Beeckman | < Journaal > | Index

Voedsel , ei , samentrekkend , maag , faculteiten , minimum , aantrekking , gif ,
logica , chemie , regen , fysiologie , kinderdieet


Isack Beeckman - 1620 L d

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome II: 1619 - 1627



[ 108 ]     7 - 19 aug. 1620

Voedsel

Cibus multa continet quae exhalare debent.

    Gal., 'Peri toon pharmakoon kata topous', bib. 2, 178, 39: 'di' arrhoostian tès peristaltikès dunameoos, ekphusasthai kai plèrousthai, tèn entos euruchoorian'.

    Sciendum enim est in cibis particulas quasdam esse quae debeant exhalare, non aliter quam in pomo, quod igni adpositum, ventum emittit, qui ventus est substantia mixta ex igni et particulis pomi, quae debebant exhalare cum aptae fuerint igni mixtae ventum creare. Sic in corpore nostro, si paucus calor his particulis cibi, exhalationi paratis, misceatur, non satis eas attenuat, ut possint per poros membranarum foras evaporare; plurimus vero calor unam in multas secat, ut separatae libere transmeent. Aptum autem id est exhalandi, quod est aqueae substantiae, non firmiter unitum particulis ipsis cibi, ita ut non sit earum pars, sed inter poros earum duntaxat latitans.

Cibi homogenea a calore non franguntur.

Ideo nullo negotio a cibo separatur, cujus omnes particulae inter se sunt connexae, aqueae videlicet cum terreis, adeo ut calor nequeat particulas cibi frangere, sed eas duntaxat ita separat, ut chylus, et chymus legitimus inde existat, unde partes corporis possint nutriri.

    Ventosae igitur particulae sunt humores, quae non possunt fieri nutrimenti partes. Hi collecti in capite, strepitus excitant, a calore quidem attenuati, non tamen ita ut insensibiliter exeant. Tales humores multi mixti sunt sanguini et in reliquis membris latitant, dataque occasione separantur a probo nutrimento. Imo et probum nutrimentum, in illegitimas particulas a calore nimio fractum, vel particulae ad nutriendum aptae, debili calore non convenienter mixtae, fiunt talis vapor, quia calor non est sufficiens vinculum particulis, alias optimis ita conjungendis, ut fiant particulae nutrientes.


Geur

Odorata ore contenta quî odorem ad cerebrum non emittant.

    Andreas Laurentius, [<] Lib. XI, quaest. 12, Galenum defendit ab objectione Averrois, cur in ore contenta corpora odorata odorem ad cerebrum non emittunt.

    Ego vero sic responderem: Odor ad cerebrum non pervenit nisi attrahatur spiritu. Haec attractio fit per pulmones; ergo quod in ore continetur potius ad pulmones movebitur: aer enim per ductus a naribus ad os fertur. Et etiamsi clausis naribus inspires, tamen omnis aer, a pulmonibus attractus, ad pulmones, non ab ore ad cerebrum movebitur. Si vero expires, miror sane odorem eorum, quae in ore continentur, non percipi, non obstructis naribus, verum ijs apertis, ore autem clauso.

[ 109 ]
Nisi forte humectata corpuscula odoris, ab oris humoribus inepta reddantur ad poros odoratum transeundum.
    Haec ita fere Laurentius.


Ei

Ovum cur igni indurescat.

    Ovum igni admotum, indurescit, quia calore educitur humor quidam tenuis, qui medius erat inter ovi particulas, aptas per se conveniendi. Mediocris calor totum hunc humorem pedetentim extrahit fitque ovum levius, multaeque ejus partes osseae et duriores, ut patet in pullo excluso. Vehementer vero calor nonnihil quidem humoris educit, ut patet per sudorem, extra ovi putamen erumpentem, arido calori admoti; sed potissimam ejus partem cum reliquo miscet et confundit efficitque ut is humor eas particulas jam ingrediatur, quibus modo duntaxat contiguus erat. Hinc fit quod ovum induratum ab igni, aquae non innatet (sicut id quod jam pullum continet) fitque mediae et aequabilis undique consistentiae ob hanc confusionem et residuum humorem supervacuum.

Ovum in calida motum, cur tardius indurescat.

    Motum ovum, in aquam coquendi gratia missum, tardius indurescit, quia particulae jamjam conjungendae, motu hoc dislocantur; ita ut jam alio latere alterius particulae alteri lateri adjungantur, ubi de novo acquirenda est dispositio coalescendi, qua ferme acquisita, iterum eo motu disjunguntur eae particulae.

Ovum induratum cur difficilioris concoctionis.

    Difficilioris est ovum induratum digestionis, quia eae particulae antea nullo negotio ob intermedium humorem, jam tanto vinculo per mixtum hunc humorem in ipsis particulis conjunctae sunt, ut difficulter a nostro calore separentur.
    [ > ]


Mirre

Smyrna quî ex corpore eijciatur.

    Gal., 'Peri toon pharmakoon toon kata topous', bib. 6, 238, 16: 'hè smurna leptomeresteran echousa dunamin tou krokou thatton men eis to bathos diapempei tèn heautès dunamin, thatton de palindromei pros to derma, sunanapherousa ta leptunthenta toon en tooi bathei'.

    Scilicet a membris interioribus repulsa, quae non ferunt hanc punctionem smyrnae; imo et absque punctione ejiciuntur tenuia invisibiliter extra corpus. Recte igitur hanc styptica in corpore continent, ut tempore majore magis coquat vitiosa et crassa.

    Den 19en Augusti, t'Utrecht, stilo novo ut soleo.


Samentrekkend

Astringentia quî partes roborent.

    Astringentia autem tenuia, quale est Galeni 'stomatikon dia karuoon' mixtum cum digerentibus, horum actionem non impedit, ut supra audivimus [<]. Praeterea vero intelligamus haec styptica tenaciter ipsis particulis membri adhaerere,
[ 110 ]
nam dicitur hoc capite: 'duseklutos phainetai hè stupsis toon karuoon'. Adhaerens igitur ipsis particulis membri ex ijs humorem supervacuum exprimit particula astringens, ita ut inter particulas membri in poris majusculis contineatur, ubi a digerente particula deprehensus, ab eo educitur. Parum enim refert si digerens particula minimam carnis particulam, ab astringente constrictam, non ingrediatur. Parum enim humoris in ea ob pororum exilitatem continebatur supervacanei; et qui forte influxit ab astringentibus particulis expressus est.

    Quod cum ita sit, astringentia merito dicuntur membrum corroborare. Muniunt enim particulas ejus a digerentium laxatione, ita ut digerentia duntaxat in poris possint dominari.


Astringentia et digerentia quibus conveniant.

    Gal., ibidem, 'Peri tès toon mesoon pharmakoon theseoos' hîc et 242, 16 haec gustu judicat, media scilicet inter astringentia et digerentia; ea enim sibi mutuo mixta, ita ut gustui sint gratissima, quantum fieri maxime potest, ex ijs qualitatibus conveniunt vigoribus inflammationum, in ore praecipue; tum etiam consideratis considerandis proprietatibus singulorum locorum, quales sunt cutis durior etc., in reliquis membris.

    Astringere autem et digerere mihi videntur contraria medicamenta ejusmodi, ut interea omnia reliqua comprehendantur, qualia sunt 'peptika, rhuptika'. Quo vero haec extrema magis distant, eo medicamentum videtur violentius, secundum id quod dicitur, 243, 55: 'eudèlon d' hoti gennaion esti to pharmakon ex enantioon sugkeimenon'. Particulae enim singulae medicamenti fortius agunt in singulas membri, etiamsi haec extrema, aequaliter mixta, medium constituant, nam aequalitas passionum in minimis particulis membri, ab extremis affecti, sensum imprimit mediae qualitatis. Magis tamen singulatim per se hoc pacto sentiuntur quam si unicum medicamentum foret medium, idque pro mixtionis exactione, ut ante diximus [<].

    Eodem die, id est 19 Aug.

[ 111 ]

Astringentia quibus conveniant.

    Extrema autem magis conveniunt magnis inflammationibus. Haec enim vehementer obsident poros carnis, et ipsas particulas, ex quarum exiguis poris humor supervacaneus vehementer astringentibus particulis debet exprimi. Multitudo enim humoris in membri particulis eas tendit et resistit imbecillioribus astringentibus; venae etiam capillares valde oppletae fortiter repellentibus egent.

Digerentia quibus conveniant.

    Digerentia quoque vehementia requiruntur ob multitudinem humorum in poris majusculis (qui sunt inter particulas carnis, vel minimas, vel minimis simillimas ob pororum exilitatem). Multus enim humor circumstans particulae digerenti debili, eam comprehendit, nec potis est ea particula debilis cum humore, cui se admiscuit, retrocedere. Nam primo humorem hunc multum non potuit in aliquam particulam tenuem secare ob virium debilitatem, id est quia multa minima sibi habet ea particula debilis adjuncta, quae nihil agunt; ob idque est humori familiarior, et majori ejus particulae miscetur, ita ut parva restet proportio agentis minimi et educendi. Secundo, membrum ab ea non satis afficitur, ut excutiat eam cum adjuncta particula humoris, cum ob imbecillitatem, qua membrum vix pungitur, tum ob multitudinem humoris per quem vix penetrat membrum punctura.


Gustus cur in judicandis astringentibus fallatur.

