Home | Beeckman | < Journaal > | Vertaling | Index

Waterputten , vaart, val, worp , syllogisme , goede werken , falset , Galenus , hypothesen


Isack Beeckman - 1619 L c

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome I: 1604 - 1619



[ <   329 ] [ v ]

Waterputten

Aqua dulcis cur sit abundantior in puteo fosso sui loci quam subsalsa in puteo sui loci caeteris paribus.

  Noortgoviae, den 25en Julij.

  Experiuntur rustici, dum hîc in agris dulcibus fodiunt, tantum affluxum aquarum ut nequeant ad optatam profunditatem pervenire, cumque hi agri non sint inferiore loco siti reliquis subsalsarum aquarum agris, merito quaeri posset cur in illis aqua dulcis magis quam in his aqua subsalsa abundet tempore sicco, quoniam utraque a mari per transcolationem affluat.


[ 330 ] [ v ]

  Respondeo, me credere raro esse defectum aquae subsalsae, adeo ut, si usûs gratiâ etiam aqua subsalsa fodiundo quaereretur, rusticos quoque non parvum affluxum hujus aquae experturos. Sed cum haec aqua negligatur, ejus abundantia non aestimatur ejusque in fodendo affluentia ideo raro occurrit; quandoque occurrit negligitur. Nihilominus tamen differentia abundantiae et affluxûs harum aquarum poterit forsan animadverti ex diversitate terrarum quae ijs aquis irrigantur. Quae enim dulci aquâ irrigatur, est arenosa; arena autem crassiorum est particularum quam terra fertilis, ideoque non ita per minima arenae miscetur aqua. Unde fit ut non tam firmiter aqua dulcis arenae annectatur quam aqua subsalsa terrae fertili; atque idcirco, facto in arena puteo, nullo negotio aqua circumcirca ab arena defluit ad cavitatem, deserens eam substantiam, cum quâ tam parum aqua miscetur et conjungitur. Praeterea quis scit an sal non coöperetur sitque cementi loco, quo aqua cum terra fertili firmius conjungatur?

  Quando igitur dulcis aqua abundat in loco arenoso, qui terrâ fertili cinctus est, non accersitur haec abundantia ab ipso mari, cum per terram fertilem haec primum debeat transire, quae suam aquam tenacius continet; sed tota haec regio arenosa suâ aquâ privatur totamque ad eam cavitatem remittit quae in aliquo ejus loco facta est. Si igitur haec regio arenosa sit ampla, multum aquae potest colligi parvo tempore.

  Ad haec crediderim regionem arenosam, aequalem regioni terrae fertilis, plus aquae continere quam haec continet, centumque libras arenae plus aquae absorbere quam centum librae terrae fertilis: penetrat argentum vivum stannum, quod aqua non penetrat; aqua vero penetrat chartam quam argentum vivum nequit penetrare. Quomodo rationem reddam, si manifestius non queo? Quod tamen non temere fiat.   [<,>]

Vaart

Impetus idem interdum navem in prioris contrariam plagam movet.

  Si navis velum remittat soloque priori impetu feratur, potest ita tamen clavo regi ut, facto motûs sui semicirculo versus eandem, unde venit, plagam moveatur per eam lineam, quâ venerat et uno eodemque impetu redeat.

  De motu corporum in vacuo existentium ante multoties locutus sum [<], quibus adde motum non impediri quamdiu extremitates corporis moti eundem situm retinent, id est quamdiu id, quod anterius est, anteriori loco moveri perseverat, quodque posterius movebatur, pergit posterius moveri. Neque id magis mirum videri debet quam quod ante dictum est de motu corporis circulari [<], perpetuo quidem in vacuo, diuturno autem in aere. In hoc enim motu idem impetus non minus quam in navis motu res corporeas ad plagas contrarias movet, cum circularis motus versus omnes plagas contingat antequam una revolutio perficiatur.


[ 331 ] [ v ]

Steen valt langs mast

Lapis ex mali summitate cadet fere ad perpendiculum.

  Hisce haec adde. Moveatur navis non vento, ne quis in vento causam quaerat eorum quae proponemus, sed equis tracta per funem, sicut in Hollandia passim fit*). Si jam ex hujus navigij summo malo lapis decidat, cadet in id punctum, in quod cecidisset navi immota existente: retinet enim lapis motum quo movebatur cum adhuc summitati mali adhaereret.

  Si igitur navis haec in vacuo dicto modo moveretur, necessario ex alto lapis servaret motum, etiam dum caderet, quo cum navi movebatur; moveretur igitur duplici motu: eo qui est ad perpendiculum, atque eo quo navis tota movebatur.

  Nunc vero cum navis in aere moveatur, movetur quidem lapis cadens motu navis, sed quia non amplius navi annectitur, ideoque is motus non renovatur dum cadit, procul dubio lapis, occurrens aeri, nonnihil perdit de motu suo horisontali, eo modo quo sagitta, ab arcu ejaculata, de motûs sui velocitate volando paulatim remittit. At lapis, de summitate mali cadens, cum cadendo tantummodo parum temporis consumit, etiam tantummodo parum de motu suo horisontali perdit, unde fit, si non exacte in punctum, perpendiculariter lapidi objectum, fere tamen et insensibili aberratione, in id cadet. Si vero intra navem lapis deorsum cadat, cadet exacte in puncto perpendiculariter lapidi opposito, quia ibi aer unâ movetur ideoque lapis horisontali suo motu aeri non occurrit.   [<]


[ *)  Zie 'Trekschuit'.]

Horizontale worp

Horisontaliter in aere mota, cur non statim cadant.

  Cur lapis aut sagitta, horisontaliter magnâ celeritate mota, non cadunt deorsum?

  Quia cadendo nimis multo aeri occurret, adeo ut omnis is aer, cui occurrit, sagittae aequiponderet, unde fit ut aeri velut innatent, eo modo quo ante de lapidis cadentis celeritate disputavi*).

  Est igitur motus horisontalis in sagitta emissa qui tam celer est ut aerem removendo penetret. Motus vero, qui foret ad centrum, in principio tam tardus foret ut nullo negotio a tanto aere, cui sagitta occurrit, possit sustineri. Ergo, sive sagitta aeri, sive aer sagittae occurrat, idem effectus nascitur.

  Si igitur intra motam navem lapis proijciatur ad puppim, eâ exacte celeritate quâ navis movetur, is lapis videbitur necessario quiescere; non tamen cadet quia aer, cum navi motus, lapidi occurrit occurrensque lapidem aeque sustinet ac si ipse moveretur aerique occurreret. Sic, si extra navem motam lapis existens, intra eam cadet, ubi pervenerit ad eum aerem qui cum navi movetur, paululum remittet de celeritate, quam habuisset si aeri quiescenti incidisset.

