit.

    'Poluchrèsta' etiam ideo revera quaedam sunt, quia ingrediens attrahens non attrahit, si non sit in membro quod attrahat; repellens non repellit, si non sit in membro quod repellat. Sic etiam dicatur de reliquis. Tale est emplastrum apud Gal. [379]: 'hè dia duoin aristolochioon melaina: sugkeitai gar ex enantioon dunameoon, helktikoon te kai apokroustikoon, koinon echousoon to xèrainein', et paulo post: 'mignutai ios kai oxos tois diaphorètikois heneka tou proleptunein tas pacheias hugrotètas'.


Kleur

Qualitas praedominans quando ex colore judicetur.

    Juditium qualitatis praedominantis, in re aliqua bene a philosophis dicitur non posse sumi a colore, nisi in rebus ejusdem generis; sic in fructibus ejusdem arboris color indicat maturitatem etc.

    Ratio est quia in diversis rebus aequalis potest quidem esse elementorum proportio, sed particularum diversus situs, interque eas diversi pori, unde diximus [<] lucem reflexam colores creare, id est nobis per oculos nostros repraesentare. Verum ejusdem generis res eandem particularum habent dispositionem, ideoque si quid earum sit calidius, refert colorem quem calor excitat. Sic necesse est eas res, quas inter se confers, eosdem humores inter poros latitantes contineri: fit enim interdum ut humor hac in re exhalaverit, in illa vero adhuc continetur. Quod ubi fit juditium, omne quod a calore sumimus, pervertitur, nam situs ad quem etiam refertur multitudo et quantitas partium, mutatur. Tenendum igitur hîc est in genere, qualitates primas praedominantes colores ad suas naturas producere (ob eam mutationem quam a reliquis qualitatibus diversam poris rerum infert), caeteris paribus in ijs rebus existentibus.


Deeltjes

Medicamentorum ingredientia quomodo agant in membrorum particulas.

    Den 7en Augusti, s'Vrydaech na de Utrechsche kermisse, twelck is den 27en Julij stilo veteri.

    Gal., 'Peri toon kata genè', bib. 6, 393, 14: 'Kritoon en tèi pros sèpedonas' etc. utitur 'drimeiais eis to diaphorèsai sphodroos tous mochthèrous chumous, enantiais d' autais allais psuchras dunameoos heneka tou parègorèsai to sphodron toon drimeoon'.

[ 94 ]
    Haec meis superioribus [<] consentiunt, nam si horum medicamentorum contrariorum particulae perpetuo uni particulae membri sese adjungerent, quomodo posset acris particula digerere particulam in membro digerendam? Esset enim ei impedimento particula frigida alterius medicamenti. Jam vero unaquaeque suae particulae suam vim imprimit, acris suam digeret et e membro ejicit. Frigida quoque nonnihil facit ad putredinem particulae membri tollendum.

    Ad haec non erit fortassis absurdum existimare acrem particulam accedere ad alius generis in membro particulas, videlicet digerendas; frigidam vero naturâ suâ ferri ad frigore obtundendas in membro.


Verdamping

Aquae duplum in vase colummari duplo tempore vaporabitur.

    Gal., 'Peri toon kata genè', bib. 6, 398, 19: 'tèi mentoi diplasion echousèi to elaion lithargurooi huparxei to echekollon ek tès hepsèseoos, kai polu ge mallon, ean triplasion mixèis to elaion tèi lithargurooi, toutestin ean treis metrikas elaiou mixeis trisi stathmikais tès lithargurou'. Dixerat autem paulo ante: 'tèn men summetron autès mixin isèn, tèi stathmikèi de tou elaiou gignesthai'.

    Quae igitur est ratio aequalem proportionem habentia mixta non sortiri aequalem effectum?

    Hujus rei causam optime capies, si sumas vas aliquod columnare, cujus fundus esto circulus planus, solus ac totus exacte igni commissus. Hoc vas dimidiâ ejus parte implebis aquâ eamque hoc igni evaporabis; hac evaporatâ, totum vas aquâ implebis, eamque aequali igni evapora. Dico duplex tempus requiri hîc ad evaporationem secundae aquae, id est: ut se habet aqua ad aquam, sic se habet tempus ad tempus. Nam omnis ignis qui fundum penetrat, transit per aquam usque ad superficiem nihilque in transitu perit, unde fit ut in superficie aequali collectus, aequalis auferat lambendo aequali tempore aequalem partem aquae.

Carnis duplum cur in duplici aquâ magis coquatur quam dimidium carnis in dimidio aquae.

    At si quod corpus solidius, velut caro aut lithargyrus, in hisce aquis consistat, sitque id quod in duplici aquâ coquitur alterius duplex, dico id, quod est in duplici aquâ, duplex magis coqui et emolliri duplici tempore quam id, quod est in subduplici aquâ subduplici tempore, id est utrâque aquâ consumptâ solida haec non aequaliter affecta fore. Ratio est quia eaedem numero particulae ignis per totum aquam transeuntes, etiam per totum id solidum transeunt, ita ut una eademque numero ignis particula multis solidi particulis occurrat, primo infimis, tum medijs, tandem supremis. Cum igitur duplex numerus particularum ignis per solidum hoc transeat, secabitur unaquaeque particula maximi solidi a duobus particulis ignis, solido minore tantum ab una secato. Id primo intuitu patet si solida fundum vasis et latera ubique tangant, ita ut et ipsa sint columnaria.
[ 95 ]
Fundi magnitudo evaporationem maturat.

