Home | Beeckman | < Journaal > | Vertaling | Index

Maan , kometen , planeten , wind , gezondheid , gloeien , voeding , koud


Isack Beeckman - 1620 L e

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome II: 1619 - 1627



[ 136 ]   11 - 22 nov. 1620 [ v ]

Maan

Luna noctu, etiam cum non splendet, Sole est potentior.

  T'Utrecht, den 11en Novemb.

Cardanus, in Commentarijs in Ptolemaeo de Astr. judic.*), cap. 4, textu 29, dicit: "Luna Sole potentior est in nocte, quia lucere solet in nocte. Quamvis igitur Luna sit sub Terra nocte, sicut et Sol, attamen Luna plus poterit quam Sol, quia Lunae non repugnat lucere de nocte, sicut Soli".

  Addo simile: Quaedam mulieres se melius calefaciunt hypocaustis (stoven Belgae vocant) parvulis sub veste positis, aliae vero potius igni assident prout consuetae sunt.


*)  Hieronymi Cardani, In Cl. Ptolemaei IIII de astrorum judiciis, Bas. 1554, p. 38.  [Ed. 1578, p. 138.]

[ 137 ] [ v ]
Sic viris muliebris vestitus, et mulieribus virilis, friget. Id fit quia calor diverso loco excipitur et arcetur: consuetudine enim hoc loco prohibitus, calor non nocet; nocet vero hoc loco, non solito exceptus et solito prohibitus.
Sic Solis qualitas, in Terra relicta de die, ob similitudinem excitatur, noctu vero ob absentiam Solis supprimitur; tumque potentior est vis Lunae, quia praeter Lunae corpus, etiam multae nocturnae qualtates, solitae noctu una cum Luna agere, excitant eas vires, quas cum Luna solebant exercere, eo modo quo dicitur camelus saltum discere. Calefit enim pavimentum ita, ut necesse sit camelum vicissim pedes tollere; interim autem tympani sonus editur; camelus vero, diu hoc facto assuefactus saltare, etiam postea solo tympano audito, saltat pavimento non calido existente. Sic uno homine viso duorum, quos una solemus videre, etiam alter in memoriam incidit.

  Qualitates igitur nocturnae, ut stellarum lux, vapor nocturnus etc., impingunt rebus terrestris, quibus reliquiae Lunae ut et Solis inhaerent. Excitant vero reliquias Lunae potius, quia ad hoc familiarius se habent, cum circa Lunae reliquias nonnihil etiam suae naturae conjunctum reperiant, cum quo alias Lunae vis conjunctim res terrenas afficiebat.

  Oportet autem credere noctu semper corpuscula quaedam volitare in aere, quae de die non volitant; cumque volitent ratione absentiae solaris, non minus volitant non splendente quam splendente Luna. Haec corpuscula conjunguntur cum radijs lunaribus penetrantque res terrenas. Cum igitur Luna noctu non splendet, tum nihilominus volitant haec corpuscula. Ac eo modo, quo diximus, penetrando res terrenas, excitant vires lunares, quibus nonnulla corpuscula talia adhaerent, cum quibus Lunae radij, cum noctu luceret Luna, rerum terrenarum poros ingrediuntur. Motis igitur hisce corpusculis fieri nequit quin et Lunae vires, ijsdem adjunctae, moveantur.

Bliksem

Fulmen cur potius summos montes feriat.

Saepius ventis agitatur ingens pinus, inquit Horatius*), atque omnino experientiâ comprobatur fulmina potius summos montes ferire; unde non obscure colligitur fulminum, ventorum nubiumque originem non procul abesse a Terra. Si enim procul abessent, parvam haberent rationem altitudo pinûs et montis ad distantiam eam, potiusque ob reflectionem Terrae viciniora afficerentur; cum vero propinquitas jam plus possit, necessario nubes tam prope nos sunt, ut altitudo montis ad altitudinem nubium multum habeat momenti, sitque vel tertia, vel etiam secunda ejus pars. Sic illa quae igni admoventur, si longius ab eo absint, ob reflectionem calefaciunt magis aerem sibi proximum, ita ut calidior sit eo qui igni propior est; quae vero prope ignem locantur, non possunt aerem sibi proximum per reflectionem ita calefacere quin is, qui igni est proximus, sit calidior remotiori. Loquor de aere qui est inter ignem et corpus, igni admotum.


