Syllogisme , luchtdruk , stellingen , atomen , definities , telescoop , geluid , lichtbreking , promotie , ziekten
Tome I: 1604 - 1619
[ 198 ] juli 1618 | [ v ] |
SyllogismeSyllogismi vitiosi in primâ figurâ solutio.Den ... Julij ao 1618 rogavit me ter Gapingen Jodocus Larenus*) gratiâ examinandi, solutionem hujus syllogismi: Qui dicit Christum esse hominem, verum dicit; homo est mera creatura humana; ergo Qui dicit Christum esse meram creaturam humanam, verum dicit. Respondi esse quatuor terminos: medium enim dupliciter sumi, nam in majore significat Qui primo immediate; et non ex consecutione dicit Christum esse etc. Hoc addito in minore falsa est: necesse autem est ut termini repetiti omnino sunt ijdem. Ille tamen solvi existimavit per ablationem modalium. Dicit: et alia ad syllogismi reductionem aut logicae figurae sibi constant, quibuscum verbis efferatur turpe; esset enim publice reductionem et ablationem quarundam vocum poscere.
*) Gapinge ligt bij Veere, waar Jacob Beeckman rector was. Joost van Laren jr (1586 - 1653) was predikant te Koudekerke (bij Middelburg), en werd in 1619 betrokken bij de vertaling van het Oude Testament. Publiceerde verscheidene werken. Tum ego hunc syllogismum proposui: Quod non est animal, non est homo; tu es homo; ergo: tu non es animal. Dixit esse inferius, at cum nihilominus consecutio absurda videatur, sic dicendum: vera conclusio est: ergo tu es animal, quod tamen negans est. Major enim terminus fuit "non animal" qui a conclusionis subjecto removendus est, quod fit per affirmationem vel duplicem negationem viz. ergo tu non non es animal. Sic: Quod non est animal, non est homo; lapis non est animal; ergo lapis non est homo. Minor videtur negans; est tamen affirmans: vox enim "non" erat pars medij termini in majore. Hoc igitur tantum reperitur et ad constitutum negationis debuisset superaddi. Effertur igitur: at lapis est non homo. [>] Petendum est a respondente ut rationem det negationis: alias enim in infinitum aliquid negabit. Exempli gratia: Omnis homo est animal, Petrus est homo; ergo Petrus est animal. |
[ 199 ] | [ v ] |
Si negas majorem, da rationem negationis, id est hominem aliquem qui non sit animal; talis forsan erit pictus homo. Reformabo igitur majorem dicendo: Omnis homo, proprie dictus, est animal.
Si negas minorem, dic: "Quid sit, si non est homo?" Si dicat: "apostolus", respondeo:
Si dicat esse lapidem, respondeo: Atque hoc pacto disputatio finem habitura est, alias nunquam. Siet 6 >. |
[ 200 ] juli / aug. 1618 | [ v ] |
Drukkende luchtAer incumbens est causa fugae vacui.Cum alubi [<] dixerim fugam vacui in suctionibus et haustris fieri propter pressionem aeris incumbentis aquae atque eam in locum vacuum oris impellentis, rogabit aliquis quî fieri possit ut quicquam sugatur ex vase undique clauso, aere repleto, cum aer externus interno non incumbat, ergo non premat? Respondeo omnes res quae cogi possunt, ideoque aerem praecipue, admodum esse coactum, etiam in vase. Est enim in vase eo pacto, quo erat extra vas apud me. Si quendam haberet superstitem aerem in loco vacui, aliquid igitur aeris in locum vacuum oris secedit, at non tantum quantum alias, quia caret incumbente corpore. Si vero ante suctionem aperias foramen, aliquod aer non exibit, quia externus aer est ejusdem densitatis cujus internus. Sed admoto vacuo, quid mirum aerem internum rariorem fieri seque exuere eâ coactione quâ cogebatur, cum libere locum vacuum possit subire cum parte sui? Verum difficulter sugimus ex tali vase quia aer, pectus nostrum subiens ex vase, non est tam densus quam incumbens pectori externus qui pectus toto suo pondere nititur comprimere internamque substantiam ejusdem densitatis facere cujusdam ipse est. [>] Corollaria paradoxaParadoxa quaedam mea publicata cum pro gradu in Medicinâ disputarem.Est vacuum rebus intermixtum. [<,>] Haustra quibus aqua sursum attollitur, non trahunt vi vacui, sed aqua in locum vacuum impellitur. [<] |
[ 201 ] | [ v ] |
Quas vocant Optici species visibiles, sunt corpora. [<] Ditonus consonantia non consistit in proportione 9 ad 8 duplicata. [<] Homo aut canis non est infima species logica. [<] Sol movetur et Terra quiescit; aut Terra movetur, Sol quiescit. Vergelijk de stellingen bij het proefschrift (6 sept. 1618). OpponentOpponens quî se gerat cum ratio negationis est reddita.< Paginâ sextâ a principio *) habetur dandam esse rationem negationis, quae ratio etiam danda est per syllogismum. Non enim sufficit dixisse Hoc syllogismo posito, opponens non negabit aliquam propositionem, sed cum opponentem agat, refutabit vel majorem vel minorem altero syllogismo. Dicet forsan aliquis sufficere dixisse aliquem apostolum non esse hominem, at tum non dederit rationem negationis: non enim sequitur, si aliquis apostolus est homo, Petrus vero apostolus, Petrum non esse hominem: sunt enim omnes propositiones particulares. *) Pagina 6 van een nieuw gedeelte, nog ongenummerd. Op p. 199 wordt hiernaar verwezen: "Siet 6". [zie ook Note sur le manuscrit.] Driehoek
Daer is een triangel rectangel. Diens superficie is 19 N en de hupotenusa is √795. Vrage hoe lanc den cathetus is, en ooc den basis. DefiniërenSoorten verschillen door atomenEssentialis rerum differentia pendet ab atomorum situ.Dubitabit forsan aliquis, quaenam sit ratio differentiarum essentialium, quas vocant. Exempli gratia, lapidum differentiae sunt silex, adamas, coctus, herculeus, etc.; sic rotundi, cavi, lati, quadrati etc. Sic a subjecto sumuntur differentiae, viz. qui sunt in parietibus, tectis, planitie. Sic quidam sunt duri, molles, quidam trahendi virtute praediti, quidam translucidi, quidam aequales, ita ut Solis radij ab illis reflectantur. Quaenam harum divisio num est essentialis? Respondeo: Cum omnes res constant atomis diversae formae diversisque a se invicem distantijs, hoc est spacijs inanibus intermedijs, procul dubio omnis differentia essentialis ab illis sumitur; proinde omnis differentia, cujus ratio est corpusculorum et pororum diversitas, essentialis est. Sic adamantis natura alia est ab herculeo lapide propter atomorum diversitatem. Sic quidam lapides levigari possunt, ut fiant specula, quidam non, idque fit propter diversam compositionem corporum et spaciorum; ergo differentia haec est essentialis. |
[ 202 ] | [ v ] |
At quidam ab artifice sunt levigati, quidam non; possunt tamen levigari. Horum differentia non est essentialis, quia hoc non pendit ab interna compositione corporum et spaciorum, sed ab artifice poliente. Eadem ratio est externa. Nam, quamvis haec quidem constent diversis corporibus et spacijs, non sunt tamen corpora atoma et invisibilia. Forma igitur quae fit a sensilibus partibus, non est essentialis. Nam etsi spongia constet sensibilibus poris, non tamen hi totam spongiarum naturam complent, sed atomorum quaedam diversitas; poculorum vero naturam complet spacium sensile et corpus sensile, nullo atomorum diversitatis respectu. Sic differentiae, quae sumuntur a subjecto, loco et corpore, a tempore et ab omnibus quae suam rationem non ducunt ab insensibilibus spacijs et corpusculis, sunt accidentales.
