Terugspringen , koortsen , indelen , dichtheid , medicamenten , smaak , syllogismen , geest , vrijheid
Tome II: 1619 - 1627
[ 157 ] 24 dec. 1620 - 19 feb. 1621 | [ v ] |
TerugspringenResultatio corporum a me non intellecta per atomos.Scripsi ante [<] multa de corporum resultatione aut reflexione. Tenendum vero hactenus est esse quasdam atomos raras instar spongiae, quae compressae resiliant et iterum dilatantur posseque eas atomos vel aeque exiguas aut minores esse solidis, suaque facilitate comprimendi quoslibet poros penetrare. Constare autem hae atomi videntur quidem solidis fibris, sed quomodo flecti possint fateor me non intelligere. Nihilominus tamen nolo admittere rarefactionem peripateticam, quae hîc quidem est necessaria, sed nullo pacto animo comprehensibilis, ut neque atomus, solidis fibris constans, majorem et minorem locum vicissim occupat. Hoc tamen fortassis alias per aliorum corporum conjunctionem intelligam, atque ita aeris et ignis levitas, raritas, tenuitas, velocitasque explicabitur. [>] |
[ 158 ] | [ v ] |
Muren wittenNigredinis tantillum multo albo mixtum, albedine illustriorem facit.De vrouwen, die haer mueren alderwitst ende fraeyst witten willen, die doen een vyngherhoet vol swartsels in den witselpot ende dan wittet alderbest ende witst. So doet men oock blausel int styfsel ende men bevindt metterdaet dat de kraghen, die blauw gesteven syn, witter ende frayer schynen dan die sonder blausel gesteven syn, twelck blyckt als mense byeen brenght. Also siet men oock dat in de sneuw yet swarts moet gemejnght syn, want hoe langher ende hoe dickwils men de handen daermede wast, het water daervan is altyt vuyl, twelck so met ander reghenwater niet en gebeurt. Maer, soude ymandt moghen dyncken, hoe kan swart, in wit gedaen, het witsel witter maken? Ratio est, quia contraria juxta se posita, magis elucescunt. Nigredo autem ob paucitatem nullo modo apparet, sed tantum albedinis decus extollit; unus enim duntaxat radius niger oculos penetrat, dum centum aut plures radij albi eos pungunt; quae proportio, cum sit maxima, tanti majoris aestimatur albedo, nigerque hic radius sufficit contrario repraesentando; ideo necesse est tantum eum esse ut non omnino visum lateat. Sic gigas, homuncioni appositur, major videtur; domus magna parvae. |
[ 159 ] | [ v ] |
[ 160 ] | [ v ] |
KoortsenFebres quomodo accendantur.Den 19en Feb. ano 1621 te Rotterdam. Riolanus [<], Meth. general. medendi, Lib. 2, cap. 3, tractat de febre ephemera, quam existimo existere incensis pinguedinibus vaporum qui venis carnibusque insunt jamjamque ad exeundum parati sunt. Aquositas enim vaporibus ijs immixta, nequit inflammari, id est fieri materia ignis aut caloris; particulis igitur oleagineis omnibus consumptis, cessat calor febrilis. Eodem modo febris in humoribus accenditur. Inest enim ijs quoque non paucum oleagineae substantiae quae putrescendo attenuatur, fitque ita subtilis ut sit materia flammae, eo modo quo saebum recens, ex quo necdum exemptae sunt membranae nec fusum, putrescendo in igneum calorem vertitur. Nisi enim aeri nudo statim explicatum exponatur, sed ibi ipsi cumuletur, suffocatur incaletque, ita ut tangenti, per quam calidum et fumans videatur; noctu vero splendet, non aliter quam spinae piscium salitorum aut ligna putrida manifestissimo argumento materiam inflammabilem, quae in eo est attenuatum, ignescunt. Sic bilis, pituita, melancholia, sanguis putrescendo materiam oleagineam accendit, fitque febris continua in venis majoribus; in minoribus vero intermittens. Consumtis enim omnibus particulis oleagineis minorum venarum, febris intermittit, donec a majoribus venis appulerit nova talis materia, quae cum ad minores venas pervenerit, ob loci intemperiem putrescit, vel tardius vel celerius pro natura humoris, cujus oleum corrumpitur. |
[ 161 ] | [ v ] |
In majoribus vero venis febris duntaxat remittit, quia amplae sunt semperque aliquid praesens est quod accendatur; remittit vero, quia fere omne quod putruerat, consumtum est requiriturque nonnihil temporis quo aliud oleum putrescat: non enim omne simul putrescit, ut neque in saebo, sed quo magis obstructionem etc. patitur. Id autem, quod remissionis tempore adhuc molestum est, sunt reliquae materiae putridae, quae quidem jam consumpta est, ubi multa ejus erat congeries; restat vero nonnihil inter particulas sincerioris sanguinis. Sanguis vero accensus nunquam remittit, quia respectu aliorum humorum tam multus est, ut nequeat a bonitate reliquorum humorum is qui putredinem affectat, occultari. Non autem mirum videri debet tertio, quarto, secundo etc. diebus paroxismum fieri. Natura enim partis, quae focus est febris, est talis ut bilem duobus diebus possit putrefacere. Nam non est putandum post paroxysmum pedetentim sanguinem colligi in ea parte ubi focus est, sed statim, postquam febris remisit, copiose in eam influit repletque novo sanguine ejus venas; hujus vero sanguinis bilis duobus diebus putrescit, quibus ipsum membrum etiam nutrimentum sumit, relictâ bile jam putrescente, novamque potius attrahit, quam totam absorbet ex ejus diei pabulo forte natam. In majoribus vero venis, ubi putrida bilis fuerit consumpta a calore febris quam ipsa excitat, nova statim praesens est bilis, a natura corporis putrefacienda duobus diebus, pro materiae natura. Ast interim id, quod semiputridum erat, adhuc ardet et consumitur, afficitque cor ob materiae in magnis venis copiam et vicinitatem. Lichaam en lampFibrae corporis cum ellychnio lampadis conferuntur.Riolanus, Method. gener. medendi, Lib. 2, Sect. 1, Cap. 9, comparat hecticum corpus exusto ellichnio, non ineptâ sane, meo quidem juditio, similitudine. Ellichnium enim, cum sit leve et paucae corporeitatis, durat tamen admodum diu in oleo inflammato, ita ut centuplo plus olei pereat quam ellichnij, adeo ut mirum videri possit, quomodo tam parum corporis ellichnij singulis momentis possit deradi et comburi a tam igneâ et consumente flammâ. Necesse enim est id corpusculum, quod singulis momentis in cinerem vertitur, esse incomprehensibilis parvitatis. Cinis vero est ellychnij terrea substantia, at id, quod una cum oleo lampadis accenditur et perit, est oleum et aquea substantia ellychnij. Quod si fiat in tanta flamma quae ellychnium comprehendit, quid non fiet in fibris corporis nostri, multo solidioribus et a multo moderatiore calore comprehensis? |
[ 162 ] | [ v ] |
Ne igitur nimis mirum videatur ellychnium nostri corporis, id est solidam et primigeniam substantiam, per sexaginta annos durare. Fibrae sint ellychnium, sanguis et nutrimentum cibi, et potus oleum. Ex concursu autem sanguinis maris et feminae fiunt ellychnia nova, quae, dum nova et recentia sunt ipsa, usque ad maturam aetatem forte crescunt augmentumque sumunt a sola unius hominis substantia, quod post eam aetatem fieri nequit. Absurdum enim videatur totum ellychnium hoc non esse majus utroque semine maris et feminae. |