*)  Carmina, Lib, II, 10, vs 9-10.  [Deze regel ook in T. 1, p. 323.]

[ 138 ] [ v ]

Kometen

Cometarum coeli octavi et planetarum diversa ratio.

  Anno 1572 apparuit cometa absque cauda in sidere Cassiopeae supra Saturnum ex observatione Tychonis Brahae*); reliqui cometae sunt infra Saturnum et supra Lunam juxta ejusdem sententiam°). Ille immobilis fuit, nisi forte motus cum stellis octavi coeli motu diurno; hi vero etiam ab Occidente in Orientem secundum signorum consequentiam moventur, non aliter ac planetae, etsi confusius.

Cometae planetaeque cur moveantur.

  Quid si igitur dicamus unum genus cometarum concressere ex defluxu, id est vaporibus, ut ita dicam, fixarum stellarum, alterum ex superfluitatibus ejectis a planetis? Unde fit ut non aliter ac planetae moveantur; confusius quidem, quia ex particulis omnium eorum constant. Hae autem particulae e stellis ejectae, manent eo motu, in quo fuerant cum adhuc in planetis essent, eo modo quo lapides, in aerem emissi, dicuntur moveri motu Terrae.

  De caudae carentia alias, si bene memini, locutus sum [<], cujus ratio cum octava sphaera quadrabat, Sole caudam a centro mundi perpetuo extendente, unde nobis, si sit in cometis octavi coeli, invisibilis est, vel fortassis nulla est.

  Particulae quas dixi planetarum, sunt radij earum, qui praeter motum, quem habent conformem planetae, ex quo ejectae sunt, habent et motum emissionis qui est in omnes plagas. Cum igitur eae particulae in coelis colliguntur, sibi mutuo occursando remittunt quidem nonnihil de hoc motu emissionis, quia hic plerumque unicuique planetae contrarius est; attamen non omnino perit, quia unius planetae emissio violentior est alius emissione, ob vim corporis et propinquitatem corporis cometae colligendi. Per hanc variam vim plerumque cometae extra zodiacum eijciuntur. Motus autem particularum, quem habent ab ipso motu planetarum, non perit, quia omnium fere idem est motus circa zodiacum secundum signorum successionem.

Cometae octavi coeli ardent, planetarum reflectunt lumen.

  Dicuntur igitur, si velis, solae fixae de se radios emittere quia scintillant, ideoque ardent; a Sole vero et caeteris fixarum radios reflecti. Etsi enim Sol immobilis habeatur, non tamen scintillat. Hinc sequitur cometas octavae coeli, ex materia ardente collectos, ardere; planetarum vero duntaxat radios reflectere, utpote ex vaporibus planetarum non accensarum collectos. Sed de his ante alibi [<] copiosius dixi. [<,>]


*)  Behalve in Epistolae (1596), p. 16-18, 37, 57-58, 118-119, 141-142, 160, 179 en 286 e.v. [en De nova et nullius aevi memoria prius visa Stella, 1573] besprak Tycho Brahe de nieuwe ster van 1572 in Astronomiae instauratae progymnasmata (1602/1610), cap. VI: 'de Stellae hujus situ'.
°)  De komeet van 1577 behandelde Brahe in de Mundi aetherei recentioribus phaenomenis (1588/1603), cap. VI: 'de Situ hujus cometae' (p. 89-158).
Zie over de plaats van kometen in het algemeen: Astronomiae instauratae progymnasmata, (1602) p. 318, 511-513, 540, 571, 612, 614, 626, 649-651, 714 et 715. Zie ook ons T. 1, p. 104.

[ 139 ] [ v ]
  Hoc autem adijciendum, si verum est quod hîc dico, planetas non minui splendendo, non magis quam speculum. Nec particularum eorum, quae eijciuntur, motus perit, non magis quam vaporum terrestrium supra aerem ascendentium: quam primum enim ad Terram redeunt, animadvertuntur nihil de moto suo perdidisse, cum et inter ascendendum cum Terra moverentur. Nihil igitur aut motûs aut substantiae perit in mundo.   [<,>]

Fumi multi cum igniculis longe supra aerem ascendunt.