Quae vero res suam essentiam ducunt a sensibilibus poris et corporibus, earum differentiae etiam sumuntur ab eorundem corporum et spaciorum sensibilibus formis. Sic vulnerum, foraminum etc. differentiae sunt essentiales; cavitas, profunditas, rotunditas, latitudo etc. Sic poculorum sunt differentiae essentiales, quae sumuntur a forma visibili. Ita ut omnes differentiae essentiales sumantur a forma sensili et insensili. Sic febrilis caloris differentiae sunt essentiales: calor mitis, calor acris halituosus, calor acris siccus, quia horum materia differt atomis et eorum a se invicem distantijs. [<] Abstracte zaken en atomenRes abstractae ab atomis, se habent pro vario atomorum situ.Etsi omnia sint corpora et spacium, haec tamen ab hominibus pro eorum diversis dispositionibus distinguuntur, haeque dispositiones a rebus ipsos abstrahuntur et solitariae considerantur. Sic magnitudi abstrahitur ejusque diversitas consideratur, quâ res longae et latae, longae, latae et profundae dicuntur vocanturque linea, superficies et solidum. Haec autem jam abstracta, varie disponuntur fiuntque tanquam materia diversarum figurarum. Sic triangulus est figura constans tribus lateribus; figura vero nihil aliud est quam dispositio quaedam quantitatis abstractae: tribus lateribus significamus particularem dispositionem materiae trianguli, quae est linea et superficies suntque partes ejus, ex quibus triangulum constat. Eodem modo motus a rebus abstrahitur proque ejus diversitate apellatur, ut circularis, cum particularis motus fiat per partes circumferentiae. Sic actiones materiae sunt particulares quidam motûs, sed in re ita dispositi ut actio possit vocari motus omnis compositi. Sic cognitio abstrahitur, multaeque cognitiones conjugatae, aptae ad metiendum, vocantur Geometria, ita ut cognitiones et praecepta particularia sint materia artis geometricae, forma vero apta eorum dispositio et connexio. Sic virtus abstrahitur multaeque cujusdam generis virtutes constituunt fortitudinem, alius generis temperantiam, alius liberalitatem etc. Sic generaliter dispositio ipsa, aut accidens in genere, abstrahitur, uniusque generis dispositiones vocantur virtus, alius cognitio. |
[ 203 ] | [ v ] |
Alius generis dispositiones sunt sanitas. Sanitatis quaedam dispositiones sunt visus, quaedam auditus. Materiaque visûs nihil aliud est quam dispositiones quaedam ejusmodi quae visum constituunt, forma vero visûs istarum dispositionum apta compositio. Definitio autem visûs est sanitas, quâ videmus; significat reliquum formae. Ast albedo non est abstractum, sed ejus materia radij solares; forma apta eorum connexio ad hoc modo visum nostrum movendum. Sic durum objicitur tactui, cujus materia corpus; forma talis dispositio ejus particularum ut tactui non cedat. Abstrahi autem potest a duro corpore durities, non aliter quam ab albedine albedo (ut ita dicam), significans dispositionem eam quâ albedo est albedo eamque ab albedine abstracte consideratam. Sic sedes non est abstractum, sed ejus materia est corpus, forma vero figura, quâ sedes vocatur. Si autem a corpore abstrahatur sedis figura, materia erit solidum, superficies et lineae, forma verum horum hujusmodi compositio. Sic sanus habet pro materiâ proximâ corpus animalis, pro formâ ejus partium aptam dispositionem; sic morbi materia sunt dispositiones quaedam corporis, forma vero mala earum connectio.
At sicut obscurissime sedes abstracte consideratur, sic morbus solet considerari cum subjecto atque ita morbi materia est corpus humanum, forma ejus partium mala dispositio. Sic febris materia calor, qui est pars corporis nostri, sicut etiam febris specialis est morbus consistens in calore solo corporis nostri; forma vero est ejus caloris dispositio mala, id est calor auctus aut depravatus, dispositus etc. Conformationis malae, concrete consideratae, materia est crus, si in crure consistat; forma talis constitutio qualis apparet. Sed abstracte consideratae materia sunt dispositiones quaedam malae, quae propriae sunt hujus morbi; forma vero harum dispositionum talis connexio ut reliquum morbi compleant. Definities: geslacht en soortGenus continet partem materiae et partem formae speciei. Differentia reliquum eodem fere modo.Cum definitio constet genere et differentiâ*), genus continet sub se partem materiae et partem formae, sed ita formatur, ut de toto possit dici. Sic "glaucopis" etsi tantum oculos significet, potest tamen de totâ Minervâ dici (quia indicat aliquam quae tales oculos habet), ad significandum viz. totum subjectum. Sic animal significat partem materiae et formae hominis tantum, viz. materiae et formae quantum ipsi commune est cum bestijs. Differentia continet reliquum materiae et formae, id est totius subjecti, atque etiam ita formatur ut de toto possit dici. Exempli gratia: Rationales continent totam animam rationalem, quantumque homini commune est cum angelis. Nec genus videtur magis materiam significare quam differentia, nam "Mercurius" definitur imago ex talaribus constans, et "corniculum" imago ex cornu facta, ubi differentia materiam videtur maxime significare. [ *) Zie Gellius, Noctes Atticae, 4, 1, 10: "definitionem omnem ex genere et differentia consistere".] |
[ 204 ] | [ v ] |
Sic sedes est instrumentum tali figurâ constans. Instrumentum significat partem formae quia omnia instrumenta aliquâ formâ sunt praedita, quâ instrumenta sunt, et partem materiae; tantum non totam, nam sunt quaedam instrumenta quae ejusmodi materiae fiunt, ex quâ figura sedis non potest confici. Ergo genus neutram materiam totaliter significat, sed solummodo tantum quantum commune est omnibus instrumentis, ac nihilominus tamen de omnibus potest dici, quia vox ita formata est, ut de toto possit dici. Differentia (tali figurâ constans) significat reliquum formae (tantum scilicet, quantum voce instrumenti non potuit significari determinate), et reliquum materiae; omnem scilicet, ex quâ talis figura potest confici. Unde sequitur genus esse partem speciei quatenus determinate et certo partem tantum speciei significat. Est tamen etiam totum quatenus indeterminate omnes species significat. Determinate enim instrumentum significat, omnem materiam et formam earumque partes, quae omnibus speciebus conveniunt, easque necessario omnes ingrediuntur indeterminate vero quae non omnibus conveniunt, sed singulis speciebus sunt propriae. Indeterminate autem significare nihil aliud est quam unum aliquod ex multis significare, ut "glaucopis" significat certo et semper mulierem habentem glaucos oculos, incerto vero, nec semper, 'Athènèn' sed quamvis aliam mulierem. Secundo hinc sequi videtur differentiam nihil aliud esse quam definiti alterum genus. Rationalis enim determinate significat partem materiae et formae hominis, et indeterminate totum hominem aeque ac animal. Utque animal supra se habet aliud genus (vivens genus animalium et fruticum), sic rationalis habet creaturarum genus existens rationalium et ratione carentium. Ut non sit necesse in definitione proximum semper genus assumi. Sic etiam non est necesse differentiam proximam semper assumi, ut "homo est corpus aeterne victurum": "aeterne victurum" habet enim duas species, increatum et creatum; creatum iterum duas: corporeum et incorporeum. Licebit igitur hominem definire: "aeterne victurum corporeum", ita ut "aeterne victurum" sit genus, "corporeum" vero differentia. Aliquando etiam altera pars definitionis tantum est subalterna, ut animal et planta pro una re. Sumpta sunt "corpus vivens", ubi "corpus" est proximum genus, "vivens" vero remotius: vivens enim aliud est creatum, aliud increatum; creatum aliud incorporeum, aliud corporeum. Constat vero definitio interdum pluribus quam duabus partibus quae singula genera vocari possunt, ut: homo est animal bipes implume*). "Animal" est genus hominis et bestiae, "bipes" hominis et galli, "implume" hominis et canis.
[ *) Stevin vertelt in zijn Bewysconst over Diogenes en een tweevoetig dier zonder pluimen: p. 53.] |
[ 205 ] | [ v ] |
Volledige definitieDefinitio plenaria quomodo haberi possit.Jam vero ut eo perveniat quo dirigebatur oratio etsi definitio posita sit tot partes continens, quot sunt necessariae ad speciei distinctionem ab alijs rebus, et omnes partes exacte examinaveris, necdum tamen omnia dixeris, quae ad cognitionem definiti pertinent. Scias enim omnia quae animal determinate, et quid animal significat, sic etiam omnia quae rationale determinate et quid rationale significat, necdum tamen scies hominem tantum duos habere pedes. Quid igitur me ad perfectam rei cognitionem perducet? Respondeo: Examina primum et praecipue partes omnes definitionis, partem unamquamque definiendo, ejusque partes iterum definiendo, dum ad summum genus pervenias. Ubi hoc feceris perfecte, cognosces rem propositam prout ab alijs rebus distinguitur, id est nullam aliam rem pro hac sumes. Secundo percurre omnes locos logicos, ac vide omnia, quae de homine possint dici habebisque multa alia hominis genera, quae quidem ad ejus distinctionem ab alijs rebus non erant necessaria. Necessaria tamen sunt ad ejus plenariam cognitionem, ut, exempli gratia, si ingrediaris locum effectorum, videbis illum incedere quod commune habet cum alijs etiam rebus; definiendum igitur etiam est incessus ejusque partes, id est genus et differentia etiam definiendum.