    Quod ad gustum attinet, fallitur is interdum ob partium varietatem. Tenues enim partes minus videntur astringere, cum tamen profundius penetrantes parvas membri particulas vehementer astringant, juxta id quod Galenus dicit eodem libro: 'ischuros d' oudenos hètton estin, ho ek tou lemmatos toon karuoon, kaitoi ge ouk oon en tèi geusei struphnos', 245, 55.

Composita, quo minoribus corpusculis constant, eo simpliciora fiunt.

    Hoc igitur confirmat ea quae ante dixi [<], nimirum medicamentorum particulas contrarias, quo minoribus corpusculis constant et sibi invicem ob id propius adjunguntur, eo temperiem esse magis perfectam, et mixtum revera emergere, quod neutram particulam contrarium prae se fert, quia membri particulae insensilis quantitatis ab unaquaque particula afficiuntur. Unde fit nos uniuscujusque actionem per se non sentire, sed, si contraria ita sunt mixta, videtur nobis compositum omnino temperatum. Alias praedominantes particulae sese aequaliter manifestant.


Astringentia cur sint 'duseklutoi'.

    Particulae astringentes sunt 'duseklutoi', quia, parum in se caloris coninentes, a particulis membri ignis quasdam particulas accipiunt. Aptae enim sunt astringentes particulae recipiendo calori, quia frigidae, et poris igni patentibus constant. Astringentes igitur particulae membri particulis adjunctae, assumunt ignis particulas membro affixas, ita ut tota ignis particula nequeat a membri particula excedere, sed media sui parte est in membri, altera vero parte in astringentis particula,
[ 112 ]
vel particulae ignis in particula membri tam sunt tenaces et unitae, quia nonnihil substantiae continent a membro acceptae, ut vix possint a se invicem aut a membro avelli ob exactam conjunctionem cum membro. Factae enim sunt eae ignis particulae vel pars particularum membri, vel jamjam pars earum futurae.
    [ > ]


Mengen

Mixta meliora interdum simplicibus.

    Gal., ibidem, 248, 2: 'thaumaston gar hopoos hai mixeis autoon oophelimooterai pollakis gignontai tès toon haploon chrèseoos'.

    De hac simplicium mixtione ego ante pluribus [<].


Astringentia cur semper admiscenda, dum curatur stomachus aut hepar.

    Den 21en dito.

    Gal., ibidem, bib. 8, in principio libri, 273, 29: 'deontai tou stomachou kai tou hèpatos phlegmonai tès toon stuphontoon paraplokès'. Alias enim, inquit, periclitatur de tota vita aboriunturque 'sunkopai stomachikai', idque eo modo, quo alubi dixi [<] omnia corporis membra sese, quantum fieri potest, constringere, atque ita excrementa a se et abigere et se ab excrementis aliorum membrorum emissis, defendere.

    Hîc autem tonus facit etiam, ut non plus spiritus vitalis quam necesse sit, ad membrum a corde exprimatur. Jam vero, ubi stomachus (id est os ventriculi) 'chalastikois' medicamentis vel spontaneis ejusmodi humoribus dilatatur et aperitur, infirmusque ad se comprimendum redditur, exprimitur a vicino corde in eum multus spiritus qui eum adhuc magis laxat, fitque via, qua fere omnis cordis spiritus per eum in cavum ventriculi exprimatur, quo cor carens deficit.


Kaneel

Cinnamomum cur hierae adjungatur.

    Gal., ibidem, 275, 42, addit hierae picrae cinnamomum ad stomachi purgationem, quia hiera non nisi minorum partium sordes purgat. Particula enim hierae minima, qua purgat, recipere potest duntaxat parvas particulas sordium, nam major particula humoris purgandi nequit ingredi particulam purgantis ob hujus poros minores quam ut illam recipiat. Cinnamomum igitur frangit sordes in minores partes separatque ea a se invicem, ita ut tenacitas adimatur. Non tamen cinnamomum purgat, quia nec in se recipit particulam purgandam, nec ejus particula hujus particulam ingreditur, aut ei annectitur firmiuscule, ut una utraque excutiatur, verum solummodo sese insinuat inter particulam et particulam purgandas, easque se jungit, atque ita attenuat ut ab hierae particulis possint capi.
[ 113 ]
Neque haec medicamenta se mutuo impediunt, quia cinnamomum non frangit particulam hierae, nec hiera absorbet particulas cinnamomi, vel quia sibi mutuo non respondent, vel quia sibi invicem non occurrunt. Ac si forte hierae particula advenerit ad purgandam necdum fractam, ei adhaeret, donec cinnamomi particula accesserit et purgandam paraverit ab hiera recipiendam.

    Potest etiam fieri ut purgans a purganda, et purganda a purgante, simul et vicissim, recipiantur, vel sibi invicem adhaerendo statim coeant unamque particulam constituant, ut sal et aqua, quae particula composita jam non est tenax, aut saltem non apta ut membro adhaerescat; ut fit in smegmate quo lintea abluimus.


Maag

Stomachus quî cibos excutiat.

    Gal., ibidem, 278, 9: 'aporrhiptei ta sitia ho stomachos, pote men eis to katoo meros, hotan ho stomachos ekeinoon' (id est 'toon katoo') 'eutonooteros èi, pote de anoo di' atonian stomachou, kath' hon an kairon houtos atonooteros èi toon katoo'.

    Hisce verbis expressio, de qua ante saepius generaliter [<], et in specie alubi [<], de hoc ipso stomachi affectu.


Contraria eidem numero rei, non conveniunt.

    Pag. 279 multa de varijs medicamentis mixtis loquitur uni membro applicatis. Contraria autem duo nequeunt eidem numero rei convenire, id est si duae contrariae particulae, calida scilicet et frigida, uni particulae membri aequaliter per omnia adhaereant, neutra effectum proprium edet, sed particula ea medio modo afficitur. Ergo vel diversis particulis membri haec contraria applicantur, vel potius liquet membrum affectum diversis particulis constare atque huic convenire quod illi non est aptum. Sic opium aliquas membri particulas insensiles reddit, dum piper humores supervacaneos digerit. Sic cinnamomum jucundissimum est particulae ipsius membri, minimosque poros ejus particulae ingreditur; atque ita in tenui substantia eam delectat ac cerebrum odore. Quod sapor jucundus non effecerit, ob partium humoris istius majorem crassitiem vaporibus, in quibus odor consistit.

Singultum quî frigus concitet.

    Ibidem autem dicit singultum quibusdam ob frigus invadere. Nam qui sunt imbecilliori et laxiori stomacho, et ob id inter poros multis supervacaneis obsesso, frigore superveniente, nonnihil hi pori minuuntur, atque id, quod ante in poro quiete latitabat, nunc ob vicinitatem afficit particulam membri, quae ob imbecillitatem etiam exigua de causa afficitur. Frigus enim superficiei stomachi accidens, nihil exprimit, sed potius, constringendo primum superficiem summam, humores introrsum pellit,
[ 114 ]
caloreque abeunte conveniunt sponte sua membri particulae et occurrunt humori, qui ante, caloris praesentia et distantia sua a membro, non sentiebatur. Hunc jam nititur singultu excutere stomachi tunica, nacto nonnihil tonici et tensivae virtutis ob frigus constringens. Si vero frigus sit inaequalis, ita ut haec pars sit frigida, haec non, jam alia ratione singultus fit, scilicet ob sensum humoris frigidi in hac parte, quem nititur excutere.


Verstoppend

Styptica quibus conveniant.

    Gal., 280, 51 loquitur de medicamento, quod est 'stuptikon', conveniens ijs qui habent stomachum 'dia pollès hugrotètos ekluton te kai chalaron, kathaper kain tois arthrois ta chalasmata ginetai, diabrachentoon hugrotèti pollèi toon en autois sundesmoon' [45-47] vocanturque 'sundetika neura'. Dicit vero stomachum ita affici esu immaturorum et humidorum fructuum. Hoc idem medicamentum dicit non convenire, at potius nocere ijs, quibus 'kakochumia' purganda est, 'è thermènai to peponthos morion'.

    Unde sequitur 'kakochumian' aliud esse quam 'eklusin', id est omnem 'kakochumian' non exsolvere membra. Ea igitur exsolvit membra, quae in ipsis minimis particulis latitat, etsi exigua multitudine; quae vero in poris majusculis est, non dividit ipsas particulas, nec eas dilatat, verum his illaesis, poros obsident. Illa ergo affectio eget stypticis, ut particulae coeant, expresso tenui hoc humore; 'kakochumia' vero eget purgantibus, ut ea ex poris educatur et digeratur. In priori enim effectu sufficit humorem tenuem expressum esse e particulis ipsis membri in poros majusculos.

Cacochymia ex esu crudorum fructuum quomodo oriatur.

    Saepius, inquit Galenus, affectus hic ob esum crudorum fructuum contingit in stomacho, nam cum stomachus sit superior pars ventriculi, parum aut nihil ipsi adhaeret crudi humoris in transitu, sed ubi jam ad fundum ventriculi pervenerit, emittitur ab illis fructibus subtilis quidam et crudus vapor qui intimos membri poros queat ingredi. 'Kakochumia' vero rarius ei accidit, quia potius huic membro provenit ex venis, at fructus crudi per intestina et hepar transeuntes, multum in via cruditates deponunt. Vapor autem, de quo loquor, primus exit ex fructibus et immediate tunicas stomachi ferit.

