Predikaat , wolken , kleuren , Ouden , disputeren , schaduw , inductie
Tome II: 1619 - 1627
[ 286 ] [22 feb.] - 31 mei 1624 | [ v ] |
PredikaatPraedicatum omnino latius est subjecto.Praedicatum propositionis, ut ante dixi [<], latius est subjecto, nec obstat conversio per contrapositionem, ubi species videtur praedicari de genere. Sicut enim dicimus: Omnis homo est animal, ita etiam dicitur: Quod non est animal, non est homo, ubi "homo" videtur praedicari de animali. Verum "homo" hîc non est terminus, sed habendus duntaxat pro parte termini, quia (ut ex praemissa facile intelligendum est) praedicatum est "non homo", subjectum "non animal". Atque ita "non homo" plus comprehendit quam "animal". Illud enim bestias etiam comprehendit, non autem hoc. Unde videmus ea, quae affirmata praedicantur de subjectis etiam affirmatis, fieri latiora negata subjectis etiam negatis; ideoque subijcienda. |
[ 288 ] | [ v ] |
GeluidsmaterieSoni materiam eandem numero esse quae erat in ore loquentis.Soni materiam eandem numero esse qui erat in ore loquentis etiam probatur vulgata opinione, nimirum requiri contactum corporum solidorum. Quî igitur sonus primo editus a corporibus solidis, poterit similem sonum gignere, cum tantummodo aeri impingat corpori non solido, aut saltem multo minus solido quam primum erat, unde primus sonus procreabatur? [<,>] |
[ 289 ] | [ v ] |
Ratio est, quia nubes non longe remotae sunt a Terra, unde fit ut concavitas earum, cum ipsius aeris superficie, exigua est nostro respectu et fere plana. Idemque accidit hîc quod in longa porticu aut templo in quo multa anathemata vel candelabra pendula sunt; ea enim, etiamsi aequaliter ab invicem distant, tamen remotissima videntur invicem propinquiora, proxima vero ab invicem longius distantia, quod angulorum mutatio in opticis satis manifeste docet. Ita etiam nubes sunt tabulatum Terrae quam proxime incumbens, et eo modo quo Terra fere planum nobis videtur. Hinc horisontales nubes manifeste remotissimae videntur ac revera sunt. Quo igitur nubes sunt altiores, eo minor hac in re est differentia, eoque pauciores circa horisontem conspiciuntur. Imo si tantum quantum stellae abessent, non plures circa horisontem quam circa zenit conspicerentur. Et si tantum altitudine turris abessent, etiam rarissimae nubes speciem praeberent densissimarum nubium circa horisontem.Hoge en lage wolkenNubium superiorum et inferiorum ratio.Eodem tempore vidi nubes superiores versus S. W., inferiores versus N. O. simul et eodem tempore moveri. Cur autem nubes inferiores non ascenderint usque ad superiores, haec est ratio: Nubes superiores, cum sint in aeris superficie, ibi omnis omnino calor colligatur; fit superior ea aeris pars admodum calida, ideoque rarior quam paulo inferior. Solae igitur nubes calidiores eo perveniunt, frigidiores vero infra subsistunt, quia tenuitas superioris aeris eas nequit ferre, eo modo quo in oleo nequeunt natare ea, quae in aqua natant. Ante alubi dixi [<] quomodo nubes a Terra usque ad frigidissimam regionem aeris, crescente semper motu, ascendant, inde vero usque ad supremam superficiem, decrescente semper motu, ascendant. Pluvia vero cadens a suprema superficie usque ad locum frigidissimum, motu decrescit; et procul dubio ibi interdum haeret quamdiu adhuc tantum caloris continet qui eam ibi elevatam detineat; hinc vero ad Terram decidens, motu crescit. Quorum omnium ratio patet ex Statica aquarum, ex theoremate hoc: levissima et plus spacij capientia corpora in eodem pondere, optime et maxima sui parte exserta, innatant liquoribus densissimis; et minus spacij capientibus in eodem pondere. Ita lignum melius innatat aquae marinae quam dulci, et argento vivo quam aquae; et aquae melius innatat suber quam lignum. [>] |
[ 298 ] 24 juni - 15 juli 1624 | [ v ] |
Beter meer tegelijkCantus plurium simul cur melior.Cum plures eundem psalmum simul canunt, unusquisque sibi videtur melius canere quam cum solus canit. Ratio est, quia qualitas vocis, quæ ex organorum mala dispositione oritur, tum non audetur, nam reliquorum qualitates, huic contrariæ, interimunt hanc, ita ut ex omnibus media quædam qualitas audiatur. Sic venti contrarij anemiam producunt. Quantitas vero, cum ab omnibus eadem expetatur, illustrior fit. |
[ 299 ] | [ v ] |
Sic ante [<] dixi plura medicamenta ejusdem naturæ collecta, fortius secundum eam naturam agere, quia qualitates, non expetitæ dissentiunt, ita ut nulla manifesta possit agere præter eam, quæ omnibus est eadem. |
'Aristarchos Samios, mathèmatikos, akoustès Stratônos, phôs einai to chrôma, tois epikeimenois°) epipipton', id est: "color est lux in subjectas res incidens". Adde: et inde in oculos nostros reflexa, proque fractione diversa intra poros superficei diversos, diversum colorem excitat, non aliter quam colores iridis creantur, dum species visibiles quas vocant, per vitreum conum triangularem in oculos incidunt refractæ.
