Aderen , muziek , warmte , luchtdruk , lichaam , Galenus , zonde , deeltjes , verhitting , getijden ,
atomen , koude , winden , harmonie , mens , resonantie
Tome I: 1604 - 1619
[ 140 ] 23 dec. 1616 - 16 maart 1618 | [ v ] |
AderenVenae majores cur non bene excludant vapores.Capio ad objectionem tertiam de febribus intermittentibus lib. de Febribus Heurnij*) addi posse in continuis febribus, quae in magnis venis stabulantur, et exclusionem vaporis aut tenuioris materiae putridae peragi posse, quia materia immobilis et non vivens ibi multa, quales sunt humores. Venis minoribus vero circumjectae sunt partes sensiles in quibus praecipue sita est vis excludendi noxij. Facilius enim punctae sentiunt, suisque fibris solidis, vitâ plenis, fortius expellunt, cum in magnis vasis proportio humoris ad partes corporis proprie dictas multo major sit.
*) Johannes Heurnius [>], de Febribus (Leiden 1598 [p. 42; komt voor in Cat. 1637, Med. 4to.4]; Leiden, 1610, p. 31 (col. a-b).. [ Zie over hem W. Otterspeer, Groepsportret (2000), p. 142-3.] KoortsFebris materia pauca.Focus febris videtur continere parum materiae peccantis in extremis venis: paucitas enim ex eo patet quod febris tertia saepe solvatur paucis eruptionibus ad labia etc.; paroxismi vero fiant auctâ iterum materiâ quam fomes praebet. Augetur enim quia in foco remanet crassior pars materiae peccantis quae affluentem materiam a relinquis venis, propter ejus peccatum exclusam, excipit; solvitur tandem febris, crassiore illâ materiâ ad cutem etc. expulsâ, quae tota facile expellitur quia pauca est, ejusque vis ad peccandum morâ exoleta; ut in quibusdam excrescentijs fieri videmus, quorum facultas nutriens senio deficit. Sic enim unicuique rei viventi est senium pro bonitate substantiae, unde primo genita est. |
[ 141 ] | [ v ] |
Febres ordinatae fiunt ab humoribus sinceris non aliter quam fructûs maturitatem suam obtinent, qualitatem stimulatricem nacti; utque illi, appositâ ad radicem arboris calce, citius crescunt. Aut alio modo, si humores peccantes multis de causis, suos paroxismos maturant et protrahunt. MuzieknotenNotae ejusdem quantitatis non omnes aequaliter a se invicem removentur.Scripsi antehac [<] in musicis esse aliquam pausam inter jam elevatam manum ejusque depressionem, atque etiam inter jam depressam et ejusdem elevationem, ita ut omnes notae unius pulsationis ad invicem aequaliter non distent, sed quae nunc ultima est in manûs elevatione, a prima quae illam immediate sequitur, majori temporis intervallo remota est quam singulae ejusdem elevationis a sibi invicem. Hoc, praeter ea quae alibi [<] dicta sunt, patet, quia dum vocem canimus, nullas notas prae oculis habentes aut etiam in medium versum aut regulam incidentes, debitam pulsationem observamus, solo auditu principium et finem elevationis et depressionis percipientes, quod fieri non posset, si omnes notae aequliter eodemque modo ab invicem distarent. Erramus vero duntaxat in hoc, quod elevationem aliquando existimemus esse depressionem et contra, unde sequitur pausam inferiorem esse superiori aequalem, distantiasque notarum depressionis esse aequales distantijs notarum elevationis. [>] Ratio cur praeceptoribus musicis praescripta est mutatio notarum la et sol in re ascendendo, descendendo vero mi et re in la, haec videtur, quia vera mutatio quae alibi [<] a nobis explicata est quaeque in multis canticorum se invicem sequentibus fugis manifestavit, in quibus secundum regulam praescripta mutatio requiritur, quae identitatem fugae inverteret si observaretur quia vera, inquam, ratio observata difficilis est, multisque praeceptis constat, haec vero facilis et quam proxime veritati respondens. Nulla enim praecipitur mutatio, nisi cantus infra ut descendat, aut supra la ascendat. [>] Inveniuntur quidem non raro quatuor fusae sibi invicem junctae, ita ut falsam quartam faciant, viz. fa sol la mi, sed credo haec poni ita transitionis, non diminuationis gratia. |
[ 142 ] | [ v ] |
AfzuigkopCucurbicula totius corporis sine igni.Si cucurbitulae*) toti corpori adhibitae prodessent, posset eodem loco fabricari incessus, in quo homo sedeat, sitque circa collum linteis madidis, aut alio modo, clausus, ita ut nihil aeris extrinsecus ingrediatur; foramen vero habeat aliquo loco per quod aerem instrumento exsugas, in cujus exsucta loca e corpore impuri spiritûs succedent, si corpus sit perspirabile. Aegerque interim naribus et ore spiritûs puros morboque contrarios hauriat.
[ *) Cucurbitula: kop voor aderlaten, vgl p. 22.] Warmte trekt aanCalorem attrahere probatur.Calorem attrahere*) etiam hinc patet. Si enim quis igni assideat, ita ut ipse valde calescat, pedes vero ab igni non tangantur aut minus possint calere, magis frigescent quam si non assideret igni. Sic etiam qui plantis superstat hypocaustulo, plantae quidem calescent; superiora vero pedum magis frigescent quam si plantae non calerent. Trahit enim calor unius partis tenuem calorem alterius partis ad se, non aliter quam magnus ignis minorem extinguit. Neve quis existimet videri nobis tantum magis frigescere superiora pedis comparatione plantarum, poterit id experiri uno pede hypocausto insistens, altero vero libero: ipse enim sentiet superiora pedis qui hypocausto superstat, magis frigere quam pedis alterius superiora. Quod etiam tactu manuum propriarum, vel alterius cujusdam, explorare est.
*) Vgl. pp. 102, 123, 133, 137. [En p. 145, 149, II, 346.] Lucht druktAer quantum premat aquam in vase aut fistulâ.ab sit vas perforatum; fistula e, cd vas aquâ plenum. Pressum autem vas ab cum fistula e in circumstantem aquam, ita ut fistula vas cd subiret, ab vero plenum aere ast tantum non valvas premens ut aqua circumstans credo tantum premere aerem ab hicque aquam in cd, ut extra fistulam e saliret. Unde concludo non altius aquam ab aere premi quam aqua, aerem premens, illius inferiori superficiei superior est, quantumlibet magna, quia aqua in fistula consistens, semper tantae superficiei occurrit quam aer premens, quoniam aer aquae immediate jungitur. VormForma est harmonia partium.Cum forma rei, posita re, ponatur, neque sola posset consistere, sequitur animam rationalem non esse formam logicam hominis, sed apta connexio et harmonia animae omniumque partium corporis. Anima igitur est pars materiae hominis, continetque partem formae. Sic etiam caput, venter etc. sunt pars materiei continentque partem formae quia illa etiam apte connexa sunt, quoniam ad illas partes attinet. Sic materia baptismi est aqua, prolocutio et actio; legitimo vero eorundem administratio est ejus forma: prolocutio enim baptismi, nec anima hominis, sunt formae, quia per se aliquando consistunt; mortuo enim homine, anima in coelo est solitaria, verbaque baptismi etiam a psittaco possunt proferri. |
[ 143 ] | [ v ] |
LichaamAnimari materiam superfluam, in homine bonum.Praestat materiam superfluam in corpore humano animari quam putrescere, inquit Avicena apud Riolanum*). Ratio est quia ab ijs melius concoquitur, disponitur et attenuatur, non aliter quam menstruum in utero morâ inficit, quod tamen gravidis in infantem insumitur: picant [>] enim mulieres primis mensibus duntaxat, inquit Riolanum°).