    Si vero altitudo eadem maneat, fundus vero duplo major sit, aequali tempore exhalabit duplex aqua, nam duplex fundus requirit duplicem ignem. Hoc oculariter videbis si vas sit cubicum atque huic aliud tale addas: erunt enim instar duorum vasorum, ablato interstitio conjuncta; si vero eadem forma sit duplicis vasis quae simplicis, velut utraque cubica, vel omnino qualislibet, semper se habebit tempus exhalationis ad tempus exhalationis alterius vasis ut altitudo vasis ad altitudinem alterius, quia jam audivimus, altitudine vasis permanente, fundum diversum requirere aequali modo diversum ignem, ideoque tempus exhalationis non mutari; fundi vero quantitate manente, altitudine mutatâ, mutat etiam tempus exhalationis. Ut autem se habet tempus exhalationis in uno vase aquâ pleno ad tempus exhalationis in altero vase, itidem aquâ pleno, sic se habet emollitio rei coquendae in uno vase existentis ad emollitionem rei coquendae in altero vase existentis, si hae res se habeant inter se sicut se habent aquae aut vasa inter se.

    Haec si clarius velis tibi ipsi proponere, forma in mente, vel revera, octo cubos vel 27; eique interdum omnes planum idem tangant, interdum fiat ex ijs junctis forma cubica. Eritque id, quod dixi, per se manifestum. Hinc ergo etiam in scriptoribus incertitudo.


Menstruatie

Mulier menstrua a cibo non abstineat hypochondriaque premat.

    Si mulier instante mensium fluxu solenni, abstineat a cibo, solis extrinsecis occasionibus impedita, videntur menses ad ventriculum expressos iri velut ad locum praeter morem vacuum, ventriculo humores quoque undiquaque attrahente, praesertim eos, qui jamjam fluxuri erant, et ad sequendum parati. Hinc ei ciborum fastidium oborietur, iterumque a cibo abstinens, fluxionem ad ventriculum augebit. Haec eo magis ita se habitura videntur, si ea mulier hypochondriâ laxet praeter solitum, nam partes eae videntur potius constringendae, ut humores deorsum ad uterum excutiantur.


Warmte trekt

Calidum in poris quomodo attrahat.

    Gal., 'Peri toon kata genè', bib. 6, 402, 39: 'epikratei kata men ta diaphorètika toon pharmakoon hè diaphorètikè dunamis, kata de ta helktika hè helktikè'.

    Cum enim partium tenuitas eadem dicitur a Fernelio, solo differunt calore: ergo particula calidior porum membri ingrediens, resolvitur et frangitur in sua minora principia. Cum in ea sit multum ignis valde extenditur pro natura ignis, dilatatque vehementer eum porum, in quo est; unde fit ut in eum vacuum locum a vicinis partibus humor exprimatur, qui ob abundantiam, quae ob fluxum continuatum contingit, non potest a calore ejus particulae, in eo poro existentis, omnino superari; ideo magis attrahit quam digerit.

[ 96 ]
Particula vero aeque tenuis non tam calida, extenditur et solvitur quidem, etiam in poro membri existens; verum ob pauciorem ignem nequit latera ejus pori vehementer sejungere, unde fit ut parum humoris accedat, eumque quem in ipso poro deprehendit, nullo negotio domet eumque ingrediens, una cum eo extra membrum avolet. Idem continget, si quidem particula sit aeque calida at tenuior et unica aut paucior in eo poro existens.

Astringens quomodo repellat.

    Astringens autem longe aliter repellit. Cum enim ejus particula sit immobilis, corpulenta et constricta, ingreditur in eam calor membri in poro aliquo existens, atque hoc pacto eam dilatat; nec omnino frangit, id est calor eam fundit aliquantulum, eo modo quo saevum funditur ab externo calore. Fusa haec particula capit majorm locum et amplificat quidem eum porum, cui inest; sed reliquos poros minores et venulas et quaecumque subire non potest, constringit et ejus poros minores facit, particulaeque multae circa aliquam venam, vel alios poros quosdam convenientes, coeunt et ob ingredientem calorem tumefactae, undique tanquam manu, ut inguit Galenus, comprimunt id, cui circumjacent. Recipit igitur haec particula astringens calorem membri ab eoque dilatatur, at non eo modo, quo attrahens particula. Haec enim omnino solvitur fiuntque hujus particulae partes tam distantes ob figuram quam habent, ut humor multus possit inter eas contineri, cui se eae partes immiscent atque e membro cum ijs decedunt. Astrictiora vero particula dilatatur quidem a calore et si sit majuscula, patitur etiam aliquantulum humoris se ingredi, verum eum duntaxat qui circa eum porum est in quo latet; tumque eo in poro manet ob immobilitatem.


Vuur

Ignis minimum non est atomus sed homogeneum ex atomis compositum.

    De ignis mobilitate ante nonnihil dixi [<]. Impraesentiarum autem sciendum est ignem purum non esse atomum (non enim atomus in aere ascenderet, quia ubique corpore plenus est ideoque gravis), sed ignis minima particula composita est ex multis atomis, ita junctis ut multum inter eas sit vacui. Eaedem enim atomi sibi mutuo nimium propinquae et alijs rebus alligatae, constituunt oleum et reliqua in ignem convertibilia, solutis compagibus, quibus ignis densioribus partibus alligatur, aut toto composito ita fuso, ut id, quod inter partes minimae ignis particulae esset, heterogeneae corporeitatis inferiorem locum occuparet. Ignis vero particulae ei velut supernatarent, eo modo quo compositum quoddam ex oleo et aqua funditur, aqua inferiorem locum, oleo superiorem petente.