IndelenDivisionis in species et differentias ratio.Species logica [<] videtur esse is quod sub genere positum, genus dividit et multis differentijs ab alia opposita specie existimata, differt. Reliquae vero omnes generis divisiones vocantur ab Argenterio [<] differentiae.*) Sic animal dividitur in hominem et bestiam diciturque divisio specifica, quia homo a bestia valde differt ideoque vulgus hisce differentibus rebus indicit nomina essentialia, id est quae non sunt desumpta a subjecto adjuncto, effectis, etc. Verum videntur ipsam rei essentiam dicere, quia nullam rei circumstantiam consignificant, nullique aliae substantiae possunt tribui. Contra vero animal dividitur in terrestre, coeleste, aquatile, et in bipes et quadrupes, estque tantummodo divisio accidentalis, qui sumitur a loco vel a forma, nec vulgus dedit hisce rebus nomina essentialia. Cum autem dicantur hae res pisces, aves, pecora, nihil repugnat esse species, unde intelligitur multas res a philosophis in species dividi, quibus vulgus nullum nomen essentiale tribuit, sed cogi eos uti nominibus accidentalibus loco essentialium, defectu vocum. Eo autem defectu id fit ut res quae, sub genere positae, pluribus modis differunt, species vocentur; reliquo vero divisiones differentiae. Sic homo in virum et feminam dividitur per differentiam; at si mulieres multum a viris differrent, viri vero viris et mulieres mulieribus similes forent, non video cur ea divisio non posset dici in species. Homo est aut doctus aut indoctus est divisio in differentias. Sic homo est aut bonus aut malus, est aut Hollandus aut Zeelandus, ubi ipsa concretio ostendit divisionem essentialem. [ *) Giovanni Argenterio, Opera (Han. 1610), kol. 1461 e.v.: De morborum differentiis Liber.] |
[ 163 ] | [ v ] |
At homo est pygmeus aut proprie dictus, aut cujus caput et oculi et nares in pectore sunt, esset divisio in species; sic homo est aut Petrus aut Johannes, canis est aut molossus aut venaticus. Vulgus autem per se, ubi res valde differunt, talia induit nomina quae ad nullum accidens referri possunt ut ita omnia accidentia uno verbo complectantur. Petrus enim nullum peculiare accidens significat quo differat a Johanne, sed omnia; sic homo continet omnia quibus differt a bestia. Zeelandus dividitur proprie in Goesanum, Zirizeanum, Toletanum, Walachriensem, quia abstractum Zeelandia in eas partes dividitur ut species; non enim semper sumitur Zeelandia pro toto, sed etiam pro genere, quo sensu dicitur Middelburgum est Zeelandia. Sic doctus dividitur in Grammaticum et Logicum, quia hae sunt species doctrinae; si vero doctus dividatur in Graecum et Romanum est divisio in differentias, quia accidens concreti est pars praecipue significans. Morbus dividitur in intemperiem, organicum, communem; ejus differentiae sunt parvus, magnus, brevis, longus etc. quia longus a brevi unica hac differentia tantum differt; intemperies vero ab organico multis et ignotis, quas omnes hae voces complectuntur. Fateor quidem longam inflammationem a brevi erysipelate differre multis differentijs, sed id fit ratione inflammationis et erysipelatis, nam ratione sui potest solo tempore differre ut longa inflammatio a brevi; inflammatio vero ab erysipelate nunquam unica sola, sed infinitis ferme differentijs perpetuo differt.
Idcirco, quando in defectu vocum genus dividitur per accidentales voces, quibus omnes rerum differentias subintelligimus, fit divisio in species; sic animal dividitur in rationale et irrationale, substantia vivens in sensile et insensile. Multis autem propositis divisionibus accidentalibus, una praecipua fit specifica; reliquae vero in explicatione generis sunt explicandae. Eerste kindMeum quid.Den 7en Meerte anno 1621 is myn huysvrouwe Catelyntje Cerfs [<] geleghen van ons eerste kindt. Ende sal heeten Jacob: ick heete Isack ende myn vader Abraham. Het is geboren rechs voor den tween namiddach tot Rotterdam. Is Jacob gedoopt den 12en dito.
Het kind stierf jong. In 1627 werd weer een kind Jacob genoemd, en in 1629 nogmaals. Dichtheid van een mensHominis densitatem cognoscere.Om te weten densitatem hominis, dat is eens menschen lichaems dichticheyt, so weecht hem eerst, ende steeckt hem in een groot vat met water tot aen den hals, of tot overt hooft toe. Want alser twee menschen evenveel weghen, so is de volste die het water in het vat hooghst doet kommen, ofte, indien het vat stryckende vol water was, so sal het dichste lichaem daer minst water uyt doen loopen. Calculus fiat secundum rationem Archimedeam [<]. |
[ 164 ] | [ v ] |
Usus in medicina ejus cognitionis forsitan erit non vulgaris, cum natura hominis densi ab homine molli multum differat, sicut et medicamenta ijs exhibenda, ut et sex res naturales, cognitioque, meo judicio, non semper obvia sit aut facilis. Hoc vero experimentum forte etiam alias quasdam naturae hominis proprietates proferet. Als men de dichticheyt van een dinck weten wilt, dat int water dryft, so en hoeft men daer maer een gewichte aen te hanghen, daermede het houdt of kurck etc. sinckt. [<,>] [ *) Zie: sex res non naturales in Themanummer Hermeneus, Jaargang 71 (1999), p. 65, aer, cibus et potus, motus et quies, somnus et vigilia, excreta et secreta, affectus animi. Joh. van Beverwijck, Schat der gesontheyt, Dordr. 1636, p. 68-69:]
GematigdTemperamentum quid optimum.Ad Fern., Lib. 2, cap. 1 Meth. Med. [<], existimandum temperamentum calidum et humidum, id est sanguineum, non esse optimum, sed id quod ex humorum omnium debita proportione constat. Calida enim et humida maxime obnoxia sunt putredini; temperatus vero omnes actiones optime obit. |
[ 165 ] [25 maart - begin april] 1621 | [ v ] |
PurgeermiddelenPurgantia cur potius ad intestina trahant.Ad Fernel., de Methodo medendi, Cap. 8, Lib. 3, 67, 32*). Existimo humores vacuando per medicamenta potius ad intestina trahi quam ad alia quaevis loca propelli, quia substantia medicamenti est in intestinis atque inde coepit vim suam in totum corpus exerere, unde fit ut proximae quaeque partes maxime refertae sint vi medicinae purgantis. Natura igitur reperiens eam viam expurgationi paratissimam, illac humorem purgandum protrudit; proxima enim quaeque pars prior fuit purgata patetque jam recipiendis motusque statim ab initio eo vergit, quia loca remotiora adhuc plena sunt et obstructa, ita ut humor, a medicamento solutus, ea nequeat perrumpere, cum saepius via sit longior ad aliquam capacitatem. Hîc vero proxima quaeque viae pars capacitati, id est intestinis, jam liberata est sarcinâ suâ ex obstructione: aut saltem (quod in initio fit) via brevissima, aut potius nullius longitudinis est. [>] Haec confer cum vento qui ad unam plagam, quam paratissimam reperit, erumpit; qui tamen ipse duntaxat sua vi movetur, nubibus et aere solummodo laterum et murarum rationem subeuntibus.
