Dispuut , kaas , rector , dieren , wolken , magneet , Maan , vuur ,
lichtbreking , Animaa mundi , magneet , lichtdeeltje , wind
Tome III: 1627 - 1634 (1635)
[< 1 ] 14 - [23] mei 1627 | [ v ] |
Dispuut bij de OudenOratorie Veteres disputabant.Cum in principio tertij Libri Xenophontis 'Peri paideias Kourou'*) non parum afficerer ea dissertatione quae inter Cyrum et Armenium, et inter eundem Cyrum et Tygranem, Armenij filium (quem Xenophon dicit versatum fuisse cum sophistâ quocum, quem Tigranes magni faciebat), venit mihi in mentem alio quodam modo Veteres disseruisse et disputasse quam formaliter et logice, videlicet proposuisse discipulis suis quaestionem aliquam, in quam se quidem praepararent ne omnino nescij forent ejus naturae, sed tamen coram praeceptore cogerentur cum commilitionibus super illa re disserere et respondere invicem ad ea, quae dicerentur, eo modo quo homines etiam plebei quavis proposita quaestione saepissime eleganter disserunt acuteque et ad rem respondent, idque multo et continuo usu acquisivisse, quod nos infinitis praeceptis non tenemus, quae fortasse obstant quominus similes Veteribus, evadamus, nec raro plebeorum acute responsa admiramur. Tale igitur a me hic in schola mea, quam nunc rector occupo°), exercitium videtur instituendum foreque auguror ut plus eo quam mille praeceptis proficiant, modo latine, modeste et breviter hoc fiat. Ingenio vix cedit usus, usus vero artem multis post se parasangis relinquit. [ *) Engelse vertaling: Cyropaedia (Perseus). Bespreking in Wikipedia, Cyropaedia. De Cyri institutione libri I, II, VIII, Leiden 1627. Genoemd in de Schoolordre van 1625 (zie hierna p. 2) op fol. B.] °) De benoeming was op 20 februari, maar Beeckman schijnt zich pas in mei 1627 in Dordrecht gevestigd te hebben, zie p. 5 en p. 6. |
[ 2 ] | [ v ] |
Klassieken imiterenAuthores quomodo possimus imitari.Praeterea magni meo quidem juditio facienda est imitatio bonorum auctorum in lingua latina, cum nos nihil loquamur, imo nec loqui possimus quam quod ij ante nos locuti sunt, idque etiam videtur linguarum proprium. Primum ergo optimum esto exercitium, quod Ordines ad secundam classem referunt*), videlicet vertere latinum in vernaculum sermonem, idemque ex hoc, clauso libro, in illud convertere. Id vero non fiat leviter, sed exercitium hoc duret longo tempore, donec parum aut nihil differat exercitium a prototypo. Verum ut id accuratius fiat in initio, pauci versus praescribantur vertendi statimque convertantur; tum paulo plures statimque itidem convertantur, etc.; tum rursus pauci. Sed tempus inter versionem in vernaculum et conversionem in latinum sit longius, atque ita tandem et plus praescribatur et intervallum longissimum sit. Secundo praescribatur pueris vel periodus vel epistola quam in simili materia imitentur retinendo eadem commata, cola et periodos vel easdem conjunctiones, vel eosdem casus et tempora, vel easdem partes orationis mutatis dictionibus, vel hisce aliquo modo combinatis, vel etiam omnibus conjunctis. Tertio maximi profecto momenti exercitium hoc instituatur, ut discipulis omnes notae argumentorum dictentur, quales sunt causarum efficientium, materialium etc. subjectorum, adjunctorum, similium etc. prout eas varij Logici, et inter alios Alstedium in Logica sua [<], congesserunt, has, inquam, notas in imitando retineant, ne cogantur subtilius quaerere quibusnam argumentorum generibus usus fuerit auctor, et invenire alia ejusdem generis, quod fere captum puerorum superat. Quod si fecerint, etiam nescientes auctores suos imitabuntur eoque loco quo illi causas, effecta, similia, opposita haberi conspicabuntur. *) Schoolordre gemaeckt ende gearresteert by de Heeren Staten van Hollant ende West-Vrieslant over de Latynsche scholen binnen denselve Lande (Den Haag 1625), [2e klas: "prima Logicae rudimenta" op fol. A4v, vertalen op fol. Br]; zie de 'Biographie' in T. I, p. XVI, n.5. Er waren zes klassen, waarvan de eerste (hoogste) gedeeld kon worden in een onderste (trivium: Grammatica, Dialectica, Rhetorica) en een bovenste voor de "initia solidioris philosophiae", met: "Physica Magiri" [<], "Ethica Wallaei, Arithmetica Gemmae Frisii, Sphaerica Sacrobosci", geschiedenis: "Florus & Justinus" en aardrijkskunde: "ex Mela aut Dodonaei [De sphaera, 1584] ... tabulis praecipuis Ortelij". [ Bij het 'trivium' vermeldt de Schoolordre: "Logica Keckermanni a Burgersdikio recensita ... magis usum, quam argutias ... Ciceronis Miloniana, vel orationes Salustij, Livij, Curtij selectae ... Horatij Odae ... Aut ars poetica ... Homeri liber I. V. IX. aut Euripidis aliquid". Hierna (p. 19) zegt Beeckman dat hij les gaf in de 'triviales'.] KaasCibus ultimo ingestus, primo exit e ventriculo.* Cum Galenus scribit*) eum qui caseum comedisset ante esum aliorum ciborum, habuisse tum alvum strictiorem et tardiorem, eundem vero cum post alios cibos caseum comedisset, eandem habuisse multo laxiorem, intelligendus videtur: non immediate ante vel post alios cibos, sed intercedente inter esum casei et aliorum ciborum nonnihil temporis. Nam cum pyloris non sit in fundo, sed in altiori ventriculi loco, necessarium est id quod eodem tempore ultimo ingeritur, primo excuti; quodque primum ingeritur, ultimum exire, ideoque caseum primo ingestum (nisi ante e ventriculo excussus fuerit quam alius cibus ingeritur) ultimo exit et in intestinis semper superiore est loco ultimoque per secessum egeritur. [>]
*) De passage is niet gevonden. [ Galeni omnia quae extant opera (Ven. 1565) over kaas: vol. 3, 'De alimentorum facultatibus', fol. 28v (lib. 3, cap. 17); en vol. 6, 'De simplicium medicamentorum facultatibus', fol. 74r (lib. 10); meer te vinden in de Index, vol 11: Caseus, fol 85r.] [ Wel gevonden in Schola Salernitana, Par. 1625 (Sectio 2, cap. 4, 'De cibis vitandis'), p. 110-111:
|
[ 3 ] | [ v ] |
Cum vero caseus post alios cibos statim in ventriculum immittitur, primo omnium ciborum exit, cum pyloro sit proximus, et suo lentore et tenacitate intestina constringit, ita ut sequentes alij cibi tardius quam solent, descendant. Contraria omnino ratione quam Galenus scripserit, nisi de intervallo, ut dixi, temporis inter esum casei et aliorum ciborum sit intelligendum. Experiatur qui volet, et uno eodemque prandio durante circiter semihoram ultimo comedat pruna, sentiet vel statim ventris tormina, vel paulo post alvum solito molliorem. |
[ 5 ] | [ v ] |
RectorRector inauguratus sum te Dort.Postridie Calendarum Junij 1627 Dortrechti inauguratus sum rector scholae latinae, D. Balthasaro Lydio scholarcha*) orationem panegyricam habente, me vero post illum de Figuris isoperimetris [>] physice praelegente. Plenum auditoribus erat auditorium. Postero die Jonas Proost in eundem fere finem coram scholarchis alijsque auditoribus (fuerat enim is noster discipulus) cum laude declamavit.