    In summa 'kakochumia' materia est crassior, utpote humor; vaporis vero hujus materia subtilior. Humor quoque is, quia cibo in inferiores et laterales tunicas ventriculo ingressus est et ad stomachum expressus, non facit atoniam, quam dicit Galenus stypticis curari. Sed is humor in poris majoribus versatur, et fere etiam, a stomacho expressus, ad os pergit, desinitque in sputum et salivam.

[ 115 ]     21 - 24 aug. 1620

Honger

Fames quomodo ex frigore oriatur.

    Gal. 'Peri suntheseoos pharmakoon toon kata topous', bib. 8, 282, 39: 'Toos de boulimioontas en tais hodois, anaktèsometha men osphrainontes oxei. kai trichas è oota anateinontas kai siagonas nussontas'.

    Haec autem boulimia, ut et omnis fames, dicitur excitari frigore, frigidaque intemperies oris ventriculi et imbecillitas famem excitans.

    Hujus rei ratio est, quod humor in stomacho frigore velut congeletur, eo modo, quo fit glacies, vel potius quo resina (quam arpeus vel spiegelhars vocamus) frigore mediocri fit fragilis, calore vero lenta. Humore igitur in aliqua re reconstricto, fit ut ea res nequeat flecti, et si moveatur violentius, patitur et ipsum solidum, quod aqua vel humor constrictus comprehendit.

Bacilli conglaciati facillime franguntur.

Sic bacilli in glacie contenti, fracta glacie una rumpuntur, nec ferunt eam flexionem quam ante ferebant; idque quia necesse est eos in uno puncto flecti, ita ut eae particulae valde e loco suo dimoveantur, cum reliquum bacilli arcte glacie comprehendatur. Nec una possit flecti ad constitutionem majoris periferiae, de quo ante alubi latius [<].

    Sic quoque membri particulae solidae humore tenui, qui in ipsis minimis particulis latitat, constricto a frigore. Sive igitur membra exinanita per hepar sugant e ventriculo alimentum, sive membris exinanitis ab ipso ventriculo et stomacho nonnihil in ea exprimatur, omnino movebitur os ventriculi et patientur solidae ejus particulae, eo modo quo ante explicavimus [<] frigore exulceratas pernas (quas Belgae kackhielen vocant) minimo negotio laedi, incalescentes vero multo vehementiorem duriarum rerum contactum absque dolore ferre. Sed haec passio oris ventriculi est praecipue particularum solidarum. Humiditas enim non minuitur, sed partes solidae vestitae maxime sensibilibus nervis dislocantur vehementer minimo negorio et suctu, eo plane modo quo in ingenti fame suctu maximo dislocabantur, quae similitudo fantasiam inducit ingentis famis, etsi cibus in ventrem dimissus non conficiatur.

Syncope stomachica.

    Frigus igitur duntaxat sensum majorem solidis partibus praebet. Hic sensus dolorificus accersit ad se e cerebro spiritus animales qui in caviatatem ventriculi delapsi, nonnunquam omnino cerebrum destituunt, fitque languor omnium membrorum et defectus animi, qui syncope stomachica vocatur, quam acetum olfactum curat revocando ad cerebrum eos spiritus. Quomodo autem punctio ad se rapiat spiritum, alubi dictum est [<]. Membrum calidum e contrario famem adimit, quia particulae ejus dilatatae sunt, et etiamsi vellicentur suctu, vel alio quovis modo, vix sentiunt. Sitim vero calor creat, quia pori omnes patent, ex quibus et per quos humidae partes particularum possint ab hepate et singulis membris nullo negotio extrahi, ipso calore non parum in vaporem resolvendo educente.
[ 116 ]

Frigus creat fragillitatem.

    Mirabitur forsitan aliquis me de partibus humani corporis ita loqui ac si possit earum humor congelari. Verum sciendum est diversam esse constrictionem. Pura enim aqua multum frigoris requirit ad congelandum; eadem cum terra mixta, minus frigoris postulat; saevum adhuc minus, et in universum vide quanta sit hac in re in resinis diversitas. Ex omnibus autem constrictionibus, quae frigore contingunt, dicta fragilitas magis aut minus oritur pro rei natura.


Koude en droogte zijn tekorten

Frigus et siccitas sunt privationes.

    Den 24en Augusti.

    Gal., ibidem, bib. 8, 285 [284-6]: 'peri hèpatos kai toon en autooi pathoon'.
    Varijs modis ibi dicit hepar affici. Primum simplici intemperie, quam ego dixi [<] esse elementorum in minimis particulis membri diversa mixtura. Aliquando enim hae particulae minus ignis, aeris, aquae vel terrae continent, quod generaliter reduci poterit ad calorem et humorem, ut frigus et siccitas privationes intelligantur esse, ita ut ignis constet ex calore absque humore; terra vero sit privata calore, id est igni et humore, id est aqua; aer sit mixtus calore et humore. Vel alio quovis convenienti modo haec explicentur, ut si dicatur terra et aer corpora quaedam per se, neque calida, neque sicca, sed posse ignem et aquam recipere. Dyscrasia igitur sit cum membri minima particula constet ex plurimâ hac vel illâ substantiâ, pauciore vero hac vel illâ.

Faculteiten

Facultatum 4 universalium natura quae.

    Hîc sitae sunt quatuor facultates universales. Attractrix non est aliud quam pororum in particulâ conveniens apertio, ut materia legitima possit, aliunde in eam commode expressa, a particulis recipi. Hanc apertionem calor praecipue procurat, qui, si aliquantulum augeatur, fit ut attractrix facultas adeo parum laedatur aut minuatur. Coctrix facultas fit particulâ humidiore existente. Humor igitur ejus auctus minus eam laedit quam aliud quiddam in eâ auctum. Ut autem attractrix requirit humorem, ut facilius a calore particula possit dilatari, sic coctrix requirit calorem ut coctio perficiatur. Retentrix facultas requirit siccitatem, ne ob fluxibilitatem humidam contenta excidant, sed firmiter velut duris uncis comprehendatur. Hanc siccitatem auget frigus particulae, particulas velut leniter constringens. Expultrix vero amat frigus. Dictum enim est ante [<] sensum in frigida particula majorem fieri. Particula autem sentiens se vel gravari vel pungi excutit aliena. Huic facultati succurrit siccitas, ut excussio melius perficiatur a firmis excussoribus quam flaccidis. Optime vero haec facultates perficiuntur, medie se particulis habentibus. Dicitur autem earum natura consistere in his vel illis qualitatibus, quia ijs auctis, minus haec vel illa facultas laeditur.
    [ < , > ]
[ 117 ]

Intemperies cum humore.

    Secunda intemperies est cum humore. Cum enim in poris hujus minimae particulae humor est, fit atonia, stypticis curanda, assimilaturque laxatis nervis et fidibus; in majusculis vero poris humor contentus, producit scirrum etc. absque membri imbecillitate. Sic oritur etiam 'diathesis phlegmoonoodès, eresipelatoodès' etc., 'apostèma'. Cum autem attractrix facultas fiat cum aliunde materia, in particulam membri expressa, excipitur, fortassis nonnunquam fieri poterit ut particula sit bene disposita secundum suos poros ad recipiendam materiam nutrimenti in constitutione frigida, ut possit 'apepsia' secundum qutuor qualitates variare.


Minimum

Minimum dupliciter dictum est.

    Particula minima dupliciter dicta est sumi [<]. Primo pro ea minima quae primo possit perficere membri actiones, quamquam secundo ea constet ex multis absolute minimis secundum membri substantiam, ita ut hac divisâ substantia propria membri pereat, illâ vero divisâ actiones vel omnes vel hae, ita ut intelligantur quaedam actiones majoribus, quaedam minoribus particulis perfici, non aliter quam digitus actionis alicujus est auctor, manus extrema alterius, brachium totum cum manu et digitis alterius, totum corpus alterius.


Membrorum omnium communio ob defluxum carnium.

    Dixi ante [<] particulas minimas membri substantiales indesinenter defluere. Ac jam sciendum est calorem et humorem aut potius ignem, aerem, aquam, terram, aut potius bilem, sanguinem, pituitam et melancholiam, indesinenter a minima particula separari et in poris minimis versari. Quamdiu enim substantiae hae constrictae in ipsis minimis haerent, non exerunt vires; imo si nihil perpetuo deflueret, homo omnino nullam actionem edere posset. Hinc necessaria per nutrimentum restauratio particularum, quae jam totae hoc defluxu consumptae sunt, et sua munera jam defuncta evanuerunt. Hoc indesinenti defluctu fit communio omnium partium inter ipsas.


Minimi secundarij, id est homogenei, explicatio distinctior.

    Quod modo dixi de minimis naturalibus [<], simile est prunis et pyris pedetentim siccatis. Haec enim longe differunt a non siccatis coctis, quod gustu percipitur, cum ejusmodi siccata pyra sint dulcissima saccharum aequantia; non siccata vero nullo modo extemplo possunt cocta eam dulcedinem acquirere. Minimum autem pyri non siccati aliud est, et ex alijs minimis substantialibus constans quam minimum pyrorum siccatorum.
[ 118 ]
    Possunt igitur in unaquaque re diversimodo esse minima: haec majora, illa minora; haec id genus virtutis obtinentia, illa aliud genus. Sic quoque interdum in una re diversorum homogeneorum minima conjuncta minimum sunt alicujus virtutis. Hoc vero minimum, conjunctum cum ejusdem generis minimo, aliam virtutem exerit; cum alterius generis minimo, aliam, pro diversa figura et poris quae in compositis emergunt. Sic homogenei unius diversa sunt minima diversarum actionum; saepe enim contingit ut unum minimum separatim nequeat efficere, quod duo conjuncta, nec duo quod tria.