Ignis quomodo accendatur.

    Ignis igitur hoc pacto momento temporis, ab alio igni, compositum ingrediente et dissecante, subito solutus, momento eodem petit locum superiorem in aere. Cum vero differentia ejus et aeris sit magna, quod ad levitatem attinet, brevi tempore nititur aeris partem magnam sursum versus percurrere, qui aer, cum non satis parate cedat, reflectitur ignis ad eum et ad latera undiquaque multis suis particulis excutitur.
[ 97 ]
Tale quid, multis tamen parasangis ab ignis pernicie deficiens, cernitur in fumo; is enim levior aere ascendit, at ita ut ad aerem nonnihil reflectatur, unde fit ut quo altius pervenerit, eo latior videatur. Circa candelam enim vix ellichnio crassior est; hinc vero superiores fumi partes sensim amplificantur, ita ut videantur etiam in aere tranquillo pyramidem constituere, cujus basis sit in ellichnio.


Minimum

Ignis minimum quî sit minus minimo reliquorum elementorum.

    At dicet aliquis: hoc pacto ignis minima particula videtur esse major minimis particulis reliquorum elementorum, quia plus operae requiritur ad hujus particulam minimam construendam, et plures atomi; terrae enim minimum videtur posse consistere in duobus aut tribus aut saltem longe paucioribus particulis, quia non requiritur is interstitium inter atomos, quod minimum ignis ad levitatem requirit. Quomodo igitur ignis potius quam terra minimos poros subit?

Ignis comprimitur et resultat.

    Respondeo ob facilitatem sectionis in minimas partes; quae enim pluribus poris constant et majoribus, facilius finduntur. Terra autem compacta est minimis poris, quae vix magno labore in parvas, nedum in minimas partes frangitur; ignis vero particula etiam hoc habet, ut pressa comprimatur et velut spongia considat, deinde iterum resiliat, quo motu se nullo negotio ab omnibus extraneis eximit, et unaquaeque particula se a sibi vicina separat, unde fit ut sola existens plerumque minimos etiam poros ingrediatur, cum fere omnibus poris omnium rerum ejus minima particula minor sit. Sed et terrestria docuit Quercetanus per poros vitri transire admodum attenuata, qualem in vitriolo quandam partem describit [<]; sic aquam et aerem saepe videmus multos poros penetrare in minutias ab igni divisa, quibus antea coercebantur.


Knobbel

Emollientia, et digerentia quî agant in scirrum.

    Gal., 'Peri suntheseoos toon pharmakoon toon kata genè', bib. 7, 406, 15: 'meta to chuthènai tèn sklèrotèta toon diaphorètikoon esti chreia pharmakoon', quae primo separatim aut etiam ab initio simul Galenus adhibet. Scirrus hic est ex pituita quae humorem velut frigore constrictum, continet, ac mediocri calore potest fundi, qualia multa etiam extra corpus nostrum visuntur, ut butyrum, oleum, saevum resinae etc., ob solum frigus constricta. At quâ ratione utimur 'malaktikois' et diaphorutikois'? Annon unum alterum impedimento est?
[ 98 ]
    Respondeo: Si nihil sit in scirro quod digeri debet, sola emollientia sunt adhibenda. At cum primâ horâ jam nonnihil sit aptum redditum ad digerendum, non male nonnihil digestivi primâ vice emollientibus additur.


Scirrus quomodo a calore male curetur.

    Dixi ante [<] in multis rebus occultum esse particularum quendam situm poros facientium, quibus haec materia ingrediendo sit aptior illâ, ob materiarum in minimis naturalibus diversam figuram.

    Hoc hîc paulo clarius dicam. Dixi modo particulas minimas, quas minima naturalia vocare licet, in igni subito a se invicem dissilire; scirrus vero durus est, in cujus poros, si se ignis insinuet, deerit ei spacium sese extendendi in tam parvis et non facile dilatandis poris. Primo autem occurrit calidior particula scirri superficiei ibique poros ingrediens, se miscet statim cum humoris particulis, cum ijsque exhalat fitque superficies scirri arida, ita ut vix ulterius possit subire, non valens se in tam duris poris dilatare. Nihilominus tamen, si sola calidiora adhibeantur, pedetentim progreditur, educens solum humorem, cui facilius miscetur quique facilius a scirro toto separatur siccis particulis, sibi mutuo pertinatius cohaerentibus.
At emolliens particula, non tam calida existens, paucioreque igni constans, ingrediens primos poros scirri, miscetur quidem cum humore. Sed cum eum non educat, fit ut humor is, calidior factus, se quoque siccis particulis immisceat, atque ita siccae cum humidis molliores fiunt, et a toto scirro facile separabiles. Praeterea hic calor moderatus tenuis existens, se non minus calidiori particulâ poris scirri insinuat, in ijsque existens, se non tam subito nec tam vehementer dilatat, sed multo liberius in ijs versatur, adeo ut possit ab uno poro ad alium concedere, atque ita usque ad intima scirri penetrare. Exempla multa habemus in rebus externis, ubi superficies panis, nimio igni admoti, velut crustâ aridâ obducitur, interioribus plerumque nullo modo coctis; id oculis ipsis vides in libis et placentis.