  Quod vero ad punctum attinet, quod ei perpendiculariter oppositum est in navi, cum incipit cadere, longissime lapis, hoc pacto cadens, ab eo aberrabit, quia lapis nullum habet motum horisontalem quem servet cadendo; id vero punctum cum navi procedit.


*)  Zie p. 263-264, 264-265, 267 en 267-268.

[ 332 ] [ v ]

In een schip

Horisontalis motus lapidis in navi motâ quî fiat.

  Sit navis motae longitudo ab moveaturque ab a ad b, ita ut perveniat ad e duobus horae momentis, tangantque a, d, c tabulas navis; ergo d et c etiam duobus momentis suo motu describent lineam aequalem ae. Sint quoque ae, de, ce aequalia. lijnen: AB horizontaal, EC vertikaal, ED schuin Existens vero aliquis in e, unâ cum navi motus intra navem, proijciat lapidem horisontaliter ab e ad a, ita ut etiam duobus momentis ad a perveniat, id est ut lapis projectus aequaliter cum navi moveatur ast in plagam adversam — quis negabit lapidem eum non moveri, sed in e quiescendo haerere, punctumque a cum aere, qui est inter a, e, lapidi occurrere, tabulamque navis lapidi impingi, aeremque occursu suo lapidem sustinere ne praepropere deorsum cadat, etiamsi videatur lapidem puncto e impingi, atque aeri ipsemet occurrere?

  Moveatur eodem motu lapis ab e ad c. Movebitur hic lapis motibus duobus horisontalibus, uno qui est ab e ad c: projectus enim est lapis ab e ad c estque hic motus, e et c intra navem existentibus, tam exactus ac si in Terra fieret; nec minus aberratur a scopo projectionis c in nave motâ quam extra eam in loco quieto, quiescentibus e et c; ergo lapis rectâ per ec movebitur neque ab ea ullo modo aberrabit. Ast cum a, e, c, puncta navi affixa, etiam moveantur, necesse est lineam ec quoque movere. Dum igitur lapis est inter e, c, in aere movetur altero motu qui est ab a ad b; cumque motus ad c aequalis factus sit motui navis a ad e, movebitur navis [lapis] duobus motibus horisontalibus, quorum unus alteri est ad angulos rectos.

  Moveatur iterum lapis duobus momentis ab e ad d. Cum d procedat aequaliter cum navi, atque ita etiam quodcumque est in linea ed, sequetur lapidem, projectum ab e ad d, moveri in aere duobus motibus horisontalibus aequalibus: uno qui est projectionis, altero qui est navis. Hi autem motus sunt sibi invicem ad angulos acutos poteritque angulus aed fieri acutissimus idemque demonstrari.

  At cum angulus aed est valde acutus, insensibiliter distabit d ab a, ergo erunt motus projectionis et navis fere contrarij; nihilominus tamen lapis utroque hoc motu aequali demonstrabitur moveri. Quod si sit, cur dicemus, ubi exacte lapis ab e ad a movetur, motûs utrosque auferri lapidemque quiescere? Quoniam natura non facit saltum. Sed proxime ante, angulo aed existente acutissimo, movebatur adhuc duobus motibus horisontalibus aeque velocibus. Quae igitur foret ratio motae projectionis insensibiliter duntaxat variatio utrumque hunc motum aboleri?


[ 333 ] [ v ]
Quod tamen, nisi fiat, demonstratum erit lapidem hunc moveri duobus motibus contrarijs, quod est contra omnem Philosophorum sententiam, adeoque contra intellectum ipsum. Unde videmus in motu miri quid inesse quod fateor me necdum intelligere.

  Den 29en Julij, Noortgoviae.

  Idem etiam fieri intelligetur si statuamus navem in vacuo moveri, nisi quod tum lapis etiam deorsum movebitur quin ab aere non sustineretur. Idem enim movebitur tribus motibus: uno ad mundi centrum et duobus horisontalibus contrarijs. Si ex hac nave, in inani motâ, lapidem proijcias ad arborem extra eam, aberrabis ab arbore, quia lapis, dum volat, movetur etiam e motu, quo in manu existens movebatur, Sic forsan idem poterit moveri motibus multis.

Horisontalis motus in nave motâ.

  Te Gorkom, den 31en Julij.

  Quid igitur? An quicquam humano intellectui contrarium naturaliter accidere 'alogôs' permittimus? Quis enim capit idem eodem tempore in Austrum et Septentrionem moveri in vacuo?

  Ergo dicamus potius lapidem, qui in praedicta nave per ed proijciebatur, dum est inter e et d, moveri quidem aequaliter punctis e et d, verum id fieri quia aer in nave unâ movetur, lapidique impingens, eum unâ rapit, quod facile fit, quia lapis in aere haerens, indifferenter ad quemvis locum rapitur, ideoque ab aere impulsus, unâ cum eo movetur; atque id hîc fit multe magis, quia adhuc aliquid motûs retinet quem, in manu proijcientis existens, habebat. Nam si navis in vacuo moveretur, dico lapidem, ab e ad d projectum, nonnihil perdere de motu suo ab a ad b, quem in manu existens habebat; non igitur tam celeriter movetur quam puncta fixa a, e et d, ideoque non tam celeriter quam linea ed. Unde fit ut paululum a linea ed deflectat versus a, atque punctum intentum d non tangat; id est, nave motâ in vacuo tam celeriter ac projectio lapidis aut sagittae ejaculatio fit, nunquam aliquis, etsi quam optime jaculans, scopum tanget, nisi vel ab e ad a, vel ab e ad c jaculetur. Nam si jaculetur ab e ad d, ictus accidet inter d et a; si jaculetur inter c et b, addet motui lapidis pristino nonnihil, cadetque ictus supra scopum versus b. Imo etiam tale quid forsan experies in nave in aere motâ tam celeriter quam sagitta movetur, quia aer non satis efficax videtur ut suo motu lapidem tam celeriter moveat.


[ 334 ] [ v ]

Rechtvaardigheid

Deus quomodo sit justus contra peccatores.

  Miramur Deum ab aeterno omnia decrevisse infallibiliter eundemque nihilominus tamen ob peccata juste plectere. Mirum certe id videatur, sed etiam similiter mirum videatur nosmet homines cultrum frangere quocum nos ipsos laesimus. An juste in alio ulciscimur, quod ipsi peccavimus? Indien een kindt in syn bedde gekackt heeft, men slater den hondt om. Si lapis nos laeserit cadendo ei irascimur; si lupus ovem comederit, eum occidimus, cum tamen lapis et lupus aliud ex natura sua praeter id agere nequeant. Christus ipse ficum fructibus carentem offendens, ei maledixit*). An juste? Ficus enim nihil per se contra naturam suam potuit. Quin ipse Christus arborem eum fructu non locupletavit? Miremur, inquam, haec omnia, tantum scilicet quicquam auctoritate in aliud valere ut injuste punire videatur, cum tamen injuste Christum arbori maledixisse nemo dixit. "Quis vestrum est", dicit Christus, "qui servo suo, ab opere defatigato vesperi domum redeunti, jubeat sedere et comedere",°) sed non potius jubeat stare sibique Domino servire? Pater et ego haec ita etc.   [<,>]


[ *)  Zie Statenvertaling (1637), Matth. 21, 19.]
°)  Lucas 17, 7-8, niet letterlijk geciteerd. (Beeckman was met zijn vader op reis.)