*) Particularis methodi medendi Sect. III, Tract. II. cap. 38 (p. 507), in Opera Omnia, 1610 [<]. [ In ed. Par. 1598 (komt voor in Cat. 1637, Med.8vo.20), p. 139.] °) Zie van dezelfde verhandeling Sect. III, Tract. I, cap. 5 (p. 477 van ed. 1610). [ "Picant gravidae ..."; ed. 1598, p. 101.] Molestiâ quâdam in corpore obortâ, quaeri posset quî sponte sanescit, nec potius perpetuo in pejus degeneret. Respondendum naturam suis fibris, rationem nervorum habentibus, noxium excutere, bonum vero attrahere, atque, etiamsi nullo intellectu id agat natura, agit id nihilominus nobis nescientibus, cum sensum moveat non aliter ac si quid corpori extrinseco incideret, quod manibus aut contractione cutis removemus. Nec putandum est omnia quae sensus movet, manifesto nobis animadverti. Inest enim multis partibus intrinsecis analogum quid sensui; nam cum sensus manifestus nihil aliud sit quam solutio harmoniae, sibi invicem ex omni parte cohaerentis, quidni in nobis fierent particulae privatae inter se tam affabre cohaerentes, ut simile quiddam toti corpori operetur? Talis sensus est bestiarum et multo magis insectarum, quae parvâ certe animadversione noxium excludunt; maxime vero vermes et animalcula in nobis nata, quae nulla societate quam nobiscum habent, moventur. Praeterea minor saepe est affectio quam quae a nobis comprehendatur, quae nihilominus harmoniam corporis movet, multo subtiliorem nostris sensibus. Haec se illâ exonerat, nobis propter sensûs tarditatem non sentientibus, nec se aliter liberat natura quam affectus pulmonibus etc.: respiratio tenditur, citatur aut quovis modo pro necessitate alteratur, nobis naturae nullo modo hac in re imperantibus. Similiter si quid os ventriculi etc. pungit, afficitur seque contrahit atque hoc pacto spacijs circumcirca dilatatis, spiritum primum fugâ vacui attrahit, qui locum calefacit copiâ inscitâ materiamque doloris magis magisque excitat. Atque jam pergit attrahere spiritum vicinum verum calore, dum materia dolorifica sit consumpta desinatque os ventriculi se contrahere atque in locum pristinum devolvatur spiritumque attractum propellat suo interventu. |
[ 144 ] | [ v ] |
Cum in pica homines terram, carbones, calcem etc. comedant et desiderent, necesse est menstruum vel alium quendam humorem ibi ita mutari, ut praedictos cibos aliquo modo referat, sitque ventriculo vel partibus circumjectis ita annexum, ut semen quodvis terrâ conditur, atque inde simile alimentum sugat osque ventriculi talibus partibus privet quas terra, carbo et calx optime restituere possint; non quod id, secundum Anaxagoram, ab omnibus omnino rebus componatur [<], sed vitiosus humor illud ita excavat talibusque poris perforat, ut praedicti cibi aliqua saltem sui parte eos suavissime repleant. Cum, inquam, haec ita sese habeant, ne miremur amplius in abscessibus quidlibet gigni, quod naturae nostrae non magis est dissimile quam terra, carbo aut calx; perforatur autem in pica non solum os ventriculi, sed etiam palatus etc., ut aliquo sensuum innotescat cibos praedictos restitutioni aptos esse. |
[ 145 ] | [ v ] |
KoortsenFebres compositae aut nullae aut rarae.Galenus, Lib. 2, cap. 7, 8, 9, 10 de Crisibus multa scribit de febribus compositis, id est diversarum specierum simul incidentibus. At mirum foret quartanam eodem tempore cum tertiana oriri vel cum quotidiana, nec potius aliquot dies ante vel post illam. Quod si tamen aliquando fiat, est ex raro contingentibus, quia nulla ratio est cur quartana vel quotidiana emergeret circa tempus, quo tertiana affligit, quam circa aliud quoddam tempus. Sed ratio non exigua videtur, cum duae aut tres tertianae aut quartanae aut quotidianae simul eveniant, quia corpus, cum est biliosum etc., facile plures unâ partes inficit.
*) De Crisibus Libri III [Ven. 1565, vol. 5; andere editie in Cat. 1637: Med. 12mo.9, misschien 1549]. Begin van de Galenus-studie; Beeckman citeert uit het Grieks vanaf p. 159. [ Overzicht in 'Ouvrages cités', T. 4, p. 296-298.] UrenGalenus horas ab ortu et occasu Solis numerat.Lib. 2, cap. 7 Galeni de Febribus ex ordine legens, manifeste deprehendi illum horas diei numerare a Sole ex Oriente, et Occidente illo horas noctis, cum id antea nescirem. Warmte trektCalor quomodo trahat.Calor attrahit [<] etiam hac ratione. Dilatantur calore pori alicujus partis. Cum autem totum corpus perpetuo contenta premat continuendo, non est absonum humorem, pressum in locum patentiorem, vijs amplioribus factis, detrudi, etiamsi concederemus partem calefactum non minus solito premere. ZondeDeus respectu Dei videtur autor peccati.Quaeritur an posito aeterno Dei decreto, ablatisque contingentibus, non sequatur Deum dici autorem peccati, nam dicunt theologi actionem omnem a Deo perfici, non solum generalem, verum etiam individuam. Ponamus igitur hominem aliquem occidere bona intentione. Occidere est actio externa, intentio bona actio interna, atque utraque pars actionis totius. Haec actio tota, quantum in ea inest actionis merae, est Dei opus. Ast etiam haec actio dividitur in duas species, viz. occidere hominem bona intentione cum jussu magistratûs et absque jussu magistratûs. Utraque haec species, praeter generis opus Dei, requirit adhuc aliud opus Dei, quo determinantur in species, cum Deus dictus sit etiam autor particularum actionum, estque necesse ut duae hae posteriores conditiones actionis inter se differant, ut species constituant. Deus igitur est autor occisionis bona intentione et specierum, viz. occisionis bona intentione cum jussu magistratûs, et occisionis bona intentione absque jussu magistratûs. Prior actio bona est, posterior mala, quamquam a priore non differt nisi particulâ "absque jussu magistratûs". Omnes igitur partes actionis sunt a Deo, nullaque particula homini propria relinquitur. Deus igitur author est hujus peccati et homo nullo modo reus. Nam si anomia dicatur homini propria in illa actione, sequeretur Deum huic speciei generalis actionis nihil superaddere, nec determinare in speciem, cum anomia nihil aliud sit quam particula illa "absque jussu magistratûs". |
[ 146 ] | [ v ] |
BlaasVesicae villi non excernunt urinam, sed musculi.Dicunt medici in vesica villos quosdam esse, quorum officium foret urinam ejusque reliquias vehementer expellere. Ast si quis diligenter attendat dum mingit, non videbitur vehemens haec expulsio reliquiarum opus membranae vesicae, sed ejus loci qui et semen excernit, nam post minctionem vesicam solis circumjacentibus musculis premimus. Sentimus enim pedetentim dictas reliquias in anteriori pelli, quae demum subito excernuntur. Quod autem pedetentim in principio versus anteriora procedat, videtur indicare non esse motum vesicae. Hic enim foret subitus, qualis ventriculi est in singultu. Cum vero urina jam in ulterioribus locis pervenit, non aliter excernitur quam semen quod in vesica non meat.
Cur vero ante fluxum vesica non excerneret? Si ulla facultate foret praedita, vesica, supra modum plena, non potest exonerari, non quia villi vesicae, sed musculorum circumpositorum nimium, extenduntur. ScheurbuikScorbuticorum erectorum respiratio difficilis.Forestus*), tractatu de Morbo scorbutico, scribit eo laborantes, erectos, difficulter spirare, decumbentes vero interdum se sanos esse existimare ac omnino motu supra modum difficilius se habere. Hujus ratio fortasse est, quia humor melancholicus, cum sit crassus, ac propterea densus, pressus non redit. Premuntur enim venae et arteriae per motum spiritûs, copiosius a cerebro descendentis in totum corpus, cui caeteri humores rariores existentes cedunt; nec propterea pressi, pectus premunt, Hic vero humor, vasa non quidem ibi distendens, attamen, ut caeteri solent, implens, superveniente spiritu nihil ejus nec recipit, nec ullatenus in se considit, unde pressus ipse quoque sibi circumjecta premit, non aliter quam baculus una parte protrusus, etiam altera sua parte cedit; nec ut spongiae partes invicem possis magis appropinquare, ita ut pressa spongia non statim loco cedere cogatur. *) Pieter van Foreest, Observationum et Curationum medicinalium ac chirurgicarum, sive Medicinae theoreticae et practicae Liber XIX et XX (Leiden 1595) [p. 353]. |
[ 147 ] | [ v ] |
Volle vatenPlenitudo vasorum quî fiat.Plenitudo vasorum hoc pacto videtur produci. Crudiores humores sunt cum primum in venas rapiuntur; ibi arte calore coquuntur rarioresque disjunctioresque fiunt porique augentur capiuntque majorem locum. Atque hoc pacto vasa distenduntur, poris vero jam factis caloreque qui illos fecit, avolante. Particulae humoris nudatae distantiam ab invicem, quam calor effecit, retinent, non aliter quam quaedam pruna et poma cocta, vel igni admota, etiam frigefacta majora apparent. Hoc pacto poris factis, tanquam loci sunt quibus denuo ex ventre nova materia recipiatur, quae iterum cocta, vasa magis distentat. Atque ita plenitudo perpetuo increscit, quando minus ab habitu corporis trahitur et digeritur quam pori materiae coctae majores sunt poris materiae incoctae et primo in venas venientis. Jong geleerd, oud gedaanLinguae extraneae pronunciatus difficiles. Cur.Quî fit homines esse aptiores ad agendum, exempli gratia linguam loquendo, cum in juventute assueverunt? Quia instrumentorum pori et propterea formae, cum membra sunt mollia, facile formantur. Alia autem dispositio, et particulariter oris, gallicae linguae apta quam belgicae. Quae enim alia ratio foret adultos vix unquam extraneam linguam cum accentuum proprietate posse addiscere, etsi plus temporis ei discendae consumerint quam illi qui in pueritia didicerint? Similis est historia Cardani*), cujus canis uno mense didicit quod hujus mater semianno discere non potuit: poris enim instrumentorum in matre formatis ut apta forent huic arti, peperit canem similibus instrumentorum poris formatum, atque ita ad artem ab initio aptiorem. Ubi vero partes corporis maturuerunt, aliquo modo quidem diuturnitate mutantur, sed vix unquam perfecte, accentumque cum molestia pronuntiant, quia particulae quidem flectuntur, sed, ut lamina chalibea flexa, ad pristinum positum redeunt.