    Pyra igitur siccata habent minima gustum aficientia, qualia non siccata non hebent. Nunquam enim in corpore nostro ea accepta ita conficientur, ut quibusdam particulis evanescentibus, tales particulae fiant et coeant, quae tale minimum constituant, qualia sunt in pyro siccato. Sic in compositione medicamentorum potest ex apta minimorum unione aliud minimum emergere quaesitae potestatis. Sit igitur medicis id minimum, quod non minori quam haec est particulâ opus, et vim optatam exerit. Liceat vero hoc minimum secare in alia, et haec in alia usque ad humores, elementa et atomos.


Homogenea 1 en 2

Vis secundum totam substantiam.

    Den 26en Augusti.

    Gal., 'Peri thèriakès pros Pisoona', 459, 7: 'Heuriskomen goun ta men kath' holas heautoon energounta tas ousias, ta de kai mikton en tèi ousiai tèn dunamin echonta, kai diplèn apotelounta tèn energeian'.

    Dicamus igitur terrae, aquae, aeris, et ignis minimas particulas esse calidas, humidas etc. per se et duobus ejusdem elementi minimis conjunctis: ignis enim purus nobis praeter calorem et siccitatem nullam aliam qualitatem imprimit. Utimur autem non uno, sed multis igneis minimis conjunctis. Si vero varia elementa coeant, retinet unumquodque suam naturam in calefaciendo, humectando etc.

    Sed ex conjunctione emergit etiam alia virtus ob compositi aliam figuram et alios poros. Haec virtus, etiamsi sit conjuncta cum quatuor primis qualitatibus, est tamen ab illis longe diversa, eo modo quo domus alia est quam culina aut focus, homo aliud agit quam pes et caput. Quam primum igitur elementa sibi invicem conjunguntur, emergit vis dicta secundum totam substantiam, non ideo quia alia est ratio agendi hîc quam in elementis. Utrumque enim totâ substantiâ agit, sed quia ubique aliqua elementorum actio est praesens (quia omnia ex ijs constant) sunt tantum quatuor; vis vero secundum totam substantiam dicta est infinitae propemodum varietatis, nec haec aut illa omnibus compositionibus adest, ideoque incerta et ratione solâ investigabilis. Nam prima elementorum conjunctio efficit hujus compositi aliquod minimum, quae multa simul sumpta, statuunt unum et primum homogeneum.

[ 119 ]
Hujus primi homogenei minimum, conjunctum cum alterius primi homogenei minimo (quod ex alia mixtione elementorum existit) efficit minimum secundi homogenei, quo primo omnium et proprie continet suam vim; tum si tenuius secetur, etiam vim primi homogenei; ac tertio, adhuc tenuius sectum, profert vim elementi.

Homogeneum secundum a calore nostro non secatur.

Saepius autem secundum homogeneum a calore nostro insectile est, et plane aufert vim primi homogenei ob figuram mixtione mutatam, quae non potest a calore nostro secari in prima homogenea; vel si tempore in ea secetur, aut ob exiguitatem sensum fugit, aut labefactata quoque, ea in solutione secundi homogenei solvitur subito et extemplo, una cum secundo homogeneo, in ipsa elementa. Haec autem semper nos afficiunt, quia in haec ultimo omnia resolvuntur et compositum nihil est praeter haec; continuoque omnia in haec diffluunt, nec, ut homogenea, labefacta franguntur in minora, ut vis eorum sensum nostrum possit fugere. Multa autem homogenea ita conjuncta sunt ut possint vel arte vel calore nostro separari, integris persistentibus singulis homogeneis; conficiunt compositum mixtarum virium, et duplicem, triplicem, etc., virtutem exerens simul.


Purgantia et nutrientia expressione perficiuntur.         Caseus quî fiat.

    Eodem loco dicit Galenus purgantia familiaritate totius substantiae attrahere familiarem sibi humorem.

    Ast haec tractio, meo juditio, est purgantium substantiae tenuis e prima corporis regione in secundam et tertiam per venas expressio, eo modo quo alimentum per totum corpus spargitur. Miscetur autem ibi humori familiari, qua mixtione eum separat a reliquo sanguine, non aliter quam coagulum, lacti mixtum, separat caseitatem a sero, quia caseitatis minimum, annexum minimo coaguli, fit compositum minimum, ineptum ut seri minimo cohaereat. Ita quoque sennae minimum, conjunctum cum melancholiae minimo, facit ut melancholia secedat a reliquo sanguine una cum sennae substantia, quae pungens venam a natura excutitur excussaque una rapit sibi conjunctum humorem melancholicum.


Aantrekking

Magnes quî trahat ferrum.

    Magnes ante dictus est a me [<] trahere ferrum, quia e magnete corpus aliquod exit quod ferri poris respondet. Hoc corpus, inter ferrum et magnetem existens, occupat eum locum, quem calor is, de quo ante [<], occuparet. Is calor igitur omnibus partibus ferri et magnetis incumbit, exceptis ijs quae sibi mutuo sunt oppositae, unde fit ut ab eo calore ad se invicem protrudantur, medio hoc corpore ob familiaritatem, quam habet cum ferro, non impediente: ingreditur enim et penetrat poros et ipsum corpus ferri.
    [ > ]
[ 120 ]
Coeli octavi defluvia gravitatem faciunt.

    Hic calor ab octavo coelo defluens, occurrit aeri, aquae, nubibus, Terrae, et caeteris corporibus terrestribus, atque haec omnia perpetuo hoc fluxu deorsum premit, fitque causa gravitatis in corporibus [<]. Cum vero haec materia caloris sit tenuissima, omnes omnium rerum poros transit, solisque omnino solidis corpusculis moratur, unde fit ut id gravius sit, quod plus corporeitatis continet. Nam haec particula hujus caloris corpusculis superficialibus rei occurrit; alia poros supremos ingrediens, secundis corpusculis occurrit; tertia ab his corpusculis interioribus reflexa, indirecte et ad latus movetur ingrediturque magis internos poros; idque tam indesinenter ut singulis sensibilibus momentis singula corpuscula rei gravis a calore hoc impetantur. Omnia autem deprimuntur ab hoc calore ad centrum, vel quia Terra est in centro universi, vel quia circulariter movetur.
    [ > ]


Gif

Viperae caro cur veneno succurrat.

    Caro viperae medetur veneno viperae quia venenum a natura repulsum, in carnem eam exprimitur. A carne autem, vel vulneri imposita, vel in corpore sumpta, venenum id libenter recipitur, quia carnis ejus pori apti sunt veneni corpusculis, unde fit ut, levissimo naturae repulsu facto, venenum ad carnem secedat, eo modo quo jam dixi [<] magnetem ferrum trahere, ita tamen ut modo fuerit calor ille universalis, comprimens ferrum et magnetem. Hîc vero sit corpus humanum, cute circumdatum, carne vestitum, et nervosis membranis cum spiritu animali ad compressionem et repulsionem veneni munitum. Familiaris autem est caro viperae ejus veneno, quia fortasse ante per carnem ejus venenum id saepius vagatum fuit, et ex corpusculis in carne latentibus et ad caput inde pergentibus, creatum, eo modo quo spiritus hominis aptus est poris humani corporis.

Ingredientium distincta ratio est reddenda.

    'Thèriakè' multis constat ingredientibus, ideoque a Galeno laudatur, at singulorum ratio logice non explicatur, neque libro de Antidotis, neque ad Pisonem. Voco autem rationem, ut si daret rationem quare tantum carnis theriaces, et non magis, tantum cinnamomi, tantumque singulorum mixtum sit; et cur praestat hoc simplex adesse, illud vero abesse.

Ingredientia multa quid boni praestent.

    In genere autem forsitan poterit hoc dici, viz. multa simplicia ingrediuntur, quorum unumquodque peculiare quoddam venenum tollit. In unoquoque vero vis est ad venenum in genere tollendum, cum omnia venena deletricem vim quandam habeant communem. Haec vis generalis sita est in uno aliquo homogeneo simplicis; specialis vero vis in altero homogeneo, quae, si non arte, saltem naturâ possunt separari. Cum ergo multa simplicia conjuncta sunt, quae omnia possunt aliquod venenum tollere, necesse est in mixto esse multa generalia homogenea et multa specialia.
[ 121 ]
Generalia autem sibi invicem sunt similia, specialia sibi invicem dissimilia, id est, generale homogeneum unius simplicis omnino est tale effectu, quale est alterius, ideoque generalia ea conjuncta idem possunt ac si homogeneum generale, a speciale separatum unius simplicis, conjungatur cum ejusdem generis simplicis homogeneis generalibus separatis; id est, idem est, sive ea homogenea generalia sumantur ab unius generis simplici, sive a diversis simplicis, venenum tollentibus. Specialia vero homogenea sibi invicem saepe sunt opposita, ita ut hoc illud omnino tollat, unde fit ut in tam multifaria mixtione omnes speciales vires pereant, generali virtute retenta.

Theriaca minus efficax quam proprium simplex.