Tertio, ut nihil praetermittas, ingredere cum omnibus generibus singulatim locos logicos, et agas cum illis etiam quod cum ipsa re agendum dixi atque hoc pacto infinita reperies de re dicenda: omnia enim quae de illis generibus dici possunt, etiam de re ipsa dicuntur. Intermittentis tertianae exquisitae naturam non omnino cognosces, etsi febris naturam, intermittentis naturam, tertianae naturam, exquisitae naturam, intus et in cute, examinaveris. Magnum tamen, imo totam fere rem, confeceris, quia in definitione praecipua natura rei describitur. > FonkelenScintillatio stellarum.Cur stellae octavae spherae scintillant? An quia ardent non aliter quam candelae? Cur igitur Sol non scintillat? An quia non ardet? Erit igitur corpus laeve in medio mundi, ad quod omnes stellae reflectuntur. An potius fax est purissima quae absque scintillatione ardet lucemque emittit limpidissimam? Definitie van groepDefinitio est etiam plurium simul.< Sciendum est praeterea non solam unicam rem solitariam definiri, sed etiam duas, tres aut plures conjunctas. Sic homo et simia sunt animalia manûs habentia; sic Iacob et Esau sunt filij Isaci; sic canis et felis sunt bestiae domesticae; sic elephas et mons sunt corpora maxima; sic Sol, speculum, oculi sunt corpora laevia lucem emittentia; sic humanum genus, lapides, vitra sunt corpora dura, fragilia. Tamdiu quaerenda sunt convenientia genera, definienda et ab alijs differentia, donec omnia juncta res definiendas, et nihil praeterea, significent. |
[ 206 ] | [ v ] |
OnderdelenDefinitionis partes semper significatione coincidunt.Ut autem dicta ad usum revocentur, videbis raro utrasque partes definitionis, imo nunquam, ita positas, ut nihil alterius partis in se contineat. Exempli gratiâ: "animal" et "rationale" utrumque significat determinate ens aliquod, imo vivens. Sic si definias peripneumoniam, erit inflammatio pulmonis, utrumque significans ens. Si dicas: "est inflammatio pulmonem crucians", significabit utraque pars, praeter ens etiam morbum. Si dicas: "est tumor pulmonis ex sanguine constans", significabit utraque pars humorem aliquem: imo si tumorem, pulmonem, sanguine constans pro generibus sumas, significabunt omnia saltem ens communiter; duo vero vel tria quaelibet juncta, aliud quippiam significabunt. Sanguinem autem voco genus peripneumoniae, non existimans dici posse: "peripneumonia est sanguis", sed eâ ratione quia sanguis aliquid significat quod de pneumoniâ dici potest. Ac propterea dici potest peripneumonia sanguinea, ut morbus sanguineus. Atque hoc pacto in genus formatur. Sanguis vero multo minus significat quam peripneumonia ac verissime pars integra peripneumoniae dici possit; talis erit etiam pars ipse pulmo, eo modo quo aegroti partes sunt caput, venter, crura et aegritudo. Cum jam dicitur peripneumonia inflammatio pulmonis, etsi pulmo ejus tantum pars sit, fit tamen genus, si dicas "pulmonem infestans". Quod cum igitur de pulmone infestante determinate dici potest, id etiam dicetur de peripneumoniâ: est enim "aliquid pulmonem infestans ex sanguine constans", idem videns definitio quod prior. Praeterea quaecumque de parte rei dicuntur, etiam dici possunt de toto secundum illam partem. Sic Minervae oculi sunt caesij; propter ea ipsa dicitur caesia, subintellige oculis. Unde necesse est pulmonis naturam optime cognitam esse illi, qui perfecte de peripneumoniâ cogitaturus est, nam partes facile ad genus reducuntur, ut glaucopis, capitatus, pileatus etc. Quaecumque igitur pulmo communia habet cum alijs partibus corporis, ut carnem, venas, membranas, in ijs inflammatio ab aliarum partium inflammationibus non differt; sed caro rarior, perpetuus motus, situs etc., pulmoni propria, faciunt eam ab aliis differre. Fiat jam pulmo genus cum adjectione morbi. Morbus pulmonis erit genus peripneumoniae. At omnes ejus morbi difficulter sanescunt, ergo etiam hic. Sic etiam a parte argumentamur: Pulmo non sanescit quia perpetuo movetur; pulmo non sanescit; ergo neque ejus morbus, peripneumonia. Non sanescere dicitur de pulmone, ergo etiam de 'peripneumonia', secundum eam ejus partem. [>] |
[ 207 ] | [ v ] |
WielRota volvitur per lineolas.Circumferentiae non datur pars rectae aequalis, etsi rota per planum voluta, aequalem videtur describere. Nam non volvitur rota per singula puncta, sed per lineas etiam imaginandas, quia nullus motus potest imaginari punctis fieri, sed lineis. Sic neque quia major et minor datur*). Ergo minori aequalis potest abscindi, nam abscissio non fit per singula puncta, nec sibi mutuo possint applicari, ut dictum est. Diminutio sola per decurtationem linearum non necessario faciet lineas aequales: lineae enim incommensurabiles: ne minimâ quidem cogitatâ mensurâ commensurantur. [<]
*) Opmerking: het 'wiel van Aristoteles' (Quaest. mech. quaest. 24) werd toen door verscheidene geleerden bediscussieerd, zoals ook in het vervolg blijkt [>]. [ Ed. Monantheuil, 1599, p. 164-175 (quaest. 25), met figuren op p. 167, 173-174. Verwezen wordt naar Cardano, Opus novum de proportionibus numerorum ... (1570), prop. 196 van lib. 5.] Bepaald en onbepaaldDeterminate et indeterminate significare.< Ut vero manifestius videamus quid sit determinate, quid indeterminate significans, haec addantur. Determinate significare est necessario et certo indicare, id est positâ re necessario significata poni; sic posito animali, necessario ponitur vivens corpus, existens aliquid individualiter ens etc. Indeterminate aliquid significare, quae partem alterius necessario et determinate significant, ejusque omnia significata ab hoc altero absorbentur et significantur: tum enim alterius omnia significata, quae non significabant determinate, significant indeterminate. Sic animal significat bestiae omnia significata indeterminate: vim, brutalitatem, feritatem, stupiditatem etc., quae non significaverat determinate. Sed bestia non significat hominem, nec lapidem indeterminate, quia homo et lapis omnes bestias significatas non significant: Sic homo significat divitis partem determinate, reliquaque indeterminate. Omnis res igitur cujuslibet alterius partem significat determinate, ut bestia partem lapidis tantum, lapis autem partem bestiae tantum. At si lapis ita formetur vel additione augeatur ut totam bestiam significat, ut brutum lapidi simile, significabit bestia lapidem indeterminate, et brutum lapide simile. Omnia significata bestiae absorbebit, eritque bestia genus brutum, lapidi simile species.