[ *) G. Cardano, De subtilitate, Par. 1551, p. 193: "Semestri spacio temporis sic canem erudivi, ut nec puer docilior videri posset". Context: hoe honden te leren iets te brengen, honger is nodig, leermeester is de buik, volgens Persius (Sat. I, Prologus, r. 11): "Venter, negatas artifex sequi voces" (bij Cardano: 'aedi' i.p.v. 'sequi'), in het Engels van M. Madan, 1829, p. 207 ]
Cardano, De rerum varietate, Bas. 1557 (octavo), p. 392 en Bas. 1557 (folio), p. 220): "Et catula mea patre & matre genita assuetis ferre, lapides & ferrum in octo diebus ferre didicit: mira res, cum alium canem vix bimestri spacio, & magno cum labore edoceas". Context: "quoniam ... vestigia consuetudinis, velut in cera formae, inhaerent in animalibus." Beide werken van Cardano komen voor in Cat. 1637: 8vo.2, 3.] DeeltjesCompressio rerum cur fieri nequeat.Fit in multis rebus quae mutantur, ut majorem locum priore contineant, velut aqua, cum in vaporem, oleum in ignem abit; nullaque vi prementis eadem haec materia ad pristinam loci parvitatem possit comprimi, cum tamen nihil extraneum intervenerit. Sic argentum aqua forti solutum, nulla vi premente, sed sola fusione, redit ad antiquam contractionem. Ejus rei ratio est, quia partes rerum vel aliam formam externam acquirunt, ut in argento dicto, vel quia solvuntur ejus partes quae invicem ingrediebantur, solutaeque alium situm requirunt quae invicem non respondent; qui situs comprimendo non mutatur, non aliter quam acervi lapides aliarum rerum, quae ita dispositae sunt consilio ut minimum locum capiant, tamen, si inordinatim proijciantur, multo majorem capient. Cum autem partes sint innumerabiles, facile est solutio unius particulae, non aliter quam in mechanicis instrumentis quae multitudine rotarum et dentium constant, unius dentis motus ab imbecilli vi perficitur, atque ita tempore levissima vis gravissimum pondus promovet. Sic ignis modice ollâ aquâ plenâ et conclusâ subiens, etiamsi ignis motus non est velox, admodum surgit pro ratione effectûs qui sequitur. Nec penetratio violenta est, tamen illi facillime ollam parvam suis particulis penetrare atque unicam particulam aquae rarefacere, quae non numerabilis pars est aquae conclusae. Atque ita iterando olla[m] distendit et tandem disrumpit, plurimâ aquâ in vaporem mutatâ. |
[ 148 ] | [ v ] |
Glasschilfers, steen, gifAcumine duro venena constant.Si vitrum comminuas in minimas partes, ita ut laevissima sint, assumptum tamen hominem occident; silices vero si ita comminuas, parum damni, si assumas, adferent. Cum vero vitrum et silex solo acumine, id est formâ quantitativâ, differant, vides etiam oculis a formâ venenum pendere: acutae enim et durae sunt partes vitri, obtusae vero et molliores silicis. ErgernisIrasci docentem non decet.Qui aliquem juditio aliquo pollentem docet, subtiliusque inquirentem indignatur, hic ipse suam ignorantiam rei, quam profitetur, ostendit, ut Galeno contigit Lib. I de Elementis*).
*) Waarschijnlijk over de debatten van Galenus [129 - 199] tegen Democritus, Epicurus en Asclepiades (Bithynië [124 - ca. 40 v.C.]) en hun atoomleer, zoals in 'Peri kath' Hippokratèn stoicheiôn biblia b' (de Elementis secundum Hippocratem Libri II) [Par. 1546]. [ Deze namen staan niet in Galens bookes of elementes, London 1574, lib. 1 (de laatste wel in lib. 2). In lib. 1 (p. 2v): "a foolishe opinion ... that there is one Element of man, or of all thinges vniuersal ... Thales, Anaximenus, Anaximander, & with them Heraclitus ... against them wee muste not dispute". Zie ed. 1546 (Grieks), p. 11, r. 7: "Thales ...", en p. 10, r. 24-25: "èlithios doxa kai tôn phusikôn philosophôn, kai tôn iatrôn", dwaze mening. Greek ligatures: zijn te vinden in: Alphabetum graecum, Par. 1528 (meer: Par. 1543, nexus), Rudimenta Graecae linguae, Francof. 1582.] VerhittingFebris et lassitudinis differentia.Galenus, de Morborum causis, cap. 2 [f. 6v, E12], dicit lassitudinem vocari cum corpus motu incalescit. Calor vero in totum corpus non penetrat; sic ira est caloris intentio circa cor, at si in totum corpus dispergitur, febrim vocat. At calor in ira et lassitudine per totum corpus spargitur a corde procul dubio, ut ex pulsu videtur. Sed forsitan febris non est dicendus, nisi calor increscat. In lassitudine vero et ira quiescente in homine, calor cessat statim, nec ultra augetur. Incrementum immediate pendet ab ipso moto vel ira, dum fiunt; verum quomodo calor ita accenditur ut increscat? Dicat aliquis: non aliter quam candela quae accensa vim, obtinet subjectum suum ulterius incendendi. Fumus vero excitatur quidem, sed causâ remotâ: per se alium fumum non creat. Quid igitur, calore corporis accesso, erit finis caloris? Subjecti vel materiae aptitudo ad incendium tamdiu autem adest, quousque non satis miscetur reliquarum materiarum vapore non incensibili, propriaque incensibilis superat. VoedselAlimentorum abundantia officit calori. Cur.Cum dicit Galenus, cap. 3*) de Morborum causis, alimentorum abundantiam officere calori, intellige calorem in nobis fluere ex alimentis, non aliter quam flamma ex sulphure ardente. Si igitur vas, paucis et parvis foraminibus patens, dimidio sulphure repleas, et incendias, melius ardebit quam si postmodum plus sulphuris affundas, quia spiracula non sufficient tantae flammae. Ergo suffocabitur, vel obscurius ardebit. Pars autem formae potest esse talis, ut superficies sulphuris quae sola ardet, major sit, unde major flamma, vel aequale manente intrinsecus aer sit minor duntaxat; in corpore nostro et minor est alimento abundante aer intrinsecus estque superficies ardentis materiae major.
[ *) 'De causis frigidi morbi', 2e regel: "ciborum potuumq; quantitas ac qualitas, stipatioq;".] |
[ 149 ] | [ v ] |
VlamCalor qui calorem extinguat.Eodem loco*) dicit Galenus ignem majorem minorem compositum extinguere flammamque minorem dissipare. At non est verisimile cum positus addito igni calor augeretur materiaque citius consumeretur. Trahit igitur, ut alibi dictum [<], ignis major minoris flammam; Solis vero radij, cum minus calent flammâ mixtâ cum flammâ, probabiliter hanc obtundunt quia separant flammam, ipsique minus calidi se medios faciunt, fitque in eodem loco minor caliditas. Necesse igitur est ut calor qui calorem extinguat, sit alterius naturae, id est ut eodem loco minus contineatur hujus quam illius. Sic fortassis Saturni calor [<] ejus naturae est, ut magno loco paucus contineatur, ac propterea expellit, cum ipse plurimo loco egeat. Ac tametsi speculis ardentibus etc. radij aliquando possint cogi, attamen non obstat quominus non coacti, nitantur majus spatium possidere quam calores alij. [>]
[ *) Cap. 3, p. 7, C 14.] Niezen en hoestenSternutamenti et tussis etc. modus sive ratio.Sternutamentum et tusses, de quibus Galenus, de Causis sumptomatum, Lib. 5*), videntur a facultate nostra produci hoc pacto quo alibi [<] dictum est omnes particulas corporis habere vim latentem, quam partes externae manifestam obtinent. Colligit igitur natura spiritum vel particulam, ubi requiritur primum, dilatando collectoque hoc comprimit; atque ita tussiendo et sternutando noxiam excludit, partim absque ope musculorum, viscerum substantiâ dictum motum latenter perficiente, partim vero musculis adjumentum praestantibus.