  Non absurdum videatur particulas quasdam, a Terra et reliquis planetis (cum lumine, aut, si mavis, igneis radijs octavae sphaerae ad Solem reflexis, mixtas), ascendere ad summum hoc coelum; in via vero sibi invicem conjungi atque ita cometam constituere. Etsi enim nubes aeri duntaxat innatant, sunt tamen nonnullae terreae particulae, quae cum tot radijs mixta sunt, ut etiam longe supra aerem ascendant antequam a radijs possint solvi atque ad Terram relabi, quod et reliquis panetis contingit. Collectus autem, cometa a radijs solaribus dissolvitur et unumquodque tendit ad suum locum: ignis ad coelum octavum, terra ad Terram, substantia planetarum ad planetas. Nec verendum est ne aliquando cometa prope Terram colligatur; non enim potest substantia aliorum corporum aerem nostrum penetrare, et, si penetraret, a ventis discuteretur et in primas substantias solveretur; atque ita ad suum principium extemplo excussae, redirent.

  Forte etiam in vacuo inter planetas multa corpuscula planetarum perpetuo haesitant, quae eousque a calore ignis educta sunt. Ubi vero is ab ijs separatus est, remanent in vacuo, ubi nullam vim inveniunt quae ea moveat; ibi tam diu haesitant, donec, a diversis radijs agitata, ad proprium aerem perveniant, ubi vim tractionis planetae sentiunt.

Standen van planeten

Planetarum aspectûs quantum possint.

Cardanus in Comment. in Ptol. de jud., cap. 9, Lib. 2, textu 54*), ubi de multiplicatione effectûs syderum, docet conjunctionem duorum planetarum plus posse quam uterque separatim, idque multiplicatis viribus inter se, ut, si unus habeat tres vires, alter quatuor, poterunt simul duodecim vires.

Candelarum flammae conjunctae multo clarius lucent quam omnes simul sejunctae.

  Hujus augmenti ratio ob conjunctionem exemplariter demonstratur in duabus candelis. Hae enim, si flamma flammae conjungatur, multo clarius splendebunt quam si a se invicem paulo sejungantur; atque etiam conjunctae, plus saevi obsorbent quam separatim aequali tempore.

  Quod ante alubi demonstravi [<]. Quâ demonstratione perlectâ, intelliges etiam ad aspectûs pertinere. Reflectitur enim ab opposita planeta radius alterius, atque ita sibi iterum conjungitur, eo modo quo candela clarius ardet, si speculum ei opponatur, non aliter ac ante alubi probavi [<] candelas non tremere suis flammis, inclusas loco a quo possit fieri radiorum reflectio ad eas.


*)  Het werk genoemd op p. 136 hierboven, Bas. 1554, p. 159.  [Ed. 1578, p. 277-278.]

[ 140 ] [ v ]
Lunae locus cur in congressu cum Sole non sit observandus.

Cardanus, ibidem, textu 63, dicit, in omnibus congressibus Solis et Lunae, locum Lunae etc. observandum principaliter, deinde Solis, praeterquam in conjunctione.

  Ratio haec videtur, quia tum Solis medietas, quae a Luna afficitur, ad nos conversa est, Lunae vero a nobis aversa, unde fit ut ea qualitas vel corpuscula, quae per radios solares a Luna deraduntur, versus aversam a nobis partem coeli projiciantur. Semper autem medietas Lunae et Solis se mutuo respiciunt, verum non semper omnia corpuscula, per radios directos a Luna et per reflexos a Sole derasa, ad nos diriguntur, sed interdum magis, interdum minus, pro remotione luminarium a punctis conjunctionis vel oppositionis.

Aspectuum cum musicis collatio.

Ibidem magnam vim tribuit in criticis, quando Luna 40 vel 45 gradibus a Sole abest, quia eodem die et octavam et nonam partem coeli perficit.