[ *) Joannes Stobaeus, Eclogarum libri duo: quorum prior physicas, posterior ethicas complectitur (Antw. 1575, ed. W. Canter), cap. XIX op p. 35.] [ °) Er staat: 'hupokeimenois'. Zie de 'Greek ligatures' in Alphabetum graecum, 1528.] |
[ 300 ] 15 juli - 15 sept. 1624 | [ v ] |
SyllogismeSyllogismus quidam examinatus.Quos Christus non vult perire, ij servabuntur; at nullos Christus vult perire; ergo omnes servabuntur. Hic negatio in nullos latens, est pars medij, res vero in nullos significata, minor terminus. Talis igitur est minor propositio: at omnes homines sunt quos Christus non vult perire; ergo etc. GeschiedschrijvingHistoriæ scribendæ ratio.Historiam scripturus non tenetur alicujus provintiæ historiam abrumpere, etsi alterum annum aut etiam tertium, etc. ingrediatur. Dummodo ea alterius provintiæ gestis enarrandis, toto illo tempore non misceatur; imo præstat lectoribusque gratius est, totam tum simul absolvere. Quod Thuanus*) ubique non servat, annuas fere particulas recensens.
*) Thuanus (de Thou), Historiarum sui temporis Partis primae (Parijs 1604) [ed. 1606]. [<] |
[ 301 ] | [ v ] |
GrammaticaCopula enuntiationum minutim explicata.Mors est bona. In hac enuntiatione praedicatum est bona [ms: verbum est bonum] cum essentiali parte quae est in verbo est. Item cum tempore et actione, quae latet in eodem est; tempus autem est praesens, actio vero transitiva, qualis est in Mors occupat etc., sed, ut ita dicam, substantiva neutra et inhaerens. Copula vero hic latet partim in est, partim in bona. In est per regulam convenientiae; id est copulae nominativus et verbum conveniunt in numero et persona, nam est est singularis numeri et tertiae personae, ut et mors; in bona, per regulam convenientiae syntacticae, adjectivum et substantivum conveniunt in genere, numero et casu, nam bona est singularis numeri, nominativi casus et feminini generis, ut et mors. Quinque igitur constituunt copulam in hac enuntiatione. In Mors occupat vero duo duntaxat: persona et numerus in occupat. Ejus vero tempus praesens, actio transitiva et 'to' occupare constituunt verbum. Nam cum pro occupat dicitur est occupans, in occupans plus est quam nomen, videlicet pars aliqua copulae, et in est plus est quam copula, viz. pars aliqua essentialis quae conjuncta cum essentiali in occupans constituit nomen alterum; quod vestitum cum tempore et actione, quae sunt in est, fit verbum et praedicatum. |
[ 303 ] 15 sept. - 3 okt. 1624 | [ v ] |
OudenVeteres an nobis fuerint subtiliores.Videntur Veteres subtiliores nobis fuisse hoc argumento, quod Graeci et Romani potuerint passim casûs usurpare quod hodie in nulla lingua reperitur; imo ipsi Romani et Graeci degenerantes non amplius potuerunt vulgo Romae etc. differentiam casuum observare et ad usum referre. Quidni igitur intellexere in re philosophica quae nostrum acumen nunc fugit? |
[ 304 ] 3 - 20 okt. 1624 | [ v ] |
ZiektenMorbi omnes ex primis qualitatibus oriuntur.Cum ij qui peregrinantur in Indijs, varie aegrotant, vermibus et pedibus molestantur, etc., cum etiam pluviosum, calidius solito, tempus varios morbos producat, quis negabit omnes varietates prodire ex nimia abundantia primarum qualitatum? quis enim spiritus alius hîc quam ibi, tum quam nunc? Pestis igitur, occultae qualitates etc., pendent a primis et ex earum materia constant. Omnia sunt manifesta satis ingeniosis et doctis. |
[ 306 ] | [ v ] |
DisputeerregelsDisputandi in mea schola leges.Ut discipuli mei*) in disputando se in omnes formas possint vertere, opponentesque possint respondentes cogere ad attentionem, et pervenire ad finem optatum, hoc pacto eos exerceo: Qui non probat probandum, aut peccat in forma, aut primum syllogismum non format in tertia vel secunda figura, si ibi formari possit, vices suas disputandi ulterius hoc tempore amittit. Secundus syllogismus est liber, id est potest formari in aliqua trium figurarum. Tertius necessario est ducens ad absurdum. Quarto probanda est universalis, primo occurrens, per inductionem, etiam