[ Ned. ]

[ 335 ] [ v ]

Syllogisme

Exclusiva "solus" facit propositionem negantem et affirmantem simul.

Omne rationale est animal; solus homo est rationalis; ergo solus homo est animal.

  Hîc vitium est in forma, Omnis enim propositio est vel affirmativa duntaxat, vel negativa duntaxat, at propositiones quibus adest particula "solus" sunt affirmativae et negativae. "Solus homo est rationalis" significat: homo est rationalis; quod non est homo, non est rationale. Sunt igitur duae distinctae propositiones sibi invicem per particulam "solus" implicite contradicentes. Cum igitur hic syllogismus sit in prima figura, minor debet esse affirmans, at est negans, viz.:
Omne rationale est animal. Quod non est homo, non est rationale. Quod non est homo, non est animal.
  Hîc vides minorem esse negativam, ergo conclusio est falsa. Ast in
Omne rationale est animal; homo est rationalis; ergo homo est animal,
minor est affirmans, ergo conclusio est vera.

  Hinc sequitur conclusionem primam: "Solus homo est animal" esse partim veram, partim falsam. Tantum enim verum est, quantum concluditur per partem affirmativam minoris; tantum vero falsam, quantum concluditur per partem negativam minoris, quas utrasque partes in particula "solus" contineri jam ostendimus.

  Te Rotterdam, den 10en August.


Solus homo est doctus; solus bipes est homo; ergo solus bipes est doctus.

  Hic syllogismus continet primum hunc:
Qui non est homo, non est doctus; qui non est bipes, non est homo; qui non est bipes, non est doctus.
  Hujus syllogismi minor est affirmans, sicut ante alubi scripsi [<].
  Secundo continet hunc:
Quidam homo est doctus; quidam bipes est homo; ergo quidam bipes est doctus
sed hic nihil necessario concludit.
  Tertio latet hîc alius syllogismus conversis propositionibus, nam "Solus homo est doctus" indicat omnem doctum esse hominem. Si enim nihil aliud sit doctus quam homo, et si aliquis saltem homo sit doctus, certe omnis doctus est homo. Sic igitur:
Omnis doctus est homo; omnis homo est bipes; ergo omnis doctus bipes.

  Hîc certo concluditur per quartam figuram, quae conclusio conversa est: "Quidam bipes est homo" [<]. Cum igitur conclusum sit: Quod non est bipes, non esse doctum et Quendam bipedem esse doctum, sequitur vere conclusum esse solum bipedem esse doctum, tribus propositionibus particulâ "solus" additâ.

  Den 10en August., te Delft.


[ 336 ] [ v ]

Gemengde toonsoort

Modi interdum etiam improprias consonantias recipiunt. Quomodo.

  Miscentur modi musici etiam consonantiis sibi non propriis.

  Sic Psalmo 100 systema est mi, fa, sol, re, mi, fa, sol, la hujusque notae principales factae sunt mi, re, la. Debebat igitur finalis fieri re, sed cum diatessaron ut, fa huic modo misceatur, adeo ut etiam haec duae notae inter principales numerandae veniant, non satis commode potuit hic psalmus desinere in re, quia finalis haec secundâ distasset ab ut unâ principalium. Ideo igitur mi facta est finalis, quae ab omnibus principalibus verâ consonantiâ distat.

  Sic Psalmo 16 quatuor insunt notae principales, sed tamen respectu reliquarum principalis dici potest quae est sol, dividens systema in formam undecimi modi quae est ut, sol, fa. Miscetur igitur hoc systema ex consonantiis perfectis ut sol, ut fa, mi la, et ex imperfectis principalibus re et mi, exempli gratia mi sol ac re fa, quae omnes consonantiae in principalioribus notis utrinque terminantur.

  Den 11en August., te Rotterdam.

Fout syllogisme

Syllogismi vitiosi examinati.

Quas carnes emisti, comedisti; at crudas carnes emisti; ergo crudas carnes comedisti.

  Reducatur hic syllogismus ad explicationem formalem. Id quod fieri debet, ut pateat modus, hoc pacto:
Omnes carnes quas heri emisti, comedisti; quaedam crudae carnes sunt carnes quae heri emisti; ergo quasdam crudas carnes comedisti.
Negatur minor quia jam non sunt, sed erant crudae carnes, unde conclusio emersisset: ergo quasdam carnes, quae erant crudae, comedisti, quod verum est. Nam etsi verbum "sunt" est copula, includit tamen tempus praesens, quod est pars realis propositionis. Si igitur minor continet tempus praeteritum, necesse est etiam conclusionem id continere, quod pauci animadvertunt, viz. in "sunt" et "erant" aliud esse praeter copulam.

  Den 14en, in Den Briel.

Komeet

Cometarum cauda quî a capite differat.

  Cometarum caudae poterunt dici hoc modo a capite differre quod interiora capitis necdum ardeant, cauda vero intus et extus sit ignita, utpote flamma existens, a capite illac evolans, eo forsitan ferme modo quo flamma candelae ex ellychnio in altum assurgit a Terra perpendiculariter ascendens: videtur enim cauda cometae perpendiculariter a Sole averti.

— Den 17 Augusti, te Rotterdam.   [<,>]

Goede werken

Deus quomodo nos moveat ad bona opera.

  Deus dicitur causa bonorum operum in nobis. An sicut 'automata' moventur artificium machinis? an potius sicut equus ab insidente quoquo versum dirigitur, habens in se motûs principium, nihilominus tamen nequens domino non obedire? an potius sicut famulus a domino persuadetur argumentis quibus nequit non duci? an potius sicut filius patris voluntatem exequitur, sentiens revera dulcedinem haereditatis paternae, quo nequit non moveri? Agit igitur Deus ita in nobis necessario talibus machinis ut neque sensum, neque assensum, neque voluptatem adimat. Non ergo movemur sicut stipites, equi, servi, sed libenter, ut filij.   [<]
— Pater et ego te Rotterdam.

  Den 23en Augusti quamen wy van De Swaluwe te Breda.   [<,>]


[ 337 ] [ v ]

Falsetstem

Cantus "in facet" ut vocant, quam habeat oris conformationem.