    Quae cum ita sint, credendum est particulas digestivas, utpote calidiores, se libentius praemollitis corpusculis insinuare, ubi nullo negotio possint dilatari pro natura sua quam durioribus, qaue ejus dilatationi non cedunt. Existentibus igitur in scirro et praemollitis et adhuc duris particulis, accedent digerentia potissimum ad molliora; emollentia vero ad duriora, cum in his pori sint quos impleant, qui jam in praemollitis partibus a similibus particulis impleti sunt. Sic terra siccata recipit aquam quamdiu potest; ubi vero ejus pori aquae apti repleti sunt, non recipit plus aquae, et si plus aquae adsit, ea potius ad siccam terram vicinam perget quam ad madidam. Sic glacies recipit ignem, atque ita aqua facta recipit sal;

[ 99 ]
cum autem non amplius potest recipere sal, recipit terram. Imo aqua calidissima non admittens plus ignis, admittet nihilominus sal: alij enim pori his, alij illis particulis admittendis apti sunt, atque iterum quaedam particulae ipsa minima naturalia rei ingrediuntur, quaedam vero duntaxat inter duo aut tria minima latitant.


Braden

Cocta in pauco aut multo oleo quomodo differant.

    Gal., ibidem, 408, 56: 'ei isooi chronooi to litharguron to th' hèsson echon elaiou kata to pleon hepsèsei tis, prodèlon hoti malaktikooteron estai kata tèn dunamin, hooi pleon elaion memiktai'.

Coctionis in oleo ratio particularis.

    Sit in utroque fundus aequalis et vasa columnaria. Cum eaedem ignis particulae, per plus olei transeuntes, pluribus particulis olei occurrant, fit ut particula posteriori connectatur, si priori non adhaeserat. Unde contingit, ut in duplo oleo, tali vase contento, ab aequali igni aequali tempore ferme tot particulae ignis particulis olei conglutinentur, ac in una olei parte, id est in ejus dimidio, excepto si tam brevi tempore coquas ut calor non possit pervenire usque ad olei duplicis superficiem. In tali vase igitur oleâ diversae quantitatis coctâ, caeteris paribus, aequaliter fient diaphoretica, si vis haec augeatur pluribus annexis igneis particulis. Si vero etiam intelligamus in oleo quasdam particulas contineri malacticas, reliquum olei obtundentes, easque facillime exhalare igni mixtae, utpote dilutiores minusque tenaces, dico hîc in tali vase esse in quantitate olei differentiam cum duntaxat superficies (quae aequales sunt) spectentur. Ad eas enim calor collectus, particulas malacticas in superficie haerentes solummodo aufert; deinde eas, quae in priorem locum succedunt; succedunt autem ob motum olei quem habet a coctione.

    Hîc, inquam, praecipue se res habet ut Galenus ait. Aequalibus enim particulis malacticis ablatis ab inaequali quantitate olei, restat major proportio malacticarum particularum in pluri oleo ad oleum id, quam earum in pauciori ad id paucius; verum, si pro quantitate olei vas augeatur formâ permanente, id est cubicâ, si fuerit ante cubica, tum et pauciores particulae ignis oleo duplici adhaerescunt, et pauciores malacticae exhalant (plures tamen quam in vase columnari ante dicto) quam simplici, id est dimidiae quantitatis prioris.

[ 100 ]     7 - 19 aug. 1620

Invallen

Meditata animo incidentia cur optima.

    Ego existimo consultius esse studiosis, quibus animus est scribendi, ea annotare, quae sibi sponte incidunt, sicut ego hactenus feci, legendo autores, vel meditando vel cum alijs colloquendo, vel videndo quaedam. Quae enim materia scribendi quaeritur plerumque multis supervacaneis scatet, nec est tam genuina caeteris paribus, id est aequali adhibitâ diligentiâ examinandi, quam invenimus. Nam animus tum per se fertur ad earum rerum contemplationem; non enim sponte sua illi eae res occurrerent, nisi omnia animo instrumenta parata forent ad eas concipiendas et considerandas. Animus vero coactus ad aliquid agendum, semper nonnihil agit alienum.   [>]


Atomen

Reflectio sive resultatio rerum atomos ex natura tollit.

    Argumentum contra eos qui atomos admittunt, atque adeo contra meipsum, objicio hoc, quod meo juditio tantum est ut ipse nequeam solvere.

    Existimamus igitur rationi humanae non esse consentaneum, rem aliquam unam eandemque posse majorem aliquando, aliquando vero minorem locum occupare, nullo vacuo medio intercedente; id est rem eandem, quae locum hunc jam undiquaque occupat ut nihil vacui intersit inter rei superficies, modo posse occupare duplum spacium hujus loci, eodem modo vacuo nullo intermixto. Nos autem id existimamus fore corporum penetrationem, illi vero corporeitatis dilatationem et densationem absque poris intermedijs, quam nobis incomprehensibilem ad Dei potentiam coguntur referre.

    Atomorum igitur — ut ad rem veniam — naturam videtur omnino tollere rerum reflectio, et quod post compressionem resiliant; quod fit in lamina chalibea flexa [<] et pila ad terram repercussa [<]. Dico igitur id fieri non posse in composito a corpusculis solidis sine poris, indivisibilibusque, id est ab atomis, quales a nobis esse dicuntur. Primum ergo nihil omnino solidum potest flecti, et si foret corpus aliquod teres longitudine duodecim aut plurium pedum, crassitie vero pili, foret autem sine poris consolidatum, nulla vi poterit flecti.

Reflectio quomodo esse nequeat in compositis ex atomis; anatomica demonstratio.