  Hae autem partes constituunt in musicis tonum majorem et minorem. Quid autem possit talis divisio, etiam absque respectu reflectionum, docent consonantiae, unde vocum suavitas et divisio chordarum, de quibus abunde ante diximus [<], ubi etiam probavimus [<] chordam non tactam moveri, motâ aliâ huic consonante. In distantia autem Lunae a Sole 40 vel 45 graduum, illustratur quidem, ut semper, Lunae dimidium, sed, quoad nos, duntaxat octava et nona pars.

Luna in conjunctione quid possit.

  In conjunctione hemisphaerium Lunae, a nobis aversum, illustratur ita ut Lunae vis a nobis videatur averti. Verum a radijs Solis, quibus conjungitur, deorsum ad nos detruditur et vehitur.

Oostenwind

Ventus Orientalis cur frigeat.

  Scripsi ante [<] ventum Orientalem fieri, si Sol aut coelum aerem calefaciat, atque ita auctus aer cum motu coeli ad Occidentem defluat. At Cardanus in textu 69 dicit ventum fieri, eliso vapore a regione frigida versus nos, unde sequeretur aerem a coelo frigefactum considere, atque ita exprimere vapores et halitûs in aere contentos. Semper autem multi tales vapores in aere latitant, qui non sunt aer, sed terra aut aqua cum igni mixta. Hoc fortasse magis congruet cum venti Orientalis frigiditate; nihilominus tamen habebit et praecedens speculatio suum usum.

[ 141 ] [ v ]

Maan belicht door Aarde

Luna non suo loco apparens.

Ptolemaeus, textu 68, dicit Lunam turbidis temporibus etiam apparere in ea parte, in qua non illustratur.

  Ratio est quia tum radij Solis et coeli aerem vix penetrant, sed sursum reflectuntur Lunamque secundis radijs illustrant, quae tum ex obscuro loco, qualis tum Terra est, videtur.


[ De verklaring van het 'asgrauwe' maanlicht (Earthshine) is al te vinden bij Leonardo da Vinci: Codex Leicester 2A2r.]

Wind door Maan en Zon

Ventus quî fiat per Lunam et Solem.

Ibidem dicit Lunam ventos suae declinationis ciere.

  Nam etsi Luna meridie nobis semper Australis est, non ideo semper movet ventos Australes. Si enim semper in aequinoctiali foret, vel uno in loco, non moveret ventos, quia Terra, et aer semel dispositus secundum Lunae naturam, non amplius se extenderet aut contraheret. At si Luna inde versus Boream moveatur, jam etiam aer Borealis afficitur, quia ante et Australis et Borealis aequaliter afficiebantur et jam a Luna perpetuo Australi. Sic si Sol repente a Capricorno ad Cancrum raperetur, afficeretur maximopere plaga Borealis, licet et Cancer nobis sit Australis; jam vero, cum lente progrediatur, pedetentim et insensibiliter disponit aerem secundum suam naturam: ventus enim non fit, quia in hac parte aer calidior aut frigidior est, sed quia talis fit, idque repente. Nam Sole existente in Capricorno, calet aer magis in Austro quam in Septemtrione, nec tamen ideo spirat; verum si Sol subito Cancrum ingrederetur, caleret et sic aer magis in Austro; sed partes quaedam Australiores, quae primo calebant, jam fiunt frigidiores, et quaedam Septemtrionaliores, quae primo frigebant, fiunt jam calidiores. Sive igitur motus aeris fiat ad aerem calefactum, sive ad frigefactum, fiet ventus aut Septemtrionalis aut Meridionalis.   [>]

Ei

Ovi in aqua fervente cocti experimentum.

  Expertus sum hodie ovum in bulliente aqua diutissime coctum molliusculum fuisse, qua de re ante exacte loquutus sum [<]. Hîc addendum est ignem in aqua multo celerius ascendere quam in aere ob aquae cum igni majorem differentiam, eo modo quo lignum in argento vivo celerius ascendit quam in aqua.

Wolken

Nubes cur interdum subito colligantur.