*) Balthasar Lydius (1576 - 1629) [portret], predikant (gedelegeerde bij de synode in 1619), en curator van de school. |
[ 7 ] 16 juni - 18 aug. 1627 | [ v ] |
Rust voor ziekenQuies quantum valeat in morbis.Quietis utilitas major mihi videtur in aegrotantibus quam commentatores in Scholam Salernitanam [<,>] memorant. Hi enim de quiete in genere loquuntur, quae necessaria est, Schola vero loquitur de ea quae requiritur in morbis. Dicit enim: si tibi deficiant medici*); nemo autem medicos desiderat, dum bene valet. Requies igitur, etiam absque somno, adjuvat concoctionem pravorum humorum, qui morbum faciunt. Nam spiritus qui per motum ad exteriora trahitur, ubi materia morbifica non est, per quietem circa cor et venas, in quibus humores execantes resident, continetur. Motus vero, etiam in aequali calore, impedimento est concoctioni materiae morbificae. Concoctio enim requirit immobile subjectum. Sic ova mota tardius in aqua fervida coquuntur, nam materia locum mutans, semper alia sui parte sese calori coquenti offert, quo fit ut calor qui jam viam sibi fecerat penetrandi in interiora rei coquendae, eâ frustretur cogaturque in alia rei parte aliam viam inchoare, nec haec viâ factâ occurrenti, alio calori semper quadrat. Non enim ita densus et ubique est calor, ut non alibi minus, imo etiam nihil, caloris sit, juxta meam sententiam de locis vacuis rebus intermixtis°). Quies igitur concoctionem accelerat materiae morbificae et quidam alio modo quam somnus. Hic enim duntaxat concoquit et poros exteriores occludit. Etsi enim sudor emanet, nonnunquam id fit per venas, non per insensibilem transpirationem tam abunde quam in quiete, ubi pori ob influentiam aliquam spirituum in exteriora magis patent. In somno igitur concoctio major quam sua transpiratio, in quiete vigili transpirationis proportio major est ad suam concoctionem. Ergo non dixi plus transpirare tempore quietis quam vigiliarum aequalium (id enim mihi necdum liquet), sed proportionem majorem esse.
*) Ed. 1605, p. 7 en 10. [Ed. 1625, p. 15 en 17, met dezelfde tekst.] °) Zie T. 1, p. 23-25, 79, 158, 200, 280-1 en T. 2, p. 236 en 254 [Fr. Bacon gelooft het niet]. |
[ 8 ] | [ v ] |
Somnus igitur necessarius, sed non perpetuus aut nimis longus; subsequens vero quies pervigil excutit etiam id quod in interiore corpore congestum erat extra venas per poros totius corporis. Imo si pori majores forent tempore somni aut aequales vigilantium, poris non sudor, sed halitus exiret; jam vero ob exiguitatem pororum cutis vapor ibi haerens, concrescit in sudores. In motu vero exteriora magis aperiuntur quam interiora, ideoque multa minus cocta eripiuntur et commoventur. Trium igitur horum quies pervigil est maxime poris ubique aequalis, ideoque maxime utilis aegrotis; somnus etiam est utilis, motus vero nullo modo obest. |
[ 10 ] | [ v ] |
ZienRemota quaedam an distinctius videantur propinquis.Sint rectae AB, CB, AC, DE; oculus B; visibilia duo AC et DE; radij AB, CB et quotcunque inter illas AB, CB ad B lineae duci possunt. Quaeri potest an AC non possit distinctius videri quam DE.
Respondeo non distinctius, sed posse eam esse remotionem ut D, E non videatur; videatur vero A, C, vel melius totum AC, uti totum distinctius videatur quam DE, id est cognoscatur, si utrumque formam hominis etc. habuerit. |
[ 11 ] | [ v ] |
Ratio est quia radij non fluunt ab oculo B. Tum enim ad AC nulli radij emitterentur qui non transirent DE cum interponeretur; cumque ob remotius spacium nonnulli radij, ab aere reflexi, aberrent ab AC, necessario AC difficilius videbitur quam DE. Sed cum radij quibus visio fit, fluant a re visibili et a quolibet puncto ad quodlibet radij proijciantur, plures radij ad B venient ex AC quam ex DE, cum in AC plura sint puncta A, quibus lux possit reflecti quam in DE. Plura igitur longinqua eodem angulo videntur quam propinqua, ideoque qui ex turri Terram spectant, aliquod insolutum patiuntur. |
TweeklankenDiphtongi sunt syllabae.Tot Rotterdam den 23en September. Hieronimus Fabricius, cap. 12 libri de Locutione*) dicit diphtongos resultare ex conjunxione vocalium. Ego vero existimo diphtongos nihil aliud esse quam syllabas, quoniam omnes diphtongi fiant ex vocalibus i vel u, quae non minus dicendae videntur consonantes cum postponuntur quam cum praeponuntur vocalibus. Qui enim differt ab ab au vel ai quantum ad syllabae naturam?