si in ducente ad impossibile conclusionis respondenti absurdae non visae sit, contradictoria sit universalis; tum cogitur respondens dare contrariam instantiam, vel, si non possit dari, aut nolit dare, dabit rationem negationis. Hanc datam instantiam vel rationem opponens vel tacite vel expresse revocabit ad formam syllogisticam, ac alterutrius praemissarum contradictoriam probabit syllogistice. Tum cogitur opponens, si ulterius velit pergere, probare syllogismo disjunctivo, tandem hypothetico. Ratio cur primam figuram et hypotheticum non vehementius urgeam, est quod studiosi sponte fere ijs solis utantur. Porro loco dissertationis licet inserere explicationes prolixiores terminorum eosque explicatos paucis verbis syllogismo conficere. Idem dictum sit de terminorum ambiguorum distinctione, quovis loco permissa. Ad haec omnes praedicti syllogismi et argumentationes debent esse subordinati, ne, si collaterales admitterentur, unus opponens tota hora disputet. Hîc tam exactus argumentandi ordo incipientibus utilis erit; inductiones vero et terminorum explicationes, cum eorundum limitationibus, fuerint dissertatiunculae auditoribus gratissimae. [>] *) Sinds 26 augustus gaf B. de lessen van de overleden conrector [>]. |
[ 308 ] | [ v ] |
SchaduwUmbra rei non visae cur videatur interdum.Den 24en Oct. Justus Teelinck [<] cum vidisset prunas candentes circa murum positas in Sole, umbram reddere in muro, et sciret fieri id, quia igniculi exeuntes e prunis radijs solaribus obstant ne murum tangant eo loco, mirabatur apud me umbram quae nihil est, videri, corpus vero, cujus est umbra, non videri. Respondi multos igniculos in aere, secundum trinam dimensionem volitantes, omnes suas umbras reddere in muro plano, duas duntaxat dimensiones habente, atque inde fieri ut multae umbrae ex multis igniculis in unum locum muri coeant, ideoque magis esse conspicuas quam ipsos igniculos. Adhaec fieri interdum ut corpuscula ita sint disposita, viz. prope alias res ejusque coloris, vel solitarie volitantia, umbra vero nigra in muro candido; atque ita etiam umbram solitariam melius videri ipso corpore. |
[ 309 ] | [ v ] |
Enuntiatio negativa potest probari per inductionem specierum praedicati. Exempli gratia: Petrus non est doctus, nam non est logicus, nec physicus, nec mathematicus, nec historicus etc., nec aliquid in eo est per quod dici posset doctus. Hîc sumitur doctus pro genere, ita ut doctus dicatur, de quo aliqua doctrinae species potest dici. Non igitur potest quis probari non esse doctum, nisi ab eo omnes docti species removeantur. Praedicatum autem hîc nunquam sumitur totaliter, ut: Homo non est bestia, id est Homo non habet omnes partes quae requiruntur ad constituendam bestiam. Non igitur hîc potest esse enumeratio partium praedicati; sufficienter enim talis enuntiatio probata est, si non omnes partes necessariae insint subjecto. Enuntiatio universalis potest semper probari per inductionem specierum subjecti. Exempli gratia: Omnia animalia meticulosa etc., ut supra. Quem modum inductionis duntaxat Logici describunt; subjectum autem nunquam potest totaliter sumi, ut: Homo est animal, id est omnis vel aliquis homo est animal generaliter. Non igitur unquam fit enumeratio partium subjecti; necesse enim est affectionem inesse toto subjecto, et quantitas universalis vel particularis, videtur esse de essentia subjecti. Si autem toto subjecto aliquid non conveniat, committitur ambiguitas, ut: Aethiops est albus. Particularis ergo negativa admittit duntaxat inductionem per species praedicati, particularis affirmativa per partes praedicati, universalis negativa per species subjecti et praedicati, universalis affirmativa per species subjecti et per partes praedicati. Mixtae enuntiationes admittunt inductiones pro natura simplicium, ex quibus componuntur, ut: Musica accommodata est solis voluptatibus. Haec enim constat ex: Omnis musica est accommodata voluptatibus, et: Omnis musica est accommodata non voluptatibus. {<,>] |
[ 311 ] 8 nov. 1624 - [1] jan. 1625 | [ v ] |