  Cum cantemus "int facet" (quod vocant [<]) alia procul dubio est oris dispositio quam cum canimus voce plenâ. Eâdem enim existente quantitate, differt qualitas, videturque haec differentia consistere non in variatione capacitatis oris — hîc enim sita est quantitas, uti diximus [<] — sed in epiglottidis aut laringis variâ dispositione. Epiglottis enim, proxime laringis foramini conjuncta, vocem facit clangosam et sonoram auditumque fortiter ferientem; epiglottis vero, ab hoc foramine remota, adeo ut aer exeuns eam vix percutiat, vocem efficit obscuram puraeque exhalationi, quae fit absque epiglottidis impositione, simillimam, vocaturque cantus "int facet". Haec autem remotio epiglottidis aliquando est major, aliquando minor, proque diversâ remotione vox fit obscurior et clarior; ideoque vox deficere potest pedetentim a summa claritate usque ad summam obscuritatem, canimusque libenter, ita ut inter reliquas voces etiam nostra vox exaudiatur.

  Fit etiam ut canendo "in facet" facilius ad summam altitudinem quantitatis ascendamus, quia ad remotionem epiglottidis et ad ascensum oris pressio est necessaria, pressioque oris ad remotionem epiglottidis magis est vicina pressioni oris ad vocis ascensum quam levis apertio oris ad capacitatem augendam et minuendam, epiglottide laringi impositâ manente.

  Den 28en Augusti, te Breda.   [>]

Zelfde toon

Nota eadem ejusdem ubique est altitudinis testimonio Aristoxeni.

  'Aristoxenou Harm. stoich., bibl. a', parte 7/20*): 'En tôi melôidein to suneches pheugomen, to de hestanai tèn phônèn hôs malista diôkomen. Hosôi gar mallon hexastèn tôn phônôn mian te kai hestèkeian, kai tèn autèn poièsomen, tosôtôi phainetai tèi aisthèsei to melos akribesteron'.

  Quibus verbis, meo judicio, nihil aliud significat quam unamquamque notam debere sibi ipsi similem cani, id est sonus qui ut sonat, debet in principio, medio et fine ejusdem tenoris et altitudinis esse, adeo ut, si prima ejus pars ab alia quapiam nota per diapente distet, necessario etiam reliquae partes ejus vocis ab eadem per diapente distent, quod in sermocinando non videtur fieri. Unicum enim verbum aliquando altius, aliquando bassius sonat, ita ut una ejus pars ad alteram non habeat proportionem musicam, quae discordantia in loquendo non officit, quia nulla concordantia sermonem ingreditur ob exiguam vocum ab invicem distantiam.

  Te Breda, den 29 Augusti.


*)  Aristoxenus, Nicomachus, Alypius, Auctores musices antiquissimi, ed. Meursius (Leiden 1616), p. 9 [r.17] (notities: p. 160-185).
[ Paul Marquard, Die harmonischen fragmente des Aristoxenus (Berlin 1868), p. 14, r.2 en p. 15:]
beim Singen ... das Stetige vermeiden wir, das Feststehn der Stimme aber suchen wir so viel wie möglich. Denn je mehr wir jeden Laut gesondert und feststehend und gleichmässig hervorbringen, um so klarer erscheint der Empfindung die Melodie.
[ Marcus Meibom, Antiquae musicae auctores septem (Amst. 1652), p. 9-10.]

[ Ned. ]

[ 338 ] [ v ]

Verhoging

Cadentiae in una voce cur notam elevari faciant.

Psalmo 77 loco integri toni canitur semitonium adeo ut f fa ut semitonio elevatur. Idem infinitis propemodum locis contigit cum proxima nota ad unisonum redit cadentiamque format.

  Id fieri credo ob conceptam animo harmoniam. Nota enim quaevis sensum octavae infra se praebet, ideoque multi naturaliter harmonice hanc octavam dividentes, loco fa canent re, dicentes sol sol re sol; ij vero, quae id non faciunt, non minus tamen id re animo imprimunt, sive tremulatione vocis, sive tacito mentis nisu. Fit igitur systema sol la re primi toni. At cum igitur inter sol et la locanda est nota, praestat eam semitonio a sol distare, quia tum ditono distat a la.

  Sciendum etiam est hoc solummodo fieri in elegantibus systematum ejusmodi divisionibus; ideo vides hanc elevationem solummodo fieri in notis ut et fa, infra ut existentibus. Si enim haec elevatio etiam fieret in re, systema clauderetur utrinque per mi, quae systemata falsam quartam in se continere alubi demonstravi*).

  Cavendum etiam ne in nota principali haec elevatio contingat. Etsi enim cadentiae forma circa principalem non conspiciatur, retinet tamen nota suum locum, quia per se satis dulcis est.

  Ter Vere, den 10en Septemb.


*)  Zie p. 89-90, 233, 328.

[ 339 ] [ v ]
  Ergo cum omnes notae sunt ut re mi fa,  mi non elevatur quia a fa semitonio distat; re non elevatur ob systematum a mi clausorum absurditatem. Restat fa, quod simul non vocatur ut, semelque duntaxat unam octavam ingreditur; et ut, quod interdum fa, interdum sol, etiam vocari potest.

Goede werken (2)

Bona opera quando hominibus attribui possint.

  Bona opera non raro hominum potestati pie attribui possunt, tum scilicet quando homo eo accusatur Deique bonitas celebratur. Vere enim dicitur eum, qui eleëmosynam egenti non dederit, graviter pecasse, quod opibus, quas Deus ipsi ad distributionem concesserat, bene uti neglexerit cum ijs bene uti potuerit, nam alias negligentiae non posset accusari. Vere itidem dicitur adultero: "poteras abstinere ab uxore proximi tui". Item: "sit Deus benedictus qui animum meum ita renovavit ut possim Sabbathum observare idque ex animo". Verum, ubi his dictis sibi quicquam homo arrogat, aut Deo detrahit, falsum est id ipsum, quod antea vere dicebatur. Quod alubi latius [<].
— Te Middelborch, den 15en Septemb.   [<]

Pijn

Extrema membranarum cur magis doleant.

Gal., 'Peri tôn peponthotôn topôn'*) 2, fol. 264, linea 45, Parte tertia, secundum impressionem Basiliensem anno 1538°): 'hèpatos de megalôs phlegmainontos hè kata tèn dexian klein odunè ginomenè tèi tasei tès koilès phlebos hepetai'.

  Extrema enim duplici ratione dolent magis quam media membranarum, tum quia partes quibus alligantur tensae membranae, de loco suo moventur, tum quia extremitatum pori tendendo majores fiunt quam mediarum partium, de quo ante latius [<].

  Te Middelborch, den 16en September.


*)  Galenus, de Locis affectis, ook geciteerd op p. 158
[ Ven. 1565, vol. 5, fol. 10, C.13: "Ubi vero ingens in hepate oritur inflammatio, aut ubi ipsum induratum est, dolor, qui tum iugulum in dextra parte infestat, concavae venae magis, quam membranarum, tensionem sequitur."].