*) Hier. Fabricius [>], de Locutione et ejus instrumentis Liber (Venetië 1601, Padua 1603); en Tractatus quatuor (Frankfurt 1624), met 2: 'de Locutione & ejus instrumentis' (p. 109), 3: 'de Brutorum loquela' [deze ed. in Cat. 1637: Med.folio.3]. |
[ 12 ] | [ v ] |
Idem dicit quinque duntaxat esse vocales. Verum è graecum posset esse sexta vocalis possentque plures fingi et ex imitatione brutorum constitui, nisi difficilior foret earum pronunciatio, quae tamen usu facilior fieret; quod tamen non videtur necesse, quia hae quinque et facillimae sunt et ad omnium rerum expressionem sufficiunt. Wilde dierenBruta quî se invicem intelligant.Bruta omnia ejusdem speciei se mutuo intelligunt de ijs rebus quae ipsis in mentem veniunt*). Tantum igitur quantum ipsa norunt, alijs possunt significare aspectu, motu, voce etc., eo modo quo homines alijs hominibus linguae ignotae multa significant articulis, naturâ ipsâ aliquid significantibus. Fletu enim indicant se tristari, risu laetari etc. Nec inficiandum videtur eo modo, quo homines per consuetudinem et familiaritates invicem plura significare queunt, etiam bruta animalia diu una habitantes, se invicem multo melius intelligere quam ea quae se invicem nunquam viderunt; jam tum enim usu assueverunt socij sui signis quibus iram futuram etc. indicant, blandimenta, famem, etc.
*) Fabricius 1624, 'De brutorum loquela', p. 123. Stem
*) Fabricius 1624, 'De locutione', p. 96 e.v. RitmeCarmen trochaicum ab jambico pausis distinguitur.Quaesiverit forte quispiam quae sit ratio cur carmen jambicum tantum differat a trochaico, ita ut trochaeum saltationibus accommodetur, nullo vero etiam jambicum? Nam si una syllaba ex trochaico dematur, versus fit jambicus, inquit Scaliger [<,>], Poetices, Lib. 2, cap. 31*). Respondeo hoc fieri propter pausas inter pedes. Hae enim faciunt ut diversitas appareat. Nam in trochaico prima syllaba est longa, secunda brevis; tum sequitur pausa, post iterum longa, brevis, ita ut semper longum breve sequatur, eo modo quo saltus fit. Primum enim ibi ascenditur, tum descenditur. *) Julius Caesar Scaliger, Poetices libri septem (Apud Joannem Crispinum, Gen. 1561). [Apud Antonium Vincentium, Lyon 1561.] |
[ 13 ] | [ v ] |
[ 16 ] | [ v ] |
Dichte lucht op ijlereAer medius cur infimo rarior superstare possit.* Non oportet minimum mirari cur frigidus aer (ideoque densior et gravior) insistat infimo, rarefacto a reflectione radiorum Solis [<]. Sic enim vino aqua, eo gravior, imponitur absque utriusque mixtione. Ad haec aeris densitas pedetentim crescit, ita ut proximum a proximo momento duntaxat differat parumque ideo alterum in alterum possit. Et etiamsi interdum in vehementissimo totius aeris motu pars rarioris aeris fiat superior, ea tamen statim frigescit, et alius inferior factus, rarefit ob causas ijs locis continuo conjunctas. LichtreflectieLumen quale reflectatur etc.Lumen reflexum a corporibus redit ab ijs inaequaliter secundum asperitates et poros ibi in corporibus existentibus; id est partes, quae reflectuntur a parte corporis poroso, rariores sunt, a densiori densiores. Ab asperitate aliud fit lumen reflexum quam a cavitate. Idem etiam contingit in ipso luminoso. Diffluunt enim ab ijs tum densiores, tum rariores particulae; id est cum particula luminosi densa dissolvitur, aliud lumen apparet quam cum rara dissolvitur, et utrumque lumen, quod ab utrisque fit, ab invicem differt. Sic Solis lumen differt a lumine candelae, flammarumque lumina ab invicem. |
[ 17 ] | [ v ] |
MagneetMagnes an corporeum effluxum emittat.* Den 8en October. Cum hodie primum a D. Colvio*) Gilbertum legendum accepissem, vidi in quibusdam de vi magnetica mecum sentire, uti alias meam sententiam aperui [<], quae ea est quam ipse de succini attractione, cap. 2, Lib. 2, affert.°) Quod vero cap. 4 [p. 67] dicit effluxum a magnete non esse corporeum, mecum non sentit. Existimo enim stellas in Terram magnetem immittere spiritus corporeos, qui ea qua ingressi sunt via egrediendo, Terram eandem semper plagam respicere cogunt. Caetera de magnete alubi latius [<]. Idem, cap. eodem [p. 69], dicit magnetem ferro dare majorem vim attrahendi quam ipse habet, quia si ponatur clavus ferreus supra magnetem magnum, ferrum adjunctum surripit a magnete clavum et retinet tam diu quam juxta magnetem fuerit. Verum hoc non accidit quia ferrum majorem vim accepit, sed trahitur quia levius est; et retinetur quia effluxus magnetis fixi ad ferrum fixum per clavum mobilem perpetuo accedit, secum rapiens id, in quo primum est, cum eo ferro fixo, id est immobili, conjungitur. Non enim potest magnes clavum attrahere cum ultra illum ferrum est, cum quo ejus spiritus debeant conjungi, ita ut in proximo clavo non quiescant; sed cum eo ulterius ad magnum ferrum quod multos spiritus ejus capere potest ibidemque continere, pergit. Ignitum ferrum a magnete non trahitur quia ejus pori igne repleti sunt, ita ut spiritus is eos nequeat ingredi; refrigerato vero eo rursus patent ijs recipiendis. Magnes vero ignitus corrumpitur, quia cum igne tenuis is spiritus egreditur foras ac perit in aere dispersus. Is enim erat spiritus qui effluens e magnete, replet spacium inter magnetem et ferrum, ita ut inter ea tantum aeris non sit quam alubi, partem nimirum ejus loci occupante spiritu hoc magnetico, qui cum avide a ferro recipiatur, id est cum pori ferri ei spiritui respondeant, non obstat is spiritus quominus vel ferrum vel ipse magnes ab incumbente aere in tergum eorum per illud spacium ad invicem premantur. Sed haec ante latius [<]. [>] *) Andreas Colvius (1594 - 1671) studeerde theologie in Leiden en Genève, en werd eerst predikant in Rijsoord. Van 1622 tot 1627 verbleef hij in Italië; in 1628 werd hij benoemd als predikant van de Waalse kerk in Dordrecht. Hij had veel belangstelling voor de exacte wetenschappen, en correspondeerde later o. a. met Descartes, Vossius, Huygens. [Zie 'Biographical Lexicon' (255-7), in Th. Verbeek e.a., The Correspondence of René Descartes: 1643, Utrecht 2003.] [>] °) William Gilbert, de Magnete magneticisque corporibus, et de magno magnete tellure Physiologia nova (Londen 1600) [Engl. 1900]. Zie p. 46-60 en vooral 55-56 ['effluvia'; sucinum - barnsteen]. |