    Sit igitur id corpus exacte rectum, id est columna, cujus axis sit recta linea, aequaliter ubique a circumferentijs distans. Hoc, si fieri potest, mente flectatur atque ex eo fiat circumferentia circuli. Cum haec circumferentia non sit mathematice indivisibilis, ut corpus existens, erit ejus interior superficies minor exteriore, quae remotior est a centro. Ergo ejus corporis extremitas convexa est talis longitudinis, qualis erat ante flexionem, vel non est ejusdem longitudinis. Si sit ejusdem longitudinis, extremitas concava — quae ante ei fuit aequalis — jam in hoc circulo probata est convexâ minor, ergo etiam jam est minor quam ante erat. Cum autem in ea nulli fuerint pori eademque sit materia quae ante, materia necessario materiam penetravit, quod est absurdum. Si vero convexa extremitas non sit aequalis sibi ipsi, erit vel major vel minor; si minor, oritur in utraque extremitate eadem absurditas; si major sequitur eam materiam, quae constituebat eam lineam, ex qua jam convexa est facta, extensam esse et dilatatam.
[ 101 ]
Quod si sit, erunt in ea aut pori aut non erunt pori. Si non sint pori, sequitur eandem materiam posse extendi et contrahi absque poris; si pori, sequitur partes hujus solidi non fuisse continuas, poteritque haec atomus frangi, quia ejus partes a se invicem possunt separari intermedijs poris; non igitur fuerat atomus. Secetur ergo in veras atomos. Idem de ijs probabitur, videlicet non posse flecti aut non esse atomos, unde sequitur, si atomus possit flecti in infinitum diminuta, id est si non possit pervenire ad corpus inflexile, materiam esse in infinitum divisibilem nihilque est revera atomus. Eodem modo probabitur nullam veram atomum posse comprimi, quia omnis compressio est flexio. Hinc sequitur nullam atomum posse resilire seu reflecti: quod enim reflectitur, primum flectatur necesse est.

    Jungantur jam duae atomi, hamis quibusdam natis ex ipsis atomis, id est ipsarum atomorum existentibus partibus, idque fiat sive ingrediente hujus acumine illius cavitatem, vel alio quovis modo. Si ergo hujus acumen exacte compleat illius cavitatem, nulla vi compositum id poterit flecti, quia necesse foret ut altera atomus flecteretur; at minima vi atomus ab atomo solvetur, quia hujus acumen ab illius cavitate non constringitur, sed sola contiguitate se mutuo tangunt, quia nulla atomi pars ulli parti cedit, sed una uni duntaxat apponitur. Si vero hujus acumen non exacte compleat illius cavitatem, poterit quidem atomus ad atomum alium situm acquirere, acumine scilicet nunc his, nunc illis cavitatis lateribus appropinquante.
At haec non est vera flexio. Nulla enim ratio est cur atomus, hoc pacto locum mutans, rediret ad pristinum suum locum, nam a nulla parte atomi premitur, nec ejus illam partem premere potest, quae pressa et rediens ad se, vicinam atomum a se depelleret, quia jam demonstratum est atomum non posse premi. Sic neque si tres atomi conjungantur, erit aliqua reflectio; imo eodem modo demonstrabitur — etiam quot velis atomis junctis — nullam fore veram flexionem, ergo nec reflectionem.

    Cum vero reflexio revera in infinitis propemodum rebus conspiciatur, videtur atomorum doctrina hisce funditus expugnata et eversa. Non tamen quae de minimis corpusculis alicujus compositi eorumque adjunctis diversi generis exiguis corpusculis supponimus, corruunt. Haec enim vera sunt, etiam hac inflexibilitate ab imo principio non intellecta: sit enim quodlibet principuum, semper tamen corpuscula varie inter se complicabuntur. Nam si quis velit credere esse etiam quandam ejusmodi atomum quae in se subsidere posset, et iterum rarefieri, atque ita resilire ad pristinam dispositionem, hac in re quidem sibi non satisfaciet. Reliqua vero omnia eo, quo jam modo, se habebunt.
    [ > ]

[ 102 ]

Principes

Principijs summis an sit inhaerendum.

    Bene Galenus alubi dicit in libris de Simplicium facultatibus [12], non esse in summis istis principijs haerendum, de quibus omnes philosophi fere dissentiunt, sed protinus ad ea pergendum, quae etiam ipsis sensibus possunt esse nota. Qui tamen generalem quendam processum a primis principijs usque ad ultima composita potest sibi comparare, compendiosius totum cursum suum absolvet, omnia revocans ad suum proprium locum, utens commoda quadam rerum omnium methodo, non aliter quam ij qui imaginibus et locis fictis ipsas res suae memoriae infigunt.


Minima naturalia

Motus et tempus non habent minima naturalia.

    Quale minimum naturale Scaliger de Subst. Exercitat. [<,>], 16, 4 requirit, non videtur necessarium in motu et tempore. In lapide vero id optime probat cum Lucretio [I, 314], quia corpora naturalia sunt finita; at in motu nihil tale concluditur: spacium enim in quo fit motus, non est corpus, nisi forte mathematicum. Id autem docti norunt, in infinitum esse divisibile. Primo vero quod dicitur momento, nihil movetur, quia infinita momenta non constituunt tempus, ut infinita puncta non describunt lineam. Quod igitur movetur aliquo tempore per aliquod spacium, non movetur quibusdam momentis per quaedam puncta, sed illud spacium ex infinitis spacijs, et illud tempus ex infinitis temporibus, constat. Nec ea perpetua spacij et temporis sectio debet cruciare imaginationem quia partes perpetuo decrescunt secando perque tales infinitas partes spacij movemur infinitis etiam talibus partibus temporis, non vero finito tempore per infinitum spacium.
    [ < ]
Spacium, motus et tempus in infinitum sunt divisibilia mathematice.