*) ... [Galeni omnia quae extant opera (Ven. 1565) vol. 4, Lib. 2, cap. 4.] LichaamswarmteCaloris in homine attenuati ratio.Moderatus calor in corpore humores, ut decet, attenuat perque poros transmittit. Major vero calor plus attenuat quam transmittit, ideoque partem distendit. Minor autem calor non sufficienter attenuat, ita ut vapor spiracula non possit penetrare, atque idcirco etiam distendit. At minimus calor non magis distendit quam lagenam vitream, aquâ plenam, ignis paucus disrumpit. [<,>] SmaakSaporum ratio.Galenus, Lib. 4 de Simplicibus medicamentis [cap. 22], probat saporum elementa, id est ex vaporibus, certo posse concludi superabuntiâ elementorum ex quibus mixta constant. |
[ 150 ] | [ v ] |
At non credo, si constent quibusdam elementis, composita certo sequi saporem qualitatum. Aqua enim 'apoios' est; sic et aqua calida. Praeterea multa sunt insipida, calida, frigida, humida, sicca; sapida vero sunt omnia quae aliquam corpori nostro compositionem similem adepta sunt, id est cujus cavitates et asperitates cavitatibus et asperitatibus ita respondeant, ut ea suaviter nos afficiant. Alia vero nos quidem afficiant, sed insuaviter. Quae vero ita sunt mixta ut poris nostris non respondeant, non magis afficiunt nos quam aqua simplex stannum, aut mercurius chartam. SidderingTremor quiescentibus, cur interdum subitus.Non raro accidit, dum in mensa dicuntur preces, membra nostra valido concussu moveri, quem motum ad palpitationem Galeni, Lib. 5 de Causis sumptomatum [Lib. 2, cap. 2, p. 20v, F4], refert. Quiescentibus enim nobis collectus vapor in musculis aliquibus hos intendit et simul exilit corpusque videtur refrigerare. Hic vapor, cum ante preces magis moveretur, magis attenuatus per spiracula latenter excutiebatur; jam vero quiete densior factus, nec perpetuo motu expulsus, haerens ibi colligitur subito, cum materia vaporis sit velox. Illi vero, qui preces dicit, hoc non accidit atque tam livida causa, quia loquendo pergit ut antea moveri. Gal., cap. 2 de Causis sumpto., Lib. 5, de tremore loquitur. His haec addantur. Cum membrorum alium situm natura aliter perficit, exempli gratia facilius brachium modice elevat quam summe et extensum, nititur natura brachium attollere alte. At gravitas brachij, cum altior est, major fit, vis minor, ergo cadit non totaliter, sed eousque quo natura gravitati praevalet. Sed brachium in motu existens ultra punctum, in quo vis naturae et gravitas brachij aequalia sunt (ut solent res motum cadendo intendere), cum vero naturae vis multum praevalet brachio, infra hoc punctum aequalitatis existente, iterum attollitur atque id quidem supra punctum aequalitatis, quia id, quod movetur, non quiescit nisi impeditur. Punctum autem aequalitatis vim quidem habet brachij ibi quietem servandi; si jam ibi quiescat, sed non ubi movetur. Simile huic rei accidit quod organis templorum, ubi vocem tremulam sonant omnia: est in via aeris res quaelibet laminae similis, quae ab aere impulso redita, iterumque redit, atque hoc pacto tremit. [>] WarmtegradenCaloris gradûs unde fiant.Gal., Lib. 5, cap. 5 de Simpl. med. fac., dicit quaedam calorem nostri corporis non intendere, sed substantiam augere. Volo subintelligas caloris. Nam non videtur absurdum temperatum dici oleum, quia ut vestimentum corporis calorem conservat, aut potius quia calorem aequalem corpori nostro continentia, temperata vocantur. Calorem dico non magis densum, sed quanquam multitudo caloris augeatur, manet tamen eadem caloris species. Forte enim unusquisque calor suam raritatem partium desiderare natus est, ut ante [<] de calore Saturni dubitavi. [>] |
[ 151 ] | [ v ] |
OorzakenCausae rerum tantum manifestarum quaerendae.Causae quaerendae sunt rerum tantum manifestarum. Alias enim fit magna nugacium causarum confusio, nec certa ars potest statui, cum alij videantur repugnare. [<,>] GetijdenFluxus et refluxus quomodo a Luna.Certum est mare ad Lunae cursum moveri atque iterum plenilunio et novilunio mare esse altius. Quae igitur hujus ratio? Cum omnis vis fiat contactu*), procul dubio exit e Luna aliqua substantia quae sese cum aqua miscet vel tumefaciendo, vel attrahendo eam. At cur id fit manifestius in plena et nova Luna? Quia plenâ Lunâ radij Solis, a tota medietate Lunae reflexi, Terram percutiunt, quia lunaria corpuscula solventes, secum rapiunt, vel soluta liberius exire faciunt. Novâ vero Lunâ infra Solem existente corpusculisque circumcirca Lunae corpus volitantibus, ut etiam apud nos fit, Solis radij illa secum ducunt parantque illis viam ad nos, suntque illic vice venti qui calorem et caetera tenuia eo jactat, quo ipse vadit. Certum etiam videtur Lunam deficientem frigus adducere. Hoc fit quia tum ante Luna oritur mane. Cum enim astrum aliquod alij praecedit, praeoccupat loca terrarum radijs vacua, seque jungit quam proxime corporibus, etiam particulis aeris, ita ut astrum sequens sola spacia inania replere possit, unde, propter defectum fundamenti, ejus radij extemplo evanescunt. Prioris vero astri radij hoc ad haec supra horisontem existentes, perpetuo similes suos radios, corporibus mixtos, fovent; ubi vero occubuit hoc, secundum astrum quidem occipit vincere, pellitque priores radios, non amplius nutritos a corporibus. At cum jam victoria potitur, ipsa quoque occidit suos radios, absque nutrimento relinivit, qui paulo post, et per se perque aliud quoddam sequens, pereunt. *) Dat elke krachtwerking contact vereiste stond voor Beeckman vast. Vgl. pp. 24, 36, 101. OneindigheidInfiniti et finiti contemplatio.Si quis dicat nos undique in medio universitatis consistere, mirabimur, atque absurdum videbitur, nos miliaria multa progressos, non plus spacij post nos relinqui quam ante, quae cogitatio necessario prae se ponit extrema, ergo nihil infinitum. E contrario vero absurdum videtur nos quodvis spatium progressos, nihil spacij restare ad peragrandum, sed credimus semper quoddam restare, quae cogitatio rursus carentiam extremitatis ponit, ergo et infinitum. Utroque igitur probatum est esse infinitum, et non esse; ergo infinitum superat captum nostrum, ergo id ipsum est Deus: Dei enim omnia sunt. Ejusmodi tale etiam est Trinitas etc. |
[ 152 ] | [ v ] |
TremorTremoris ratio Galeni.Gal., Lib. de Palpit., convul. etc. [cap. 3], dicit in tremore motum qui deorsum fit, motum qui sursum fit, recipere absque extremitatum motu. Sed dum adhuc fiunt, et cum in uniquoque membro multi sunt musculi, cur non liceat dicere unum musculum deorsum moveri cum alius sursum movetur; et sic etiam in diversis membris contrarios motûs fieri eodem tempore atque hunc tremorem denominatum esse? [<] WarmtegraadCaloris gradus quî similem gradum non augeat.Quod ante [<] dixi calorem similem similem non augere, id similitudine aquae credi potest. Aqua enim aquam non facit magis humidam, sed, si oleum aquae misceas, vides humiditatem esse alterius generis, cum oleum plus loci occupet et compositum fortassis sit humidius aquâ simplici. Sic etiam, etsi similis ignis simili mixtus videatur calorem augere, id fit forsitan quia facilius propter tenuitatem cogitur et plus loci calefacit; at quando locus calefaciendus calore plenus est, nec admixtus calor cogitur. Cur non idem contingeret quod jam dixi, in aquâ aquae mixtâ, id videre est, cum calido corpori aquae calidum medicamentum applicamus, corpore pleno ejusdem caloris existente, et cum Saturnus suo calore aerem impleverit, quam facile reliquarum stellarum calorem arceat, utpote qui forte parum violenter irruit. Hoc fortassis manifestius erit in diversarum materiarum flammis ut eicken ende wilgenhout, etc., quorum calores multum differunt. Sic stipulis accensis, etiam quam plurimis ac maxime contiguis, nihil profeceris in quibusdam rebus, sed alijs fornaci injectis duriore substantiâ et quantitate minore, vel corporis, vel materiae, calefeceris tremore et operâ minore. AtomenFigurae atomorum sunt quatuor.Figura sola rerum et tactu et ratione est comprehensibilis, nam reliquae qualitates non intelliguntur nisi sub specie figurarum. At calor, frigus, humiditas, siccitas tactu apprehendentur absque specie figurarum, tametsi intellectu solâ figurarum ratione videantur. Unde verisimiliter concluditur omnes omnino rerum differentias ex figura atomorum petendas esse; et quia dictae qualitates solae tactui sunt subjectae, omninoque quatuor tantum corpora simplicia, in tota rerum natura, terram, aquam, aerem, ignem animadvertimus. |
[ 153 ] | [ v ] |
Videntur haec primo a materia prima primae differentiae constitui, ita ut non plures sint differentes figurae quam quatuor; ergo quatuor atomorum figurae constituunt quatuor differentias, non solae quidem, sed invicem ita mixtae, ut unius quantitas tantum reliquis excedat, ut nullum mixti genus fiat. Sic aqua, ut sit fluens, eget calore; sic aer, ut possit comprimi, eget compositione; sic etiam ignis et radij, ut faciant differentias colorum refractione et reflexione. Fissi et secati occultarum qualitatum natura ex his quatuor figuris constat; nam aut elementa ipsa sunt aliquo modo composita. Ex his temperamenta rerum constant; id est ubi plus ignis, id est calidius, et sic in caeteris, at diversi sitûs. Horum primorum corporum constituunt rerum formas et naturas. Fieri enim potest ut duae res aequalibus constent portionibus corporum ignis, aeris, aquae et terrae, suntque tamen dissimilis naturae. Nam hisce sita est ignis particula inter terram et aerem, et etiam inter aerem et aquam, omninoque multae sunt quatuor simplicium figurarum in una linea dispositarum aut in forma cubi redactarum, positurae diversitates. In plano igitur haec quatuor elementa sunt quatuor hae figurae; ad formam quadrati disposita, dant sexdecim differentias, ad formam vero cubi 64. Raritas autem et densitas ex hac differentia etiam necessario sequitur: aliter enim ab invicem partes destitutae sunt, si ignis est medius inter terram et aquam quam si sit medius inter aquam et aerem. Raritas enim eadem non infert eandem naturam et formam: fieri enim potest ut duo cubi toti sint ejusdem raritatis, qui in singulis suis partibus tamen differant. Raritas enim et densitas ex totius cubi quantitate, forma vero ex diverso situ spectatur. Nec hinc certo probatur nullam aliam figuram praeter ejus quatuor in atomis esse, sed saltem non plures requiri; imo si plures sint, tam paucas esse, ut peculiare elementum non possit constituere unum earum aliquod genus. Nam praeter quatuor primas qualitates, alia nusquam in corpore simplici, ab aqua, terra, aere, igni diverso, reperitur. Lux enim ignis est; sic etiam Sol ignis videtur, luce et proprie dicto igni magis mixtus. [>] TrekpleisterCataplasma quomodo phlegmonem accersant.Galenus, 11 Lib. Methodi [cap. 15], dicit cataplasma humores ad se trahere instar cucurbitulae et phlegmonem accersere. Id et forsitan fit quia pars mollior fit, unde omnibus partibus continentibus aequaliter contenta prementibus, haec propter mollitiem maxime cedit, et imbecillior ipsa fit resistendum reprimendo, etsi non negaverim etiam calorem attrahere ut ante saepe [<]. His adde vim naturae, quae sibi adversa expellit; unde haec pars imbecillior etiam excrementiora recipit. |
[ 154 ] | [ v ] |
AderenVenae quo pacto noxia expellant.Expellere venae hoc pacto dicuntur. Cum quid eas pungit, excutitur illud atque unâ totum sanguinem premunt. Sanguis vero, quia villis suis cohaeret, non expellitur, ast aliena materia nulli cohaerens exprimitur. Idque vero in cute autor est omnium pustularum; externa enim internis sunt imbecilliora ideoque minus ipsa renituntur. Cum autem in plethora venae nimium implentur, non premunt magis quam vesica, exonerantes musculi supra modum plenam; sed si qui humores eveniant, id fit proprio humorum motu, aut partium, circa venas plenitudine lacessitarum, pressu. JeugdIuventutis incipientis signum.Cum Gal., Lib. 1 de Tuenda sanitate, dicat*) propter siccitatem totius incrementum impediri atque tum in latum corpus augeri et stabiliri, optimum cujusque individui juventutis principij signum, erit incrementi cessatio.