[ 18 ] | [ v ] |
Magnes acus in longitudine positas, ita trahit ut ultimam non traheret nisi aliae interpositae essent, quia (ut dixi) facilius per ferri quam per aeris poros is spiritus transgreditur [p. 70]. Rubigine corruptum ferrum non attrahitur quia pori inepti redduntur recipiendo spiritui magnetico. Magnes per laminam ferream vix trahit acum extrapositam, quia totus fere spiritus ab lamina absorbetur; totus, inquam, qui simul effluere potest [p. 83]. Armatus magnes fortius trahit quia ad illam partem omnis vis colligitur. Omnis enim spiritus ad conum eum ferreum accedit perque eum simul extra prorumpit [p. 88 met figuur]. A toto magnete virtus exit, non tantum a superficie, quia pori ejus ubique apti sunt transmittendorum spirituum. Ferrum igitur afficitur etiam a centro magnetis, sed maxime a partibus propinquioribus regiturque secundum pluralitatem spirituum ad ferrum accedentium. AardeTerra an ratione moveatur.* Cum tandem Gilbertus dicat [p. 225] Terrae motum esse astraeum, id est per insitam vim magneticam admirabilem, ne perpetuo Solis ardore pereat*), an non videtur Terrae intelligentiam ascribere? Quod philosopho indignum. Nescit videlicet quomodo id quod inest incorporeum (quod vocat) quodque extra est, moveat; quid id fit desiderium etc. Quanto igitur ipse melius Terram a Deo semel motam nunquam quiescere, quia cum aere etc. in vacuo super punctis imaginarijs movetur! Sed de hac re ante ad fastidium usque [<].
[ *) Vergelijk Nicholas Hill, Philosophia epicurea (Par. 1601, Gen. 1619), p. 122: "Distantia inter tellurem, lunam, caeteros planetas & solem tanta est quanta exigitur ad caloris intensissimi vim temperandam, nec destructivum solis radium ferre, aut sustinere possunt nisi motu, & gyratione se tuerentur ...". (Het werk komt voor in de veilingcatalogus van Beeckmans bibliotheek, 1637, 8vo.120.) Aangehaald in: Christoph Sander, Magnes: Der Magnetstein und der Magnetismus in den Wissenschaften der Frühen Neuzeit (Brill 2020), p. 340, waarbij ook Stevin en Beeckman worden besproken als lezers van Gilbert.] Oratorische oefeningDissertationes meae cum Melchioris Junij collatae.Den 9en Octob. Hodie ostendit mihi D. Francken [>] Exercitia oratoria Melchioris Junij*), quae sane in multis conveniunt cum dissertatione mea [<], quam existimabam me primum in scholas introduxisse. Differunt vero in eo quod multa ejus exercitia ita dialogica sunt facta, ut non potuerint ipsi discipuli haec ita conscripsisse sola monitione praeceptoris, sed necesse fuit ipsum non solum praecipua argumenta praescribere, sed ipsos etiam dialogos corrigere. Ille etiam fere integras habet orationes, eo modo quo solent haberi in concilijs. At ego unicuique unicum duntaxat argumentum praescribo amplificandum et confirmandum, ut studiosi intelligant unicam dissertationem ex partem minimam orationis, ex quibus junctis oratio fiat. Non enim doceo quomodo agatur in concessu Senatorum, sed quo pacto per partes ad talem actionem perveniatur; nunquam enim senator unico argumento erit contentus. *) Melchior Junius (Wittenbergensis, eloquentiae ibidem professor), Orationum quae Argent. in Academia exercitii gratia scriptae ... (Straatsburg 1620, T. 2, eerder 1592). |
[ 19 ] | [ v ] |
Melchior igitur ubique fere integras habet declamationes, ego vero partes minimas integrantes et plenarie tractatas. Hoc modo pueri non coacervant nimis multa argumenta, tenuiter et steriliter ea tractantes, sed uni inhaerentes omnia quae ad amplificationem faciunt, excogitant; quod post facile est contrahere conjunctis omnibus dissertationibus in una declamatione. Nec potuit Melchior omnibus simul dictare id quod dicendum erat, nam ne ipse quidem potuit scire quibus argumentis hic aut ille usurus esset, verum necesse fuit primo a studioso compositum alij exhibere ut refutaret ipsumque perpetuo occupatum fuisse disponendis eorum argumentis, aut necesse fuit alias synopses prolixiores dictatas fuisse quam in opere apparet. Ego vero paucis versibus dictatis in universum abstineo, ita ut immediate a pueris ad auditores perveniant; me quoque inter auditores habito, cum ipse non minus quam quisquam ante non visa oratione delecter. Melchioris autem Junij interloquutores ita invicem respondent, ut certum sit eo modo uno tempore a studiosis habitas non fuisse, sed ipsum omnia correxisse quaeque minus respondere delevisse; alia vero, ut quibusdam non satis refutatis satisfaceret, addidisse, quod etiam stili uniformitas facile probaverit. Utut sit, satis ostendit se verissimum bene proficiendi viam apud suos discipulos tenuisse. Hoc etiam a me differt hic, quod ille academicos, ego vero duntaxat triviales instituam. [<] |
[ 24 ] | [ v ] |