Atque hoc pacto omnia omnium genera et species fieri possunt, nam lapis etiam est genus lapidis bestialis, id est bestiae similis. Nam lapis bestialis significat omnia significata lapidis determinate, lapis vero hujus partem determinate, reliqua indeterminate: non enim putandum est bestialem tantum significare, quantum bestia, sed dumtaxat partem ejus, quam lapis etiam indeterminate significat. Middellijk en onmiddellijkMediate et immediate significare.Sunt etiam quaedam quae mediate significant partem alterius, ut partem hominis bestia significat mediante animali, partem vero lapidis mediante corpore; quaedam immediate significant partem alterius, ut bestialis per se significat partem bestiae et bestia partem bestialem: sic animal immediate significat partem hominis, homo vero totum animal immediate, imo substantiam ipsam. |
[ 208 ] | [ v ] |
Mediate enim significare est ulterius partem tantum secundariâ, nec primâ intensione significare. Nam nullum medium est, per quod species totum genus, et genus partem speciei significat, quia animal est pars hominis; homo vero plus quam animal. At bestia non est homo, nec pars hominis. Sic neque homo bestiam, sed utrumque significat partem alterius, quia utrumque est animal, corpus, substantia, etc. EindnootNota finalis non semper maxime principalis.Psalmus 50 probat cantum aliquando finire in notam, quae non est maxime principalis, aut, ut melius dicam, cantum alicujus modi in aliquam trium notarum principalium indifferenter terminari. In dicto enim psalmo omnes versûs exeunt in mi, totus vero psalmus in la, quod non fieret, si foret auribus ingratum: alias enim versûs fracti essent et propter defectum materiae. Undique tamen exeunt in eam notam, in quam praecedentes versûs omnes exierant. [<,>] |
TelescoopTelescopium Galilaei pictum a me visum et examinatum.13 Augusti 1618 aderam Cadomi in Gallia, professori mathematico*), in cujus libro aliquo°) pictum vidi tubum ocularem qualem Galileus a Galileo habebat, eratque longus. Duobus tantum vitris videbatur, sed diversis diaphragmatibus distinctus, quae diaphragmata ideo interposita credo, quia lumen longitudine viae dispergitur in tubo: impactus enim aeri, impingitur paululum et aberrat a rectitudine viae, unde fit id ad alterum vitrum dispersius, nec satis coacte, pervenire. At cum in medio diaphragma positum est, in medio rotundo foramine perforatum, omnes fere radij, qui antea paululum dispersi erant, iterum coguntur in illo foramine, non aliter quam aqua, quae amplo alveo aliquantum processit, at tum per augustiorem locum tota cogitur transire. *) François-Gilles Macé (1586 - 1637) was in Caen hoogleraar in de medicijnen en wiskunde (en schreef een verhandeling over de komeet van [november] 1618, Caen 1619 [telescoop: p. 38, Galilei: p. 53 e.v.]). Zie H. Prentout, Un professeur de mathématiques à l'Université de Caen ..., 1912. °) Sirturus, Telescopium (Franckfurt 1618), zie de figuren bij p. 67 en bij p. 81. |
[ 209 ] | [ v ] |
Etsi enim species, quae a diaphragmatis posterioribus partibus incidunt, vix retrahuntur ad foramen, illae tamen, quae proxime foramen diaphragma contingunt, facillime motu eorum, quae recta per foramen eunt, tracti, ad foramen perveniunt et ad foraminis latera refringuntur, facientes angulum inversum ad margines foraminis, ita ut anguli concavitas ad interiora foraminis vergeat. Veritas horum exemplo manifeste patebit: si rem aliquem admoveas uni oculo atque fenestram aspicias, ultra eam rem videbitur fenestra et vitra ascendere, si rem opacam dictam attollas. Ratio ejus rei est quia species, quae a vitro exeunt et rectâ oculum ingrederentur, ab opaco impediuntur, at cum proxime marginem opaci, opacum contingunt, marginem transcendunt et ad eum angulum faciunt, qualem antea diximus in margine foraminis fieri. Sit fenestrae punctus A, opacum CD. Species ab A rectâ ad E pergerent, nisi obstaret opacum; at radius AF usque ad D recedit fitque ADE. Videtur A esse in B, in rectitudine radij ED. Middelburgi autem fecit aliquis tubum ocularem absque talibus diaphragmatibus*), per quem res majores quidem cernebantur, sed obscure. His vero animadversis, credo perspicuitatem posse conciliare, interjectis diaphragmatibus in morem praedictum: tum enim lux dispersa magis colligitur ob idque plures species oculum incidunt, a quarum multitudine claritas oritur. [>]
*) Bekend zijn Sacharias Jansen, Johannes Lipperhey [Lippershey] (demonstratie in den Haag, 1608). Opmerkelijk is: "zonder zulke diafragma's", vgl. Deschamps (verblijf in Leiden, 1609): "ce lunetier de Delft n'avoit fait autre chose que mettre les verres en deüe distance et couvrir les parties du verre convexe sur lesquelles les rayons venants de l'object s'entrecouppent trop près les uns les autres". [<] Regen voorspellenPluviae prognosis ex muris madentibus, cur fieri possit.Miratus fui aliquando madorem murorum etc. praesagire pluvias post duos aut tres dies venturas. Ratio erat quia ij videbantur halitûs qui madorem hunc fecerant, istis diebus longe ab hoc loco dispersi, ideoque potius fore signum alterius quam hujus regionis, cum ventus eum longe hinc disjicere pauco tempore mihi videretur. At cum videam aquam apud nos crescere propter oceanum intumescentem, nec tamen eodem numero aqua ad nos perveniat, quo fluvij dulces aquaeque circa terras, propter ascensum maris parum aut nihil mutatae (imo aqua oceani hoc, nisi longo temporis intervallo non potest pervenire) cum, inquam, hoc fieri animadverteram in aqua, idem credidi in aere contingere. |
[ 210 ] | [ v ] |
Halitus enim, aut pars aeris mota eodem numero, movetur quidem hinc, sed non longe, nec fortassis ultra miliaria duo vel tria, aere aerem potius impellente aut protrudente, ita ut motus quidem longe perveniat, aer vero ipse fere in eadem regione permaneat. Luidklok en wijnglasCampanae sonantis partes vicissim moventur.Scripsi antehac [<] sonante campana, partes ipsas campanae tremere, ita ut mediae ejus partes introrsum extrorsumque celeriter protuberent statimque atque eum tremorem sonitum facere, percusso intrinseco aere, etsi tremor ille oculis non animadvertatur. Cujus rei hodie experimentum vidi. Vitrum erat aquâ aut vino semiplenum circaque ejus marginem superiorem digitus, marginem premens aquâque madefactus, circumducebatur. Dum autem hoc fieret, sonitus exaudiebatur ex vitro exeuns, simulque aqua, quae lateribus vitri adjacebat (erat autem vitrum ex quâ bibimus) saliebat emittebatque tenues guttulas, quae manum et superiora vitri madefaciebant, videbaturque aqua fervere circa latera, in medio quiescere, circumducebaturque ille fervor secundum motum digiti. Hinc satis liquet motum vitri eum fervorem efficere, partesque vitri motas, aquam tangentes, eam etiam movere secundum motum quo ipse movebantur. Hoc experimentum unicuique obvium est ut veritatem exploret, agendo prout jam indicavimus. Wrijven met natte vingerVitrum cur sonet madido digito fricatum.Non absque ratione aliquis quaerere poterit cur digitus madidus potius dictum sonum et fervorem efficiat quam siccus. Respondeo vitrum esse laeve digitumque siccum absque obstaculo per laeve corpus ferri; sed si madeat digitus et fortiuscule comprimas marginem, ingredietur humor poros vitri (non enim digitus dumtaxat summitatem marginis contingit, sed etiam latitudinem quandem circa marginem quia digitus mollis est, ceditque vitro eique circumplicatur) fitque dictus humor vice cementi, quod digitum vitro alligat. Vi igitur ablatus, digitus attrahit etiam particulam vitri, quae dimissa resilit, atque ita motum, quem dixi, facit, sicque exiguis motibus digitus vitrum movet. Nec solum unam particulam attrahit simul, sed plures. Ea tamen, quae prior coepit attrahi, prior resilit, cumque haec resiluerit, momento temporis remittitur alia, identitemque resilit, facitque motum similem priori. Revera igitur vitrum cogi et relaxari potest, ejusque particulas aliquantulum separari, et magis magisque conjungi absque ruptura. [>] |
[ 211 ] | [ v ] |
Sit enim superficies aquae vel cristalli ab, radius vero dc, faciens obtusum angulum cum cb parte superficiei. Vides ultimum globulum c jam fere deseruisse partem superficiei ac, cum adhuc plane cum superficiei parte fb conjunctus sit, idque fit quia linea dc brevior est ef . Quia vero utramque tangit, necesse est ut per longiorem diutius moveatur. Cum jam igitur dextram partem superficiei deseruerit solique sinistrae adhaereat, non facile ab ea avellitur, sed paululum circumvolvitur circa superficiem globuli superficiei, cui ultimo conjugebatur, eo modo quo urina, ejecta contra columnae rotundae latus extremum, non recte pergit, sed multum circumvolvitur circa circularem superficiem columnae, aegre se avellens a superficie columnae [>]. Ratio cur hoc fiat in radijs haec est. Si statuantur globuli radiorum et superficiei multis asperitatibus et cavitatibus referti, facile colligi potest adhaesionem non statim solvi, sed quia globulus radij, aliquâ sui parte, infigitur globulo superficiei, globulusque radij tamen moveatur, patet hujus superficiem circa alterum volvi, quamdiu non nimium extra viam rectam circumvolutio fiat: ubi enim nimium circumvoluta sit, non amplius potest globulus globulo infigi, quia a nullo motu cogitur, ideoque non amplius adhaeret, sed pergit quo motus eum impellit, globulum superficiei deserens. Si vero globuli dicti sint laeves, adhaerebunt tamen invicem aliquandiu, quia paucioribus corpusculis aerijs circa globulum superficiei circumeundo occurrunt, nam aer corpori laevi ita adjacet, ut id, quod circa hoc corpus movetur, nulli integro globulo aerio occurrat, sed tantum lateribus globulorum aeriorum impingatur. [>] |
[ 212 ] | [ v ] |
Facilis igitur est motus circa superficiem laevem, unde fit sonus etiam minimus per lanceam longissimam facile exaudiri. Moti enim globuli vocis per superficiem lanceae, tangunt tantummodo aeris globulos extremis partibus, ideoque facillime cedunt, perguntque non minimo impediti obstaculo. Idem sentiendum de globulis radiorum. Quam primum enim deseruit dextram partem superficiei, globulus radij rectâque procedens, occurrit globulo alicui aerio, ei videlicet qui proxime adjacet globulo ultimo superficiei. Occurrit non ad angulum rectum, id est quasi centrum globuli aerei pervasurus, sed propius superficiei, ita ut, si rectâ pergerit globulus radij, propior foret superficiam quam centrum globuli aerij, quia transversim excidit aquâ. Eodemque modo globulo aerio accidit, nam globulus aerius, qui exitum radiorum claudit, bisecabitur ab eo radio, qui recte exit aquâ ideoque angulos rectos facit ad superficiem. Ergo cum per eundem exitum radius exit, faciens ad superficiem angulum obliquum, hic non bisecabit globulum aerium, quia per unum punctum circuli una tantum recta centrum transit. Ergo radius, de quo loquimur, dum adhuc in aquâ est, propior est superficiem ac quam radius rectus gc, ac propterea extra aquam exeat. Propior erit superficiem cb quam radius gc, ergo infra centrum globuli aerij exibit, reflectiturque ad superficiem cb. Idem dici poterit de radijs ab aere in aquam transeuntibus. Quamdiu vero in aere aut aquâ versantur, nullam talem differentiam admittunt. |
[ 214 ] aug. - [6] sept. 1618 | [ v ] |
LogicaAdjunctorum ratio.Nulla res alterius adjunctum vocari potest, nisi adjunctio adsignificetur, ut doctrina, rotunditas, pileus; domus, servus, sunt adjuncta in concreto prolata, ut doctus, rotundus, pileatus*). Sic "domum possidens", "servum habens" sunt adjuncta hominis; servus vero relatum est domini. Cum vero praedicta per se dicuntur, possunt etiam esse opposita etc., ut "homo non est doctrina", "non est domus", etc. [>] Cum praedicatum sit cui copula addita est, saepe ignoratur, cum aliquid scribitur, nisi ex praecedentibus et consequentibus colligatur. Ut "Docti sunt homines", nec dicatur aut homines omnes esse doctos, aut omnes doctos esse homines. Sic: "Peccatores non sunt Sancti", quod tamen ex prolatione facile scitur: si enim quies quaedam vocis immediate sequitur, "peccatores" est subjectum, et "sunt" est praedicatum, quia copula tum ipsi adjungitur. At "Non peccant Sancti" per se notum est praedicatum esse "peccant", quia copula ei inhaeret.
