Home | Beeckman | < Journaal > | Vertaling | Index

Muzieknoten , fonteintje , lucht , luchtdruk , praktisch


Isack Beeckman - 1615 L

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome I: 1604 - 1619



[ <   62 ]   [ maart 1615 ] [ v ]

Muzieknoten met vingers

Notas musicas digitis imitare.

  Ut notas musicas digitis imiteris, sit index semper la, medius sol, annularis fa, sintque loco invariabiles; pollex autem sit mi, auricularis vero fa extraordinarium. Sitque hic ordo octavae: index, medius, annularis, index, medius, annularis, pollex, index, id est: la, sol, fa, la, sol, fa, mi, la.


[ Beeckman vond 4 namen voldoende, cf. p. 50-52.]

[ Ned. ]

[ 72 ] [ v ]

Fonteintje

Machina Heronis fortuita.

  Wat reden ist, dat in Heyst's*) fontejnken door dat blecken buysken, dat aen den elleboghe staet, het water hoogher spruyt dan de tobben staen?

  Quia illi accidit, quod machinae Ctesibeae aut Heronis (non enim memini cuinam illorum hanc machinam ascribit°)). Aqua enim per fistulas descendens, etsi fistulae erectae sunt, quia tamen aere plenae sunt et quia margines affectat, ad unam partem tantum descendit in canali. Jungitur igitur descendens aqua aquae infimae super terram premitque eâ aerem qui est in altera parte canalis, cumque aer non inveniat exitum propter occurrentem aquam (sunt enim fistulae superiores pleniores occluduntque orificium superius) pellit aquam sursum extra canalem; accipit enim aqua magnam vim a conjunctione continuata aquae superioris cum inferiore.


*)  Nicolaes van Heyst [<,>], geb. te Antwerpen in 1574 (vader ijzerhandelaar) woonde in Zierikzee, en werd er in 1616 schepen, later burgemeester. Hij stierf in 1652.
°)  Cardanus, de Subtilitate (Lugd. 1580), 18, 28  [cf. siphon].

[ Ned. ]

[ 78 ] [ v ]

Lucht in buizen

Aer in fistulis occlusus, quid agat.

Vitruvius, Lib. 8 Architecturae scribit spiritum contentum in fistulis, illis laborem magnum exhibere.

  Causa autem est meo juditio, quod aer nimium compressus, fortissime ad naturam suam nititur redire. Idem quoque sentiendum, si aer nimium dilatatur, ut videre est in succionibus haustrorum, si fistula in itinere occlusa sit; vidimus enim aliquoties vi maxima ferrum, quo aquam trahebamus, e manibus nostris discuti propter aerem nimium dilatatum et ad naturam suam redeuntem.   [>]

Licht en damp doen lucht uitzetten

Lux et vapor, quomodo aerem distendant.

  Cum aer supra naturam suam non possit premi, quî fit quod Solis radij, qui corporei habentur [>], et vapores e Terra assurgentes, ab aere non discutiantur nec admittantur? Necesse enim est ut se ille contrahat, tot rebus extranejs ingredientibus?

[ 79 ] [ v ]
Aer hieme humilior.

  Respondere non inconvenienter possumus aerem continere magnum spacium ac propterea non difficulter eam pressionem ferre. Sed satisfaciemus fortasse quibusdam si dicamus aerem non premi illis rebus ingredientibus, sed majus spacium sursum quaerere, unde sequitur aerem hieme esse depressiorem aestate, propter calorem qui aestate affatim aerem ingreditur, eo modo quo oleum et saebum liquefactum, propter ingressum ignis, majus spatium acquirit. Sidit igitur aer hieme, et magis se invicem conjungitur, estque ideo crassior et frigidior, quia corpora caloris evanuerunt et evolarunt.   [>]

Drukkende lucht

Aer incumbens similitudine illustratus.

  Scriptum est a me antehac [<] aerem incumbere aquae et caeteris rebus apud nos causamque fugae vacui esse aeris incumbentis gravitatem.

  Quod illustratur similitudine piscium et animalium si quae sunt in aquis. Illis enim omnia replentur aquâ et si quis aquam niteretur ex aliqua re extrahere, frustrabitur, nisi tanta vi id faciat, ut totae aquae totiusque aeris gravitas a vi illa superetur. Caeterum similia per omnia sunt piscibus sub aqua, in aestimatione gravium et levium, ac nobis in aere habitantibus.

Zuigen

Fistulis obturatis et aere plenis, quomodo hauriamus.

  Obijci tamen potest [<], si aqua in haustrorum fistulis ascendit propter aerem aquam prementem, quae pressa locum vacuum ingreditur, vel potius cogitur ingredi, quid si igitur fistulae illae, solo aere plenae, in fine obturentur ac hauriendo nitamur aerem extrahere — cur inquam, aer non sequitur, mavultque aqua dilatata redire ad suum statum antiquum cum magna vi, quam trahentem et sugentem sequi?

  Respondeo: Cum hauris, trahis quidem parum aeris quodque remanet, spargit se aequaliter per totam fistulam, nullo modo — si accurate loqui velimus — ad naturam suam volens redire. Est enim natura aeris separabilis, nec est continuus, sed duntaxat contiguus. Sed aer mundi incumbit aquae, quae est in supremo haustro et premit eam deorsum cum instrumento quo aquam sugimus. Haec enim vera causa est hujus rei, nam cum patet osteolum in haustro, ac parum aeris extraximus, cum aer in fistulis non sit usquequaque contiguus — quid mirum si aer incumbens sua gravitate nitatur aerem magis cogere? Atque hinc est ille labor quem sugendo experimur.   [>]


[ Ned. ]

[ 83 ] [ v ]

Praktisch

Practicum.

  Si quem velis convenire, apud quem tibi verba defectura vereare, non inconsultum videtur chartis mandare quaedam dicenda, quae illi personae et loco conveniant. Si enim verborum fiat defectus, praemeditata dicto apta et gratissima futura sunt.   [<,>]

[ Ned. ]



Home | Beeckman | Journaal - 1615 L (top) | vervolg