Holle Maan?Luna cum globo qui in aere sponte ascendit, confertur.Qui existimant omnia tendere ad Terram (quam centrum universi vocant) necessario mirantur cur Luna non decidat ad nos [<,>]. Qui tamen respondere possent Lunam multo esse aethere leviorem [<], etiamsi corporea et visibilis est (eâ quidem parte quâ visibilis est, gravior est, sed eâ, non totius Lunae, sed circumferentiae duntaxat; nam, dicent, Luna nihil aliud est quam globus quasi vitreus; intus vero vel nihil est, vel corpus multo aethere levius), ij hoc possunt afferre: Cum Luna sit magna superficies, respectu interiorum parva est, unde fit ut id corpus quod Lunae inest ibique fluit, potest magis levitate aerem vel aethera, quae ibi sunt, superare quam aether superficiem ejus vitream superat. Secundum id quod ante alubi scripsi [<] posse fieri globum qui hic in aere sponte ascendat, idque si firmâ foret materiâ et tenuis ex quâ fieret globus magnus, plusque aeris extrahetur suctu quam materia haec ponderat. At ex parvo globo omnis ferme aer foret exsugendus, quod vacuum natura non ferret, sed latera etiam firmissimae materiae conciderent ob fugam vacui, vel potius ab incumbente aere pressa. Ex maximo vero globo, qualis est Luna, ne millesima quidem aeris pars extrahenda foret; tantum igitur adhuc aeris in Luna manebit ut sola extensione, qua pollet, posset compensari; nihilque aut parum fuga vacui valeret ad destructionem laterum, id est superficiei vitreae. Occasionem praebuit hujus meditationis Georgius van Enten*), qui ante paucos annos cum laude e schola nostra Roterodamensi promotus fuit atque aliquandiu in Angliae academia moratus, nunc ad me reversus est ut maturior reliquum, quod tum neglexerat, philosophiae studium, paucis hebdomadis absolveret. Tertio 'kal'. Novemb. 1627. *) George Ent (1604 - 1689) werd in 1636 doctor in de medicijnen (Padua), doceerde vanaf 1638 in Oxford, en was vriend van Harvey [>]. Hij publiceerde Apologia pro circulatione sanguinis (London 1641) tegen Aemilius Parisanus, en verzorgde de uitgave van Exercitationes de generatione animalium, Lond. 1651, Amst. 1651. [ Georgius Entius, Opera omnia medico-physica, Leiden 1687.] Add. in T. 4, p. 345: Dictionary of National Biography (1885-1900), p. 377: "He was sent to school at Rotterdam, where James Beckman was his master". |
[ 25 ] | [ v ] |
Vuur boven luchtIgnis supra aerem est causa gravitatis in rebus et caloris frigorisque majoris apud nos.* Ante alubi diximus [<] ignem esse supra aerem ibique spargi quoquo versum nutririque ab igne vel materia inflammabili perpetuo ascendente ex Terra; huncque ignem causam esse motus gravium ad centrum Terrae: quo enim res in se habet plus corporis, eo magis ab hoc igne tangi et ad centrum pelli quia hic ignis circa Terram supra superficiem aeris ardet, ideoque vehementissime radiat ad centrum Terrae. Nunc vero dico hunc ignem esse causam majoris et minoris frigoris et caloris in aere. Nam cum stellae omnes sunt calidae (ita ante saepe probavi [<]), nequeunt calorem augere aut minuere nisi multitudine aucta aut remissa radiorum ad unum tempus, unum in locum concurrentium. Verum cum stellae omnes octavi coeli fixae sunt, vires earum certo anni tempore necessario semper eodem modo se habent; ergo soli planetae varietatem (quae deprehenditur omnibus anni temporibus) causantur, id est: eo die, quo Sol est in primo gradu Capricorni, hoc anno magis aut minus frigeat quam alio. At nullus hactenus sibi satisfecit hac medtatione, nec magis potuit hoc modo praedicere futuram aeris constitutionem secundum frigus et calorem, quam ventos et pluvias; quod tamen ipse ante statui experiri, primus fortasse, uti videre est in priore libro*). Nihilominus tamen hic ignis, de quo loquor, occasionem praebet cogitandi an non ipse hujus mutationis aereae sit causa. Nam cum multus halitus inflammabilis supra aerem collectus est, apud nos calet, quia multi radij inde ad nos invisibiliter (nimis enim hujus ignis radij sunt defaecati quam ut possint lumen excitare) deijciuntur cumque collectio hujus halitus e Terrae anfractibus et dispositione varia oriatur, non mirum est varietatem aeris secundum calorem et frigus tam incertam esse quam ventorum motûs, qui ab eadem causa proveniunt. Huc accedit quod eo tempore quo stellae clarius apparent aerque minus nubilosus apparet hyberno tempore, maxime dicatur frigere; imo vulgus hinc futurum frigus solet praedicere. At si radij coelestes huic varietati causam praeberent, contrarium accideret. Nam quo magis per nubes intermedias prohiberetur influxus radiorum (qui uti dictum est, omnes sunt calidi), eo frigidior aer foret. [>] *) Zie voor Beeckmans weerkundige waarnemingen T. 1, Avertissement, p. xxxvi-xxxvii, p. 30.n. Anima mundiIgnis est anima mundi hincque ratio resultationis petenda.* Hic ignis posset etiam esse loco animae mundi, ac per hunc ratio reddi cur aer nunc possit comprimi, nunc rarefieri, Cum enim multum ignis continuo ingreditur, rarefit aer et extenditur aperiturque [<]; eo vero remissius confluente, considit in spacia sua inania. Hic etiam ignis exprimitur ex aere cum externâ quâdam re aer comprimitur; remotâ vero externâ hac causâ, ignis hic (sed semper novus) violenter poros subintrat rursusque aerem extendit ac facit ut ad pristinam extensionem revertatur. |
[ 26 ] | [ v ] |