*) de Sanitate tuenda Libri VI, Lib. I, cap. 2 [F9]. KoudegraadFrigoris gradus primus quartum non emendat.Cum corporis aliqua pars etc. quatuor gradibus*) frigidior facta est naturâ suâ, atque ad eam medicamentum applicatur unico tantum gradu frigidius, cur pars eo magis magisque frigescit, cum frigus duntaxat diminutum calorem appellaverim? °) Respondendum est ignem quem frigus appello, esse rariorem consistentiâ nostro corporis calore, ac propterea, raro illo igni corpus nostrum occupante, minus densioris ignis inest, ergo id nobis frigidius apparet. Jam vero id quod quarto gradu frigidum dico, habet partes suas frigoris conjunctas, ita ut parum caloris ijs sit admixtum; primo vero gradu frigidum habet partes caloris rarioris (quem frigus voco) minus conjunctas, quibusque plus densioris caloris (quem calorem voco) admixtum. Cum igitur frigus quarti gradus occupat partem aliquam, non adeo totam occupat, ut nihil caloris temperati vel reliquum sit, vel influat a reliquo corpore. Unde fit, si accedat aliquod frigoris sive primi, sive alterius gradûs, occupabit hoc praeterea loca ea, quae ante a residuo calore implebantur, atque ideo amplius pars frigescet, pluribus scilicet particulis frigore obsessis. Nam tametsi frigidum primo gradu habeat etiam admixtum calorem, cum tamen sint plures partes frigoris quam caloris, magis frigori partes opitulabuntur quam calori. At forsitan aliquis putabit frigus primi gradûs eo differre a frigore 4 gradûs, quod partes ignis hujus in se sunt rariores, absque alienorum mixtione consideratae. Sed hoc non facile dixerim, nam inde sequeretur frigus primi gradûs frigidum quarto gradu emendare. Misceret enim caloratio partis plures particulas ignis, magis ad temperiem accedentes, quia magis a frigore quarti gradus quam a temperato calore differet. Idcirco dicendum est paucas esse differentias ignium in se consideratorum, sed multas prout alijs substantijs miscentur. Imo duae tantum fortassis: una, quae calor, altera quae frigus appellatur, utraque propter mixturam iterum multum differens, nisi forte ignium aliud genus frigoris contineat: non enim sunt quidem multiplicanda entia, id est atomi, sed tamen etiam nulla sunt praetereunda. [ *) Op p. 276 staan 4 warmtegraden van geneesmiddelen uitgelegd als samenstellingen van 4 warme delen en resp. 3, 2, 1, geen koude delen.] °) Vgl. p. 98, 99, 132, 134. [<,>] |
[ 155 ] | [ v ] |
Duo ergo sunt genera frigoris: unum quod vocatur absentia caloris, quale excitatur Sole a vertice nostro recedente, alterum positivum, cujus substantia est rarior calor aut ignis, quale a Saturno et stellis frigidis ejaculatur. Illud in saebo indurato conspicitur: propter absentiam enim ignis, substantia capit minorem locum saebo fluido. Hoc forsitan in glacie: haec enim capit majorem locum aquâ ex quâ constat [<]; praeterea perhibetur aqua abire frigidior glacie. Quos si sit, fit haec absentiâ caloris, non positivo frigore. Ad haec etiam aqua subterranea aestate frigidissima est; quis tamen eam congelatam vidit? Quamquam non negaverim rationem excogitari posse quomodo glacies fiat solâ absentiâ caloris, ut antehac alubi feci [<], sed stellarum frigus plane positivum necessario est. WrijvenFrictio mollis, dura, multa, pauca, quomodo agant.Gal., Lib. 2. de Sanitate tuenda [cap. 3], multum disputat de frictionibus molli et duro, ast expediet fortassis subtilius considerare, cur mollis frictio mollem, dura duram carnem efficit. Corpus nostrum est in perpetuo motu, ita ut ab eo semper aliquid exhalet et adjiciatur. Si igitur, cum caro assurgit alterando, nullum impedimentum reperiat, corpusque molle sit, cui proxime adjungitur et facillime cedit cum caro sese explicat in quolibet motu suo (quales sunt expulsio etc. et qui ab intrinseco halitu causatur), necesse est ut mollissima evadet seque pro natura sua quam laxissime extendat. Si vero durum est quod cuti proxime admovetur, comprimitur atque in sese sidit, porique constringuntur, cum durum illud non cedat cuti pro natura sua sese explicanti. Aer igitur, mollissimum ambiens cum sit, mollissima corpora faceret si nudi incederemus atque ille semper temperatus foret. At cum non sit, ab intemperantia ejus nosmet tegimus vestimentis, quorum molliora indusia mollius corpus faciunt, duriora durius. Cum ita se haec res habet in quiete, propter continuum motum duntaxat alterationis in corpore nostro, multo magis mollis et dura frictio praedicta efficient: plus enim corpus movent, alterant et explicare se causant. Pauca frictio plus quidem e corpore accersit quam nulla, sed plus etiam discutit; ac propterea non auget corpus, sed mollius saltem reddit tanto, quanto majorem motum ipsi addit quam in quiete obtinet. Mediocris frictio in quantitate adhuc molliorem reddit, sed quia plus accersit vaporis quam discutit, auget. Maxima frictio, propter maxime plurimam alterationem, mollissimum corpus reddit, sed gracile quia jam plus discutit quam accersit: unaquaeque enim particula suos humores retinet et tantummodo in principio, et pedetentim ad exteriora, attrahi permittit. |
[ 156 ] | [ v ] |
Wijn voor bejaardeNaturâ frigidis an calida admovenda.Gal., extremâ paginâ Lib. 5. de Sanitate tuenda dicit seni vinum conducere, omninoque censet frigidis intemperiebus calidum vinum propinandum, ideoque videtur scribere: "intemperies quae etiam intra limites sanitatis existunt", utpote cum senes, pro exemplo, producat. At quomodo igitur sibi constat praeceptum ejus: "similia similibus sunt conservanda", quia frigidus frigidis, calidus calidis etc. nutritur? An senibus vinum conveniat tantum ratione partium subtilium ad excrementa purganda, et ad frigus excrementorum domandum? Sic etiam frigidos calidis fortasse notat, ratione affectuum quorundam qui frigidis contingant, aliâ frigidae naturae, maxime sanae, tuendae valetudinis ergo, non concessurus. Cum igitur sanus est frigido temperamento, et functiones omnes pro sanitatis suae modulo obit, is calidis non est alendus: calor enim nimis consumet humidum nativum. Si etiam humida addas tertia concoctis, non probe administrabitur: corpus enim frigidum et siccum similia facilius sibi assimilabit, sed si alimenta male concoquit in prima et secunda regione, calidis concoctio adjuvanda. Videntur ergo frigidi frigidis gaudere, sed nisi si facile concoctio et tenuium partium non possit comminui.