*) Lib. 3, cap. 8 geeft p. 102 (ed. Ff. 1581), zie regel 26. De overige cijfers zijn onduidelijk [of misschien r. 32]. ZenuwenMortuus cur procerior vivo.Nervos in homine vivo spiritu esse plenos perpetuo, ideoque breviores esse quam alias forent, uti aliquando dixi [<], etiam inde patet, quod homo mortuus procerior est eodem vivo, resolutis nimirum nervis et a spiritu opplente non amplius contractiores facti. SyllogismeSyllogismi explicatio.Scripsi ante [<] quomodo regula de Omni et de Nullo implicite in secunda et tertia figuris contineatur, in prima vero explicite. Eo autem modo haec regula: quae in uno tertio conveniunt, inter se conveniunt primo et explicite apparet in tertia figura; in primis vero secundario et implicite, explicaturque in ijs eodem plane modo quo ante dixi de regula de Omni, id est per propositionum conversionem. |
[ 166 ] | [ v ] |
MedicamentenMedicamenta ex multis simplicibus cur optima.Dispensator. Renodaei, Instit. Lib. 4, cap. 1,*) dicitur multa simplicia ejusdem facultatis conjuncta, meliora fieri quam singula per se. Ratio meo juditio est, quia proportio facultatis quaesitae ad reliquas medicamenti hoc pacto augetur. Nam esto simplex aliquod, praeter facultatem refrigerandae bilis habens quoque facultatem pravam, sitque par magnitudo utriusque facultatis, non poterit hoc adhiberi. Verum jungatur huic aliud simplex obvium, eandem refrigerandae bilis facultatem exerens et praeterea aliquam, quamvis pravam, parem quoque quaesitae. Cum autem non nisi fortuito et quam rarissime contingere possit inconvenientes utriusque simplicis facultates esse ejusdem naturae, fit quaesita facultas duplo major inconveniente. Etsi enim haec inconveniens qualitas jecur forte, illa pulmones laedat, cum singuli simplicis dimidium duntaxat adhibeatur propter duorum mixtiones, necesse est pulmones non tantum laedi, quoniam jam jecur partem malignitatis fert; facultas vero quaesita plane aequalis et ne minimum quidem imminuta permanet, quia utriusque simplicis haec facultas similis erat. Ergo si tria, quatuor, quinque, etc. simplicia conjungantur damna multo minutius patiuntur, quaesitis facultatibus integre retentis. Hinc credo mitridatium et theriacarum medicamenta praestantissima, tot simplicibus constare: hinc commendationes medicamentorum a multitudine ingredientium (de quacsalvers roemen dicwils, dat haer olien gemaeckt syn van 44 woudtcruyden etc.). [<] Sic idem hic Renodaeus, cap. sequenti,°) dicit in medicamento anodyno multas bases confundi solitas. In hisce multis simplicibus commixtis saepe contingit unam facultatem pravam non raro contrariam esse alteri pravae, atque ita malignitatem omnino tolli, quod non facile fit in bonis facultatibus, quia hae in omnibus simplicibus manifesto insunt quaesitae; duplici ergo modo composita simplicibus praestant. Id vero Galenus negat in ijs ubi omnes qualitates intus et incute notae sunt; tum enim praestat simpliciter corrigere corrigenda. *) Jean de Renou, Dispensatorium medicum, continens Institutionum pharmaceuticarum Lib. V ... (Frankfurt 1615), p. 82-83. °) Op p. 83-84 van het genoemde werk. |
[ 167 ] | [ v ] |
Idem juditium quoque esto de tertijs qualitatibus, quamquam, quemadmodum ea facultas in simplicibus experientiâ solâ exploratur, ita in conjunctis, ante experientiam, incertum est an ea facultas, quae in simplicibus erat utrisque, hîc eadem remanserit quaesita; si eadem remanserit, reliquae, ut supra, se melius habebunt in conjunctis quam in simplicibus. Scire vero oportet in omnibus simplicibus multas diversas esse facultates ob diversa homogenea ex quibus constant, quorum naturae, si omnino fuerint cognitae, potest medicamentum optimum reddi, ita ut nihil inconveniens relinquatur non correctum, quod adhuc melius est quam inconvenientia per totum corpus distribui, aut dubitare an se mutuo omnia sustulerint. Tertiae autem facultates oriri diximus [<] ex minimarum particularum formis; quae, cum vel minuantur divisione, vel additione augentur, aliam figuram acquirendo pristinam facultatem amittunt novamque nanciscuntur, eo modo quo ex triangulis conjunctis non fit triangulum, sed vel quadrangulum vel quinquangulum etc. Attamen raro hae minimae particulae tam levem compositionem nactae sunt, ut non aliquam vim ferant ante dissolutionem; raroque, simul ac duo simplicia conjunguntur, particulae minimae tam arctae coeunt ut ex duabus unica minima fiat. Praestat igitur compositum simplici, quia multae facultates simplicium primae, secundae et tertiae ignotae sunt. In primis et secundis quaesitis ante experientiam tuto offerendum, nisi forte ex tertiarum qualitatum concursu quid metuatur; in tertijs vero post experientiam. Esto iterum exemplum in tertia qualitate quaesita; sit igitur simplex unum aptum expellendo huic veneno, sed calidum supra ordinem tertium aut quartum, vel nimis astringens aut aperiens, patet non esse exhibendum. At si quodvis aliud medicamentum, eidem venenum oppositum, huic misceat calorem aut astrictionem, illam summam emendabit, tutiusque exhibebitur compositum; aut si hoc secundum simplex forte sit aeque calidum cum primo (quod raro fiet) erit compositum ejusdem bonitatis cum simplicibus separatim exhibitis. Verum si noveris hoc simplex temperatius esse, praestat id solum adhibere quam utraque simul; at si hoc tantum citra temperatum excedat quantum illud ultra, praestabit compositum adhibere. > |
[ 168 ] april - 8 juni 1621 | [ v ] |
Purgeermiddelen (2)Purgantia, quando debeant esse solida, quando liquida.Dispensat. Renod. Instit., Lib. 4, Cap. 3: "Si obstructionem quis liberare voluerit mensesque movere, nec satis feliciter solida medicamenta exhibebit", ut neque liquida, si e cerebro et partibus dissitis noxium sit educturus humorem. Ratio est, quia solidum medicamentum validae virtutis existens, emittit perpetuo per totum corpus vapores; ipsum vero uno in loco fere haeret atque ita ea loca, quae intestinis et stomacho proximiora sunt, patentiora fiunt, quia omnis vapor continenter per ea debet transire; ob idque magis afficiuntur loca proxima medicamento. Unde fit ut potius ad hunc quam ad alium quemvis locum humores noxij excutiantur. Hac enim viâ maxime patet. Liquida vero, ut primum in intestina descenderint, statim tota a venis mesaraicis totoque corpore absorbentur nihilque in intestinis remanet quod continuo virtutem aliquam ad proxima ijs loca possit emittere; |
[ 169 ] | [ v ] |
sed ubi medicamentum in corpus raptum fuerit, loca intestinis proxima, non amplius mota, redeunt paulatim ad pristinam suam naturam ac fere denuo occlusa sunt antequam humor, in reliquo corpore solutus, eo possit excuti. Ea igitur medicamenta formâ liquidâ praescribenda sunt, quae debent vel in corpore manendo id alterare, vel alio humores ducendo excernere, unâque cum ijs per menses, urinas, sudores etc. excidere. [<] 30 ingrediëntenSmaakSaporum gratitudo aut ingratitudo, unde fiat.Disp. Ren. Phar. Lib. 3, Cap. 14, dicit pilularum amaritudinem et insuavitatem aloe praecipue esse tribuenda; augeri tamen rerum ingratarum commixtione, ut colocynthidos, agarici, sennae et aliorum purgantium, quae eo magis palato displicere quo plura fuerint admixta. Quod tamen mirum videatur: cum enim aloe sit omnium ingredientium ingratissima, quo plura admiscentur, eo minus aloes inest uni dosi. Unde videtur colligendum compositum minus fore ingratum, eo modo quo aqua fervidissima, minus fervidae admixta, compositum efficit non magis calidum quam sola aqua fervidissima erat; sed minus calidum fervidissimâ, magis vero calidum minus fervidâ fitque media qualitas compositi inter utramque ingredientem. Verum in saporibus alia est ratio. Non est enim sapor res unica et simplex, sed varius, unaque lingua idemque palatum percipit varios sapores, ut gratos sic etiam ingratos. Cum igitur sola aloe adhibetur, etsi magna quantitate, unum tamen duntaxat genus saporis afficit, quod etiam minima aloes quantitas aeque valide potis erat efficere, quia omnes aloes particulae nequeunt ingredi eos poros palati, quae hoc genus saporis continent. Reliquae igitur particulae supervacuae sunt ad saporis ingratitudinem; at si aliud etiam ingratum genus ingeratur, id insinuat se in eos poros, qui huic apti sunt, ad ingratitudinem excitandam, atque ita duplex sentitur ingratitudo, aloes ingratitudine nihil imminuta. Sic etiam ex gratis composita gratiora sunt singulis per se adhibitis, siquidem non inepte commisceantur; gratissimum enim simplex minus gratum est gratissimo composito. |
[ 170 ] | [ v ] |
Id tamen hic addendum videtur majorem curam adhibendam in commixtione gratorum ut fiant gratiora, quam ingratorum ut fiant magis ingrata, quia gratia oritur ex convenientia particularum cum poris quae unica et uniformis existit. Ingratitudo vero oritur ex inconvenientia quae varia est, multoque facilius est efficere ut hoc huic non respondeat quam ut hoc huic respondeat; obvium enim ferrum claustro non respondet, quod, ut respondeat, multâ curâ praeparandum est. Sic etiam ex varijs particulis coeuntibus facilius emergit ingratitudo quam gratia saporis; unde intelligitur etiam ex ingratorum particulis, per se non ingratis concurrentibus, frequenter excitari novam ingratitudinem. SyllogismenSyllogismi in mathematicis fere sunt singulares.Syllogismi in mathematicis fere sunt singulares, ubi idem de eodem dicitur. Hae tamen modum notitiae vel pronuntiationis habent diversum, in quibus tres termini diversi reperiuntur, eodem plane modo ut in omnibus aliarum scientiarum, ipsiusque mathematices, reliquis syllogismis.