    Quid ergo mirum si mathematica cogitatio spacium comprehendat in infinitas partes sectile, quae partes omnes hoc idem spacium constituant, cum idem etiam fiat in tempore? cumque eodem modo etiam linea sit divisibilis, quam motus in spacio describit, non aliter quam longitudo ulnae jam factae? Is ergo qui hora unica motus fuerit per integrum miliare, dimidia hora motus fuit per dimidium miliare, millesimaque horae parte per millesimam partem miliaris. Nemo hoc existimabit absurdum, ut ne si dicatur 900 000 000 parte horae motum fuisse per 900 000 000 partem miliaris. Quod fiat toties, quoties lubet. Actu et potentiâ dicatur infinities fieri posse; imo dicantur infinitiae partes actu esse in linea, sed ita ut etiam partes ipsae partibus infinite minores actu dicantur. Haec meo judicio non implicant ullam contradictionem.   [>]
[ 103 ]

Onjuiste verhouding

Intemperies simplex et cum humoribus minutim explicata.

    Gal., 'Peri suntheseoos pharmakoon toon kata topous', in initio libri de Cephalalgia, sic loquitur [171, 25]: 'mia men gar diathesis esti kata duskrasian haplèn aneu chumoon, hetera de epi tèi toutoon poiotèti'.

    Omissis hîc qualitatibus vulgaribus, hoc pacto hanc rem considero:
Corpus nostrum constat poris et particulis communi vita et connexione conjunctis, quae proprie partes dicuntur; humores et spiritûs mobiles impraesentiarum non moveo. Hae corporis nostri partes sunt tunicae, caro, venae, nervi, cerebri substantia etc. Haec substantia corporis nostri continua est sibi mutuo, et velut quibusdam filamentis varij generis ducitur per integrum corpus; sunt enim filamenta carnis, membranae, cerebri etc. Haec filamenta, varie inter se implicata, non undique se invicem tangunt, sed reliquuntur quidam pori inter ea. Hi pori nonnunquam implentur humoribus nimijs aut peregrinis, haec est 'diathesis dia chumoon'; latent enim humores inter ea filamenta corporea.

Intemperiei simplicis anatomia.

Verum haec filamenta, etsi partibus constent quae videantur omnino continuae, habent nihilominus poros exiguos quos humor is non quidem ingredi potest. At multa alia corpuscula, ut ignis etc., ingrediuntur, imo etiam eidem humores diutius in poris his majoribus versantur; et quod magis est, nunquam ita sunt vacui quin particulae nonnullae, jamjam membrum ipsum futurae, in ijs contineantur. Hos poros si interdum nimius ignis aut aer aut aqua aut terra ingressa sint (ut cum quis ita manum suam igni admoverit, ut non statim hic calor acquisitus sponte sua avolet), sciendum est ignem hos poros obsidere et contenta in ijs jam esse calidiora, id est substantialiter ad calidius mutata; et, si huic non occurratur, futura est haec calidior materia pars ipsius membri. Latera horum pororum non sunt stamina aut filamenta, quae priorum erant latera, sed horum filamentorum minima naturalia, id est talia corpuscula, quae bisecta non possint dici partes carnis, id est filamenti carnei, ossei etc.

Nutritionis ratio minutim concisa.

    Haec minima sunt homogenea respectu ipsorum filamentorum. Omnes enim ejus partes sunt tales, et nutrimentum debet fieri talis pars, antequam possit dici pars corporis nostri. Id autem nutrimentum est ea materia, quae in his exiguis poris continetur fitque talis particula non exeuns e loco suo recipiendo a lateribus suis, id est a minimis his naturalibus, quibus comprehenditur calor, humores, quod in ijs est praecipuum, atque ita antiquum minimum perit, inutili excusso aut exhalante. Idque spacium (quod modo dicebatur porus et materia nutritiva abundans) jam occupatur a particula corporis proprie dicta, et id quod modo occupabat partem corporis (id est filamenti corporalis minimum naturale), id jam fit vacuum, mox aliud nutrimentum recepturum. Nova vero haec minima naturalia sibi invicem alligantur, ut pristina pristinis alligabantur. Quando igitur corpus est vegetum et juvenile, nascuntur in uno poro forsitan duo talia minima. Multum enim materiae utilis a pristinis minimis accedit, adeo ut duo minima formentur, dilatato poro ob laterum mollitudinem.
[ 104 ]
Coguntur autem latera cedere, quia homogenea, quae minimum aliquod constituunt, sibi mutuo tam apta sunt, ut conveniant etiam nonnihil compressa; ubi vero jam conjuncta sunt et minimum constituêre, sensim ad naturam suam redeunt, seseque pedetentim extendunt. Enimvero haec minima filamenti constant ex quibusdam homogeneis, videlicet ex sanguine, bile, melancholia et phlegmate, aut saltem horum similibus; haec demum si placet, immediate ex elementis. Haec homogenea primo ab elementis mutantur. Si igitur calor diutius membro adsit, ita ut non solum poros majores, verum etiam exiguos inter minima occupet, vel ibi mutat nutrimentum, adeo ut bilis in eo abundet, vel a poris ijs pergit ad ipsa minima naturalia eaque penetrat bilemque immediate auget, excitantque haec ultima contingentia utraque 'diathesin aneu chumoon'.