[ *) Zie Gellius, Noctes Atticae, lib. 6, 4': 'pilleatus' en pilleus', muts voor vrijgemaakte slaven. Op 6 sept. 1618 droeg Beeckman bij zijn promotie in Caen een vierkante 'pileus', zie p. 215. Antonius Matthaeus, Oratio De pileo (Utr. 1641), p. 19: "Pileus ... victoriae pretium", p. 20: "Belgae foederati ... sub eodem signo numos flari feriri jusserunt", p. 23: 'ille pileus, quem Roma quondam ... raso capite servis imponebat", p. 25, r.1: "si servis pileus dabatur". Anselmus Solerius (Théophile Raynaud), De Pileo (Amst. 1672), 163-167, 170, 203, Sectio X: 'Pileus doctorum'.] |
[ 215 ] | [ v ] |
Oorzaak en redenCausae et rationis differentia.Non sunt idem causa et ratio, etsi non raro confundantur. Causa enim est unius rei, ratio axiomatis et sumitur ab omnibus argumentis. Ut "Cur calet in hac domo?". Respondeo: "Quia ignis ibi ardet". Ignis ardens est subjectum caloris et adjunctum loci. Ad formandum syllogismum, conclusio sit: "In hac domo calet". "Calet" enim est praedicatum aliquid praecedens interrogationem. Sic formant: "Quae causa est caloris in domo?" pro: "Quae ratio caloris in hac domo?".
Qui vetat ebrietatem est bonus; Deus vetat ebrietatem; ergo Deus est bonus. Hoc syllogismo "ebrietatem" est praedicatum quia ipsi adjungitur "vetat". Omnis ebrietas est mala; Deus vetat ebrietatem; ergo aliquid quod Deus vetat est malum; in hoc syllogismo "ebrietatem" est subjectum, quia "vetat" Deo adjungitur. [>] IJs drijft!Glacies plus loci requirit quam aqua.Kekermannus, Lib. ultimo Physicae, in tractatu de Vacuo *), dicit aquam conglaciatam multo minus spacium complere quam liquidam, sed fallitur. Experientiâ enim testatur poculum, plenum aquâ liquidâ, conglaciatum protuberare et supra margines erigi, ita ut glacies altior sit ipsis marginibus; quod ipse saepissime sum expertus [<]. Praeterea miror eum neglexisse glaciam aquae supernatare, nec scire ea, quae supernatant aquae, majus spacium necessario complere aquâ liquidâ.
*) Bartholomaeus Keckermann, Systema physicum septem libris adornatum (Dantzig 1610). ["... aqua conglaciata & congelata, vas illud rumpitur, ne detur vacuum; siquidem aqua conglaciata longe minus spacium occupat quam aqua liquida", in ed. Hanoviae, 1610, p. 826 en 1612, p. 851.] PromotiePromotio mea pro gradu doctoratûs.Die sexta Septembris anno 1618 disputavi et creatus sum doctor medicinae in Academia Cadomensi a Dionisio de Vandes in publica schola, apertis januis, sed paucis praesentibus, qui majore ex parte videbantur latinitate destituti praetereuntes enim intrabant mirati, credo, januas esse apertas et e domo D. de Vandes usque ad scholam hincque rursus domum ejus, cum toga et pileo quadrato, per Plateas ibam cum illo. Thuys gecomen synde, presenteerde hy my gaye te hebben in een stedeken in Vranckryck, wilde ick daer wonen [>]. Daermede ginc hy naer Roaen, en gaf my myn brief, etc. [>] |
[ 216 ] 6 - 8 sept. 1618 | [ v ] |
Warm en koudCaloris et frigoris natura constat in motu majore et minore.Caloris et frigoris natura videtur consistere in motu, ita ut id, quod celerius est motum, sit calidius; frigidissima vero non longe abstant a quiete. Attamen efficatissimum est in unoquoque genere quod tenuius. Sic valde frigidum tenuis est materiae, quae parvo motu penetrat. Atque ita miscetur spiritus membris in corpore nostro, qui magis moventur, id est calidiores sunt, emerguntque intermedij. Frigida dicuntur repellere, quia quiescentia non dilatant poros: dilatatio enim motu fit, sed poros suâ praesentiâ replent, ne quid exeat; quoque frigidum tenuius, eo profundius hoc facit. Sciendum igitur est frigidum esse nihil aliud quam minus calidum aut minus mobile quam calor nostri corporis. [<,>] Vochtig en droogHumidi et sicci natura consistit in figurâ atomorum.Humidi et sicci natura consistit in figurâ atomorum. Sicca enim sunt acuminata, humida ad rotunditatem accedunt suntque sphaeroeideis magis quam humida. Utrumque tamen genus admodum differt a se ipso efficaciâ aptitudineque, cum motum acquirit, pro tenuitate et crassitie. Omnes igitur vires emergunt ex motu, figurâ et quantitate, ideoque in unaquaque re tria haec sunt consideranda. Tertiae vero facultates non proveniunt ex nuda consideratione acuminis et obtusionis, sed emergunt ex differentijs angulorum in acutis et ex varietate obtusorum inter se differentium.
Piper igitur, a calore nostro solutum, velociter dissilit et movetur, quia calidum habet partes acuminatas, siccumque est quia incidit. Est tenuium partium, ex quibus vel primo vel secundo vel tertio etc. compositum est (fieri enim potest ut compositum primo aliquid resolvatur in partes unitas, deinde eaedem partes in obtusiores, haec vero tertio iterum in acutas vel obtusas etc.) est tenuium, inquam, partium, quia penetrat. Et sic in caeteris agendum. SamentrekkendAstringentium natura.Astringens est quod poros ingreditur lateribusque adhaeret atque etiam sibi invicem. Ejus vero partes sunt duplices: quaedam faciles ad movendum, quaedam fere immobiles. Mobilibus enim avolantibus, locus fit magis vacuus, ita ut latera contrahantur aut, medijs partibus exeuntibus, reliquae fiunt breviores et aptiores ad se incurvandum quam antea, cum plenitudine prohiberentur. |
[ 217 ] | [ v ] |
Astringentia igitur sunt immatura, quia fere una pars eorum magis est matura quam altera. Matura avolat, immatura manente. Estque frigida quia calida nimis cito transeunt dilatantque poros transeundo seque movendo. Estque non parvarum partium, quia eae non facile constant partibus diversae naturae; nec magnarum, quia non penetrant poros. Potestque esse humidum et siccum, quia id plerumque pluribus asperitatibus constat, quibus lateribus, et sibi mutuo, affigi possit. Non aliter astringens fit atque cinis ad ignem contrahitur, calore partem quandam edocente. Sic immaturi succi et vapores, poros ingressi, a calore nostro concoquuntur, non aliter quam poma igni apposita: fit ut una pars dicti succi aut vaporis maturetur, altera non. Illa igitur celerius procedit deseritque hanc, quae astrictionis est effectrix. |
ReinigendDetergentium natura.Detergens medicamentum non potest esse minus siccum atque acuminatum. Affigitur enim meatu lateribus, sed tenue mediocriter. Attenuans tenuiorum debet esse partium, quia crassum non est viscosum. Sufficit igitur ut tantum separetur: separatae enim crassae partes sibi invicem agglutinantur, quod lente contingit, quia ejus partes majoribus asperitatibus constant. LevensloopVitae meae ratio brevis.Post mortem Biesij [<] qui obijt in initio 18i anni meae aetatis nullis omnino usus sum praeceptoribus, excepto quod anno dicto 18o vix tres menses usus sum Jan van de Broecke [<] Roterodami ad quaedam in Arithmetica, Geometria et Nautica discendum. Tum etiam anno 19o audivi apud Henricum Ainsword*) Anglum Amstelrodami aliquot menses cum fratre meo fundamenta Hebreae linguae. Cadomi 8 September 1618.