  Den 22en Novemb., varende van Rotterdam na Utrecht.*)

  Videbam ante Solis exortum, aere omni fere vento experto existente, nubes subito colligi in coelo et omnem stellarum aspectum nobis adimi; et, quod magis propositum meum probat, obscuratio coepit a plaga adversa vento.


*)  Jacob Beeckman (broer) werd op 26 nov. benoemd tot rector in Rotterdam.

[ 142 ] [ v ]
Hoc probat nubium materiam in aere sparsam fuisse, ideoque visui vix fuisse impedimento. At haec materia quadrante unius horae ad superficiem aeris ascendit, ubi necessario omnis haec materia cogebatur, quae ante spargebatur inter superficiem aeris et Terram, quod est ingens locus; superficies vero exiguus et fere planum duntaxat. Necesse autem erat ibi colligi, quia ulterius haec materia nequit ascendere ob gravitatem: supra aerem enim vel vacuum est, vel alia levissima substantia, differens ab aere sicut aer ab aqua.

Spiegel goed voor de ogen

Oculi quomodo relevamen accipiant per speculum et fontem.

  In Schola Salernitana*) dicitur: "Fons, speculum, gramen, haec dant oculis relevamen".°)

  Relevamen autem quod per speculum accidit, videtur esse in oculo, quia solemus res quaslibet ex certa quadam distantia optime cernere, ideoque eam distantiam perpetuo quaerimus cum aliquid cupimus aspicere. At cum speculum plerumque uno in loco sit pensile, resque per id conspectas videamus ex majore distantia, fit ut oculos alio modo tum intendamus et constringamus quam cum immediate res aspicimus. Nequientes enim solitam distantiam accipere, nitimur tamen accurate aspicere ex quavis distantia quam speculum suppeditat. Haec autem varietas contentionis in oculorum musculis jucunda est et eos reficit, non aliter quam varietas motuum et sitûs in toto corpore animalia recreat, et alacriora magis sana reddit.

  Fons vero est aqua frigida quae oculis admota, frigore exprimit omnia aliena, et constringendo firmat omnemque materiam inflammationum intro pellit. Mane igitur excrementa per noctem collecta, moderato visûs actu excutienda e poris; vesperi vero pori dilatati diuturno motu, frigidâ oculi sunt constringendi.

  Den 26en Novemb.


*)  De Schola Salernitana [of 'Regimen Sanitatis'] is een verzenbundel uit de elfde eeuw. Vele uitgaven verschenen later in druk, zoals: Medicina Salernitana, Frankfurt 1605.  [Paris 1625 (in Cat. 1637: Med.8vo.15).  Tekstversie: Bibl. Aug., Tuinman 1727.]
°)  Ed. Ff. 1605, cap. II, p. 17.  [Vertaling van Carolus Tuinman, 1727-II, p. 7.
Vervolg: "Manè igitur montes, sub serum inquirito fontes."]

[ NB. Ed. Par. 1625 heeft een andere indeling, zie hier; maar die kende Beeckman nog niet in 1620.]

Geen middagslaapje

Somnus meridianus cur fugiendus.

  Somnus meridianus fugiendus, uti habetur cap. 3, Scholae Salernitanae*), quia die excrementa tertiae regionis excutiuntur, noctu vero ea nutrimur, somno ejus omnem motum inpediente. Cibus vero in ventriculo, et chylus in hepate, noctu et die concoquuntur: calor enim qui de die musculorum motum producit, e cerebro potissimum proficiscitur.


*)  Ed. Ff. 1605, cap. 3: 'De Diurno, sive meridiano somno', p. 22.

[ 143 ] [ v ]
Quoniam autem a capite nonnihil spirituum etiam ad ventriculum et hepar accedit de die, et nonnihil caloris interni ad exteriora, fit ut ubique excrementa de die commodius excutiantur; noctu vero concoctio etiam ventriculi et hepatis melius peragatur. Post prandium, id est statim a sumpto prandio, magis nocet somnus, quia ipse ventriculus sese circa cibum, constringendo calorem externum, attrahit, qui, si per motum continuum in musculis non retineatur, sponte sua libenter sequitur trahentem ventriculum, atque ita membra calore privata, opplentur excrementis eijciendis.