    Theriaca igitur omnibus venenis convenit; minus tamen efficax est ad aliquod venenum tollendum quam simplex proprium, quod etiam peculiari vi veneno huic opponitur. Magis vero efficax quam improprium simplex, quia peculiaris ejus vis membro obest et veneno astipulatur. Si igitur ex uno simplice posset exacte id generale separari, aeque efficax esset quam omnia simplicia venenum tollentia in theriaca; sed id nequit fieri, quia semper in separatione arteficiali nonnihil particularitatis adhaeret homogeneo generali, quae, mixturâ hac funditus, obtunditur, unoquoque simplici ad obtusionem alterius nonnihil conferente.


Antidotum generale esse potest, quia unicus spiritus noster.

    Nec mirum fortasse unicum esse generale homogeneum antidotum, cum unicus tantum sit spiritus, cui unicum oppositum venenum e directo, quod, si foret solitarium, esset violentissimum. Jam vero singulis venenis alia homogenea sunt annexa, quae prohibent sua mixtione ne id violens homogeneum nimis facili negotio dissolvat spiritûs nostros, quoque minus hujus peculiaris homogenei admixtum est, eo venenum est vehementius. Ita quoque unicum est antidotum quod recipit id venenum generale, at huic antidoto multa sunt homogenea annexa in diversis simplicibus, quae singula peculiare quoddam annexum veneno generali recipiunt.

    Sic unica est substantia spiritualis, quae omnino recipitur a ferro, qua trahitur a magnete. Multa vero huic spiritui possunt misceri quae vim trahendi minuant. Sic argentum vivum penetrat aurum; sic aqua penetrat papyrum per aliqua homogenea, cui, cum quaedam habent talia homogenea, per ea quoque papyrum transeunt. Sic unica clavis respondet uni claustro; possunt vero clavi quaedam impedimenta adesse, per quae impedita, difficilius in claustro moveatur. Sic ergo spiritûs nostri minimum vel occupatur, vel occupat minimum veneni et ita ab eo solvitur, vel corrumpitur, vel impeditur. Huic vero veneni minimo interdum annectitur aliud minimum, quo celeritas actionis impeditur. Hoc autem minimum est homogenei, quod modo dictum est speciale; illud vero id, quod omnibus venenis est, commune.

    Haec ita, ut et pleraque alia, donec occurrant meliora.

[ 122 ]

Homogeneorum numeratio.

    Non autem existimandum est multa esse homogenea tam exiguorum minimorum. Cum enim ea proxime constent ex elementis, necesse est pauca duntaxat esse homogenea, apte mixta, a se invicem differentia. Haec vero homogenea pauca, inter se mixta ita ut res magnae inde fiant, constituunt multas res a se mutuo differentes. Ut vero ipsis principijs sunt propiora, eo pauciora; sic pauciores sunt voces duarum litterarum quam trium, et pauciores trium quam quatuor etc.; elementa vocum sunt 24, at rerum saltem quatuor. Quot autem primum homogeneum minimis elementorum constet, nobis est ignotum.
[ Ned. ]

[ 123 ]

Nieren

Spiritus per corpus nostrum vagans, causa excussionis mali.

    Gal., 'Peri toon kathairontoon pharmakoon dunameoos', 484[, 41], Erasistrates existimat attractricem facultatem fieri per fugam vacui.

    Id vero et nos ante alubi existimamus: sint renes hujus rei exemplum [<]. Diximus quoque ante [<] spiritum quendam vagari per integrum corpus nostrum, quo munitae membranae omnesque omnino particulae corporis sentiunt ea, quae eas pungunt et afficiunt eodemque spiritu haec excrementa purgentia excutiunt, non aliter quam sicut equi muscas cuti insidentes, excutiunt. At hoc fit cum sensu manifesto qui ad cerebrum sensum communem refertur; illud vero obtusius respectu cerebri. Interim vero respectu totius naturae, sensus is non est parum exactus et excussio non parum efficax, ut patet in sternutatione etc.

Renes quomodo attrahant.

    Renes igitur sentientes naturaliter urinae acrimoniam (eo modo quo unumquodque membrum sentit ea, quae sibi sunt adversa) comprimit se, fiuntque pori renum minores, atque ita exprimitur ea via quae aptior est. Aptitudo autem oritur vel quia hae particulae sint fortiores, vel densiores, ideoque plures, vel quia illi pori magis patent. Concedunt autem materiae expressae facilius ad loca magis vacua etc. Tum rerum substantia redit ad naturalem suam consistentiam, vel exacte, vel ob motum continuatum pori fiunt majores; atque ita recipitur iterum urina, e venis a communi totius corporis compressione ad renes dimissa ob convenientiam pororum renis cum urinae particulis.

    Den 1en September.

Purgantium attractio.

    De purgantium autem attractionis modo paulo ante [<] explicuimus mentem nostram. De hujusmodi vero vellicatione et punctione et excussione non male forsitan aliquis Galenum cupiat intelligere, libello qui inscribitur 'Tinas dei ekkathairein', 487, 54, ubi videtur haec vocare 'suntonian toon sparagmoon ekballousan tous esphènoomenous duslutoos tois peponthosi meresi chumous, kai kata touto ta chronia toon pathoon oophelousan'.
[ Ned. ]

[ 124 ]     1 - 13 sept. 1620

Metaalkorrels

Granulatio metalli.

    Ad Libav. [<], Artis probatoriae Part. 2, cap. 3, pag. 105.

    Metallo fuso injecta aqua particulas metalli, quas tangit, figit. Aquâ vero eâ, inter haec metalli constricta granula latente, subito in vaporem versâ, assumuntur unâ particulae hae metalli frigefactae, idque fit tam subito, ut interim nequeant metalli granula iterum fundi.


Logica en physica

Species infima in logicis non consideranda extra individuum.

    Quaeritur an revera sit quaedam species infima.

    Quod autem attinet ad praedicationem logicam, nullius videtur esse usûs haec species infima: eodem enim modo praedicatur homo de Petro, quo animal de homine, ac homo de Hollando, canis de cane molosso, bestia de equo.

    Quod vero ad physicam attinet, videntur sane esse finitae species, nec inter hominem et bestiam est medium quid. Logica autem talem differentiam non considerat, sed duntaxat secundum magis et minus, quae ipsa pro libitu in species et genera distribuit, ut homines in Germanos, Gallos et Anglos, cum sint quidam medij: hic magis Germanus illo viz. patre, matre, avis Germanis. Haec Logicus ad certas species distribuens, considerat eos qui jam sunt in Germania, Anglia, vel ibi nati sunt; sic homines et bestias confundit animalium species statuendo bipedes et quadrupedes.

Species infima in physicis deprehenditur.

    Physice igitur inter Achillem et Thersitem sunt infinitae differentiae, at inter Thersitem et bestiam nihil intercedit, etiamsi maxime inter se differant. Id fit, sicut ante diximus [<], quia primordia sunt finita.

    Simile quid vides in triangulis: ex octo enim triangulis comprehenditur figura ordinata, quae dicitur octahedrum, a viginti triangulis icosahedrum; a 10, 14, 9 etc. nulla figura ordinata comprehenditur, a quinquangulo comprehenditur tantum dodecahedrum. Si igitur primordia nostra forent tales pyramides ordinatae, et ad constitutionem speciei virtutes activas exerentes, requiretur compositum ordinatum, circulo inscribendum. Possent duntaxat duae esse species diversae: una quae constaret ex octo pyramidibus apte junctis, altera ex viginti; nam sex, septem etc. triangula conjuncta, constituerent quidem figuram aliquam, at non talem quae principium actionis in se contineret, juxta hypothesin.

[ 125 ]
Constituant igitur icosahedra, apte sibi invicem conjuncta, hominem vel hominis semen; octahedra vero canem. Nunquam ergo diversitas positionis octahedrorum ad se invicem efficiet hominem, ut neque icosahedrorum bestiam; ea vero dispositionis varietas constituet canem molossum, venaticum etc., hominem ingeniosum, stupidum, Thersitem, Achillem. Videmus enim canum diversa genera esse infinita et indies inter se commutari, quod indicat canum omnium minimum naturale idem quidem esse, sed positionis diversitatem esse variam.

    Primordia igitur physica habent quandam figuram, ex qua possunt quaedam minima componi, eaque finita, quae principium sint rationis, sensus, vitae, virtutis etc. Qualia vero haec sint nobis non est compertum: ijs enim notis possent omnes omnino species cognosci, quae creari possunt. Haec primordia inter se exacte et ordinate conjuncta, constituunt res maximis virtutibus praeditas pro diversis figuris quae constituuntur. Talis est homo, leo, triticum, aurum. At ubi haec confusius conjunguntur, existunt res specialem vix differentiam obtinentes, ut metheora et quae imperfecte mixta dicuntur. Haec enim possunt conferri cum figuris quae constant ex 5, 6, 7, 9, 10 etc. triangulis, id est ita conjunctis principijs ut nihil specificum, et virtute insigni praeditum, inde emergat.
    [ < , > ]


Kwik en papier

Res graves non penetrant levia porosa.

    Argentum vivum non penetrat chartam quia pondere suo incurvat asperitates chartae, atque ita claudit poros. Sic lanam congestam animalcula levia ingrediuntur; graviora vero ejusdem magnitudinis eam non penetrant, quia sua gravitate lanam comprimunt atque ita sibi ipsis poros et meatûs occludunt. Also treckt het gesmolten licht metael in gebrandt horen; het goudt ende silver dat blyft op dat gebrandt horen staen, gelyck men siet de lavuerwasschers doen, alse de silversmidts vuylicheyt suyveren.


Metaal smelten

Fluxûs cur metallis fundendis addantur.