FundamentHypothetici syllogismi fondamentum ex enthymemate omnium figurarum.Syllogismi hypothetici propositionem ante [<] ostendi varijs modis efferri, viz. interdum subjectum, interdum praedicatum bis repetitur etc. Nunc vero ejus rei origo et fundamentum occurrit noctu den 8en Novemb. |
[ 312 ] | [ v ] |
Propositio igitur hypothetica nihil aliud est quam enthymema estque connexio alterius praemissarum cum conclusione idque in tribus figuris. Vulgaris autem modus, quem Logici solum videntur cognovisse, est connexio minoris propositionis cum conclusione in prima figura. Exempli gratia: Omnis homo est animal; Petrus est homo; ergo Petrus est animal. Hinc fit talis hypothetica: Si Petrus est homo, Petrus est animal. Jam vero videamus varietatem et sumatur major cum conclusione. Hinc fit: Si omnis homo est animal, Petrus est animal. In secunda figura: Nullus lapis est homo; Petrus est homo; ergo Petrus non est lapis. Hinc fiunt: Si Petrus est homo, Petrus non est lapis, quae coincidit cum vulgari, et: Si nullus lapis est homo, Petrus non est lapis. In tertia: Omnis homo est animal; quidam homo est Petrus; ergo Petrus est animal. Hinc fiunt: Si quidam homo est Petrus, Petrus est animal, et: Si omnis homo est animal, Petrus est animal. Idem fiat in omnibus modis. Praeterea conjunctis duobus syllogismis, fit aliud genus enthymematis, aut propositionis hypotheticae, sumpta aliqua quatuor praemissarum cum conclusione, hoc modo: Omne animal sentit; omnis homo est animal; ergo omnis homo sentit. At: Petrus est homo; ergo Petrus sentit. Hinc fiunt: Si omne animal sentit, Petrus sentit; si omnis homo est animal, Petrus sentit (ubi quatuor sunt termini diversi); si omnis homo sentit, Petrus sentit; si Petrus est homo, Petrus sentit. Idque tentandum in varijs modis conjunctionem secundum syllogismorum numerum, figuras, et modos. Hinc reductio sponte se prodit. Hinc etiam regulae consequentiarum eruuntur. Nam si praemissarum aliqua vera est, cum altera praemissa suppressa pro vera etiam habeatur, sequitur necessario conclusio, quae semper est consequens hypotheticae; at si praemissa (quae est antecedens in hypothetica) negetur, non ideo falsa est conclusio. Poterit enim forsitan altera substitui in ejus locum vera. Tum, si conclusio falsa est, necesse est praemissarum aliquam falsam esse, quae si est antecedens hypotheticae, evertitur verâ et fit conclusio. Si vero suppressa est falsa, consequentia non est bona, quia ex falsis verum sequi non potest. At si conclusio affirmetur, non propterea praemissa est vera, quia ex falsis verum potest colligi syllogistice. Exempli gratia: si Petrus est doctus, Petrus est animal; at Petrus est homo; ergo Petrus est animal. Hîc, quia minor propositio, Petrus est homo, assumitur, et suppressa major: Omnis homo est animal, vera intelligitur, etiam legitime concluditur: Petrus est animal. At si minor: Petrus est homo, evertitur, non propterea evertitur etiam conclusio. Erit enim hîc minor negativa in prima figura, et potuisset altera quaedam, viz.: Canis est homo vere evertitum. |
[ 313 ] | [ v ] |
Tum: Si lapis est homo, lapis est animal; at lapis non est animal; ergo lapis non est homo. Hîc conclusio Lapis est animal evertitur et negatur, id est dicitur esse falsa; ergo etiam praemissa antecedens: Lapis est homo est falsa, quia suppressa Omnis homo est animal vera est, nam ex utrâque verâ non posset sequi falsum. At etiamsi conclusio Lapis est animal foret vera, non propterea praemissa Lapis est homo, esset vera. [>] RegiemInductionis in disputando regimen.Inductione peracta, videndum an sit legitima. Legitima est cum singulae instantiae possint syllogistice inferre particularem conclusionem subalternam propositioni, per inductionem probandae. Ut si probem omnia animalia meticulosa habere cor amplum, per cervum, damam, murem, hinc fiunt syllogismi: Cervus habet cor amplum; cervus est animal meticulosum; ergo aliquod animal meticulosum habet cor amplum, et sic per damam et murem etc.