*) Henry Ainsworth (ca. 1571 - 1622), 'teacher' in Amsterdam van 'Brownisten' uit Middelburg. Hij publiceerde een Engelse psalmenvertaling, Notes over de eerste 5 bijbelboeken, en enkele controversiële theologische werken. |
[ 218 ] | [ v ] |
Parvam admodum temporis rationem habui, etiam infra vulgaris diligentiae studiosos. Attamen aliquando breve tempus longissimis intervallis acriter studui. Post annum 21um negotia mechanica non parum me confecerunt, fistulas et curas paternas tractantem. Intervalla de quibus loquor fuerunt interdum annos, interdum menses aliquot. Acerrimum duravit id studium interdum menses aliquot, interdum hebdomadas, interdum dies, interdum etiam horas. Anno aetatis meae 24o praeparatorie in classe Walachriensi Middelburgi examinatus et proponens theologiae factus sum.
Non memini me unquam in morbo decubuisse. Belofte
Promisi 6o die Septembris 1618 Domino de Vandes [<] me intra triennium medicinam non facturum in tribus urbibus Galliae: Rothomagi, Remis et Parisijs. Equidem de Parisijs mihi libertatem concessit*). Nihilominus tamen ego, scripto illi dato, de dictis tribus id pollicitus sum. SatijnDe stoffe, daer Heyndrick Somer°)'s cleeren afgemaect is, heeten de Engelsche satinisco. Een stuck cost hem 40 gulden, daervan ic wel 3 packen kleeren hebben soude. Het is satyn bomesyn. Het is qualic 3/4 breet. *) De medische faculteit in Parijs stond niet toe dat iemand daar de geneeskunde beoefende zonder een in Parijs behaalde graad; overtreders werden vervolgd. °) Hendrik Somer (1598 - 1647), burgemeesterszoon uit Veere, was kennelijk meegegaan naar Caen. Hij was verwant met de tweede vrouw van Jacob Beeckman. |
[ 219 ] | [ v ] |
Praktische geneeskundeMedicinae practicae quomodo studendum.Cum constituerim Fernelium devorare omniaque notatu dignu, aliunde mihi cognita, annotare, consultum videtur me omnia medicamenta quae 5 et 6 Libro Meth.*) continentur, cognito ordine quem ipse fecit, etiam in alios ordines redigere, atque frigidissima primo, deinde minus frigida usque ad calida et calidissima disponere per suas gradûs quatuor, ita ut in unoquoque gradu et minus calida priore loco posita sint. Sic quoque distinguunt, quatenus sunt, et humida et sicca; ac tertio quatenus sunt tenuium mediocrium et crassarum partium, ita ut in ordine tenuium tenuiora praecedant, et sic de caeteris. Quum igitur omnes omnium medicamentorum secundae qualitates ex his tribus oriuntur, is qui uniuscujusque medicamenti haec tria accidentia hoc pacto novit, quidni omnes secundas qualitates ejusdem earundemque omnes ordines differentiasque noverit?
*) Methodus medendi [in Universa medicina, 1580], Lib. 5: 'de Usitata interiorum medicamentorum materia', 6: 'de Externorum medicamentorum materia' [<]. Verkoop
Anno 1616 was ic in Engelant om de buysen te venten. LogicaAffirmationis et negationis ratio.Cum Logici dicant affirmativam propositionem esse si copula particulam negativam praecedat, negativam si sequatur, cur "Asinus non volat" aliquando est affirmatio, aliquando negatio? Respondeo: quia copula includitur in "volat", ideoque nec praecedit, nec sequitur proprie negativam particulam. Unde fit liberum esse cogitatione eam praeponere aut postponere. Inventor ego et Justinus van Assche*) buyten Haber de Grace, den 20 September 1618 [>]. Si asinus versatur in aere, habet pennas; si volat, versatur in aere; ergo si asinus volat, habet pennas. Hic non est hypotheticus, sed cathegoricus syllogismus, quia omnes termini non sunt in majore propositione.
*) Justinus van Assche (1596 - 1650) had, na de Latijnse school in Zierikzee, theologie gestudeerd in Franeker en St. Andrews (Schotland). Hij ontmoette Beeckman in Le Havre. [>] |
[ 220 ] 21 sept. 1618 | [ v ] |
ZiektenCausae morborum quaesitae.Argenterius, Lib. 1, cap. 13,*) omnes morbi causas eleganter inquirit. Posito enim morbo aliquo, quaerit quot et quaenam hujus morbi essent causae proximae; tum ex iis proximis eâ receptâ (vel iis si plures sint), quae ex signis demonstrata est, dicti morbi causam esse proximam. Quaerit iterum quot et quaenam hujus proximae causae possint esse causae, ex iisque receptâ eâ quae praedictae causae proxima causa est, quaerit etiam hujus inventae causae (vel causarum) causas. Atque hoc pacto tandem ad ultimam et remotissimam pervenit, nihilque omittere potest, quod causa morbi fuerit, paratusque est medicus ad singulas causas medendum. Quod etiam de symptomatibus, morbo existente in medio, velut causa sumptomatum et effectu causarum.
*) Giovanni Argenterio, de Morbis Libri XIIII (Florence 1556), p. 71-74. In Opera (Han. 1610): kol. 1515-1520. [ Nancy G. Siraisi, 'Giovanni Argenterio and Sixteenth-Century Medical Innovation ...', Osiris 6 (1990), 161-80; 1991.] Lucht drukt!Aer incumbens testimonio probatus.Argenterius, Lib. 2, cap. 6*) de Causis morborum, dicit vacuum non attrahere, sed aerem se sponte sua in locum vacuum insinuare. [<,>] Desen 21en Septembris 1618 te Haber de Grace in Vranckryck.