    Ad Libav. [<], Artis probat. Lib. 2.
    Fluxûs et plumbum adduntur venae auri quia ea facilius funduntur et fusa sunt calidiora nudo igni; ideoque mixta cum vena auri eam fundunt. Sic stannum non in aqua, sed in oleo potest fundi; sic plumbi pars in plumbo fuso citius funditur quam nudo igni exposita.
[ 126 ]

Kleine wonden

Sordes ulcerum parvorum facilius superantur.

    Gal., 'Peri suntheseoos pharmakoon toon kata genè', bib. 1, 'peri tès dia lithargurou kai hudrelaiou skeuazomenès emplastrou' [318, 21-].

    Dicit hoc emplastrum convenire 'mikrois helkesin'. In ijs enim parum sordium siccandarum colligitur. Nam etiamsi pro portione magnorum ulcerum etiam parva ulcera sordes colligant, fit tamen ut in magnis ulceribus sordium cumulus sit magnus quantitasque magna secundum tres dimensiones; in parvis vero ulceribus, quia eorum cavitas est exigua, ideoque cavitati circumstans caro parum affecta, colligitur duntaxat lamina tenuis sordium circa interiorem ulceris parvi concavitatem. Haec tenuis lamina sordium a medicamento per totam suam concavam superficiem accipit virtutem medicamenti, quae virtus ob tenuitatem laminae sordidae, etsi debilior existat, tamen penetrat sordium profunditatem, adeo ut paulo violentior virtus usque ad ipsam carnem perveniens, eam nimium siccaret. Sic molles carnes ob teneritatem a forti medicamento statim colligantur, quia parum resistunt et ob porositatem medicamenti particulas facile admittunt, sordesque talium carnium minus sint refractariae ingredienti medicamento.


Chemie

Membrum medicinâ defendi posse exemplis probatur.

    Libavius, Suntagmate arcan. chymiae; de Magisterio pulverum, Lib. 4, cap. 12.
    Utilis esse potest pulvis (hîc aeris) docimasiae. Saepe enim evenit ut venis rapacibus adijciendum sit cuprum, quo avocetur impetus acrium mineralium, et defendatur argentum. Nam cum acre hoc minerale cupro maxime sit familiare, totum vel cuprum ingreditur vel recipit; his autem mixtis, vis fit imbecillis ad argentum consumendum.

    Eo modo in medicamentis humani corporis quaedam possint misceri, quae basis homogeneum noxium ad se rapiant, ut membrum hoc pacto ab ejus injuria defendatur. Sic oleum, cum aqua mixta est, defenditur a consumente igni. Sic saevum, quod, cum aqua coquitur, non nigrescit; ignis enim non purus tangit particulas saevi, sed primum in fundo vasis miscetur aquâ, atque ita mixtus, per saevum ascendit.

Sal quomodo carnem a corruptione defendat.

Sic sal, carnibus additum, aufert et absorbet earum humorem, ita ut carnes fiant siccae, et ne humor eas corrumpat; quo fieret nisi sal humorem reciperet et suo deinde calore in halitûs redactum, ejiceret: exhalat enim minimo calore, quia a multis salis particulis in multas separatas particulas sectus est, in quas circumstans calor toti superficiei plus potest.
[ 127 ]

Ignis etiam rebus crematis nova homogenea addit.

    Libavius, Syntag. arc. chym., Lib. 5, chap. 18: de Cineribus, concludit, contra Riolanum, res non accipere ab arte diversas eas naturas, quas chymici suo igni eliciunt, sed in ipsis rebus esse diversa homogenea quae ars varie separat.

    Quod quidem est verum, sed tamen est quoque tenendum ignem ipsum suo adhaesu non parum diversitatis rebus addere, et diversa homogenea, quae ante non erant, componere pro rerum et homogeneorum in rebus diversa aptitudine ad ignem recipiendum, et tale ante tale compositum constituendum. Aliud enim homogeneum ignis creat, accedendo ad aliquod homogeneum absinthij; aliud vero ad urticae; aliud in cinere, aliud in oleo. Idem dicamus de accessione aquae et aliarum quarumvis materiarum, quod de igni diximus.


Zes metalen

Species infimae in metallis quot et quomodo sint ex diversis homogeneis colligendae.

    T'Utrecht den 13en Sept.

    Quo folio 145 [<] dixi de speciei infimae finitate, referatur quoque ad sex species metallorum, ita ut in particulis minimis, metallum constituentibus, duntaxat sint sex differentiae, id est sex tantum sunt homogenea metallica, prout distinguuntur a lapidibus et rebus caeteris, existentia videlicet ex particulis substantiae fusilis et extensilis malleo etc. Neque possunt elementa aut principia aut atomi, aut, si placet, ea homogenea vel particulae (ex quibus proxime et immediate homogeneum aut particula metallica constat), quovis modo inter se conjuncta, medium quid constituere inter aurum et argentum, plumbum et stannum, ferrum et aes. Sed ea, quae media dicuntur, constant ex diversis homogeneis, quorum unumquodque separatim collectum constitueret metallum purum. Sic aurum cum argento miscetur, ferrum cum plumbo et cupro, omniaque interdum omnibus.
Sic colores simplices habent suum numerum finitum, qui forte est quinarius; mixti vero infiniti sunt. Idque non aliter contingit quam sicut ex figuris c et gespiegelde c non fit nisi littera o : si enim aliter conjungantur, non erit littera significans; sic si homogenea, ex quibus metalla fiunt, aliter conjungantur quam sex dictis modis, vel non cohaerebunt, vel non habebunt fusibilitatem et ductibilitatem, etc. Sic ex figura c , quibusdam additis duntaxat, fiunt haec litterae significantes: a, c, d, e, g, o, q ; ex figura l  hae: h, k, l, b.  Si enim aliter fiat compositio, non erunt litterae ut tekens. Ex mixtis vero litteris fiunt infinita verba, in simplices literas dividua.


Species infima physica illustrata.

    T'Utrecht den 14en September.

    De specie infima. Sit 234. Hae tres litterae secundum variam dispositionem varium numerum produnt, ut 234, 432, 324, 423, 243, 342. Sic autem sal, sulphur et mercurium haec, secundum variam ad se mutuo applicationem, composita varia facient, etiam absque varietate, quae ex figura provenit; sic, si quatuor elementa sint proxima principia aut homogenea, ex ijs primo composita.

[ 128 ]
Certa igitur homogenea et certo modo conjuncta constituunt certam aliquam speciem. Differentiae vero quantitatis homogeneorum constituunt hujus speciei infinitas differentias individuales, quibus hoc individuum est melius illo, infinitis diversitatibus, quantitate et intercapedine inter homogenea tam diu variatis, quamdiu in illa proportione potest fieri connectio, quae speciem constituit. Differt igitur individuum a specie, quod inter hanc et illam quantitatem sint infinitae quantitates, majores illâ, minores vero hac. At inter hoc vel illud homogeneum physicum, et hoc, quoad figuram, nullam aliud intercedit, cum figurae sint finitae et determinatae, quae hanc speciem possint constituere.
    [ > ]


Regen

Calor et ventus cur pluviam arceant.

    Te Rotterdam, den 16en September.

    Mizaldus in Prolegomenis in Ephemerides Aeris [<] dicit aestatem tempus esse calidum et siccum, autumni initium siccum magis quam frigidum etc. [1655, p. 15v]

    Hîc incidit mihi inquirere de ratione cur aestate minus pluat quam hyeme. Calor enim attollens aquam, ubi is vapor ad superficiem aeris pervenerit, adhuc retinetur, ob parvum frigus ejus loci tempore aestatis; atque ita fit ut aquae particulae, nimium ob intermedium diutius retentum calorem dispersae, non possint coire, sed in superficie fluctuantes vapores descendunt ad inferiora loca, quae sunt borealia et illa, ubi talis vapor non est collectus. Pervenientes vero ad frigidum locum, vapores coeunt et creant pluviam a superficie aeris ad Terram descendendo. Ob eandem causam et venti, dispergentes particulas aqueas, discutiunt pluviam, ita ut vapores nequeant cogi; sed in superficie detenti, defluant eodem modo ad superficiei plagas decliviores.

    Cum autem motus coeli sit ab Oriente in Occasum, planetarum vero tardus, non afficitur orientalis plaga quin statim etiam occidentalis afficiatur, ob motum diurnum celerrimum existentem.

Oceani parte orientali et occidentali simul pluit.

    Examinanda: Potissimum venit haec res in Oceano, ubi magnus locus refertus est uniformi substantia (eo modo quo tota Terra circumdata est uniformi aere). Ab Oceano igitur educuntur vapores uniformes aerque ibi uniformiter densatur et rarefit, non impeditus terrestribus differentijs; in Terra enim hîc est aqua, illic montes terrei idque nullo ordine. In Oceano igitur conjunctio planetarum, inter se et cum fixis, tum hunc, tum illum parallelum afficit.
[ 129 ]
Nulla enim est ratio cur Oriens aut Occidens magis aut minus afficeretur, et totus parallelus, quatenus Oceano uniformi incumbit, non aequaliter ubique rarefactionem aut densationem aeris aut elevationem vaporum pateretur, aut frigeret, aut caleret etc. Fieri autem potest, et fit frequenter, ut vapor, in hoc parallelo collectus, diffundatur ad alium, vel Australiorem, vel Borealiorem. Ex his intelligimus in Oceano nunquam pluere in Oriente, quin etiam pluat in Occidente, vel jamjam pluet; in Septemtrione vero non raro pluit, Australi plaga serena existente, prout stellarum radij in hunc, vel in illum punctum Oceani coeunt.