An igitur frigida frigidis quidem conveniunt, sed non ratione tenuiorum partium, vel per se, vel per aliam anteriorem assumptionem sumptarum? Tenuitas enim partium cibi nihil ad similitudinem, quia multoties ad hoc debet subigi ante assimilationem. Sit igitur cibus in partes, temperamento similes, facile solutus. Sic etiam, cum frigidis pauca conveniant, si plura quam par est, et crassiora, sumpserint, non est mirandum ijs ea adhiberi, quae etiam extra nos multitudinem et crassitiem etc. possint superare. Voeding en bloedNutrimenta a cibo recenti et sanguine mixtis.Quaeri potest, cum venae nunquam sint sine sanguine, an cibus sanguinem, sanguis corpus nutriat. An potius ipse jam sumptus, cibus post aliquot horas immediate nos alat? |
[ 157 ] | [ v ] |
Credo ego utrumque requiri, et sanguinem et recentem cibum. Nam cibus, qualitate aliqua praeditus, in extremis corporis partibus, vel exulceratis vel debilitatis, inedia sentitur eodem die; sanguis vero non frustra videtur in venis contineri, cum detracto eo, corpus non parum emaciatur. De cibo igitur recenti aliquid jungitur sanguini, et de sanguine aliquid decedit cum reliquo cibo recenti ad nutriendum corpus, ita ut mixtus utrumque probum fiat nutrimentum. Kloppende slagadersArteriarum pulsus a spiritu e corde per fibras arteriarum fluente.Quod Gal. scribit in Lib. An sanguis sit in arterijs,*) de calamo secundum longitudinem in arteria posito et fune supra calamum constricto, plane subvertit id, quod nuperrime scripsi materiam e corde eas attollere [<]. Nunc tamen dicatur materiam quandam intra tunicam et fibras vel inter utrasque contineri, quae non aliter quam de dicta materia alibi scripsi: a corde augmentum sumi, cumque arteriae tunicae jam plenae sint, facile unico momento exigua substantia, a corde addita, distendi atque ita necessario aperiri et per fugam vacui spiritus intra cavitatem attrahere. Nec magis mirum sit in tunicis contineri substantiam spirituosam quam in nervis visibilibus, omni cavitate carentibus. Cum igitur materia in arterias influat, necessario tenduntur earum fibrae; ergo etiam se erigunt ut magis sint capaces, non aliter ac, si intestina collapsa quis inflet, videbit ea erigi. Si igitur haec intestina tereti ligno circumdet in girum atque invicem agglutinet, ac tum lignum subtrahat, facta fistula ex intestinis erit; quae, si collapsa infles, videbis capacitatem fistulae ampliorem fieri, tentis solis intestinis, cum fistula ex ijs constet. Confer cum hac re tensionem penis virilis. [<,>]
*) Galenus, An sanguis naturâ in arteriis contineatur, cap. 8 [Gr.: Opera vol. 1, 1538, p. 221]. Met veel experimenten, tegen Erasistratus die beweerde dat de aderen ook 'pneuma' bevatten. Traagheidsbeginsel
*) Galenus, de Hippocratis et Platonis dogmatibus Libri VIII sine primo, lib. IV, cap. 2 [p. 249r: B 12]. ZenuwenSpiritus animalis quomodo per nervos fluat.Gal., Lib. 7 de Hip. et Pla. placitis, scribit*) si spiritus cerebri per nervos in extremas partes efflueret, debere nos imaginari membranam aranearum, telis tenuiorem, fibris nervosis circumvolitantem. Quod verum est, si necesse sit spiritum per cavam fistulam semper duci. At videmus aquam a tectis per baculum descendentem, ipsique extrinsecus adhaerescere. Quidni etiam spiritus circa fibras tenuissimas circumvolvi possit, propter ejus tenacitatem quae alibi ex motu parvorum animalculorum demonstratur? [<,>] *) Ibid. lib. VII, cap. 3 [D 6: "reticularem contextum"]. |
[ 158 ] | [ v ] |
Wetenschap en toevalArs et fortuna quî differant.Galenus, Lib. 9 de Hip. et Plat. placitis [cap. 1], dicit homines naturâ discernere inter artem et fortunam, artemque vocare quod in omnibus similiter fit, fortunam vero quod in uno aut altero. At si quis mille aleas in urnam inveniat, indeque in tabulam ludendo simul omnes projiciat, demonstratum a me ante [<] est tempus aliquod futurum, jactibus indesinenter repetitis, quo omnes aleae similiter jaceant, sexque oculos unaquaeque representet. Quid igitur? An hoc fortunae an artis opus? SamentrekkingNervi a plenitudine contrahuntur. Corium a calore quî contrahatur.Forsitan considerare licet an non fiat motus immisso spiritu in nervos, cum a plenitudine etiam dicantur contrahi, Gal., Lib. 3, de Locis affectis [cap. 8, 9]. [<,>] Sic etiam cur corium igni admotum, contrahitur? An propter fugam vacui? Attenuato humore, et ideo avolante ejus latus quod proxime igni adjacet. Cum vero aer circumstans crassior sit quam ut poros vacuatos repleat, ipsae corij partes conciduntur. Winden, kookpotFlatûs quomodo in corpore continentur.Praeter propter substantiae crassitudinem et vaporis tenacitatem, flatûs etiam in corpore continentur propter pororum partium constrictionem. Idem enim illis contingit quod cacabo necdum ferventi: pori enim necdum sunt aperti, adeo ut initio ipse ignis eos nequeat penetrare, cujus rei signum est vehemens calor fundi: haerens enim in poris fundi, ignis ibidem, novo semper calore accidente, multiplicatur. Sic etiam ubi fundum ignis transierit, eget tempore ut etiam aquam et pisces in cacabo transeat: initio enim calor haeret in infimâ aquâ, quae supremâ calidior est, quamquam levior quamdiu pori totius contensi necdum satis patent. Pisces sub aquâ glacie constrictâ, moriuntur. Sic etiam aqua aliquando vino superstat. At poros esse in aqua patet in hieme, cum pisces sub glacie moriuntur defectu aeris aquam penetrantis. Non enim frigus et vapor e fundo assurgens, eos perdit, nisi circa aperturam, ubi et frigus et vapor dictus magis abundant. Servantur in cacabo igitur, poris omnibus patentibus. Aqua calidior suprema petit calorque celeriter transit, nec magis circa fundum haeret quam radij solares, mediam aeris regionem penetrantes, ibi calorem excitant; huc accedit frigida pars aquae, fundum petens, eumque infrigidans. Sic in corpore humano poris omnibus apertis, vix flatûs continentur, nec dolemus magis quam cum vitrum ignitum jam frangitur. [<] |
[ 159 ] | [ v ] |
TegenstroomMeseraicae*) venae chylum trahunt et sanguinem mittunt eodem tempore.Gal., de Usu partium ad finem Lib. 4,°) dicit mirari nonnullos per easdem venas 'anadosin' fieri et nutrimentum reverti. At tale quoddam videbis si vitrum, aquâ plenum, prone in patellam aquae vitae repletam convertas: videbis enim aquam vitae ascendentem, aquam vero simplicem descendentem per idem organum eodem tempore.
[ *) Aderen van het darmscheil of mesenterium.] °) 'Peri chreias tôn en anthrôpou sômati moriôn logoi iz', de Usu partium corporis humani Libri XVII, Lib. IV, cap. 19 [laatste zin: "anadosis ad hepar", opwelling naar de lever]. GeluidsbronVocis locum invenire unde veniat.Si solo auditu vocis alicujus velis scire locum, unde vox prodit, reflectatur vox ad corpus aliquod, et bis diverso loco stans, illum audias, et quaere punctum aliquod in quod lineae, ab aure tua ad corpus secundum aequales angulos reflexae, utraque desinant. Punctus hic erit locus vocis. IngewandenMembra singula quomodo suum trahant.Cum Gal., Lib. 1 'Peri phusikôn dunameôn'*), multa contra Epicurum et Asclepiadem disputat. Concludit in fine Libri, et in principio secundi, viscera et partes omnes trahere sibi familiaria.
*) 'Peri dunameôn phusikôn biblia g' (de Facultatibus naturalibus Libri III). [ Lib. 1, Asclepiades: cap. 13, Epicurus: cap. 14. Gr. & Engl. (A.J. Brock) 1916.] Vanaf hier blijkt Beeckman bekend met de Griekse tekst van Galenus [<] in de uitgave 'Galènou apanta' (Basel 1538), later door hem genoemd (p. 339); zie hiervan Vol. 1, Pars 1, p. 91-97. [ Griekse ligaturen: Alphabetum graecum, 1528, 1543 (nexus), Rudimenta Graecae linguae, Francof. 1582. Andreas Schmidhauser, Vernon E Kooy, 'Renaissance Greek with Ligatures', 2006.] |
[ 160 ] | [ v ] |
Sed 'to sustellein'*) hoc pacto exornari poterit: omnia terrestria undique premuntur ab incumbente aere, ut alibi dictum est [<], ergo multo magis ea, quae sunt in corpore, accedente coincidentiâ circumjacentium corporum. Sit igitur cor compositum ex auro, vel aliâ substantiâ quae facile imbibunt argentum vivum, renes vero ex limo concocto vel alio, quod gaudet aqua, splen tandem ex cotoneo, quod oleum facile penetrat, sintque venae repletae oleo, mercurio et aquâ. An non presso corpore oleum ad cotoneum, aqua ad limum, mercurius ad aurum properabit? cum ullum viscus, praeter proprium, possit unumquodque penetrare, quia pori visceris uniuscujusque respondent corporis uniuscujusque formis; non aliter quam si cribrum diversis foraminibus perforatum sit rotundis, triangulatis, lunaribus etc., sintque simul in cribrum injectae res rotundae, triangulatae, lunares etc., an non vides unumquodque proprium foramen penetraturum? Mittitur igitur cibus in ventriculum et intestina, idque potentijs jam non explicandis. Immisso cibo ventriculus et intestina etiam supra generalem dictam pressionem se contrahunt, quodque hepar potest penetrare, expellitur; quod vero hepatis poris non respondet, alio vergit. Idem etiam fit in venis post hepar. Praecedens igitur viscus mittit res in aliud viscus; hoc vero plenum se contrahit et liberat. [ *) Beeckman noemt het in het Grieks 'to sustellein', zie ed. 1538, vol. 1, p. 96, r. 11; Lat. cap. 16, tegen Erasistratus, r. G 4-5: "Contractio igitur stomachi nulla videtur esse ... supernis partibus contractis". Engl. p. 95.] SlijmPituita qualis.Gal., Lib. 2 'Peri phusikôn dunameôn' in fine ad haec verba*): 'phlegmatos d'ouden epoièsen hè phusis organon kathartikon, hoti psuchron kai hugron esti, kai hoion hèmipeptos tis trophè' intelligendum credo non quod frigus et humor juncta sint signa 'diagnôstika' pituitae semicoctae et ad coctionem aptae. Talis enim non est aqua simplex, frigida tamen et humida, sed in materiae totâ formâ nutritioni congrua. Id quod frigidum est, humido certe concoquetur. Frigidum et siccum, melancholia, nunquam coquenda propter siccitatem, quia omne, quod concoquitur siccius fit; cholera vero propter idem, id est siccitatem quoque, non coquitur, habens tamen materiam nutritioni aptem.