Ut autem bene intelligas terminorum situm, oportet explorata habere ea, quae ante alubi scripsi [<], ne existimes subjectum priori, praedicatum vero posteriori loco semper haberi. Exemplum hoc sit: Tales syllogismi, ubi idem de eodem hoc modo dicitur, multa habent privilegia, viz. universalium et particularium etc., uti antea latius [<]. Verum hîc plures tribus terminis videntur esse. Conclusio enim sequebatur: ergo 15 mylen syn 60 minuten, at ita non conclusissem quaesitum; solent enim ita quaerere: 1 myle is 4 minuten, omdat 1 graet 60 minuten doet ende 15 mylen 1 graet. Id autem fit quia proportio haec geometrica est manifesta; ut enim se habent 15 ad 60, sic 1 ad 4. Eodem igitur redit sive dicatur: ergo 15 mylen syn 60 minuten, sive: ergo 1 myle is 4 minuten. Nihilominus tamen, ut hîc quoque pateat syllogismi ratio, reducemus hanc proportionem ad legitimum syllogismum. Proportio est: ut 15 mylen ad 60 minuta, sic 1 myle ad 4 minuta; probandum est dat 1 myle 4 minuten doet, omdat 15 mylen 60 minuten doen. Argumentatio autem sumetur secundum regulae aureae operationem, quae multiplicat tertium numerum cum secundo; totum vero dividit per primum. At quoniam hic tertius est unitas, non fit multiplicatio. Hoc modo: Het 15de deel van 60 minuten is 4 minuten; at 15 mylen syn 60 minuten; ergo het 15de deel van 15 mylen is 4 minuten. De partibus terminorum per totam propositionem mixtis, ante satis accurate [<]. |
[ 171 ] | [ v ] |
Sive autem dicam: het 15de deel van 15 mylen sive 1 myle, eodem redit. Ut tamen syllogistice eo perveniatur, ita age: Het 15de deel van 15 mylen is 4 minuten; at 1 myle is het 15de deel van 15 mylen; ergo 1 myle is 4 minuten.
Hîc fit major propositio ea, quae fuerat praecedentis syllogismi conclusio. Sed si primus numerus foret unitas, ideoque solummodo multiplicandum, talis erit proportio: 1 myle doet 4 minuten; ergo 15 mylen doen 60 minuten. Ita vero argumentamur:
Secundus syllogismus:
Esto proportio talis: Ut autem hîc proportio mathematica ad syllogismos reducta est, sic omnino proportio logica ad res omnes pertinens, poterit reduci. Constant enim et hi quatuor terminis veluti: ut se habet gubernator ad navem, sic se habet rex ad populum [<]. In mathematicis vero certior et manifestior est consequentia. Qui vero quaerit, dum videt in hac proportione esse quatuor terminos, quid sit medium aut quaenam sit praemissarum, viz. 15 mylen syn 60 minuten omdat 1 myle 4 minuten syn, sciat 1 myle syn 4 minuten esse aliquam praemissarum prosyllogismi, hoc modo quo etiam ratio redditur aliarum conclusionum. *) Nog een 'modus' van de 'ezelsbrug', genoemd op p. 29. Alstedius (Logicae systema, Herborn 1614 [1628, p. 428]): "Sorites est syllogismus redundans, in quo plures propositiones coacervantur, ita ut praedicatum prioris fiat subjectum sequentis donec primum subjectum cum postremo praedicato componatur". [ Simon Stevin, Bewysconst (1585), p. 139: 'Overvloedighe Bewijsreden', def. 43.] |
[ 172 ] | [ v ] |
Exempli gratia: Cur Petrus est substantia? Respondeo: Quia homo est animal. Sic argumentor: Omne animal est substantia; at omnis homo est animal; ergo omnis homo est substantia. At Petrus est homo, ergo Petrus est substantia. Hic ratio reddita erat minor propositio prosyllogismi; poterat etiam fieri major, etc. Sicut ante scripsi [<] singula vocabula quaestionis fieri posse minorem terminum, sic etiam nunc dico etiam binas quasvis voces quaestionis posse fieri minorem terminum, imo ternas etc.; etiam adjectiva, etiam genitivi etc., ut in hac quaestione: Vim nimiam vi repellere licet, quia omne nimium est injustum; item: Vim imperatoris vi repellere licet, quia imperator est Hispanus*) vel quia vis imperatoris est vis Hispanorum. Quod autem quater repetitur, est duorum terminorum commune; quod vero sexies repetitur, trium. [>] Verum quantitas minime est negligenda, nam ea neglecta, vitiosus fit syllogismus. Scito igitur quantitatem semper addi subjecto propositionis. Vitiosus ergo hic: Christiani sunt viri boni; viri justi sunt viri boni; ergo Christiani sunt viri justi.
Foret autem bonus, si minor esset convertibilis; convertibilitas igitur in ijs ubi quantitas non est addita, non est negligenda, nam saepe est magni usûs. Sequens est bonus, quia quantitas docet peccatores esse subjectum majoris:
Omnes diaboli vexant omnes peccatores; at Lucifer est diabolus; ergo Lucifer vexat omnes peccatores.
Omnes diaboli vexant omnes peccatores omnibus tormentis; at mala conscientia est tormentum; ergo omnes diaboli vexant omnes peccatores malâ conscientiâ.
*) In 1621 eindigde het Bestand tussen Spanje en de Nederlanden. |
[ 174 ] | [ v ] |
Geest beweegt zware bottenSpiritus cerebri quomodo tam gravia ossa moveat.Den 21en Julij te Rotterdam.