Unde ratio redditur cur vesica ad Terram illisa, resiliat, expresso nimirum primo per illisionem hanc igne, motu vero remittente, ut fit cum impeditur. Ignis praevalet, seseque poris, ut ante, insinuat, eosque denuo aperit efficitque ut majorem locum capiat aer hinc nunc quam cum compressus erat. Haec ratio etiam transferri poterit ad laminas chalybeas etc., quae flexae resiliunt [<,>]. Nam aptus est hic ignis omnia corpora ingredi per eorum poros, licet exiguos, cumque lamina flectitur, pori partis concavae fiunt minores ignisque hic exprimitur. Verum cum pori apti sint igni huic recipiendo, nititur perpetuo eos ingredi, praesertim per partem convexam, ubi pori magis patent. Cum igitur vis laminam flectens remittitur, statim hac parte se insinuat et poros aequales facit, uti ante erant, unde ad antiquam constitutionem revertitur lamina. Imo propter subitam ingressionem in poros aperiendos, ignis semel motus pergit moveri, ita ut primo hi pori magis extendantur quam partis convexae; atque ita ad contrariam partem reflectitur, idque tam diu fit tremulo motu, donec motus hic pedetentim remittens ob impedimentum hoc, tandem desinat. * Hic ignis etiam erit loco aeris in tractione magnetica, ita ut spiritus magnetis exeuns pellat hunc ignem, atque ita ferrum a tergo ab hoc igne magis quam a fronte, qua magnetem spectat, prematur. Vide quid de hac re paulo ante dixi [<]. Sed omnia ad aerem referens, ad aerem non videtur hoc ubique referri posse, nam magnes etiam ferrum trahit quod vitro incumbit, aut potius vitro quasi affigit. Exempli gratia, sit vitrea lagena undique clausa, cujus unum latus tangat magnes, alterum vero oppositum tangat ferrum, videbis ferrum adhaerere lagenae lateri. At aer non transit per vitrum, ergo aer in lagena non minuitur, aut, si solidum vitrum fieret, eodem modo se haec habebunt; ignis vero transit vitrum et percussus a spiritu magnetis, cedit, ita ut inter magnetem et ferrum tantum non sit ignis quantum a tergo utriusque. Pellit igitur ignis impingens tergum et magnetem et ferrum ad invicem usque ad vitrum, in quo tantum ignis non est, quia ejus aliquem locum occupat spiritus magnetis, et, nisi vitrum obstaret, magnes et ferrum conjungerentur. Universalior igitur ratio videtur reddi per hunc ignem quam per aerem.*)
[ *) Later [>] wordt de verklaring met lucht wel weer gebruikt bij de elektrische aantrekking.] PsalmenAngli cur suavius canant psalmos.* Dicuntur Angli psalmos suos suavius canere quam nos. Ratio est frequentius ascendimus per tonos et semitonia, quae conjuncta dissonant; illi vero frequentius per saltus, quartam, quintam et tertias (quae omnes sunt consonantiae) ascendunt descenduntque. Suavius hi ergo. At vide quid possint immixtae consonantijs dissonantiae; at tum comparationem exactam institue. |
[ 27 ] | [ v ] |
LichtbrekingLuminis per corpus diaphanum refractio quomodo fiat.* Refringuntur radij visibiles primum intra corpus densius pellucidum, quia ex aere accedentes, non perpendiculariter occurrunt particulis vitri aere densioribus, ab ijsque reflectuntur qui, si perpendiculariter incidissent, etiam reflexissent; sed ea pars quae transijsset (semper enim quaedam radiorum pars vitrum transit, quaedam vero ab eo reflectitur, ut ante saepe [<]) recta perrexisset, cum vitri particulae aequales et ejusdem formae et situs sint a dextris et a sinistris. Nunc vero cum ad planum vitri rarius angulum acutum faciat, reflectitur quidem aliqua radiorum pars (ea scilicet quae summam superficiem vitri tangit) a plano vitri ad aequales angulos; verum alia pars quae in poros vitri incidit, vitrum ingressura, statim ab initio occurrit particulae vitri, a qua quoque tanquam a plano, aut si mavis a globulo, aut potius alterius formae particula, reflectitur. Horum radiorum iterum quidam repercutiuntur recta qua venerunt, quia in eam particulam perpendiculariter inciderunt. Alij vero aliam obliquae particulae partem tangentes, repercutiuntur ad eosdem angulos acutos, sed intra vitrum, ibique statim alterae particulae occurrunt, a qua iterum repercutiuntur, iterumque ij radij qui in secundam hanc aversam particulam perpendiculariter aut ad angulos obtusos incidunt, reflectuntur recta via qua venerunt, aut paululum supra eam viam ob angulos obtusos; atque ita ad eam partem vitri, per quam ingressi sunt, exeunt ac pereunt. Alij vero, ita incidentes ut intra corpus vitri reflectantur, iterumque atque iterum semper eodem modo particulis, ad quas repelluntur, occurrunt; cumque post primam incidentiam omnes particulae se eodem habeant modo, linea haec recta videtur per vitri corpus, fracta vero duntaxat ad punctum primae incidentiae, quia haec sola perpendiculares et obtusae incidentes radios per nudum aerem absque obstaculo reflectit; qui vero acute incidit et secundae particulae occurrit, nihil ibi diversi patitur a tertia, 4a, 5a etc. incidentijs. Manet igitur fractio quae erat in prima incidentia, videlicet talis anguli, qualem fecit ad primam particulam, per quam etiam eum radium diximus reflecti ad particulam secundam*). Nec mirandum per tot incidentias non omnes radios perire, quia luminis affluxus perpetuus est. Nihilominus tamen quo crassius vitrum, eo plures radios perire paucioresque transire necesse est. Ubi jam radij hi intra corpus vitri toties repulsi, rectam tamen lineam sensibilem per tot exiguas flectiones constituentes, ad alteram partem vitri pervenere, occurrunt ultimae particulae vitri, a qua repulsi, per consuetos angulos nullae aliae particulae impingunt, ideoque eum retinent secundumque eos pergunt in libero aere. Qui angulus necessario talis est in exitu, qualis erat in introitu, quia perpetuo per eosdem angulos reflectio facta est ab ingressu usque ad exitum. Refractio igitur nihil aliud est quam innumerabiles reflectiones simul sumptae, uti ante saepius ostendi [<]. [>] 4 Novemb. *) Anders dan bij Descartes en Newton, die meenden dat lichtdeeltjes door glas worden aangetrokken. |
[ 28 ] | [ v ] |