Venti quomodo in Oceano oriantur.

    Ventus tamen fit Orientalis cum aer in Oriente primum rarefit ac deinde vicissitudine in Occidente; ventus vero Occidentalis, cum in Oriente aer densatur primum, ac deinde vicissitudine in Occidente. Tum enim defluxus fit versus Orientem eoque materia venti accersitur, sive ea sit aer, sive vapor. Ventus Septemtrionalis et Australis fiunt hoc vel illo parallelo affecto materiaque ad Boream vel Austrum fluente. Reliqui venti oriuntur secundario et non nisi ab utroque cardinali simul spirante: Orientali enim et Boreali aequaliter spirantibus, oritu Noortoost, inaequaliter intermedij. In Terra vero omnes primario possunt excitari pro diversitate locorum, paludibus et aquis abundantium; sic in Zeelandia vehemens et frequens est Noortwest, frequens quoque Suydtwest.
[ Ned. ]

Onderwerp en gezegde

Syncategorematum in enuntiationibus explicatio.

    Omnis homo est animal. Hîc praeter qualitatem et quantitatem animadvertenda etiam est ratio subjecti ad praedicatum, cujus rationis fundamentum est minor terminus. Aequivalet enim huic: Qui est homo, is est animal, ubi: qui et is respondent uni termino minori, nam generaliter dicunt quod minor particulariter et determinate. Aequivalet enim hypotheticae huic: Si Petrus est homo, Petrus est animal; hîc primum Petrus respondet qui, secundum Petrus respondet is.
[ 130 ]
    Haec ratio multis particulis exprimitur, ut:
    Quod est homo, id est animal; aliquod bipes est homo; ergo aliquod bipes est animal.
Sic:
    Quod est homo, id est animal; aliquis homo est doctus; ergo aliquod animal est doctum.

    Hîc Quod est significat quod dicitur de homine, ideoque verius diceretur: Quod est animal, id est homo. Potest tamen dici: Quod est omnis homo, id est aliquod animal; aut: Quod est aliquis homo, id est aliquod animal; Quod est omne animal, id est omnis et aliquis homo. Proxime praecedens syllogismus est primae figurae et subjectum minoris propositionis est doctus. Sic enim legittime efferretur:
    Quod est aliquis homo, id est aliquod animal; doctus est aliquis homo; ergo doctus est aliquod animal,
et convertendo: aliquod animal est doctum.
    Tale est:
    Quod ego sum, id tu non es; ego autem sum homo; ergo tu non es homo.

    Tales etiam propositiones sunt: Quale est animal, talis est homo; Qualis ego, talis tu; Ut se habet gubernator ad navem, ita se habet rex ad populum [<]. Hae autem particulae denotant propositiones universales, quae verae et falsae sunt pro materiei necessitate, quae in plerisque vacillat. Sic haec: Quod est aliquis homo, id est aliquod animal, non est minus universalis quam: Quod est omnis homo, id est aliquod animal.  "Omnis" enim tantum specificat materiam, eo modo quo aeque universales sunt: Omnis homo est animal; Omnis Germanus est animal; Omnis homo doctus est animal.

[ Ned. ]

[ 131 ]

Fysiologie leren

Medici physiologiam discant.

    T'Utrecht, den 28en Octob.

    Galenus, 'Eisagoogè è iatros', 371, 55: 'hoi de kata tas allas haireseis paraitèsamenoi to phusiologein, archontai hekateroi aph' hoon tèn hexin tou prospherein ta boèthèmata periepoièsanto'.

    Tales etiam plerique sunt hodierni medici, quorum quidam me adhortantur ut quam primum ad praxim accederem, alij vero me rident quasi nunquam ad exercendam medicinam perventurum, perpetuâ physiologiâ impeditum. Verum hoc Galeni locum reddat mihi animum.


Subject en predikaat

Subjecti et praedicati in syllogismis mutatio.

    Ad Corinthios Epist. 1, cap. 5, v. 7.
    Ut se habet 'zumè' ad 'phurama' tempore Paschatis, ita se habet 'kakia' omni tempore ad nos; sed tempore Paschatis 'zumè' debet abesse a massa, ergo malitia debet a nobis abesse omni tempore.

    Probatur major:
    Nos debemus omni tempore celebrare Pascha; at ut se habet 'zumè' ad 'phurama' tempore Paschatis, ita se habet 'kakia' ad eos qui debent omni tempore celebrare Pascha; ergo ut se habet 'zumè' ad 'phurama' tempore Paschatis, ita se habet 'kakia' omni tempore ad nos.

    In hoc syllogismo nos est major terminus, debere vero celebrare Pascha est medium. At si major propositio fiat minor, caeteris non mutatis, erit nos minor terminus; major vero tum erit quae jam minor: Ut se habet 'zumè' ad 'phurama' tempore Paschatis, ita se habet 'kakia' omni tempore ad nos. Est autem nos pro libitu subjectum aut praedicatum propositionis majoris, nam cum intelligitur, sicut hîc fit, pro praedicato, talis erit major: Qui debent omni tempore celebrare sumus nos, eritque in tertia aut prima figura.

    Hujusmodi syllogismi infiniti similtiudinem habent cum hoc:
    Primus imperator Romanorum fuit Caesar; at qui Pompaeum vicit fuit primus imperator Romanorum; ergo qui Pompaeum vicit, fuit Caesar.

[ 132 ]
    Hîc Caesar est praedicatum conclusionis; potest tamen etiam fieri subjectum, transpositis propositionibus, ut concludatur: ergo Caesar vicit Pompaeum. Idque fit, quia termini omnes idem significant. Sic etiam tres termini praecedentes syllogismi idem sunt, vel fere pro eodem sumuntur; unde fit ut quantitas non possit apte addi. Et si aliquando in talibus termini non videantur omnino ijdem, habendi tamen sunt pro ijsdem, subintellectâ in quibusdam quantitate particulari quae posita est indefinita. Praecedentis syllogismi tres termini hi sunt: Non debemus omni tempore celebrare Pascha; ut se habet etc.


Gebeurtenis

Rei gestae cum loci determinatione collatio.

    Eo modo quo ex longitudine et latitudine certus locus in Terra describitur, sic ex loco et tempore certa res gesta determinatur. Ut enim unus locus tantum unam longitudinem et altitudinem habet, sic una res gesta tantum uno loco et uno tempore fieri potest, nec dari potest alia res, quae eo loco et eo tempore sit gesta.


Beste boek

Membra puncta secernunt mala.         Galeni liber quis sit optimus.

    Galen., 'Diagnoosis toon en tois nephrois pathoon kai therapeia', 418, 33: 'idou peri tou iatrou to katharsion. tès de phuseoos to pan. autè gar kentrotheisa para tou katharsiou chrètai tèi diakritikèi dunamei kai diakrinei apo toon archèstoon ta chrèsta. kai ta men chrèsta katechei hè kathektikè dunamis. ta de achrèsta apotribetei hè apokritikè' etc.

    Totus enim hucusque libellus est accuratissimus et maxime perspicuus omnium, meo judicio, librorum Galeni, si modo sit hujus. Quid autem aliud hoc loco, quam explicat et probat meam jam toties hoc libro descriptam sententiam, quâ affirmo medicamenti nullam per se esse vim attractricem similium humorum, sed naturam, varie punctam, varie substantias secernere?


Analyse

Analysis logica et rhetorica.

    Analysis oratorum, meo judicio, requirit, praeter Logicam, etiam Rhetoricam. Idem enim nonnunquam rhetorice per interrogationem, admirationem, nudam repetitionem in medio, in fine, figurate repetitur, aut tropice dicitur. Sic circa principium Officiorum Ciceronis ad illa verba [^]: "In primisque hominis est propria veri anquisitio et investigatio". Hîc explicatur una pars officiorum, quae in fine per epanalepsim fortasse repetitur his verbis: "Ex quo intelligitur, quod verum, simplex, sincerumque fit, id esse naturae hominis aptissimum". Hoc officium probatur ab effectis hoc pacto. Itaque cum sumus necessarijs negotijs curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere; tum testimonio hominis ipsius, cognitionemque rerum, aut occultarum aut admirabilium, ad bene beateque vivendum necessariam, ducimus. Conclusio constat subjecto homine et accidente, quod objectum explicatur synonimis anquisitione et investigatione veritatis.
[ 133 ]
    Haec leviter, et ideo duntaxat scribo, ut digito indicem quid velim intelligi per analysim, etiam rhetorice explicandum; hujus enim loci analysim jam non specto.
    [ > ]


Uitscheiding

Membrorum excussio iterum probata.

    Dicto libello, 420, 13: 'ponesasa gar hè gastèr epi toon toioutoon sitioon metadidoosin auta apepta hèpati kai nephrois'.

    Haec quoque meae sententiae respondent. Non enim haec significant interdum ventrem ea, quae continet, suo nixu ad hepar excutere. Nulla enim est ratio cur venter cibis his magis moveretur ad se exonerandum quam a reliquis: sunt enim quae dicit 'polutropha', quae sua qualitate sane non pungunt. Sed procul dubio voluit significare ventrem potius sese comprimendo alimentum visceribus tradere, quam id ab ijs trahi vi attractrice, tam incomprehensibili. Exonerato igitur hepate et rarefacto, occasio datur ventri sese in hepar recepturum et vacuum exonerandi.