Quaesivere multi, atque ipse quoque hîc ante*) aliquoties quaesivi, quo pacto fieri possit quod quotidie toties fieri videmus, viz. ut tot ossa et carnes, quales sunt pedum et manuum etc., a levissimo spiritu, e cerebro prodeunte, queant moveri? |
[ 175 ] | [ v ] |
Quid igitur respondes? inquies. Nempe causam materialem omnis motûs revera esse in cerebro, spiritum videlicet animalem. Hic, cum sit levis, nullo negotio a virtute appetibili cerebri per nervos ad musculos demittitur, quorum calore dilatatus, extendit eos atque ita totum crus etc. attrahitur; calefactus vero, per poros avolat evanescendo cogiturque cerebrum, quamdiu actionem velis continuari, novos spiritus succedentes mittere. Hinc fit cerebrum fatigari spiritusque ejus exhauriri toto die, qui noctu iterum restaurantur ex cibo pridie ingesto. Neque nimium mirari decet tam subitam mutationem et alterationem dilatationemque spirituum a calore musculorum: multo enim celerius dilatatur pulvis pyrius ignis vi levisima tantosque globos tantum spatium per aera ducit, cui non alia subest motûs causa quam ignis pulverem eum attenuans, de quo ante alubi loquutus sum [<].
*) I: 121, 124-6, 136, 157, 277; en II: 27, 42, 57. Klopping in spierenPalpitationum in musculis ratio.Simile quid indies in nostro corpore contingit quando membra et musculi corporis palpitatione vexantur. Tum enim manifeste animadvertimus humores tenues, aut potius vapores crassiusculos, ad membrum hoc dimitti eosque subito attenuari atque ita membrum attollere, statim evolare novumque vaporem in procinctu esse ut quoque attenuetur. Atque ita saltus quidam fit membri involuntarius, non aliter quam in candela ardente, ac subinde salitante, fieri aliquando demonstravimus [<]; nam plano eodem modo saevum quoque vicissim ad flammam rapitur attenuaturque versumque in flammam evanescit, ita ut singulis momentis alia atque alia sit flamma; neque, ut quidam existimant, perpetuo eadem numero flamma conspiciatur. Spiritus ergo cerebri frigidior existens, in locum calidiorem musculorum perveniens, aptissima est materia quae attenuetur ac dilatetur. Non est igitur necesse ut via, a cerebro ad musculos perveniens, fit dura, tenax aut quae non facile frangi queat; sed sufficit membra membris alligata esse fortibus tendonibus quibus inferius membrum possit attrahi a superioris musculo dilatato, (modum attractionis per musculum dilatatum nemo non intelligit). Os igitur ossi proximo duntaxat fortiter alligatur, ac sufficit exigua quaelibet via inter tendones latitans, per quam spiritus in carnem exiguosque nervos musculorum perveniat. |
[ 176 ] 14 - 19 aug. 1621 | [ v ] |
DisputerenSubjectum quaestionis accentus indicat.Te Rotterdam den 14en Augusti. Justinus van Assche [<,>] existimabat me non satis aperte indicasse in praecedentibus [<] signa, quibus subjectum a praedicato distingueretur; quod, ubi fassus esset me in integris syllogismus satis manifeste explicuisse, petijt etiam, ut id ita in nudis quaestionibus explicarem. Quod meo juditio nequit fieri. Nam ante demonstravi [<] in quaestione vim vi repellere licet, quodlibet vocabulum fieri posse minorem terminum syllogismi, id est subjectum quaestionis. Nihilominus tamen ex accentu intelligitur quam partem aliquis velit fieri subjectum; id enim fortius pronuntiat, quasi dicat: "hoc est de quo reliqua velim probari". Verbi gratia: vim vi repellere licet, hîc vi vult fieri minorem terminum quia in eo accentum locat; at vim vi repellere licet, hîc vult ut licet sit subjectum vel minor terminus. Idem fit quoque ubique, si accurate loquentem attente audiamus. Mos ille in academijs disputandi, ubi respondens negat vel majorem vel minorem aliudque nihil cogitur respondere, mihi videtur illiberalis, quia quilibet, etiam indoctissimus, poterit hoc pacto satisfacere auditorio doctissimo. Imo psittacus vel pica supplebunt vices respondentis, si modo quovis, syllogismo audito, doceantur negare vicissim majorem aut minorem propositionem. Quod ne fiat, concedendum est opponenti a respondente negationis rationem petere idque quoties et quando libuerit, tum scilicet quando mavult oppugnare respondentis rationem, quam daturus est, quam suam praemissam praemeditato argumento confirmare. Non enim video alios limites opponentibus posse praescribi cum id quotidie in colloquijs familiaribus a privatis fieri videamus. Ab illis enim tota disputandi ratio derivata est; ab illis, inquam, simul junctis omnibus vel plerisque, non vero his aut illis hominibus, stupidioribus quam ut inde fondamenta tantae scientiae peti posset. His igitur congressis ac pari alacritate disputationem inchoantibus, affirmans primo argumentatur, juxta illud: affirmanti incumbit probatio. Quod etiam magistratus observat: decernit enim illi jusjurandum qui affirmat Petrum hoc furtum, hoc stuprum, hoc mendacium commisisse; qui vero id negat commisisse, jurare non permittitur idque quia plura potuerunt accidisse quae negantem quam affirmantem deceperint; potuit enim negans non audivisse, potuit alio tempore factum fuisse, atque ita potuit mille modis falli cum affirmatio sit una et simplex, unde etiam sola artium systemata ingreditur. |
[ 177 ] | [ v ] |
Proponatur igitur ab opponente hic syllogismus negans: Omnis homo est doctus; at Petrus non est doctus; ergo Petrus non est homo.
Negat respondens majorem; probet igitur adversarius vel dicat: "da rationem negationis". Poterit igitur respondens contradictoriam majoris probare, videlicet quidam homo non est doctus, exempli gratia, quia Thersites non est doctus. Sic:
Quod si fecerit, abunde satisfecerit adversario. Requirebatur enim duntaxat ab illo ut probaret quendam hominem posse non esse doctum, id est eam majorem non esse necessario veram; solet enim respondens plebeus vulgo dicere: "non cogor huic propositioni credere quia potest aliter esse", etiam si nesciat aliter se rem habere. Sufficere enim existimatur si probaverit fieri posse quendam hominem non esse doctum; nequit enim respondens cogi propositione incerta, verum solet is probare incertam eam esse, hocque est sufficienter rationem reddidisse negationis. Fiat igitur a respondente talis syllogismus:
Id vero adhuc manifestius apparet in propositionibus singularibus, ut si negaretur minor praecedentis syllogismi, quae erat Petrus non est doctus, quis enim probaverit Petrum sibi ignotum esse doctum? Sufficiat igitur rationem negationis reddendo, probasse fieri posse ut Petrus sit doctus hoc pacto: |
[ 178 ] | [ v ] |
Haec propositio: Potest fieri quendam hominem non esse doctum non est particularis, etiamsi particula particularitatis ei annexa sit. Nam potest fieri indicat ejus universalitatem significatque quemlibet hominem ignotum ei conditioni esse subjectum, ut certo non possit affirmari eum esse doctum vel indoctum. Quemcumque igitur hominem ignotum possis producere, de eo dubitari poterit qualis sit: doctusne aut indoctus. Aequipollet igitur haec propositio universali propter illud fieri potest, idque fit quia non dicitur quendam hominem esse vel non esse talem. Tum enim particula quendam notat particularem, sed dicitur fieri posse, quod minus est quam esse. Ideoque latius se extendit longeque aliud est: Quidam homo est doctus, et Potest fieri quendam hominem esse doctum. Hoc enim verum foret, etiamsi hac mundi aetate revera nullus homo doctus reperiretur; illud vero falsum. |
[ 179 ] 19 aug. - 3 okt. 1621 | [ v ] |