[ *) Beeckman citeert hier de Griekse tekst, zie ed. Basel 1538, Pars 1, p. 107, r. 40. Latijn: De Facultatibus naturalibus, Ven. 1565, cap. 9, 'De Generatione et corruptione Succorum', p. 302r, A 12.] HarmonieHarmonia ex unisonis et dissonantijs constat.Harmoniae aut consonantiae nihil aliud sunt quam unisoni dissonantijs mixti. Unisonus est quando perpetuo duo pulsûs aut sonûs simul aures feriunt, ut ante alibi dictum est [<]. Cum igitur chorda contra chordam octavam sonat, demonstravimus [<] octavam bis aures ferire eo tempore quo 'prosdexomenè' tantum semel ferit, |
[ 161 ] | [ v ] |
id est alternus motus octavae semper unâ cum bassi motu quolibet ad aurem pervenit; reliqui sonûs, octavae intermedij, dissonarent, nisi secundus extemplo eum exciperet. Sic etiam fit in reliquis consonantijs, in quibus vero pauciores dissonantiae unisonique frequentius dissonantias excipiunt et sunt potiores. Potior igitur quinta est quartâ et sesquiquarta sesquiquintâ etc. Fit vero non raro, imo fere semper, chordas ad amussim non esse divisas in proprias proportiones, sed parvus error aures latet, quia non diu moventur, sed statim quiescunt. Cum autem error aliquis commissus est (puta chordam octavae majorem justo esse factam), id fortasse vigesimo motu non est sensile, quia adhuc vigesimo motu, ipso basso et octavâ chordâ feritis, pulsûs simul aurem percutiunt, sed tamen paulo serius justo. Nam si primus motus celeritate deficiat et serius justo audiatur, quamvis insensibiliter, cum omnes motûs sunt aequales, secundus motus iterum tantum ab hoc deficiet, quantum prior a justo tempore auditûs deficiebat; ergo secundus motus duplici tempore a justo tempore auditûs deficit. Sit autem neque haec differentia sensilis, imo, ut dixi, nec viginti ejusmodi tempora, quibus singuli pulsûs serius justo accidant; erit tamen centenus motus trepidus chordae sensilis. Hinc sequitur notas majoris morae exactiores chordas requirere difficiliusque perpetuis integris notis melodiam cani, harmoniamque suavem et delectabilem fieri, quia, ut dixi, tempore vitium latens innotescat. Qui volet igitur optime consonantes chordas constituere, eligat sibi chordas quae diu sonant aut habitas chordas: semel tangens, permitte, quamdiu possint, moveri, atque hoc modo, si quod latet vitium, apparebit. OvenFumus dum ex fornace exit, aer ingreditur.Scribit Gal., Lib. de Usu respirationis*) fornacem ardentem, si claudatur, tunc iterum aperiatur, evomere fumum et attrahere aerem purum uno eodemque tempore. Ratio haec est. Calor in clauso fornace attenuatum aerem per poros fornacis transmiserat, et crassos vapores fumosque a materia excitaverat, qui, coactiores cum essent et crassiores, totum fornacem per minima spatia, ipsis etiam fumis intermixta, implere non poterant. Fugâ igitur vacui attrahitur aer tenuis, sed fumus solâ levitate perque solum superius foramen, non etiam per inferius, ascendit; atque exitu quoque suo aeris subintrantis auget quantitatem, tantum vim trahendi fornaci exhibens, quantum levitatem aeris superat et ad ascendendum aptior est. Et siquidem unicum sit foramen in cacumine fornacis, ratio docet per idem fumum exiturum eodem tempore, quo aer subintrat; non aliter quam si vitrum mercurio plenum, inversum in aquam solo orificio demittas: ascendet enim aqua, mercurio descendente per idem orificium. *) 'Galènou apanta' 3, 'Peri chreias', p. 162 [r. 36: 'kaminon' - oven. Lat. 1565, vol. 2, cap. 3, A 2]. |
"Ego vero etiam cum fornacem viderem, ob id, q. perspirationem non haberet, extingui, & postea ipsum aperiri, atque tum multum fuliginem expirare, tum multum purum aerem externum inspirare, atque utroque facto flammam splendorem recipere, non parvam esse ratiocinatus sum expirationis utilitatem ad hoc, ut id, quod veluti fuligo sanguinis est, evacuetur." |
[ 162 ] | [ v ] |
Fiat enim pulsibus explorandis tale quoddam instrumentum: Sit ejusdem levis materia ad arteriam applicata secundum partem a sitque chfa et biga utrinque duae lanciolae, ad g et f curvatae, ita ut sponte sua ad a cadant et volutentur in punctis h et i. Mota igitur a ab arteria, ascendent af et ag, sed b et c descendent tanto visibilius quanto ch et bi longiores sunt ig et fh. Sit a facile mobilis, f g vero poterit fieri aliquando levior, aliquando gravior, ita ut et tactum prementem, palpitantem et medium referat. Sit ideh pixis aurea, molli panno substrata, ad a vero mollis pellicula; appendeat autem ad k et l pondus aliquod, quod propius et remotius ad c et b applicatum, graviorem vel leviorem faciat partem fa et ga respectu c et b. At si etiam quietem et caetera verius sentire desideras, oblinienda est pars ad a tenaci aliquâ materiâ, ut cuti adhaereat: eo enim modo cum cute unâ et pellicula a et malleoli fa et ga deorsum trahentur, scilicet si fa et ga pelliculae quoque annexa sunt, ita ut nunquam quidem ab a divellantur, a se invicem vero et recedere et accedere queant. [<,>] *) 'Galènou apanta' 3, 'Peri diagnôseôs sphugmôn', p. 59 [r. 32: 'othonion']; De dignoscendis pulsibus, lib. 1, cap. 8 [H 4: linteum]. |
[ 163 ] | [ v ] |
VermogensFacultates quomodo sese interdum erigant.Gal., Lib. 2 de Causis pulsuum*), dicit facultatem se erigere, cum jam praecedentibus pulsibus usui non est satisfactum. At cum natura semper eodem modo agat, quî potest dici se erigere? Respondeo in unaquaque re multas esse facultates quae diversis operibus intentae sunt, seque, mutuo deficiente earum aliquâ, suppetias ire. Sic ipse 'Peri phusikôn dunameôn' Lib. 3°), dicit matricem expellere 'to embruon', cum id utero jam molestum est, sed apparent omnes circumpositae partes auxiliari. Sic etiam in corde facultates sive substantiae sunt, sive quaevis quae arterijs distendendis praesunt: quaedam sanguinem in pulmonem transijciunt, quaedam aliud agunt, etiam quod nobis ignotum est. Urgente igitur usu pulsuum, conveniunt vicinae facultates in auxilium, propria intermittentes, donec sufficienter vicini necessitas urgens satisfacta sit. Idem videre est in cibis concoquendis, ut ait Gal., Lib. 3 de Causis pulsuum [108-109]. Nam post sumptum cibum intro vergit calor qui nihil aliud est quam substantia facultatis concoctricis. Conveniunt igitur omnes undique facultatum substantiae ut concoctionem adjuvent. Quid ergo mirum, si languidâ pulsandi facultate existente in corde, coeterae facultates cordis, alio destinatae, usu postulante, in subsidium veniant, atque hoc pacto facultas sese erigere dicatur? [>] *) 'Galènou apanta' pars 3, 'Peri tôn en tois sphugmois aitiôn logos', p. 95-96 [r. 10: 'anapherousa']; De causis pulsuum, lib. II, cap. 4 [D 10: attollere]. [ °) Gr. Pars 1, 109, r. 20-; Lat., p. 303r; Engl. p. 235.] Slagader en veerkrachtDormientibus arteriarum contractio major distentione.Gal., Lib. 3 de Causis pulsuum*), dicit in somnis contractionem distentione majorem esse. At ejus explicationem non intelligo. Rem vero hoc pacto capio. Contrahitur arteria a fine distentionis, usque ad principium quietis internae. Tempore autem quietis redit arteria absque facultate distendente solâque tunicarum propter nimiam contractionem resultu, ad naturaliorem statum. Ab hoc vero incipit distendi, ita ut tanto major sit contractio distentione, quanto, tempore quietis, tunicae resultant propriâ naturâ, in morem laminarum, quae flexae resultant. [ *) Cap. 9, p. 106, r. 27:'sustolèn ... diastolèn'; Lat. p. 97v, F 15: contractionem ... distentionem.] Mens niet toevalligHomo non est fortuito constructus.Cum Gal., Lib. 9 de Hip. et Plat. plac.*), et omnino de Usu partium°), probet hominem certâ prudentiâ, non fortuito constructum esse, ita ut nulla pars magis illi conveniret quam quas habet. Proinde si fortitudinem leonis nactus fuisset, multa fuissent in eo ad multos usûs incommoda, propter instrumenta quae ad fortitudinem requiruntur, innumeris hominis actionibus adversa.