Flatus in corpore nostro rarius sunt aquei.

    Flatûs in corpore nostro videntur sicci et potius a terrea et ignea substantia procreari quam ab aquea, cum ante alibi dixerim [<] crepitûs ventris emissos, in flammam candelae inflammari. Vapor autem non ardet. Credimus igitur a vaporibus quidem ventos posse oriri, sed ob hoc 'phainomenon' maximos; quique nos maxime afficiunt, constare ex materia inflammabili. Sic hydropis materia aquea non vehementer tendit abdomen, sicut tympanitis materia flatulenta magis quam aquea hydropis.


Galenus een christen?

Galeni liber optimus an sit Galeni.

    Libellus dictus vix potest mihi videri esse Galeni, quia hactenus nullam suorum librorum mentionem fecerit praeter ejus morem, cum occasio sufficiens saepius data fuerit.

    Dicto libello 421, 3 fatetur author se Christianum, seque pium liquido ostendit esse. Utinam Galenus se in senectute converterit ad nostram religionem! Quod si sit, necesse est illum nonnihil de sententia sua etiam in philosophicis mutasse.


Kinderdieet

Pueri cur humidis nutriri debeant.

    Dicto libello, 421, 39, dicitur pueros debere similibus nutriri, quia calida et humida sola apta sunt incremento, quod in sola pueritia contingit; et ut viscera aperta fiant, debent in hac aetate multis cibis exerceri, quae sola apta est poris amplificandis.
[ 134 ]
    Sed cum haec aetas non sit media, cur non praestat cibis frigidis et siccis uti? Tum enim cito puer ad mediam crasin perveniet, ubi omnes actiones sunt perfectissimae. Hoc quidem consultum foret, si homo perpetuo viveret; verum cum paulatim moritur, praestat vitam tam longe protrahere ac fieri potest. Etsi igitur puer similibus utendo, tardius ad mediam aetatem et actiones perfectissimas perveniat, id non obest illi, cum nihilominus a media aetate ad mortem tempus non decurtatur, atque ita diutius vivit, imo forsitan et ea proportione decressit qua creverat.

    Utatur igitur homo primis annis diaeta humidissima, cum sit humidissimus; sequentibus annis minus humida, cum sit minus humidus. Non enim licet ei humidioribus uti quam ipsa est natura ejus, quoniam natura haec a medio recessit; ideoque sufficit si valetudo similia ferat. Primis autem annis humidiora minus nocent quam sequentibus, quae eadem humida minus recedunt ab illa quam ab hac aetate; quoque aliquid magis recedit a natura (non versus medium, sed longius a medio) eo magis nocet. Sic unus idemque cibus, quo uno gradu humidior est puero, duobus gradibus humidior est adolescenti, et tribus gradibus humidior aetate media. Minime igitur nocet puero, maxime mediae aetati. Nocet tamen nonnihil puero, quia ejus calor a nimio humore suffocatur; calor enim ejus a natura ad talem humorem est comparatus; tali igitur nutriatur. Post mediam aetatem contrarijs, id est humidioribus, est utendum, ut diu in media aetate, vel circa eam, simus et vitam hoc pacto protrahamus, tardissime decrescendo et exsiccando. Talis autem diaeta non nocet, sed prodest, quia ad medium tendit, id est ex naturali humore et diaeta conjunctis fit medium.


Humor primigeneus quî multus in puero.

    Quod ad calorem attinet, is nihil aliud est quam humidum primigenium, de quo jam diximus [<], accensum. In pueris igitur, cum sit plurimus talis humor, merito dicitur in ijs multum esse caloris primigenei, sed tum intelligimus non eum humorem accensum, sed caloris materiam. Multo enim minus caloris est in pueris quam in adultis, nam si in tam parvo corpore omnis calor adulti colligeretur, puerum consumeret.

Humoris primigenei cum igni collatio.

In pueris igitur parum caloris accensum est, cumque sit multum humidi inflammabilis, calor sumit incrementum, et vicinas particulas etiam accendit, eo modo quo ignis in foco crescit, estque aliquod tempus, quo plurimus est accensus ignis in foco; augmentumque tam diu sumit, quamdiu plus materiei accendi potest quam consumitur et avolat. Ubi vero defectu materiae tantum non potest accendi quam consumitur et avolat, fit ignis minor. In corpore autem nostro per cibum et potum materia inflammabilis indies additur humori primigeneo; non enim verisimile est tam paucam materiam, qualis est semen, sufficere ad sexaginta annos ignem praebendum. Est igitur semen purior materia, per quam in ejus locum succedit paulo impurior, donec tandem in senectute ne minimum quidem naturam seminis redolet.
[ 135 ]
Pueri calor qualis.

    In pueritia ergo calor accensus minimus est. Is sequentibus annis augetur ita, ut non solum plus loci occupet, sed etiam in aequali loco ferventior sit et abundantior. Nutrimentum enim extendit corpus et fit materia caloris quia parum materiae consumitur a pauco calore, quae causa est nutrimentum abundare. Nutrimentum autem multum fit ob sinceritatem naturae, ideoque quo quis est junior, eo plus crescit aequali tempore. Hinc conficitur hominem fieri calidiorem usque ad mediam aetatem; perpetuo enim minus nutrimenti accedit et magnitudo ignis plus materiei domat. Usque ad mediam igitur aetatem crescit calor, atque etiam materia caloris respectu totius hominis; respectu vero aequalis loci perpetuo diminuitur, ita ut hoc loco semper minus humidi et plus caloris accensi contineatur.

Aetates in calore cum anni temporibus conferuntur.

    Pueri ergo calor est medius et conferri potest cum vere, humor vero cum hyeme; mediae aetatis calor est maximus et confertur cum aestate, humor vero cum vere; tertiae aetatis calor iterum est medius, sed deficiens et confertur cum autumno, humor vero cum principio aestatis; senectutis calor est minimus et confertur cum hyemis frigore, humor vero propemodum nullus et confertur cum siccitate finis aestatis.

Aetates in humore excrementitio cum anno conferuntur.

Homo igitur in calore et frigore respondet quatuor temporibus anni, in humore vero et siccitate minime, quia homo, ut annus, non restauratur in orbem, nisi forte excrementium humorem velis recenseri. Sic enim puer confertur veri secundum calorem et humorem excrementium; media aetas minime humidus est excrementitie; tertia aetas autumno, quarta hyemi confertur; ita ut humor excrementius respondeat exacte quatuor anni temporibus. A pueritia enim ad mediam aetatem minuitur, atque hinc usque ad mortem augetur, contrarie calori. Is enim a pueritia ad mediam aetatem augetur, atque hinc usque ad mortem minuitur, idque quia calor est quid bonum, humor excrementius malum. Bonum enim crescit usque ad medium, malum decrescit merito, quia eousque homo fit ad omnia aptior; hinc bonum decrescit, malum crescit, quia homo corrumpitur.

Diaeta aetatum qualis.

    Utamur igitur in pueritia moderate calidis, media aetate frigidissimis, id est tanto frigidioribus, quo haec aetas pueritiâ est calidior. Utque a pueritia ad mediam aetatem in calore augmentum sumis, sic sumat diaeta augmentum in frigore; a medio vero aetate, ut calor naturae minuitur, sic calor virtus crescat, ita ut calor primae aetatis semper sit medium inter diaetam et naturam.

Caloris et humoris medium quid.

    Sic caloris, humoris primigenij, et excrementi media habent diversa subjecta. Medium enim caloris est in pueris. Nam etsi quarta aetas eundem caloris gradum obtineat, quia tamen deficiens est, ideoque malum, improprie potest dici medium boni caloris, sicut neque autumnus, sed ver medium temperamenti annui merito habetur.
[ 136 ]
Medium humoris primigenij est in media aetate; medium excrementi in quarta aetate. Puerorum enim excrementum, etsi tantum quantum hujus aetatis possit dici, quia tamen minuitur et deficit, id est ad melius vergit, indies corrigitur naturamque perficit et voluptate afficit, unde improprie id excrementum vitiosae rei medium diceretur.


Pueri similibus, senes contrarijs nutriendi.

    Pueri nutriuntur commode similibus. Senes non item, quia puerorum natura tendit ad medium, senum vero a medio. Id est, etiamsi pueri utantur hodie similibus, erunt nihilominus cras propiores medio, et melius se habebunt; senes vero, etsi omnino contrarijs hodie uterentur, forent tamen cras a medio remotiores et pejus se idcirco haberent. Quid ergo fieret si similibus uterentur? Indies autem se melius habere delectat, etiam tardissimo alterationis motu, unde pueri jucunde vivunt, etsi tarde ad medium progrediantur. Indies vero se pejus habere sensum mali movet, etiam tardissimo alterationis motu.

Puerorum ventres cur calidissimi.

    Ventres puerorum, id est meatus, pori, omnesque cavitates et capacitates, sunt calidiora quam proportio fert, caeteris paribus, quia haec omnes capacitates exiguae sunt, ideoque habent tunicae, corporaque circumposita. Id est earum capacitatum superficies magnam proportionem habet ad ipsas capacitates, eo modo quo saepius diximus [<] superficies magnorum globorum minorem proportionem habere ad eorum corporeitatem quam parvorum superficies ad horum corporeitatem. Concoquunt igitur pueri alimentum suum melius quam pro ratione caloris; id est tantus calor in membris majorum et adultorum hominum non tam bene cibum coquere posset.




Beeckman | Journaal - 1620 L d (top) | vervolg