°)  Deze editie is al genoemd op p. 159.

Vergif

Nervi pungentia excutiunt.

Gal., Parte 3, pagina 279, lin. 34, loquens de epilepsia quae exsurgit ab extremis partibus, 'edokei' inquit, 'Pelopi ètoi poiotès anadidosthai alloioumenôn tôn moriôn kata to suneches, è pneumatikè tis ousia'.*)

Veneni natura se multiplicans.

  Ipse vero Galenus dicit nervos pungentia excutere, etsi pungens longe sit remotum ab unâ excutiente. Quod vero attinet ad ictum venenosi animalis, quo nihil veneni unâ immittitur cuti, nihilominus tamen hominem interficientem, credendum est id quantumcunque venenum, quod cuspidi instrumenti punctorij adhaeret, mutare humorem vel spiritum in suam naturam, eo modo quo fermentum farinam verteret in suam naturam, adeo ut versum eandem vim nanciscatur quam vertens, ob naturalem similitudinem; non aliter quam ignis saevum vertit in suam naturam, adeo ut id aeque ac prior, aliud saevum in ignem vertere possit.


[ *)  De locis affectis (Ven. 1565, vol. 5), lib. 3, cap. 7, fol. 19v, F2: ]
... veluti frigidam quandam auram esse id, quod ascendebat ... Pelopi praeceptori placuit, aut quod qualitas quaedam alteratis per continuationem partibus, aut spiritalis quaedam substantia, transmitteretur: neque mirandum esse dicebat validam vim esse humori, qui in affecta parte praeter naturam genitus fuisset, qualis perniciosarum ferarum venenis inest.
... a scorpionibus infixo aculeo, vel a phalangiorum parvorum ictibus ...
[ Pelops was leermeester van Galenus, zie ook:
Vincenzo Alsario della Croce, De epilepsia, seu comitiali morbo (Ven. 1603), p. 54v.
Vivian Nutton, Galen: A Thinking Doctor in Imperial Rome, 2020: ]
his master Pelops had described the epileptic aura earlier, comparing it to the result of a scorpion bite or the sting of a deadly spider.

[ 340 ] [ v ]

Bloed

Sanguis cur hyeme sit densior explorare.

  Den 1en October, te Middelborgh.

Gal., in 'Aphorismous Hippok.', 1, 231, 50: '[hotan exaiphnès hupoginètai] theros thermon [.] ekteinei epi pleion touto kai chei to haima'.*)

  Id si quis oculariter cupiat videre, confer pondus sanguinis, e venis hominis hyeme extracti, cum sanguine aestate extracto, eâdem mensurae quantitate. Si enim majus pondus hyeme repereris, scias eum sanguinem magis esse coactum, talisque sanguinis venas easdem abundantiam majorem capere posse secundum pondus, id est veram quantitatem.


[ *)  In aphorismos Hippocratis commentarius I (Ven. 1565, vol. 9), 15, fol.8v, F14: "quando repente calor aestivus supervenerit. Hic n. adeo sanguinem extendit, atq. diffundit ..."
'Aphorisms by Hippocrates', transl. Francis Adams, 1849.]


Voedselopname

Cibus an jam nutriat examinare.

  Den 2en October, te Middelb. In 'Aphor.', 2, 241, 2: 'sèmeion d'estô soi tou trephein èdè to prosenègmenon en men tois sphugmois hète sphodrotès kai to megethos, en de tais kath' hormèn kenèsesin hè prostithemenè tois tethrammenois rhômè'.*)


[ *)  In aphorismos Hippocratis commentarius II (Ven. 1565, vol. 9), 18, fol.13v, G3: "Indicium autem tibi sit id, quod assumptum est, iam nutrire, in pulsibus quidem vehementia, ac magnitudo: in motibus autem voluntarijs robur nutritis adiectum."]

Hoge stem

Vox acuta quomodo facilius edatur.

  Den 6en October te Seraeskercken int landt van der Goes.*)

  Non est ignorandum in modulatione vocis, instrumento eodem existente eodemque modo habente, si fortius spiritum immittas, sonitum edi acutiorem.

  Hinc sequitur, si os hominis aequaliter apertum sit, homo vero fortius efflet, vocem audiri acutiorem, etiam si fauces (quae sunt viae flatûs transeuntis) solae magis aperiantur meatusque amplietur. Ore in pristino statu permanente, copiosior aer exibit fitque flatus exhalationi nudae similis, nullum fere sonitum edens; acumen nihilominus tamen augitur ob rationes ante alubi dictas [<]. Si igitur os contrahatur unâque fauces amplientur, canemus "in facet" quod vocant, quae vox est obscura quidem, sed facillime ad acumen surgens. Atque ita cantus "in facet" non eget tantâ violentiâ ad vocem acuendam, quia jam audivimus minore opus esse nixu in eadem oris constitutione ad eandem altitudinem vocis canendam, valde apertis faucibus, quam ijsdam magis clausis. Ergo, si eadem vis adhibeatur, edetur vox multo acutior, sed obscurior, minusque clangosa ob faucium amplitudinem.   [>]


*)  Zwager Jacques Schouten woonde sinds augustus in 's Heer-Arendskerke.

[ 341 ] [ v ]

Zomerziekte

Gal. 'eis Aphor. Hipp.', 3, 260, 57 ad verba: 'Tou therous phèsin enia men kai tôn èrinôn genesthai nosèmatôn, kata tèn archèn dèlonoti autou'.*)


[ *)  In aphorismos Hippocratis commentarius III (Ven. 1565, vol. 9), 21, fol. 24r, D1: "Aestate inquit, & non nullos ex vernis morbis fieri, circa initia ejus videlicet".]

[ Ned. ]

[ 342 ] [ v ]

Ziekte en vochten

Morborum per humores translatio, quî fiat.

Gal., fol. 205 [305, lin. 48], ad 'Aphoris.' [6.22]: 'Hokosa algèmata ek tou nôtou eis tous agkônas katabainei, phlebotomia luei', et fol. 206 [306, 6.26] lin. 23: 'kai holôs ex artèriôn kai phlebôn eis neura metastasis tôn lupountôn chumôn, hôsper au palin ek neurôn eis auta'.*)

  Frequentius id fit, meo juditio, humoribus necdum e venis elapsis. Quomodo enim a nervis intra venas per exilia earum orificia humor ingrederetur? Nisi forte intelligat per venas membra carnosa, per nervos vero partes nervosas, de quibus paulo ante hoc 6o libro Hippocrates locutus est. Hoc igitur pacto aliquando forsan humores de loco in locum pelluntur. Sed quia multoties dicitur phlebotomia eos vacuare, frequentius, inquam, humores noxij adhuc intra venas et arterias haesitant, suoque maligno et acri vapore etiam parvas extra venas pungunt, ipsasque venas immediate irritant, adeo ut unâ cum circumjectis partibus ad expulsionem insurgant. Si igitur hi noxij humores conditi sint in capillaribus venis nervosarum partium, pelluntur interdum ad venulas venosarum partium; si vero hîc collecti fuerint ut in cavo, nervosumque genus quâvis de causâ fuerit imbecille, pelluntur in venulas nervosarum partium et fiunt 'tromoi' et 'parakopè'. Maligni autem hi humores, etsi cum reliquis bonis in venis promiscue siti sint, soli tamen expelluntur, quia reliqui ipsis venis et circumpositis partibus per sympathiam et vim attractricem consociantur et annectuntur. Idque fit eo commodius quo noxij humores, jam majorem concoctionem passi, a bonis succis seorsum secesserunt, non amplius ut ante per minima ijs mixti, adeo ut solitarij possint exprimi nullo nexu, reliquo sanguini adhaerentes. Quod ante multum tempus alubi diligentius credo, explicui°).