Groot hoofd wijst op verstandCaput magnum significat ingenium.Qui magnum habent caput, membra vero reliqua parva, multos in capite spiritûs colligunt, nisi id male conformatum sit, id est, si itidem sit multi cerebri et non valde crassorum ossium. Cumque corpus reliquum sit exiguum, parum ex ijs spiritibus membra inferiora exhauriunt; quod restat igitur cedit in fantasiam et ingenium. Verum id ipsum congerit multos humores, quos plerumque non bene digerit, praesertim in pueritia, adeo ut multis distillationibus ijdem abundent, puerique multo mucco deformes reddantur, qui postea toto corpore, per aetatem exsiccato, in viros non paenitendos emergunt. Foeliciter igitur cum ijs agitur quibus magnum caput habentibus, cerebrum tendit ad siccius: id enim eos humores supervacuos absumit. Talis videtur pater meus, cujus caput excedit magnitudine maximorum virorum capita (quod saepe per eorum pileos experti sumus). Cerebrum quoque videtur optime proportionatum et paucorum ossium, quia reliqua membra sunt talia: vox enim indicat magnos habere pulmones, id est pectoris cavitatem ingentem. Praeterea constat suris quidem crassissimis; at quod spacium est inter suras et pedes, eo constat valde exiguo; id autem spacium, cum sit osseum, patet ejus ossa esse non crassa, cumque ipsi sufficiant, constat esse densa. Siccum vero habere cerebrum ostendunt crines ejus nigri. |
[ 180 ] | [ v ] |
SyllogismeSyllogismus quidam Ciceronis analysi minutim explicatus.Cicero, Lib. I de Inventione, hujusmodi syllogismum contexit: Melius accurantur, quae consilio geruntur quam quae sine consilio administrantur. Nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus, administratur. Consilio igitur mundus administratur. Hîc melius est medius terminus; accuratur seu administratur, quater repetitum, pars est duorum terminorum; quae, bis in majore repetitum, est nota quantitatis, nec magis debet repeti in reliquis propositionibus quam omnis aut nullus; sub ijs enim, quae consilio geruntur, continetur mundus, sub ijs vero quae sine consilio, nihil omnium rerum. Quam etiam est pars medij termini; repetitur enim comparatio in minore propositione, instituiturque inter nihil omnium rerum et mundum, eo modo quo in majore inter quae consilio, et quae sine consilio, instituebatur. Conclusio igitur, ad verbum e praemissis collecta, in secunda figura erit: Nihil igitur omnium rerum consilio geritur et mundus sine consilo administratur, ubi iterum vox accuratur seu geritur seu administratur, bis repetitur. At id fit quia major terminus duabus partibus constat, quarum utraque annexum habet administratur; minor igitur terminus eâ caret, quaterque duntaxat repeteretur, si major terminus unicâ saltem re constaret. Hinc etiam in conclusione interponitur et, quod non est pars syllogismi, sed ostendit duntaxat majorem duabus partibus constare. Numerus pluralis tantum sequitur rem quae in quovis termino vel plurali vel singulari voce effertur; quantumque numerus in universaliori termino excedit numerum in particulariori, vel expresse vel implicite, tantum refertur ad notas quantitatis, ut Omnes homines vel omnis homo est animal, Petrus est homo etc. Hîc enim minor necessario est singulari numero proferenda; major vel plurali, vel explicite, vel implicite. Mens igitur Ciceronis est mundus consilio regi, si alia quaelibet res consilio regatur; quod, cum nemo sanus negaverit, neglecto hoc secundo syllogismo, concludit: mundus igitur consilio regitur. |
[ 181 ] | [ v ] |
Considerabis hîc praeterea in conclusione duas partes minoris relate se invicem respicere, id est non necessario mundum non sine consilio administrari, sed solummodo respectu omnium rerum, quae, si administrarentur sine consilio, non jam probatum foret mundum consilio administrari; et, si mundus consilio administratur, non sequitur omnes alias res sine consilio administrari. Sic enim etiam partes majoris termini se mutuo respiciebant; explicarique poterat: Quae magis consilio geruntur, melius accurantur quam quae magis sine consilio administrantur; nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur; nihil igitur omnium rerum magis consilio et mundus magis sine consilio administratur, id est: nihil omnium rerum magis consilio administratur quam mundus, et mundus non magis sine consilio administratur quam quaevis res. Simile est hoc: Omnis doctior melior est indoctiore; at Petrus non est melior Johanne; ergo Petrus non est doctior et Johanne indoctior. Potest autem neuter doctus esse. Eodem fere modo in prima figura sic argumentari licet medio mutato: Omnis doctior melior est indoctiore; Petrus doctior est et Johannes indoctior (aut quod idem est: Petrus doctior est Johanne); ergo Petrus melior est Johanne. Enige syllogismenSyllogismi quidam formaliter examinati.Nemo peccans, ut alijs prosit, facit malum; at omnes reprehendendi poterunt sese excusare se peccare ut alijs prosint; ergo omnes reprehendendi poterunt sese excusare se non facere malum. Hic syllogismus est in Celarent*). Tales enim formae propositionum, qualis est conclusio, sunt universales negantes. Omnis enim duntaxat universalitatem tribuit toti propositioni; affirmationem vero duntaxat minori termino, de cujus altera parte pars altera affirmatur. Sic: Omnes homines dicunt Petrum non esse doctum, erit propositio affirmans universalis, si dicunt Petrum non esse doctum sumatur pro praedicato. At si esse doctum sumatur pro praedicato, erit universalis negans. Nec omnino idem est quod Nulli homines dicunt Petrum esse doctum. Hîc enim dicunt non affirmatur de hominibus, sed intelligi possunt nihil dicere; illic vero affirmantur judicium suum ferre de Petro. Omnis non est quidem particularis negans, verum tum saltem cum affirmatio etiam ad praedicatum (aliquo modo cum subjecto conjungendum) pertinet. Ut: Omnis homo non est doctus. Hîc affirmatur doctus aliquo modo de homine. *) Onderdeel van de 'ezelsbrug', genoemd op p. 29. |
[ 182 ] | [ v ] |
Sic: Omnes homines dicunt omnes Germanos non esse doctos. At: Omnes homines negant se esse malos, si subjectum fiat ex homines et dicunt, id est ex altera parte verbi negant, vides hîc intelligi: Omnes homines dicunt nullos homines esse malos. Omnis enim talis infinitivus exponitur per nominativum praecedentem, qui tantus quantus est, id est cum tota sua universitate, debet repeti. Affirmatio vero non pertinet ad naturam ejus nominativi, sed aliud quid illi adjungit.
Omnes homines viventes sentiunt; at omnes homines vivunt; ergo omnes homines sentiunt.
Hîc minor terminus est homines separatim, medius vero homines viventes simul sumpta, propositioque minor affirmat unam partem medij de altera, cum in majore incerte eae partes sibi invicem conjungerentur. Idcirco tales syllogismos quidam forte referrent ad hypotheticos. Quod quidem verum est; at cum tales hypothetici reducuntur ad cathegoricos, necesse est dicto modo formari. Neque existimandum eam reptitionem esse nugatoriam. Nam etiamsi omnes homines viventes sentiunt, non tamen sequitur omnes homines sentire. Sic: Omnes docti bene valentes, optime judicant de controversijs; at quidam docti bene valent; ergo etc. Aut: Ut multi docti bene valent, ergo etc. Idem enim est ac si dicas: At quidam docti sunt docti bene valentes, aut: at omnes homines sunt homines viventes. Verum ob cacophoniam repetitionis ejusdem verbi, omittitur necessario et liquido subintellecta pars medij. Sic multae terminationes multa adsignificant: vivens, vivunt, viverent, vita, vivebat, vitalis, vivere etc. Quae omnia in syllogismorum formatione sunt animadvertenda: fieri enim possunt haec adsignificata vel praedicatum, vel subjectum conclusionis, vel eorum partes.