Intemperies cum humore quî fiat.

    Videtur autem caro non e talibus filamentis constare, sed minimis naturalibus, ipsis inter se junctis, et poros majores illos constituere, ita ut hîc solummodo sit unum genus pororum, exceptis ijs qui etiam in ipsis minimis considerari possunt. Caro hujusmodi interjecta est omnibus omnium partium fibris, ita ut spacia inter fibras constent poris et carne; quia vero pori carnis non omnino pleni sunt nutrimento carneo, fit 'diathesis dia chumoon', externo humore eos poros magis opplente. Nutrimento vero ipso absque humoris abundantiâ mutato, fit 'diathesis aneu chumoon': hinc enim statim ipsa caro mutatur. In fibris pori sunt multo minores ideoque mutatio eo difficilius pervenit. Quod si fiat tamen, existimamus jam ipsam naturam esse omnino mutatam: sive enim harum fibrarum nutrimentum, sive ipsa minima immediate mutentur, semper alterata est solida corporis pars, non admodum mutationibus obnoxia, tardius evanescens et non tam brevi tempore nutrimento egens, actionesque omnes corporis perficiens.


Intemperies quae et quomodo gravior sit aliâ.

    'Diathesis dia chumoon' levior est 'haplè duskrasia' carnis; haec vero levior intemperie partium solidarum. Mutatio vero haec non statim omnes particulas occupat, videlicet si caput radijs solaribus incaluerit maneatque ea intemperies, vocatur a Galeno eodem ferme loco, scilicet Lib. 2 [171], intemperies simplex. At fit plerumque ut nutrimentum, quod in poris exiguis est, vel ipsa minima naturalia calidiora evadant, adeo ut sint biliosiora; at non omnia, sed quaedam duntaxat, pro magnitudine intemperiei. Conjunguntur quidem extemplo radij, caput penetrantes, alicui materiae, sed primum debiliori, id est quae necdum nutrimenti immediati nomine dignatur.
[ 105 ]
Hinc fit ut a medicamentis frigidis particulae hae, infectae hisce radijs, deturbentur e capite. Non autem calor semper ingreditur minima naturalia membri, sed in poris existens, ea tangit, unde caloris sensus emergit. Si vero radij ipsa minima penetrent, non tamen statim aliquod homogeneorum ingreditur, sed inter sanguinis et bilis etc. particulas latitat, unde iterum reliquis se bene habentibus nullo negotio excutiuntur. Imo si in hoc minimo sint plures particulae, id est minima bilis, sanguinis, melancholiae, phlegmonis, fieri potest ut particula radij latitet inter haec minima bilis; et necdum aliquod minimum bilis alteret, quia ipsum non penetrat.
    [ > ]


Terugspringen

Resilire quomodo quid possit absque condensatione corporum.

    Dubitavi paulo ante [<] an resilire possent aliquo modo corpora absque corporis rarefactione et densatione, Aristotelica mente non intelligibili. At post rem diligentius consideranti, haec occurrêre.

    Memini me multis in locis scripsisse totum aerem et aquam esse plena igni, aliquando etiam luce, quae est ignis in multo tenuiores particulas sectus. Hoc intermixto igni dixi aquam a glacie differre, foretque aer multo densior absque hoc, sicut in borealibus regionibus, ubi refractiones sunt incredibilis quantitatis, videre est.

Ignis quomodo in aere.

    Construatur igitur vas tale, quale est apud Heronem de Spiritalibus, capite nono diciturque sphaera concava. Hîc magna vi immissa aqua, aer in vase vehementer comprimitur; corpus vero corpus non penetrat, ergo aeris particulae sibi invicem magis junctae sunt, non quia aeris particulae minimae flectuntur, sed solum sibi mutuo magis propinquae sunt, expresso igni, qui ante in eo erat, et nunc ob tenuitatem per poros vasis exit. Hic ignis particulas aeris, a se invicem distantiores, servaverat, estque ignis simplicissimus et tenuissimus tanquam lux. Non autem lucet, quia non reflectitur a re aliqua solida; non reflectitur, quia non movetur, celeriter a corpore luminoso emissus, sed in aeris particulas quiescens, ijsque velut adhaerens, et sola compressione, aut Solis nimia absentia, interdum ex aeris minimis decedens.

Ignis quomodo in aqua.

    Aqua vero calida continet ignem non simplicem, sed cujus unica particula continet multas ignis simplicis particulas. Neque ipsa aquae aut aeris minima naturalia ingreditur hic ignis, sed latitat inter ea, unde fit ut magis calefaciat, proxime nos existens et continuo decedens. Fit igitur ut calida aqua, in hanc sphaeram concavam immissa, vix aliter quam frigida aerem in vase comprimat simulque aerem calefaciat,
[ 106 ]
at nihilominus exprimit dictum ignem simplicem e minimis aeris naturalibus, aeremque comprimit. Et quamvis videatur in hoc vase plus esse rei et caloris, non tamen pugnat, quia simplex ignis multo magis aerem extendit quam hic sensilis et densus: est enim densus hic, corpus crassius longe, tot vacui non continens ac simplex.

Ignis quomodo ex aere vas clausum ingrediatur.