  Ter Veren, den 19en October.


[ *)  Gr. origineel: 'règmata' i.p.v. 'algèmata'.
In aphorismos Hippocratis commentarius VI (Ven. 1565, vol. 9), 22, fol. 48r, D8: "Quaecunque rupta ex dorso ad cubitum descendunt, venae sectio solvit", en fol. 48v, G1: "& omnino ex arterijs, & venis ad nervos transfluxus humorum noxicorum, sicuti rursus ex nervis ad has".]

°)  Zie p. 150, 152, 188-189 en 226-227.

Hoge stem draagt soms verder

Vox acutior cur interdum longius audiatur.

  Qui canendo naturaliter vocem altiorem quam prius sonant, longius audiuntur [<]. Ratio est, quia pectus fortius premunt spiritumque vehementius emittunt;

[ 343 ] [ v ]
nam, ut ante dixi*), vehementia flatûs, organis eâdem constitutione manentibus, addit acumen voci. Ne igitur cogamur os contrahere, vehementius efflamus; augemus igitur aliquantulum flatum violentum et os parum contrahimus, neutrum in tantum mutantes ac si alterutrum immobile persisteret.

Vox "in facet" ut vocent examinata.

  Longe aliter se res habet, si a naturali voce ad vocem "in facet" transcendamus. Tum enim inferior pars oris, id est superior pars gutturis, ut dixi [<], magis vel minus aperitur. Sed quid id sit, quod magis vel minus ibi aperitur ad hanc vocis diversitatem faciendam, sive fauces, sive larinx, sive quid aliud circa eam sedem? Ubi magis in gutturis anatomia versatus fuero, distinctius, spero, eloquar. Hoc vero scio os minus fieri dum vocem acuimus, sive visibiliter contrahendo, seu musculos interiores dilatando, ut oris magnam partem impleant, et aeris minimum oris capacitati insit.

  Dixi dilatatâ inferiori oris sede, minori molestiâ acutius cani. Quod ubi valde bassam vocem proferimus, apparet. Tum enim eam sedem arctamus, sicut intelligimus, quia valde bassam vocam non possumus proferre "in facet", quod, si conemur experiri, nihil aliud quam flatum proferimus, faucibus tam latis extentibus, ut nixus thoracis (qui ideo minor requiritur) non sufficiat ad aerem lateribus tam fortiter elidendum ut clangor audiatur.

  Suprema vox "in facet" est exilior minusque clare exauditur quam proxime inferior, ast id quia os jam adeo angustum est, ut non sit satis aeris ad dispergendum longius, sicut in minimis fistulis fieri videmus.   [>]


*)  Zie p. 246, 305-306 en 313 [en 340].

Kramp en klemmende deur

Spasmi cum lignis ob vaporem tumescentibus comparatio.

Gal., 'eis Aphor.', 6, penultimo aphorismo, id est fol. 215 [315], lin. 22: 'hupo muxès diabrechomenoi tès diarthrôseôs hoi sundesmoi chalarôteroi ginontai'.*)

  Alubi vero dicit, nervis et vinculis repletis, spasmon oriri. Intelligendus igitur est significare in spasmo tales humores quibus, ubi corpora nervosa penetraverunt, calore loci halituosi fiunt majoremque locum quaerunt atque ita corpus, in quo sunt, vehementer extendunt. Sic tempore humido januae ligneae aegre clauduntur [<], subeunte videlicet humore ligni poros, qui vel ejusdem ligni aut aeris calore in poris existente, attenuatur, porosque dilatando januam extendit. Si enim humor non attenuaretur, pori non dilatarentur, cum nullâ violentiâ introrsum coactum sit, porique non amplius admittant quam capacitas sua fert. Nulla igitur est ratio poros dilatari humore in ijs existente non attenuato. Talis humor est 'muxa', de qua hîc Hippocrates, qui potius humectat et emollit imbecillioresque nervas efficit, adeo ut extendantur, non aliter quam cera mollis possit extendi gravitate cruris, inter eundum ei appendentis.   [<]


[ *)  In aphorismos Hippocratis commentarius VI (Ven. 1565, vol. 9), 59, fol. 53v, G2: "... quem mucorem appellant, a quo madefacta dearticulationis ligamenta, laxiora redduntur".]

[ 344 ] [ v ]

Bewusteloosheid

'Leipopsuchia'.

Gal., 'eis Aphor.', 8, 316, 45: 'koinon de pasôn eisô rhèxeôn phumatos, eklusis te kai leipopsuchia, dia tèn tou zôtikou pneumatos ekkrisin'*), scilicet, ut ante dixit, apertis quibusdam arteriarum orificijs, quibus pure loco operculi utebantur°).

  At ipse addo id quod ante alubi [<] late, locum vacuatum ratione vacui etiam spiritum attrahere per ipsorum membrorum poros, quia vacuus is locus nequit tam celeriter a circumpositis particulis repleri quin multus spiritus ijs ad locum vacuum perveniat, neque tam arcte ab ijs claudi opplerique quin multae cavitates vacuae permaneant, quae nimis multo spiritui a corde trahendo sufficiant.


[ *)  In aphorismos Hippocratis commentarius VII (Ven. 1565, vol. 9), 8, fol. 54v, E3: "Commune autem omnium ruptionum est exolutio, & animi defectus, propter vitalis spiritus excretionem".]
[ °)  Ed. 1565, fol. 48v, H7: "ora quarundam vasorum arteriosorum adaperiri ... veluti quoddam operculum".]

Tegenstrijdige hypothesen

Hypothesibus contrarijs cur rerum phaenomena salvari possint.

  Prognostica astronomica corporumque coelestium magnitudines et a Terra distantiae etc. certo concluduntur tam ex Copernici quam ex Ptolomei hypothesibus [<]. Quin igitur quoque fatemur medicos suos fines consequi sanando aegrotos etc. sive Galeni, sive Paracelsi, seu Asclepiadis Physica utantur? Omnes enim generales regulas quasdam praescribunt, quibus singularia phaenomena includant, quibus regulis cognitis ad individua parati sumus.