Hîc omne non pertinet ad subjectum: non enim convenit cum homine. Nam quae apud Grammaticos est convenientia adjectivi et substantivi, nominativi et verbi, talis hîc quoque animadvertur, ut generalitatis vocabulum cum subjecto conveniat; hoc est ut omne de ea re dicatur, de qua homo. |
[ 183 ] | [ v ] |
Sic: tantum homo ridet. Hîc tantum est particula exclusiva, pertinetque ad praedicatum aliqua ejus pars; aliqua vero pars ad subjectum. Aequivalet enim duabus his propositionibus: aliquis homo ridet, et non homo non ridet. At tantum homo ridet, si tantum ad soli subjecto conveniat, significat is qui non habet aliam quam humanam naturam, ridet. Ut igitur syllogismus constet, dicendum erat: omne in omni homine vitium dominatur, etc. necesseque est omni sumi generaliter, non collective. Tum enim foret pars medij termini, ut ante saepius.
Vitiosa est illatio, quia tota praedicata non repetantur. Verberat enim est pars praedicati, quia ei addita est copula; nam non ut ex quolibet vocabulo conclusionis, fieri potest minor terminus. Sic etiam quidlibet praemissarum potest fieri praedicatum. Concludendum igitur erat: aliquis verberans Johannem, verberat Petrum, casu etiam repetito. Sic: ab hoc praeceptore verberatus est Petrus; at ab hoc praeceptore verberatus est Johannes; ergo Johannes est Petrus. Hîc nihilominus copula addita est verbo verberatus, convenienti non cum praeceptore, sed cum Petrus.
Hîc videtur minor negans in tertia figura, at ex conclusione patet negationem fuisse partem termini minoris, ac si dictum fuisset: Omnis homo est non bestia. Atque hoc pacto omnes omnium figurarum negationes poterunt fieri affirmativae. Verbi gratia: |
[ 184 ] | [ v ] |
Omnis homo est animal; at nulla bestia est homo; ergo aliquid, quod non est bestia, est animal. Minor enim propositio etiam valere potest, uti hîc valere ex conclusione deprehenditur: at aliquid non bestia est homo. Nam etsi plus significat, nihil fraudis committitur, si minus quam fieri potest concluditur; hîc tamen quantum affirmative potest et consequentia permittit, concluditur.
Sic ex verbis exclusivis concludere licet secundum aliquamlibet ejus partem. Verbi gratia:
Hîc tota praedicata non sunt in conclusione, nam dativus pertinet in majore propositione ad majorem terminum, in minore ad minorem. Praedicati enim natura est ut in se includat subjectum. At si caput foret praedicatum, id non fieret; caput enim non comprehendit omnibus hominibus. Si vero praedicatum dicatur esse habentes pedes, tum id includit in se omnes homines, redditusque est dativus praedicato restatque pro subjecto omnes homines, ita ut videatur subjectum in casu simplicissimo, qui est nominativus, concipiendum; reliqua in eo adjungenda praedicato. Sic enim etiam in caeteris figuris: Nullum hominem licet occidere; at tu es homo; ergo te non licet occidere, etc.
Deinde etiam conferenda est conclusio in tertia figura cum majore in prima et secunda. Ut enim hîc nonnunquam subjecto et praedicato adduntur quaedam voces tanquam pronomina, quibus minor terminus includitur, ita hîc eadem adduntur terminis conclusionis. Exempli gratia, in secunda figura: |
[ 185 ] | [ v ] |
Vides hîc pronomina cui et eum pertinere ad minorem terminum in propositione minore et in conclusione, eorumque officium esse terminos facere generales, ut minor medio et majori possit includi. In tertio vero figura eadem pronomina in conclusione ostendunt medium terminum ubique esse particulariorem, faciuntque ut major et minor eum in se includant, quia ubique fuit subjectum. Legitima igitur conclusio primi syllogismi erit: ergo quibusdam, quibus pedes sunt, ijs est caput.
Cum vero propositio hypothetici syllogismi constat quatuor distinctis terminis, tum aliud est ad inveniendum hoc pacto: Id quod invenitur adjunctum prioris partis praedicato, debet posse praedicari de subjecto secundae partis, eritque ita compositum loco medij termini prioris syllogismi (duo enim syllogismi minimum faciendi sunt, quia quatuor termini habentur) ut posterior pars propositionis affirmantis erit conclusio, ijsdem verbis, quibus in hypothetico erat conclusio. In secundo syllogismo id quod inveniebatur, adjungendum est subjecto posterioris partis propositionis hypotheticae, debentque haec duo, simul juncta, posse constituere propositionem minorem cum subjecto prioris partis hypotheticae, eritque hujus syllogismi major prior pars dictae propositionis hypotheticae, conclusio vero minor praecedentis syllogismi. Exempli gratia: Sic: Si omnis bestia est memoriâ praedita, omnis homo est logicus; at omnis bestia est memoriâ praedita; ergo omnis homo est logicus, ita reducitur: Quod majore facultate pollet quam id quod memoriâ praeditum est, id est logicum; at omnis homo majore facultate pollet quam id quod est memoriâ praeditum; ergo omnis homo est logicus. Probatur minor: Omnis bestia memoriâ praedita est; at omnis homo majore facultate pollet quam bestia; ergo omnis homo majore facultate pollet quam id quod memoriâ praeditum est. |
[ 186 ] | [ v ] |
Hîc vides, etiamsi praeter quatuor terminos etiam aliud sit adinventum, jam sufficere duos syllogismos, idque beneficio ejus modi, quo inventum tum huic, tum illi termino additur; et non necessario id quod est hujus propositionis pars praedicati, etiam illius pars sit praedicati. Quod hîc videtur magni usûs. Hoc pacto igitur vides hypothetici syllogismi minorem et conclusionem eisdem verbis in cathegorico repeti. Videtur enim hoc ita agendum, quia de conclusione est quaestio et minor est certa; de majoris vero solius consequentiâ cupimus cathegorice certiores fieri. Sit hoc tertium exemplum, in quo nulla videtur cohaerentia, nisi in circumstantijs totaque ex circumscriptione concipienda: Si Petrus est in culina, Jacobus est in aula; at Petrus est in culina; ergo Jacobus est in aula. Sic: Qui est in loco proximo culinae versus Occidentem, is est in aula; Jacobus est in loco proximo culinae versus Occidentem; ergo Jacobus est in aula. Probatur minor: Petrus est in culina; at is qui in loco proximo culinae est etc., est Petrus; ergo is qui in loco proximo culinae est etc., est Jacobus. Quod idem est ac si dicas: ergo Jacobus est in loco proximo culinae versus Orientem; est enim uterque terminus singularis. Nihilominus tamen potuissent minor et conclusio ita formari ut in praecedentibus duobus syllogismis, verbis dispositis pro ratione usitati sermonis, non terminorum, quos hîc evidentioris doctrinae gratiâ voluimus servatos.