    Aere itaque in vase hoc modo compresso ignemque simplicem paucum continente, instat aer exterior, cupiens ei imprimere partem sui caloris simplicis; idque quia aer, aeri incumbens, omnia inania, vel seipso vel corpusculis quae continet, nititur implere, ob aeris ab aere incumbente compressionem expressis. At vase undique clauso, ignis simplex nequit aeris particulas ingredi; aperto vero orificio, ab omni vasis parte ignis hic per vasis poros penetrat et usque ad intima minimorum aeris pervadit, quia aeris pori ejus corpori optime respondent. Atque hoc pacto aer dilatatur tam violenter quam vis aeris incumbentis ignemque simplicem exprimentis, prae se fert, vasis etiam magnitudine ad vehementiam adjuvante per aeris quantitatem et superficiei amplitudinem, per quam debet ignis ingredi. Quod, si verum sit, eadem aeris multitudine existente eademque per aequalem aquam compressione, superficie vero vasis varia existente, major superficies erit causa celerioris ingressûs ignis, ideoque celerioris dilatationis aeris atque idcirco celerioris egressûs aquae. Verum et haec accuratiorem limam requirunt fortassis.


Terugbuigen

Reflectio laminarum ab aere.

    Spongia in aere ab aere, in aqua existente ab aqua ingrediente, dilatatur. Hîc requiritur etiam laminarum chalibearum et fidium extensarum reflexio, sed non videbor mihi ipsam causam acu tetigisse, nisi eadem quoque totius mundi inter se, et aeris et aquae ad terram, connexionem ostendat, quidque illud sit grave. Annon eodem, aut simili modo, partes ferri inter sese cohaereant?

    Quod autem ad laminas attinet, si flectantur (sicut etiam si aer comprimatur), in vacuo non reflectentur. Jam vero flexione quaedam acumina eximuntur e suis locis aliaque induntur alijs poris, ita ut illic pori fiant majores, hîc minores, vel, si nequeant fieri minores, exprimuntur nonnihil laminae concavitatis corpuscula aliqua sui parte, non tamen ita ut in vacuo ea iterum sponte sua ad suum locum pristinum redigerentur. At cum aer undique vehementer laminae incumbat, eam violenter comprimit, ut et omnes res, facitque ut partes partibus exacte conjungantur; et si quid vacui adsit quod proximo corpore apte possit repleri, adigit id ad eum porum occupandum. In laminae igitur convexitate sunt pori vacui, in concavitate vero nulli, et corpuscula in concavitate possunt alium situm nancisci absque pororum varietate aut amplificatione.

[ 107 ]
Incumbens ergo aer convexitati et concavitati, cogit laminam ad aequalitatem eo modo quo terra figulina, manibus duabus constricta, omnia vacua spacia inter manus complet, aere inter digitorum foramina exeunte. In laminae vero poris non est aer fitque ea compressio subito, unde fit ut, compressa ultra naturalem constitutionem, in motu perseverans, versus alteram partem flectatur.

    In fidibus autem, etsi pori videantur fieri minus lati, fiunt tamen longiores et in universum majores. Quaedam vero corpora, ut coreum, non adeo redeunt ad eandem figuram, quia corpuscula, e suis poris extracta, nequeant eos iterum ingredi ob acuminum et laterum mollitudinem. Unde fit ut vel acumina in ingressu obtundantur, vel latera ab aere comprimantur, vel ipse aer poros eos ingrediatur. Quod in lamina et fidibus fieri nequit.


Gewicht

Pondus corporum quomodo ab igniculis ex coelo octavo emissis, oriatur.

[v]     Scripsi ante alubi [<] de corporum pondere: id fieri quia corpuscula ab octavo coelo [^] dimittuntur ad Terram, corporibusque sibi obvijs impingere eaque deorsum rapere.

    Hic defluxus est perpetuus et undique aequalis fitque forsitan per stellarum ejus coeli scintillationem. Corpuscula haec autem non ita videntur pura, ut radij solares; ideo lucem nullam adferunt; continent tamen ejus materiam. Hinc enim Sol nutritur, nam corpuscula non immediate ad Solem videntur redire, sed ad octavum coelum. Redeunt autem ob levitatem, ab his terrenis excussa, usque ad superficiem aeris; ibi enim in vacuo pergentes moveri, non quiescunt donec ad coelum pervenerint. Haec octavi coeli adferunt huc vires, quas vocant quintam essentiam et coelestem.

    Gravia autem corpora eo sunt graviora quo plus corporeitatis eodem spacio continent. Omnibus enim atomis occurrunt haec corpuscula coelestia; poros vero, etiam exiguos, libere permeant, donec solido alicui in corpore gravi occurrant; hinc et aeris minima deorsum deprimuntur. Haec locum habeant Terrâ in medio mundi existente, quia coelum undique aequalibus stellis et viribus constare dici potest, etiamsi quasdam stellas non videamus, quasdam minores appareant ob distantiam; vires enim et corpuscula aequalia in Terram conveniunt. Si vero Terra non sit in medio mundi, fit nihilominus ob motum Terrae diurnum ut omnium stellarum vires aequaliter recipiat; celerrimus enim hic est motus. Nec Terra, etiam secundum Copernici sententiam, respectu immensi coeli, longe a centro abest, adeo ut ejus via annua ad coelum se habeat instar puncti.

    Haec de hac re hactenus sufficiant, donec alius, vel ego ipse [>], meliora. Sint vero si placet haec corpuscula is ignis simplex de quo modo [<].




Beeckman | Journaal - 1620 L c (top) | vervolg