  Sit igitur falsum coelum moveri, sit falsum Terram moveri, sit falsum qualitates esse corpora, sit falsum qualitates esse incorporeas, sit denique positum quodvis principium a quo generales regulae fieri possint verae, finem optatum consequemur. Qui enim non conveniunt in prima materia, conveniunt vel in secunda, vel in tertia etc., tandemque theorema quoddam statuetur utriusque hypothesibus consentaneum.

  Multa enim sunt longe ante usum aut finem rerum posita, de quibus absque usûs detrimento dubitare liceat. Unusquisque enim a primis principijs suis progreditur usque ad finem, id est in individua, quae oculis apparent. In primis autem principijs maxime ab invicem dissidemus, sed ubi prope usum, id est ea quae visui obijciuntur, pervenimus, necesse est omnes consentire, qui in individuis consentiunt. Quae igitur non longe ab ijs sunt remota, non valde de ijs dubitatur, eo modo quo diversi homines a diversis pagis in unam urbem conveniunt: quo enim urbem eam propius accedunt, eo et sibi invicem propius adjunguntur.


[ 345 ] [ v ]

Ontstoken ingewanden, kokend water

Inflammatis visceribus exteriora cur frigeant.

Gal., 'Epidèmiôn' 1 2, 363, 27: 'dia phlegmonèn axiologon splagchnôn en tois paroxusmois dusekthermanta ginontai ta akra'.*)

  Duabus viz. de causis. Vel enim extrema opem ferunt visceribus, suos spiritûs cum sanguine intromittendo, vel eo modo quo aqua maxime fervida fundum vasis, igni superimpositi, multo frigidiorem efficit quam cum ea necdum fervet. Calor enim maximus in summitate vasis tenuiores aquae partes secum rapit, non eas solum quae in ipsa aquae superficie aeri cohaerent, sed potius eas, quae paulo sub ea superficie latitantes, maximum vim caloris sustinent, ab aeris contactu non perflatae.

Aquâ fervente cur ollae fundus frigeat.

  Ubi igitur eae tenuiores partes evolarint, necessario in locos vel poros vacuos succedunt corpora tenuia, quale corpus est ignis ipse, isque fundi poris celeriter ad pores majores aquae ascendit; quoque majos est calor in aquae superficie, eo plus aquae attenuatur eoque celerius et copiosious ignis a fundo aquae et vasis exit, quo diverso minus fervidus existit fundus.
  Noch al ter Veren.

  At cur, interioribus ardentibus, ignis se non spargit, superficiem calefaciens, cum nihil caleat vel ardeat quo de se non det corpus igneum, quoque quid magis ardet eo plus caloris ab eo exit — cur igitur is calor exeuns extrema non calefacit?

  Respondeo magnum calorem materiam ignis tam attenuare ut tam exilium fiat partium ut per poros cutis et carnis transire possit, fere absque contactu aut laesione, adeo ut nihil ignis ob tenuitatem carni adhaerere quaeat affixum. Praeterea tam rarus ignis is est, ut particulae ejus longius a se invicem removeantur; quae vero calefaciunt, continent ignem densum. Rarus autem hic est ignis et quam celerrime transeuns ob multitudinem. Unde fit ut non laedatur, nec calefaciat caro.
  Ter Veren, Saterdagh [2 nov.].


[ *)  In primum Hippocratis de morbis vulgaribus commentarius II (Ven. 1565, vol. 4), 28, fol. 110v.H: "Cum ob insignem inflammationem viscerum in accessionibus calfactu efficiuntur difficiles extremitates ..."; 26: 'Sudores multi'.]

Ramus

Gal., 'Epid.', 383, 25,*) confirmat Rami°) opinionem, vocans individua species, dicendo: 'epi tôn atomôn eidôn' et paulo ante: 'pantos tôn kata meros eidous'.
— Dynsdaeghe.

Vochten

Humores quomodo cathixin moveantur.

Ibidem, 386, 12:#) 'èlgèse men kata boubôna ton aristeron, outos gar esti kat' ixin splènos'.

  Rationem hîc reddo cur potius 'kat' ixin' humores defluant quam alio, cum ij adhuc in venis sint necessarioque per venam cavam transeant, ex qua iter non magis promptum 'eis ton aristeron' quam ad dextrum 'boubôna'.


[ *)  In primum Hippocratis de morbis vulgaribus commentarius III (Ven. 1565, vol. 4), 17. fol. 120v.H: "cognitionem universalis & communis singulorum formae ... opera vero artificum circa formas versari individuas".]
[ °)  P. Rami Dialectica (1573), p. 161: "Species specialissima, quae est individua in species alias". Beeckman noemde eerder de 'Logica' van Ramus, zie p. 295.]
[ #)  Ed. 1565, fol. 122r.B9: "primum ei inguen doluit sinistrum, hoc enim positum est secundum lienem".]

[ 346 ] [ v ]
  Dico igitur, lienis corpore humore tenso, etiam tendi omnia quae ipsi per membra et quaevis vincula annexa sunt. Sunt autem sinistrae partes ipsi magis annexae, ergo haec quoque magis quam reliquae tendebantur. Tensae autem exprimebant sanguinem eumque ad venam cavam et ad dextras venulas mittebant, adeo ut eae magis quam ante implerentur; splene vero humores depellente ad venam cavam, desinunt partes sinistrae cum splene tendi, redeuntque sinistrae venae ad pristinam suam capacitatem. Unde fit ut is humor, qui e splene in venam cavam excidit atque ob malignitatem ubique expellitur, non in dextras venas, quae pleniores sunt, sed in sinistras recipiatur, quae ratione vacui humorem pulsum recipiunt. Hoc pacto vides 'kat' ixin' humores volvi, scilicet ob tensionem ejusdem lateris partium (quae sibi mutuo magis fere annectunt); at venae, prius compressae, postea dilatantur.
  Ter Veren, Dynsdaeghe.

Urina, quando hypostasin non habeat.

Ibid., 401, 1:*) 'Ta mè kathistamena oura pros tèi phusôdei tarachèi pachos einai sèmainei chumôn apeptôn', scilicet aer, ventus, aut calor mixtus cum tenacibus humoribus, tam firmiter continetur, ut non possit exeundo humorem deserere, qui, ab eo desertus, ad ima urinae descenderet. At ubi humores sunt concoctione attenuati, ij calori, quem continent, ascensum quaerenti, cedunt, nulloque negotio in minima dissecantur. Atque ita a calore et spiritu deserti, hypostasin continuunt.
— Donderdaeghs, ter Veren.