Negetur major, quae ita probetur: Omnis sapiens est doctus; quem Scaliger dicit esse sapientem, is est sapiens; ergo quem Scaliger dicit esse sapientem, is est doctus. Negetur minor et sic probetur: Quem sapiens dicit esse sapientem, is est sapiens; at quem Scaliger dicit esse sapientem, eum sapiens dicit esse sapientem; ergo quem Scaliger dicit esse sapientem, is est sapiens. Negetur minor et sic probetur: Quem sapiens dicit esse sapientem, eum sapiens dicit esse sapientem; at Scaliger est sapiens; ergo quem Scaliger dicit esse sapientem, is est sapiens. Major haec, quo magis videtur ridicula, eo verior est; minorem nemo negaverit. Primi omnium syllogismi eique similes etiam poterant absolvi hoc modo: Omnis sapiens est doctus; at Petrus est sapiens; ergo Petrus est doctus. Negetur et probetur minor: Quem Scaliger dicit esse sapientem, is est sapiens; at Petrum Scaliger dicit esse sapientem; ergo Petrus est sapiens. Idque fit quia inter doctum et sapientem est consequentia, ita ut sapiens sit doctus. |
[ 188 ] 21 nov. 1621 - 26 jan. 1622 | [ v ] |
Logica en kerkdienstConcionem ad locos logicos referre.Qui concionem etc. ad locos logicos referre velit integram, poterit etiam preces, cantum, ingressum templi, apertionem capitis, gestûs et caetera quae non videntur partes concionis, ad suos locos redigere. Sunt enim partes externae. Nam etiamsi non scribantur, possunt tamen scribi ab alio, cui animus est omnia circa eam concionem memoriae tradere. Desen 21en Novemb. te Rotterdam. [>] Liever vrijheidLibertatis amor meus.Libet hîc inserere illud Senecae cap. XIX Lib. de Brevitate vitae, alieno quidem loco (nihil enim huc transferendum praeter proprias meditationes), attamen quia optime congruit cum mea sententia quam palam multoties profiteor [<], non possum non ejus verba pro meis habere. Omnium quidem, inquit, occupatorum conditio misera est; eorum tamen miserrima qui ne suis quidem occupationibus laborant, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, ad alienum comedunt appetitum, amare et odisse, res omnium liberrimas, jubentur. Hi si velint scire quam brevis ipsarum vita sit, cogitent ex quota parte sit sua etc. Ejusmodi quaedam meditatio me coëgit Ultrajectensem conrectoratum deserere [<], cogitque etiamnum neminem certis horis necessario docere, spernereque quamlibet conditionem quam remunerat magistratus*), vix animum applicare ad medicam praxin ne aegrotis cogar obtemperare quasi stipendio me obligantibus, tandemque summo ardore ad mechanicam artem candelariam ferri. *) Beeckman kende anders dan Seneca (h. III) iemand die zijn geld wilde delen: zijn broer [<]. In 1624 werd hij conrector [>]. Logica en redekunstAnalyseos logicae et oratioriae exemplum.Den 6en Decemb. Oratio vel concio haec tractanda (haec, inquam, quia est individuum) sit generis demonstrativi*), laus videlicet principis; finis hujus orationis est delectatio. Haec, id est ex hac occasione, efficiens est Isack. Materia et forma est ipsa tractatio, a laude principis sumpta, vel etiam secundario aliunde. Subjecta adjuncta etc. sunt tempus et locus etc. Atque ita posset describi haec oratio ab omnibus locis immediate ad hanc orationem in genere pertinentibus; ad nullam vero ejus partem magis quam ad aliam. Tales enim sunt considerationes generales. Finis praedictus describi potest ab adjuncto et ejus subjecto, videlicet delectatio auditorum, et singularius Petri et Pauli; sic quoque efficiens Isack Beeckman van Middelborch etc. [ *) Zie Cicero, De inventione, I, § 6: over rhetorica, en § 7: drie soorten oraties volgens Aristoteles: demonstrativus, deliberativus, judicialis, met: "Demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem aut vituperationem".] |
[ 189 ] | [ v ] |
Scire enim oportet omnia vocabula quae ipsam materiam non designant, esse rei visae, vel cogitatae, descriptionem. Sic Dei filius est descriptio Christi ab adjuncto et subjecto, imo ipse Christus est descriptio personae hujus ab adjuncto solo. Jesus vero, si nihil significaret praeter nudam personam, ut Isack, non est ulla descriptio, sed ipsum thema nomine donatum, necdum ab ullo loco illustratum. Sed pergamus. Finis delectatio Petri et Pauli movenda est hoc medio, id est hac materiâ et formâ, videlicet laude principis. Quae si logice tantum tractanda foret, primo definitio poneretur, tum generalia de effectis (si ab ijs solis laudandus foret) atque ita per effecta subalterna usque ad infima et individualia, singulis generibus generalia ab omnibus vel quibusdam locis adjungendo. Jam vero cum oratoria sit particularis quaedam logica, ejusque intentio sit movere, oportet secundum ejus praecepta crypsin methodi ita adhibere ut quam optime moveamus. Cum igitur multum faciat ad movendum praeoccupata opinio auditorum, oportet in initio quaedam spargere quibus ij praeparentur ad facilius capiendum vel credendum ijs quae dicturi sumus. Hinc oratorum emergit propositio et, si adsit, narratio, quae sunt loco definitionis logicae. Generalissima enim ibi continentur et per crypsin methodi quaedam specialia ad movendum, facilius multum facientia, qualia sunt majores quaedam propositiones futurorum syllogismorum et prosyllogismorum, ut manifeste apparet in narratione orationis juridicialis. Eidem fundamento innititur exordium ubi oratio, saepe incipiens a generali sententiâ etc., facit ut author huic assentiatur, per quam praeoccupata ejus mens postea hypothesi nesciens, fere cogitur assentiri. Sic in laude principis ordimur a laude heroum omnium, id est hominum fortissimorum, quâ auditâ libentius ferimus etiam hunc principem laudari. Praeterea, ut ultimum finem assequamur, oportet impedimenta removere et causas finem procurantes, a quolibet loco sumptas, non segniter promovere. Talia sunt attentio et benevolentia auditorum, quorum praesentia mirum in modum promovet finem. Delectamur enim valde auditu eorum quos diligimus; nec verba quid valebunt, si obdormiscat auditor. Benevolentia igitur et attentio sunt adjuncta auditorum et causae efficientes delectationis; fines vero particulares in exordio movendi, quia eorum effectûs ad omnes orationis partes pertinent. Nihil enim quaelibet argumenta efficient, nisi orator diligatur et auditor audiat. Sic oratoria subordinatur logicae cum ea quae logica in genere ipsa in specie disponat; et logica materiam, oratoria vero formam videatur proponere. Vel potius logica materiam et formae partem, oratoria reliquum formae et fortassis etiam nonnihil materiae. |
[ 190 ] | [ v ] |
[ 191 ] | [ v ] |
Huc accedit quod thema unum soleat esse argumenta plurima, aut, ut verius dicam, id cui reliqua argumenta applicantur, quidquid sit, unum necessario esse; hîc igitur textus unus est, doctrinae vero plures. Doctrina una est, applicationes interdum plurimae. Cum igitur adhortationes hae ultimus finis sint ministri, eaeque ex uno textu aut una doctrina variae oriantur, praestat dicere textum, doctrinam, ducta esse ad hunc vel illum locum, non ab hoc vel illo loco. Syllogisme met 'doen'Syllogismi pars quî sit verbum facit.Odium fratris est peccatum; at Cain odit fratrum suum; ergo Cain fecit peccatum. Medius terminus hîc est odium vel odisse (quod idem est), actionem indicat verbum facere, actionem et tempus: fecit. Hinc fecit tantum semel est in syllogismo, quia includitur in odit. Hoc enim significat "odium facere", et tempus praeteritum. Minor igitur terminus est Cain, facere et tempus praeteritum. Quod ante etiam videor animadvertisse [<]. Omnis homo est non quadrupes; at omnis bos est quadrupes; ergo nullus bos est homo. Hic syllogismus est in Camestres [<]; minor enim est negativa, quia destruit praedicatum majoris. Oportet enim affirmationem et negationem conferre cum assertione et destructione, quod multum faciet ad syllogismorum hypotheticorum perfectiorem intelligentiam. Valet autem haec minor toto praedicato retento: nullus bos est non quadrupes. Ut bene de quaestione proposita mediteris, non sufficit eam statuere loco conclusionis, atque ita ex omnibus locis eam confirmare; verum oportet quoque eam statuere loco alicujus praemissarum et pervagando per omnes locos logicos quaerere terminos majores aut minores, ut videas quid veri aut falsi inde necessario sequatur, nempe addendo alteram praemissarum necessario veram. Mirum autem quantum hoc solitarias meditationes sit promoturum. |