*) Gr.: pars 1, p. 339-342 [Lat. ed.: vol. 2, cap 8]. °) Gr.: pars 1, p. 367-556. [Lat. ed.: vol. 2, f. 113-222, zie cap. 2.] |
[ 164 ] | [ v ] |
Non obscure videtur facultas naturalis demonstrari. At cum necessario ad fortitudinem certae particulae requiruntur, nec fortitudo posset constare absque fortitudinis dictis instrumentis, sequitur omnium rerum facultates jam esse constitutas et terminos agendi unicuique rei jam esse, neque haec inferiora prudentiâ immediatâ adhuc regi, sed semel eo ordine et positu res omnes dispositas esse, ut sponte sua per se et fortuito concursu quidlibet componant, non aliter quam si quis formicas, apes, araneas, aves etc. loco aliquo concluderet, materiasque illis apponeret, in quibus sese exercerent. Hic determinat quidem haec animalia, ut nihil possint efficere quam quod dictae materiae permittunt, sed tamen fortuna permittit, quam quisque partem materiae sibi elaborandum sumat, quodque opus homo, qui forte etiam cum illis sit, faciat. KlysmaClyster cur interdum sursum feratur.Gal., Lib. 6 de Sumpt. causis*) dicit clysteres et excrementa interdum sursum ferri propter eorum immodicam retentionem etc. Sed quaeritur cur, cum intestina se aequaliter habeant ad motum sursum et deorsum; sic etiam musculi abdominis. At saeptum transversum solummodo deorsum expellit in intestinis contenta. Et ita vires excellunt quae deorsum movent, illis quae sursum pellunt. Cur aliquando quid sursum feratur? Ratio est quia in quibusdam casibus intestina se non habeant aequaliter ad utrumque motum, atque hoc pacto tantum unus potest praevalere alteri, ut vim septi superet. Hic motus fit cum inferiori retentis. Facultas contrahit propter offensam aliquam etc. Haec contractio contenta sursum movebit paululum. Hîc vero existens excrementum, etiam hanc partem afficit ut contrahatur utque depellat; ad inferiora vero non potest, quia jam inferiora contracta sunt propter contractionem, aut reliquias effectûs. Ergo pellitur contentum sursum ad partes quae necdum materiae efficientiam senserunt, sed quiescebant. Quae paulo post dolentes, similiter inferioribus agunt, non obstantibus phrenibus, si effectus praegrandis fuerit. *) 'Galènou apanta' 3, p. 240; Lat. ed.: Lib. III, cap. 2 [G 9]. |
[ 165 ] | [ v ] |
Vermogens (2)Facultates altrix, retentrix, concoctrix, expultrix.Haec statuo memoriae ergo de causis altricis facultatis ad Lib. 6 Gal., de Causis sumpt.*) Calor solus attrahit, in eoque facultas attrahendi consistit. Nulla enim ratio videtur quod sese particulae dilatarent propter indigentiam: nihil enim consilio agunt. Humiditas aptissima ad concoctionem et assimilationem caeteris temperamentis, siccitas vero ad facultatem retentricem et expultricem. Auctâ autem siccitate vitiatur expultrix: eget enim expultrix volubilitate et flexibilitate, quia subito actio administratur; at retentrix minus laeditur, quia pedetentim et diutius operatur. Sic ..., ....ciora enim et difficile flectuntur. Tamen si tarde id fiat, non laeditur et firmius comprehendunt diutiusque, quia difficulter solvuntur. Jam si particula humiditate et siccitate sit temperata, sed imbecillior, propter caloris et frigoris intemperantiam, statim deficit retentrix: haec enim majore eget potentiâ. Frigus tandem est totaliter iners. [<,>] *) Op dezelfde p. 240 van de vorige noot, Lat. cap. 2. ResonantieChorda mota cur unisonam etc. secum moveat.Quaenam est ratio quod chordae duae unisonae utraeque moveantur, alterutrâ tantummodo impulsâ? Quamquam hujus rei rationem alibi scripserim [<], haec tamen vel explicando vel corrigendo servient. Cum ostensum sit unisonas chordas impulsas aeque moveri, cumque necesse sit id, quod movetur, moveri ad motum moventis, ac tertio quoniam aere mediante una chorda alteram contingit, sequitur aerem motum a motâ chordâ eodem modo moveri ac dicta chorda, et aeque crebro et eodem tempore, singulas motiones recipere et finire. Si igitur altera chorda, quolibet modo impulsa, semper aequabiliter movetur priori chordae simulque suos motûs utraeque terminent (quae est natura unisonorum) quid mirum si aer impingens ad quiescentem chordam eam moveat, fortassis invisibiliter. At cum aer secundo ictu hanc chordam impellit atque ea simul quoque secundum motum auspicatur, additur iterum aliquid motui. Sic etiam tertio ac quarto, atque ita tandem fit motus visibilis. Si vero chorda quiescens non sit unisona cum motâ, nec propterea motiones suas aequaliter conficiunt, impellitur quidem ab aere chorda quiescens et movetur primo impulsu, at cum secundo aer movetur et impellit, necdum finitus est motus chordae, atque ita redeunti aer occurrit ac motum ejus impedit. Aere enim moto versus dextram, haec movetur versus sinistram, unde secundo motu semper sistitur; cumque primus incomprehensibilis dictus sit, necesse est dissonantium chordarum, alterâ motâ, alteram quiescere, quoad sensum. |
[ 166 ] | [ v ] |
Dissonantium, inquam, nam fit forsitan aliquando, ut in vehementibus motibus chordarum, diapason ad se invicem sonantium, cum motâ alteram quoque moveri. Occurrit enim quidem aer secundâ motione alteri chordae motui eumque ideo minuit; movet tamen eam adhuc aliquantulum. Tertio vero motum, iterum simul moventur chordae. Chorda igitur secunda, jam in motu existens, atque ad unam partem inflexa, ac propterea per se ad eandem partem movenda aeris impulsu addito, impense movetur. Certum igitur est tertio tremore chordam vehementius moveri primo. Sic etiam demonstrabitur quintâ trepidatione motum iterum auctum esse. Atque hoc pacto non videtur absonum etiam hîc, primâ chordâ motâ, secundam moveri, sed solummodo ubi motus est vehemens primae chordae multisque constans trepidationibus. Sed quaeret aliquis an non aer fractus, sed sonus ipse sit instrumentum motûs secundae chordae: etiam unisone semper occurrat. Ventus vero, aut aer simplex, primo quidem a chordâ impellitur ad secundam chordam, at redeuntem primam etiam sequitur propter fugam vacui, in locum chordae succedens. Hunc aerem aer alter sequitur, hunc tertius, donec tandem etiam secunda chorda trahitur, atque ita secundâ chordâ abeunte et redeunte, chorda prima perpetuo auxilium sumit, si unisona sit. Hoc artificio poterit forsan ludus vel ostentum fieri chordis quibusdam occultis tensis, alijs vero manifestis, fiantque chordae chordis unisonae. Motis igitur occultis, movebuntur etiam manifestae, videbiturque miraculum. Cura tamen chordae, nullum sonitum edentes, vel primo sonitum quidem edentes, ut concordos statuantur; concordantibus vero sonitu ablato, removendo concavitatem in quâ sonus fit. Si hae chordae ab invicem praedicto modo moveantur, patet a vento, non sono, motum fieri, de quo ante dictum. [<,>] Niet vochtigMollia omnia non humida.Gal., Lib. 1 'Peri diaph. nosèm.*), legei hoti sumpantes chumoi kata tèn idean hugroi eisin, alla tèn ge dunamin ouch hugroi'. Ergo fieri etiam potest, ut ex istis humoribus molle quid componatur, nec tamen humidum potentiâ, sed siccum, viz. bile et melancholiâ 'kata tèn idean', humidis existentibus ut libere mixtis. Ergo non omnia mollia humida. *) 'Galènou apanta' 3, 204 [r. 51-52]; De differentiis morborum liber, cap. 12 [F 14-15]. |
[ 167 ] 23 dec. 1616 - 16 maart 1618 | [ v ] |
VuurIgnis non durat absque materiâ.Gal., 'Peri tôn en tois nosèm. aitiôn: epi tôn sômatôn hoposa thermotera gignetai sphôn autôn ek kinèseôs tinos auxanomenou tou thermou kai ex homilias heterou thermoterou sômatos'*). At quaeri potest quomodo hoc modo calefacta diu calida maneant, et interdum etiam calor augeatur, cum calefactus lapis brevi frigescat? Verum credendum est in corpore nostro esse materiam incensibilem in morem sulphuris, sed igni invisibili, qui calor est, in materiâ aptâ seipsum fovens, non aliter quam flamma. Cum igitur calor satis magnus est, et materia haec combustibilis apta, ardet quamdiu tali materiae occurrit. Sic lignum incensum ardet aliquamdiu. Si autem aridior, producit flammam in tempus longius; si vero plane arida, totum lignum absumitur, etiam solitarium. Extinguitur igitur solummodo propter praesentiam humidorum, et vicinitatem frigoris quae nequit separare. *) 'Galènou apanta' 3, 206, 1-2; De morborum causis, cap. 2.
|