[ *)  In tertium Hippocratis de morbis vulgaribus commentarius I (Ven. 1565, vol. 4), 5, fol. 131v.F1: "Quae vero non subsidunt, ultra flatuosam turbationem crassitiem esse inconcoctorum humorum significant".]

Windrichting

Venti in unam duntaxat lineam spirantis ratio.

  Fit interdum ventum non undiquaque spirare, sed in unam duntaxat partem, idque fit cum aer, vapor etc. circa unam duntaxat extremitatem attenuatur. Nequit enim attenuatum penetrare eam partem aeris, quae crassis ijs vaporibus obsita adhuc est, sed omne attenuatum tenuioris aeris plagam pervolat, eo modo quo pulvis pyrij, flamma, globus fumus, per unicum orificium solummodo exeunt, bombardi lateribus et posticâ clausis crassâ substantiâ, quam pulvis is nequit perforare. Sic etiam a nubibus decidit ventus, attenuatâ inferiore solum nubis parte; fit ita turbo non raro vehemens.

  Den 10 November te Middelb., occasionem praebente cap. 6 libri Drebbelij Alcmariensis, gedruckt te Haerlem, Van den natuyre der Elementen, int Duytsch*).


*)  Cornelis Drebbel [>], Een cort Tractaet van de Natuere der Elementen ende hoe sy veroorsaecken den Wint, Reghen, Blixem, Donder, ende waeromme dienstich syn. (Haarlem 1604) [1621, descr.].

[ 347 ] [ v ]

Gelijke en tegengestelde

Similibus quomodo similia juventur, et contraria contrarijs curentur.

  'Gal., eis to Peri phusios anthrôpou hupom.', 2, 17, 34: 'gnônai dei ton iètron enantion histasthai toisi kathestèkosi, kai nousèmasi' etc.

  Hîc mihi iterum in mentem veniebat, cur ij, qui calidi sunt nati, frigidis recreantur, cum pisces, naturâ frigidi existentes, male habeant in aqua, quae versus calorem tantum ab 'eukrasia' recessit quantum ipsi ab eadem ad frigus recesserunt.

  Dico igitur id in unoquoque genere eucraton esse, cujus omnes actiones etc. omnium individuorum optimae sunt. Sic homo aliquis est temperatissimus; qui vero homines ab hujus temperatura deficiunt, contrarijs juvantur. Leo quis est temperatissimus, multo quidem calidior homine; qui vero leones ad hujus temperatura deficiunt hominisque eucrati temperiei similes sunt, juvantur calidis, etiamsi hominis temperies secundum pondus existat. Sic piscis aliquod genus temperatissimum est multoque homine frigidius, ideoque et multo frigidioribus quam homo recreatur. Senex autem se ipso et homine eucrato frigidior est.

  Nervus vero hominis 'eukratou', si calidus fiat ad pondus, frigidis curandus venit. Attamen laeditur magis frigidis nervus sanus, eo modo quo animalcula ab hieme funditus extinguuntur: cum enim nervus sit frigidior pars toto homine, assuetus est calidioribus se ipso adesse eorumque praesentiâ bene habet. Si igitur quid nervo admoveatur, aeque frigidum ac ipse nervus afficitur, is nimio et insueto frigore laeditur. Ergo, ne id quidem, quod simile est nervo, nervum recreat; multo magis igitur id, quod eo est frigidius, eum laedet.

  Caro autem, cum sit calidior toto, assueta est frigidioribus adesse, ideoque quod eâ est frigidius, eam non laedit; imo, si quod medicamentum toto homine frigidius admoveatur, laedet magis nervum quam carnem, quia caro parata est se frigidiora pati, nervus vero se calidiora, eo plane modo quo corpus nostrum aestate magis laeditur, si frigus subito superveniat, quam si aura tantundem ad calidius subito converteretur: paratum enim est corpus aestate ad calida, non ad frigida, sustinendum. Sic etiam nervi pori ob calorem consuetum, pro natura sua majorem, magis aperiuntur quam natura ejus ferret, si sibi similibus adesset; carnis vero pori magis quam ejus natura prae se fert, occluduntur. Unde fit nervum admittere frigus quod carnem non ingreditur; non quod idem numero frigus, quod nervum ingreditur, carnem ingredi nequeat, sed quod nervum majus frigus ingreditur quam fert, carnem vero minus, ideoque caro nullo negotio hoc minus frigus conficit; nervus vero a majore hoc frigore afficitur, etiamsi hoc nervi majus frigus minus revera existat quam carnis minus frigus. Sed saltem minus dicitur qui minus est quam per se, si frigidiori corpori non adesset, admitteret; nervi vero frigus, quod tum admittunt, majus est quam admitterent, si sibi similibus perpetuo adesset.

  Tot Veren, Vrydage, den 15en November.


*)  Tekst niet van Galenus, maar van Hippocrates, zie 'Hippokratous Peri phusios anthrôpou Biblion kai Galènou eis auto hupomnèma b' (Hippocratis de Natura hominis Liber et Galeni in eum Commentarius II).
[ Ed. Ven 1565, vol. 8, fol. 181v.E7: "Summatim vero sciendum, quod oportet medicum praesentibus morbis, formis, anni temporibus, aetatibusque contrarium opponere".]

[ 348 ] [ v ]

Voeding

Hieme cur calidis melius nutriamur.

  'Gal., eis Hugiein. diait.', 29 [l. 53]: 'tou men cheimônos pinein oinon hôs akrètestaton'.*)

  Videretur consultius frigida ingerere, quia ventres sunt calidi. At ipsae corporis partes sunt frigidiores hyeme quam aestate. Hyeme vero omnis quique est partium calor, in ventribus haerens, conservatur nec exhalat. At aestate partes ipsae calent, omnis vero earum calor ob corporis raritatem e ventribus evolat. Hyeme igitur digeritur cibus optime; digestio et in ventribus itidem calida juvant: gaudent enim frigidae partes calidis nutriri.

Defatigatis cur calida conveniant.

  Sed si quis fatigatus incaluerit, non bibat qualia aestate sunt bibenda, sed qualia hieme bibimus, id est calidiora quam eâdem horâ non fatigati biberimus; nam calor internus duntaxat extra vocatus est, partesque ipsae ac ventres eum omnem calorem, qui ad musculos et extra corpus fertur, amittunt quam alias retinuissent. Egent igitur caloris restauratione; neque hîc ex fatigatione calor ullo modo cum aestatis calore conferendus est.

  Ter Veren, den 16en dito.


*)  Ed. Basel 1538, Quinta Pars, p. 29, r.2-53.
[ Ed. Ven. 1565, vol. 3, Galeni in librum Hippocratis De salubri diæta commentarius, fol. 39v.H12:
"Hyeme Plurimum Comedendum, Bibendum quam parcissime. Et potus esse Vinum debet quam meracissimum ...".]

[ Ned. ]




Home | Beeckman | Journaal - 1619 L c (top) | vervolg