*) Ed. Florence: p. 82D; ed. 1610: kol. 1532, B. [ Ed. Lyon, 1558, p. 151 (de betreffende zin is onderstreept in dit exemplaar van UCM-Bibl. Complutense); er volgt: "absurdum alioqui fuerit putare vas inanitum aerem allicere, aut vacuum sentire". |
Nam quum corpora veluti constricta sint in suis locis, siquidem aequalia perpetuo loca, & locata (ut philosophi aiunt) existunt; sponte in locum ampliorem quae humidiora, levioraque sunt, & ad motum prompta feruntur ... |
Hoe modern deze uitspraak toen was blijkt wel uit de discusssies rond het 'Nieuw experiment van Magdeburg', in 1657 gepubliceerd door Gaspar Schott. Argenterius 1558, 'Ad Lectores', begin: "Corruptam esse docendi rationem, qua multis jam seculis fere omnes profitemur ...". Op p. +4: "Num Philosophia maiores progressus fecisset, si Alexander, Themistius, Simplicius, & tot alij doctissimi viri, qui se conterunt in Aristotele interpretando, & singulis verbis curiosius explicandis, aliquam ex philosophia partem negligentius a maioribus nostris traditam elaborandam, illustrandamque suscepissent?" (met 'ex' van 'explicandis' doorgekruist: ). Waarop volgt: "Interim enim quum de vacuo, infinito, & tribus principiis, atq; antiquorum opinionibus superfluo labore digladiamur, metallorum, lapidumque naturam ignoramus; nec satis herbarum, plantarumque historiam, effigies, propriam vim tenemus ...".] Oorzaak en reden (2)Causae et rationis discrimen.Omnem rationem non esse causam, ut ante [<] diximus, inter multa hoc exemplum probat, ubi aliquid de contrario per contrarium probatur. Homo enim probatur vivere, quia bestia vivit; sic frigus est qualitas, quia calor qualitas est. Contraria enim sunt sub genere. Sic nigredo laedit visum quia albedo eum laedit; solum enim mediocre juvat. Sic si quis Aristotelem roget, cur de vitio in Ethica tractet, respondebit: "quia ante probavi virtutem in ea tractandam esse". Sic: "alter operariorum tantum mercedis accipit quam primus, quia aequale tempus, aequali labore operatus est, sumpta ratione a paribus". Quidni igitur Argenterius suas causas a subjecto, loco, tempore, rationes vocat, ab his argumentis sumptas? Non enim videtur causa appellanda, quod vim et materiam rei praebeat. [>] IndicatieIndicantium medicarum et contraindicantium ratio.Argenterius, Lib. 2 de Officijs medici, cap. 21*), dicit eadem genera ijsdem generibus contraindicare, significans morbum contraindicare constitutioni secundum naturam individuam. Quod tamen ita se nunquam videtur habere, ut primo et per se id fiat. Nam intemperiei frigidae hepatis, hepatis temperies non contraindicat, quia hepar temperatum non est; neque fieri potest idem subjectum, ad idem, et eodem respectu, esse temperatum et non temperatum. Fit tamen ut secundario indicato individuo morbo, individua constitutio secundum naturam contraindicetur, verbi gratia intemperies calida hepatis indicat calefactionem et remedium aliquod calefaciens; indicat etiam locum cui calefaciens applicetur, qui est ipsum hepar frigidum. *) P. 349 van ed. Florence (1556) en kol. 1941 in Opera (1610). |
[ 221 ] | [ v ] |
Sed cum applicatio fieri nequit absque via per quam calefaciens transeat, indicatur quoque via brevissima extrinsecus introrsum, quae est circa dextrum latus sub costis nothis; cumque materia calefaciens sit corporea, indicatur via aperta; cumque dicta via brevissima sit clausa, indicatur ejus apertio. Requiritur igitur remotio vestium et perforatio cutis, carnis et peritonaei, ergo indicatur solutio continui. At constitutio secundum naturam indicat conservationem ejusdem continui, ergo contraindicat solutioni dictae. Quoniam haec vero contraindicatio potentior est indicatione, quia facilior via potest inveniri, exhibendum est calefaciens per os, ut sic per stomachum perveniat ad hepar. At transeundo mutabit temperiem stomachi, etc. Stomachi vero temperies naturalis indicat sui conservationem, ergo contraindicat mutationi temperiei stomachi. Sed quoniam haec est exigua, magna vero necessitas urget calefaciendi hepatis, licet temperiem stomachi aliquantulum mutare, ut hepatis morbus tollatur. Sic febris indicat frigefactionem, quae inter alia etiam phlebothomiam perficere potest, vacuatis scilicet calidis humoribus, cum tamen ijdem, contra naturam existentes, conservationi vacuationis contraindicent. Ex quibus videtur indicanti nihil ejusdem generis esse contrarium, quod contrarium contraindicet, verum indicata esse contraria dumtaxat, indicantibus diversorum generum existentibus. Hîc enim febris est morbus, humoris vero caliditas causa. Unde sequitur contraindicans non esse contrarium indicanti, sed contraindicatum indicato. Possunt etiam multa unum contraindicare, ut vacuationem naturalis constitutio humorum, voluntas aegroti etc. Quae omnia vere contraindicant idem. Non igitur opus est correpugnantibus*), cum omnia correpugnantia vere contraindicent. Cap. 23 putat correpugnantia se habere ad contraindicantia, ut coindicantia ad indicantia, sed cum solum indicans unum indicat unum, unumque indicatum ab uno indicatur, praestat sola indicantia distinguere in indicantia et coindicantia, contraindicantia vero et correpugnantia unum genus statuere. [ *) Argenterius, Opera 1610, 'De officiis', lib. 2, cap. II, kol. 1902, E: "Caeterum quoniam non solum indicationis nomine, sed etiam coindicationis, & contraindicationis, sive repugnationis appellatione utimur, cogimurque praeterea, ut coindicantia, sic correpugnantia ponere ... obiter horum vocabularum ... usus a nobis docendus est ...". Cap. III, kol. 1904, D: "Vocamus autem ea correpugnantia, quae secundo loco indicantibus sese opponunt; qualia sunt in vacuatione aetas, sexus ...".] Materie en vormMateria et forma sanitatis et morborum.Hoc qui sequitur modo videtur Argenterius genera et species materiae et formae morborum deducere:*) Constitutio humani corporis, vel ejus partium, in genere considerata, totum aliquid est. Ejus materia particulae, ex quibus partes constant, quales sunt temperamentum, corpus, tertiae qualitates etc. Formae harum connexio talis est, quâ partes hominis dici possunt. Haec constitutio est secundum vel praeter naturam. Illius materia sunt particulae optime proportionatae; forma vero harum optima connexio. Hujus autem materia sunt particulae improportionatae; forma vero harum mala connexio, vel alterutrum. [ *) Zie Opera, 1610, De morbi generibus, cap. VII, kol. 1445: "Supponamus enim in omni re materiam, cuius formam quaerimus ... non enim dicitur domus male constructa; si ex malis lapidibus, lignis, & alia materia vitiosa sit confecta ...".] |
[ 222 ] | [ v ] |
Constitutio praeter naturam est vel causa, vel morbus, vel sumptoma. Causa praeter naturam sortita est, pro materia, humores improportionatos, vel formâ horum malam connexionem. Morbi materia sunt particulae, constituentes viventem partem, improportionatae; forma earum mala connexio. Symptomatis materia sunt partes effectuum et particulares effectûs; forma horum ordo et modus legitimus. Morbi quaedam intemperies materia est vel excessus vel defectus quatuor primarum qualitatum; forma earum mala unio, quae tamen unio necessario bonitatem et malitiam materiae videtur sequi. Morbi in numero materia est particulae plures quam deceat; forma earum connexio, quae proinde etiam necessario mala est.
Inflammatio continet multos morbos, intemperiei, magnitudinis, numeri, quorum omnium communis materia est sanguis in partem effusus. Peripneumoniae materia sunt pulmonis partes et sanguis in cutem ejus effusus, calor nimius etc. Unde sequitur forma perversa. DeductieIndicantium ratio specialiter deducta.Indicantium vero, secundum eundem, hic videtur ordo: Differentia definitionis indicat rei quidditatem, cumque ea sit potissima pars formae, forma praeterea nihil indicat. At cum ea tantum parvam partem formae continet, hoc peculiariter materiam indicat. Homo, vel constitutio humana, est corpus humanum, corruptioni obnoxium ad distinctionem corporum caelestium; comprehenditque haec differentia omnia sublunaria, ideoque his aliquid commune indicat, viz. correctionem. Cum semper sit corrigendum, significatur cum rei quidditate etiam an sit agendum, scilicet esse agendum. Materia sunt partes rei. In homine autem materia sunt temperies, substantia, calidum innatum [<] etc. Haec indicant materiam similem vel contrariam, pro ratione conjectionis. Corpus hoc humanum corruptibile constituitur, vel secundum, vel praeter naturam. Secundum naturam indicat sibi simile, praeter naturam indicat contrarium: materiam contrariam materiae morbi. Intemperies calida indicat intemperiem frigidam, calorque, materiâ morbi existens, frigus existens, etiam pars materiae remedij. Inflammatio ratione caloris, indicat frigidam intemperiem: frigidantemque materiam ratione magnitudinis, minuentemque materiam ratione numeri, pauciorem numerum et pauciorem numerum faciens. Quorum trium morborum communis materia est sanguis, quo ablato, reliqua recedunt. An agendum, quid agendum materia, hujusque qualitas apte sub quid agendum, comprehenduntur a Fernelio [<], quia propinqua sibi invicem sunt. |
[ 223 ] 21 sept. - 16 okt. 1618 | [ v ] |
Mee en tegenCoindicantia et contraindicantia.Si nervus teneatur morbo calido, hic indicat frigidum, sed cum nervus sit frigidae naturae, indicat frigidum, ergo coindicat cum morbo adhibendumque est magis frigidum. Si morbus teneatur morbo frigido, indicatur calefaciens, sed cum nervus ipse est frigidus, sibi ipse indicat simile, ergo indicatur minus calefaciens quam morbus indicabat. Nervus enim contraindicat morbo calido. |
[ 224 ] | [ v ] |
Sic reliquae corporis partes, aetas, sexus, temperies, quam velis corrigere. Quae enim secundum naturam sunt, indicant sibi similia quae praeter naturam contraria. Cum igitur illa eadem requirunt cum his, coindicant cum his, id est, horum indicationes augent; si vero his contraria requirunt, minuendae horum indicationes, id est, contraindicant prius indicatis. Contrario modo agunt morbi, tempus anni, temperies, quam velis corrigere quaeque praeter naturam sunt; morbi etiam, quorum vitia eam partem tangunt, quam curandam suscipis. Verbi gratia, nervus frigidus indicat calidum, aestas requirit frigida, ergo contraindicat morbo frigido nervi; sic si nervus calescat, indicat frigida; aestasque etiam frigida requirit, ergo coindicat cum morbo nervi calidi. Augendum igitur prius indicatum.