ZonnestralenSol quomodo radios emittat et semper sufficiat.Cum Sol radios ad nos mittat nec unquam consumatur, puta eodem modo id in Sole fieri quo apud nos ignis ad superficiem aeris excutitur. Cumque illius ignis supra ejusdem aerem expulsus, purior et copiosior (corpus enim multo major est) fuerit quam noster aut Lunae, multo etiam plures vires exercet, imo etiamsi purior non foret. Tamen, quia corporis solaris magnitudo magnam proprtionem habet ad superficiem sui aeris, necessario ibi tanto densior ignis est, ac fortassis sphaeram hanc ignis circa Solem ardentem, Solem appellamus, Sole a nobis non viso multoque minore sub aere proprio latitante. Imo quin dicimus Lunam ideo exiguâ luce praeditam quia tam parva est, Terramque Lunâ longe splendidiorem apparere? Eaque esse splendidissima quae paucum aerem, plurimum vero ignis obtinent? Ignis hic ubi exiverit e sphaera sua, nunquam perit, sed alteri corpori affigitur; qui enim aberrat a Terra, occurrit Lunae vel alicui stellarum, stellarumque ignes Soli et Terrae etc., atque ita omnia nutriuntur ab omnium ignibus, cum omnes sint naturae ejusdem. Lichtbreking (2)Luminis refractio figura illustratur.Id quod jam de refractione scripsi [<], hoc modo intelligendum est:
IKLM sit vitrum in quod radius AB incidit, qui ubi intra corpus vitri pervenerit, perpetuo reflectitur constatque BC ex innumerabilibus reflectionibus ejusdem anguli. Ubi vero ad C pervenerunt, iterum rectâ et simplici viâ radij exeunt per aerem ut erant ingressi, ita ut AB et CD (in vitro in quo LI, MK parallela sunt) paralleli, at non refractus pervenisset ad H, DC ad G. Sed EF perpendicularis est, ad quem fit refractio. Sed haec ex opticis petenda; hic duntaxat videre est quo pacto recta BC intra corpus vitri constet ex omnibus reflexis ad eosdem angulos. SyllogismeSyllogismus vitiosus examinatur.Nullus puer fuit juvenis; omnis senex fuit puer; ergo nullus senex fuit juvenus. Vitium est in forma. Duplex enim est medius terminus, videlicet puer absque tempore in majore, et puer cum tempore praeterito in minore. Nam tempus et copula in utraque praedicato adjungenda. Ideo etiam fuit in majore. |
[ 29 ] | [ v ] |
Post puer ponitur in minore ante, quod etiam ex conclusione videre est, ubi fuit repetitur. Ergo major vel minor. Non minor quia adest praedicato. At sive major, sive minor, alterutrum fuit transsumitur ex praemissis relinquiturque. Alterutrum duntaxat fuit medio uni annexit, cum oporteat non solum omnes terminos, sed omnes quoque eorum partes semper bis repeti; alias non foret repetitio ejusdem. Dicendum igitur in majore: Qui fuit puer, non fuit juvenis; sed tum major erit falsa. Metaal smeltenIgnis quomodo metalla reddat fluida.Quaesivi ante [<] cur plumbum, aes, aurum etc. calore fluidum reddatur. Adde ijs ignem se non solum insinuare in omnes poros jam apertos, verum etiam particularum tactûs disjungere; non est autem soliditas, nisi contactu. Solidum igitur aurum constat particulis se invicem multis sui partibus tangentes; ignis vero se insinuat in omnia loca quae possit; cumque ubique vim faciat, omnia quae separari possunt, separat; at facit ne ulla particula vicinam nisi mediante igni tangat. Atque ignis ubique est circa omnes particulas, quare eae particulae quae alijs vel ingrediebantur, vel asperitatibus suis aliorum asperitatibus immediate adhaerebant, jam igni intermedio distant. Non ergo connectuntur, sed decidunt. Nec una alteri potest adhaerescere, quia ignis medius cogitur alterutram ob ejus gravitates, dum cadere potest, deserere, vel si firmius huic adsit, alteram, semperque una ignis particula huic, altera alteri particulae auri adhaeret firmius. Quarundam ejusmodi rerum pori, ante ignis ingressum, nequeunt minores reddi, aut, si possunt minores reddi, res eae non sunt satis graves, id est non habent tam graves particulas ut possint poros eos comprimere. Sic saebum fusum majus redditur non fuso, aurum vero non ita aut certe non tam manifeste. In glacie alia est ratio, ut alibi diximus [<]. Calet magis ferrum, aurum ignita etc. quam res leviores, quia plures in illis sunt pori pluresque particulae quibus ignis potest adhaerere easque circumdare. In his vero ex majoribus poros statim se proripit, nec moram ibi facit. Etsi enim ignis nunquam quiescat, cogitandum tamen particulas ignis ingredientes, imo jam ingressas et adhaerentes particulis et in poros volitantes, omnes ad extremam attenuationem non pervenisse, sed dum ibi sunt, ardere seque attenuare. Quaeque pars debite est attenuata, fit calor, et, in materia disposita, etiam lux. Rook wordt vuurIgnis actu secum rapit particulas, in ignem actu convertendas.Cum saepius dixerim ignem semper esse in motu [<], cur res calida non frigescit subito? Respondeo quia particulae calidae vel aquam vel pultem vel ferrum etc. ingredientes, non sunt jam tantae, quantae sunt ignis actu; verum ignis actu secum rapit multas particulas, jamjam futuras ignem. |
[ 30 ] | [ v ] |
Ignis igitur e foco exeuns cum humore et favilla, id est aqua et terra, etiam fumum vehit, qui vel dum movetur, vel postquam in alio corpore fuerit, continuo attenuationem, ab igni vectore primum, dein ab eo fumo qui primus in ignem mutatur, passus, tandem etiam ignis fit; eumque fumum qui necdum fuit mutatus in ignem, vertit in ignem atque ita deinceps, donec omnis materia parata ad futurum ignem in ferro ignis factus fuerit; tum enim eo momento ferrum friget. Sed primo multus fumus mutatur, post paucus et durior, donec tandem ultima particula ingressa fuerit mutata. Sic pruna, etsi tota rubeat et ignita sit, constat tamen particulis necdum plane accensis. Non enim alias cohaereret. Jam vero, cum adhuc aliquamdiu durat, sciendum est particulas prunae per vices in merum ignem mutari. [<] Fumus vero non apparet quia tot ignitis particulis cinctus est. Fumum enim voco particulas eas quae jamjam futurae sunt ignis. Sic etiam cum ignis hinc ascendit ad mediam regionem aeris et fulmina etc. excitet et ad supremam ut ibi ardore et flammâ subtilessimâ vicem animae mundi praestet, uti ante diximus [<].