Nec aliam ob causam affertur ab opponente inductio, ut cogatur respondens ipse aliud quid afferre. Det igitur operam opponens ut inductionis instantiae quotquot affert, sint verae. At si alio disputationem gestiat transferre, licet opponenti instantiam afferre, quam speret respondentem negaturam; speret, inquam, nam non cogitur respondens eo transferre disputationem quo velit opponens. Sed licet ipsi, idque elegantius et pressius, omissa falsa instantia, novam proferre, ad quam opponens cogatur accedere. At si velit respondens certa de causa eo concedere, ac neget instantiam aliquam opponentis, non oportet jam opponentem ex ea instantia syllogismum facere secundum mentem respondentis (ut ante praecepi), nam ea non est ejus mens, sed immediate probare suam instantiam esse veram. Ut, si negat respondens cervum esse animal meticulosum, vel habere cor amplum, probandum est alterutrum. [<,>] GesprekDisputationis privatae ratio.Disputaturus cum privato quodam ambigit saepe ut uter debeat defendere aut opponere. Ratio autem exigit ut is, qui affirmativam propositionem statuit, sit defendens, quia theses debent esse affirmatae; thesium vero author est defendens, nam qui theses negatas proponunt, peccant contra leges artium, a Rameis tam studiose explicatas. Cum autem facilius sit negare quam affirmare, negantis erit opponere; in pluribus enim figuris et modis magis negatur quam affirmatur. Imo affirmatio universalis, quales debent esse theses, tantum potest probari in Barbara [<] cum ejus contradictoria concludi possit in sex modis. Ne tamen uni perpetuo incumbat is labor opponendi, intercedit legitima inductio. In privata enim disputatione cogitur respondens suam instantiam probare auditoribus, nam quid absurdius quam effugium quaerere per aliquid, quo ipse non possit ostendere verum esse? |
[ 314 ] | [ v ] |
In publicis disputationibus academiarum usus obtinuit ut defendens semper defendat, forte contra legitimum modum et ordinem. Certe privata disputatio, ubi neuter venit ad oppugnandum, debet vicissitudinem aliquam prae se ferre, quae per inductionem procuratur. BewijzenProbationum 4 modi explicati.Probatur quaestio vel per praemissas, id est per medium terminum qui antecedit quaestionem, id est naturâ prior est, vel per consectaria et lemmata, id est per medium qui quaestionem sequitur, id est naturâ posterior est. Iterum per praemissas probamus vel simpliciter, id est cum unus tantum est medius terminus isque absolute quaestionem infert, nihil omittens quod facit ad concludendum ita ut medium totum et plenum sit expressum; vel per inductionem, ubi medium non integrum ponitur, sed relinquitur ejus pars aliqua respondentis vel auditorum sinceritati judicanda. Per consectaria vero vel deducimus ad absurdum, quando quaestionis contradictorium fit alterutra praemissarum estque non minus firmum argumentandi genus quam praecedentia; nihil enim verum est ex quo falsum sequitur. Vel quando quaestio ipsa est alterutra praemissarum; estque minus firmum quidam argumentum ad probandam quaestionem, quia ex falsis verum aliquando sequitur, sed tamen per argumentandi genera praecedentia; ostenditurque quaenam vera et bona ex quaestione nostra (siquidem vera sit) consequantur. Optime igitur et eleganter his quatuor modis probationum tota confirmatio absolvitur.
|