Unde sequitur contra Argenterium [<] res secundum naturam coindicare et contraindicare. Sic etiam res praeter naturam, sed contrario modo. Nam quae in his coindicant, eadem in illis contraindicarent, quaeque in his contraindicant, in illis coindicarent; similia unae, alterae contraria indicant. Sexe, leeftijdIndicant etiam sexus, aetas etc.Non video, cur aestas, aetas, sexus etc. non possint indicare, nam cum aliquid in corpore agant, quod corrigere volumus, indicant sibi contrarium. Verbi gratia senium indicat calefaciens; si retinere volumus temperiem, indicat sibi similia. Judicatur [Indicatur] locus particularis et generalis. Jecinoris enim pars cava laborans, indicat locum partis cavae, eundem plane ac tantum, quantum laborat; hunc locum contraindicat et coindicat saltem constitutio naturalis, quae fuerat partis laborantis. Verum indicat etiam locum generaliorem, viz. totum jecur. Hîc concava pars jecoris potest coindicare et contraindicare omnem primam regionem, quia pars laborans in ea sita erat. Hanc possunt coindicare et contraindicare omnes partes primae regionis. Sic etiam via indicatur particularis et generalis, necnon materia particularis et generalis, tempus quoque, qualitas etc. Verschillende ziektenMorborum genera et differentiae, quomodo constituantur.Argenterius, de Morbi generibus, Lib. 1, cap. 3, refert ex Galeno id quod per se consistere valet, morborum genera et ipsos morbos constituere, ut intemperies; differentias vero constitui ab illis, quae per se consistere nequeunt, ut magnus, lethalis etc. At meo judicio genera sic non discernuntur, videnturque solummodo verba hoc modo inter se differre. Nam intemperies significat morbum cum differentia aliqua; si vero foret unum verbum, quod morbum magnum significaret, hac opinione etiam esset morbi aliquod genus. Praeterea intemperies sicca sola est letalis; si igitur per intemperiem letalem intelligamus siccam, non video cur minus posset dici morbus quam haec. |
[ 225 ] | [ v ] |
Ad haec, cum sicca consistere sine intemperie nec intelligi possit, cur potius intemperiei genus quam differentia est? Ut enim se habet morbus ad morbum magnum, sic se habet intemperies ad intemperiem siccam. Id tamen crediderim maximas et praecipuas differentias, per quas naturae rei optime differunt, usu obtinuisse ut unico verbo efferantur, quia illae per se patent et vulgo notiores sint, ideoque frequenter nominantur. Quae vero frequenter nominantur, solent unico verbo exprimi; non tamen semper, ut patuit cum intemperiem siccam diximus. Den 16en October te Breda.*) *) Dit verblijf in Breda zal duren tot begin 1619. VochtenHumores, cur interdum partes hominis vocentur, interdum non.Argenterius, Lib. 1, cap. 7, de Morbi generibus, quaerit cur humores aliquando partes, aliquando non, ab authoribus dicantur, ac eleganter respondet: "quia homo aliquando consideratur ut corpus".*) Atque hoc pacto necessario omnia corpora, quae in homine sunt, dicantur ejus partes, proinde et humores; quandoque vero consideratur ut vivens, atque hoc pacto sola viventia in homine, id est communi vitâ, praedicta sunt ejus partes. Si homo consideretur ut sentiens, ea sola quae sentientibus subit propria, dicuntur ejus partes, quales sunt visus, auditus, memoria, motus, vox etc., quae viventibus omnibus non conveniunt, utpote quibus solae naturales facultates conveniunt. Si homo consideretur ut rationalis, sola rationalia, ut intellectus et voluntas etc., ejus partes sunt. Consultum autem putarunt medici hominem considerare ut vivens solaque ea, quae nutriantur, vocare partes, quia eae primum manifestas facultates, corpori hominis inservientes, obtinere videntur. Sic una res diversi modo dividitur, secundum diversa genera sclilicet proxima et subalterna, quorum unumquodque genus obtinet partes proprias, quae ipsi soli, et semper conveniunt. Non igitur proprie res ipsa, sed ejus genus dividitur. [ *) Kol. 1448, D (1443: foute nummering na 1441): "Quia igitur Aristoteles & Galen. considerant aliquando animal, ut corpus, aliquando vero ut animal est ...".] PlaatsenLocorum logicorum examen et praxis.Si quis roget, cur iter, quod per flumen fit Bredâ usque ad Princelant, curvum sit, ratio erit, quia via est curva. Haec ratio etiam potest ad causam reduci [<] hoc pacto: Sit "iter Bredâ ad Princelant per flumen" res cujus materia et forma quaeritur. Materia est flumen; navis, homo, terminus a quo et ad quod; forma horum omnium talis connexio, ut tale iter fiat. Jam igitur, cum via quae est flumen, sit curva, etiam iter est curvum; qualis enim materia, talis est quoque res ipsa secundum illam partem. Sic sedes est lignea, quia materia est lignum, est alba quia materia est alba; men segt ooc: "het is een gesteken stoel", omdat het cleet, daer men opsit, gesteken is. |
[ 226 ] | [ v ] |
Materia et forma differunt a subjecto et adjuncto, eo quod illa sint essentialia; haec vero abesse possunt sine rei corruptione. Verbi gratia: hominis materia est caput, pedes etc. Subjectum Germania, Hispania, quia potest esse homo in Germaniâ et Hispaniâ. At Germani materiae pars est Germania, quia non potest esse Germanus, qui non sit particeps materiae, id est Germaniae. Ea pars igitur Germaniae, cujus Germanus est particeps, est Germani materia. Sic barba est hominis adjunctum, at est barbati materia. Sic nigredo est hominis adjunctum, at Aethiopis pars formae. Sic grammatica est adjunctum hominis, at grammatici formae magna pars estque de essentiâ ejus, sed homini non necessario adest. |
ZwakteImbecillitas, quomodo sit causa morbi.Argenterius, cap. 2. de Causis morborum, Lib. 1, addit causam sine qua non fit fluxio propter imbecilitatem partis.
[ *) Ed. 1610, kol. 1491, E: 'Causa sine qua non', kol. 1493, C: "imbecillitates partium causae sunt, ut eo potius decumbant fluxiones, quam in alias partes".] |
[ 227 ] | [ v ] |
At est pars ad quam fluit et pars a quo. Sunt partes materiae fluxionis. Pars a quo est pars valida, quae humorem nititur exprimere; pars ad quam est imbecillis quae non contranititur, sed humorem admittit. Atque ita unius fluxionis non est unica causa, sed ubi multa est materiae diversitas, necessaria saepius est multorum aptitudo, ut aliquid fiat. Sic modo itineris curvi [<], flumen curvum fuit materialis causa, quia curvitas erat accidens materiae. Hîc vero, cum pars mittens videatur agere, recipiens pati, dicatur causa esse efficiens et materialis. Hart van ZwingliCor Swinglij non combustum.Memorandum est, quod Bredae legi in Lib. 1 Historiarum Thuani*), Swinglij cor, reliquo corpore igni consumpto, non potuisse comburi.
*) Thuanus (de Thou), Historiarum sui temporis Partis primae Tomus I, Parijs 1604, in-8, Lib. I, p. 65. [ 1604, fol.: p. 23, C; 1606, p. 25 (r. 3). Zwingli was in 1531 overleden.] |
[ 235 ] [ Fol. 97r ] 28 okt. - 11 nov. 1618 | [ v ] |
NatuurverschijnselenAqua aestate congelata.Thuanus, Lib. 5*) scribit in Anglia circa Novum castrum Umbriae lacum esse ("Myrtous" dictus est), cujus pars per aestatem semper concreta est, pars ne hyeme quidem congelatur. Eodem fere loco°) scribit in Carinthia, non longe a Clagenfurto et Villaco oppidis, x Kal. April. 1548 horarum duarum spacio per duo milliaria annonam pluisse, ex qua regionis incolae optimum panem confecerunt, qui ad Caesarem, cum [granis] siligineis coelo delapsis, perlatus est.
[ *) Ed. 1606, p. 148, r. 10.] [ °) Ed. 1606, p. 149, C. "x Kal. April" is 23 maart. Conrad Lycosthenes, Wunderwerck (Basel 1557), p. 523: 23 maart 1550. Andere afbeelding in: Herman Pleij, 'Cocagne, vreten en vasten', Literatuur, Jaargang 14 (1997), p. 6, uit W. L. Strauss, The German single-leaf woodcut (1975), p. 395.] ZiekteverschijnselenSymptomata non causas, sed morbos sequuntur.Quamquam Argenterius dicat*) symptomata quaedam a causis immediate produci, nullo morbo intercedente, mihi tamen contrarium videtur. Nam vapor vellicans cerebri membranas non minus solvit continuum estque vitium cavitatis, ut lapis in renibus: eo enim loco quo hic vapor est, vel spiritus, vel vacuum debet esse. Sic etiam color tunicarum oculi, visum laedens, est materia poris tunicarum inhaerens, vel harum corpusculis adnascens, vel perversa substantia in locum bonae substantiae perpetuo pereuntis succedens, eo modo quo caro spongiosa etc. succedit carni bonae in elephantiasi. Sic etiam ipse calor, cum sit substantia, morbum cavitati potest committere.
[ *) Opera, 1610, kol. 1580.] |