Oportet multum materiae inflammabilis una ferri, in qua ignis jam factus exerceatur, qui statim in spiritum abeuns, eum locum deserit. Qui vero ab hoc factus et excitatus est, idem praestat post illum. Vuur boven lucht (2)Ignis immediate supra aerem esse probatur.* Qui dubitant an ignis supra aerem sit et, uti dixi, ibi ardeat [<], poterint duabus hypothesibus positis, alterutrâ earum satisfieri: vel enim supra aerem nihil ignis, vel plurimum a principio fuisse ex creatione. Si nihil fuerit, prima particula supra aerem ascendens vel potius excussa, perget moveri in vacuo usque ad occursum stellae alicujus aut alterius corporis aliunde emissi: nihil enim in vacuo semel motum, unquam quiescit nisi ab obstaculo. At secunda particula, primam immediate sequens, vel copiosiores radios emittit vel pauciores. Si copiosiores, a superiore particula quidem retardabitur, verum nihilominus perget superioremque urgebit, semper tardior evadens, nunquam tamen quiescens aut recidens. At si secunda particula pauciores radios excernat, jam a superiore repercutietur, ac tandem ardendo usque ad supremum aeris repelletur; cum eo sit levior, non poterit amplius a superiore particula pelli quia aer magis pellitur. Hic igitur haec particula ardebit, donec plane fuerit consumpta et evanuerit, multas interim particulas ascendentes tardiores reddens, ita ut tandem multae ibi collectae, constitutionem faciant, qualem jam esse diximus. Si vero magnum ibi acervum ardentis fumi esse ponamus, jam facile est intelligere plurimas ascendentes particulas ibi detineri, imo omnes, ob magnam radiorum vim ejus loci. [>] |
[ 31 ] 4 nov. 1627 - 9 febr. 1628 | [ v ] |
Lichtdeeltje: veel atomenLucis homogenea non sunt atomi.* Etsi lux est tenuissima, non tamen existimandum ejus homogenea, id est particulas, esse atomos*). Atomi enim non possunt reflecti, quia in medio nihil est vacui in quod latera possint considere; lux vero cum reflectatur a speculo, constat ex multis atomis junctis, quibus dissolutis (quod fit fortasse post omnem vim deperditam) nequit amplius reflecti. At videmus duobus speculis, sibi invicem oppositis, candelam mediam innumerabiliter reflecti ab uno speculo in aliud [<]. Quod, nisi fieret per unam lucis particulam toties ad specula reflexam, candela non videretur multiplicari. Si enim prima particula in hoc punctum hujus speculi incidens, deinde in hoc punctum alterius speculi, deinde in aliud primi, tum in aliud secundi et sic deinceps, si, inquam, haec particula pereat antequam decies reflexa fuerit, decima candelae facies non videbitur, nam decima facies non representatur ab alijs quam a dictis punctis speculorum. Ergo secunda particula lucis in eadem puncta incidens, etiam peribit, nisi corpulentior sit primâ. Aliqua igitur particula omnia haec puncta pervadit ante totalem sui dissolutionem. Fateor tamen unam particulam visum non movere, non quod eo non perveniat, sed quia sola non satisfacit visioni. Quae autem in atomos jam dissoluta sunt, statim subsidunt, postquam multis occursibus aeris cedentis (alia enim corpora non cedentia in instanti, atomorum cursum abrumpunt) ad quietem praeductae fuerint. Atomus enim omnium rerum est gravissima, adeo ut ne quidem ex argento vivo emergere possit, nam nihil in argento vivo est ejus quantitatis ac tantae corporeitatis. Nihil autem omnino est homogeneum ibi tam parvum; at si foret, inquam, non tamen esset majoris corporeitatis, ergo nec ponderis. Tangi vero atomum ab igni deprimente, nihil mirum, quia magna etiam minima tangunt; ergo etiam a superficie cujuslibet humoris ad fundum descendet. [>]
*) Voor de corpusculaire theorie van licht (Epicurus), aanvaard door Beeckman, zie T. 1, p. 28, 92, 96, 201, 211-2. [ Over 'homogenea' zie Henk Kubbinga, De molecularisering van het wereldbeeld (Hilv. 2003), p. 44 e.v.] GezangCantio elegantissima quî fiat.Julius Scaliger Poetices [<,>], Lib. 4 de Numero poetico praesertim cap. XLVII, ubi de vocalium et consonantium viribus agitur, occasionem praebuit cogitandi an non elegantissima cantio possit constitui, si ratio horum haberetur in materia, de qua canitur, describenda, id est si litterae earumque concursus talis sit, qualis res. Tum etiam verba rem pathetice demonstrent notaeque musicae secundum modos his omnibus accuratissime conveniant. Quod fiet cum reliqua nobis tam nota, quam sonus litterarum Scaligero sibi noti, videntur. WindVentus quomodo spirando crescat.* Ante multa scripsi [<] de generatione ventorum, etiam unde eundo crescat ejus vis; quod maxime quaerendum videbatur, cum omnia in aere excussa pedetentim tardiora evadant. Verum cum ventum eum non esse putemus purum putum, vaporem aut aerem, duntaxat rarefactum in uno quodam loco, unde corpuscula illa vel aeris vel vaporis emittuntur, sed una etiam volare magnam quantitatem ignis in eo vapore vel aere contentam, facile intelligi potest quomodo motus possit fieri celeror quam erat in initio. |
[ 32 ] | [ v ] |
Nam multa in vaporibus illis jam ardent, multa vero ad ardendum sunt paratissima. Cum igitur a jam ardentibus et motu ipso plus semper accenditur quam perit, crescit motus, extensis semper magis et magis vaporibus et aere; cum vero minus accenditur (quod fit consumptis fere corporibus sulphureis) quam accensum erat, motus decrescit ventusque tandem sedatur. In anteriora autem semper ventus movetur (hoc enim tum etiam sollicite quaerebatur), quia materia primo emissa, primo consumitur; sequens vero adhuc corpulenta et plena sulphureo corpore, semper magis ardet. Ubi vero contrarium contingit, ventus statim quiescit.
Fit etiam sic ut Lucretius docet Lib. 6 [vs 300], ut dum volat, ventus sibi assumat in via corpora sibi apta. Hoc autem fit quia corpuscula volantia dividunt corpora quibus occurrunt, quae divisa separant ignis materiam, quae separata statim ardet suoque ardore motum auget. Etsi enim ea quae ardent, se in omnes plagas conijciunt, quamdiu tamen priora, id est quae prius coeperunt ardere, vehementius, ut fit temporis tractu, ardent, tam diu motus fit in consequentia. VergiliusVirgilius absque distincta cognitione multa bene scripsit.Non est verisimile Virgilium tenuisse ea omnia quae Julius Scaliger [<,>] ex ipsius scriptis colligit; nihilominus tamen potuit absque causarum subtiliore cognitione, bonitate auditûs et motuum internorum audire quid in versibus suis rebus ipsis responderet; quid molle, quid facile, quid difficile pronuntiatu, quid tenue, magnum etc. Ipsâ enim naturâ ex constitutione partium oris aliae syllabae alijs propinquiorem obtinuere oris constitutionem, ita ut ex hoc illius situ illud potius quam aliud sequatur, quia mutatio vel pauciorum vel similiorum positurarum oris illic quam hic habetur. |