  Noctu quidem etiam vapores per somnum ad cerebrum perveniunt, verum ij nullis excrementis sunt mixti, sicut sunt vapores diurni. His enim conjunguntur ea excrementa, quae per diem excutienda erant, sed jam hoc intempestivo somno ad interiora sunt retracta, suntque jam acria et arida, utpote antemeridianis horis ad excussionem praeparata. Et cerebrum quiescens facile recipit omne ad quod ascendit, cum vigilans sese contrahendo firmet et vapores arceat; et qui admittuntur, eos statim excutiat.

Wanneer grotere maaltijd

Prandium aut coena sit major sumenda.

  Perpensis omnibus, quae cap. 5, Scholae Salern. dicuntur, dico coenam majorem sumendam esse, quantum ad facilitatem concoctionis; quantum vero ad noxam attinet, quâ vapores caput afficerent, coena minor est sumenda. Ergo ubi nulla noxa timetur ex vaporibus cibi, sumatur coena magna; noxam vero diurna concoctio a capite arcet. Si autem vesperi necdum concoctus est cibus prandij, coenato parum aut nihil.

[ Ned. ]

Wijnbellen

Vini optimi cur bullae minores et in medio.

Scholae Salern., cap. 8. — Frisca vina sunt levia quae spumam tenuem agunt in medio. Signum autem hoc est tenuitatis et caliditatis. In medio enim hujus parvae bullae est spiritus vini qui fundendo attenuatus vapor factus est; circumdatus vero aquositate vini, cum statim perrumpat, indicat eam aquositatem esse minime lentam. Fiunt autem hae bullae potissimum in medio vitri, quia ibi plus caloris est, cum sit centrum et locus fusionis.

[ 144 ] [ v ]
Ast aqueum vinum magnas bullas erigit sicut aqua, in qua bulla non est particula spiritûs, sed aeris intercepti, quae bullae magnae sunt ob aquae lentorem et crassitiem intercepti aeris. Fugiunt vero ad margines vasis, pulsae a medio per motum qui ibi est maximus; diuturniores eas facit aquae tenacitas et lentor. Ex bono vero et forti vino emergunt bullae minores, etiam quia spiritus vini per minimas particulas, cum aquae tenuis parvis particulis mixtus est. Hujus igitur spiritûs unica particula in vapores soluta, extendit circumdantem aqueam particulam cumque eâ superficiei ob levitatem innatat. Hae bullae exiguae, cum tarde ascendant, etiam motu fusionis deorsum pulsae, descendunt, videnturque in vino atomi ascendentes et descendentes.

Warm en vochtig

Calidum et humidum duplex.

  Substantia calida et humida dupliciter potest dici. Aut enim calor constat ex ipsis particulis humoris attenuatis, velut calidum et humidum primigeneum; vel particulae caloris diversae sunt a particulis humoris veluti in aqua fervida, ubi caloris particulae sunt ignis, cum particulis aqueis mixtis.

Gloeiend ijzer

Ferrum ignitum cur non suffocetur.

  Ferrum candens in loco undique clauso, non extinguitur, sed pedetentim suum calorem, quem conceperat, dimittit; candela vero et pruna suffocantur.

  Ratio est quia ferrum non nutrit suum calorem sicut pruna et candela.

  Cur autem in vase undique clauso, ignis nequit nutriri? An non etiam e candela pedetentim posset emitti? An pruna in vacuo magis suffocaretur quam ferrum candens? Cur statim haec frigescit, cum ferrum tam diu calescat in clausis locis?

  Hujus causa videtur esse aer. Is enim est materia venti cumque prunae immediate incumbat, attenuatus dissilit; atque ita materiam ignis dissolvit, qui per se ob levitatem statim ascendit, nec materiae relictae incumbit. Unde fit, etiamsi in mille particulas dissolvatur, ut vix materiam tangeret. Aerem vero diximus [<] ob gravitatem fortissime omnibus rebus incumbere easque violenter incubitus premere inque omnes poros sese fortiter insinuare. In loco igitur undique clauso aer calefactus quidem exit, sed non redit; ideoque in eo loco deficiens, non potest fortiter omnibus poris incumbere, in quibus attenuatus, latera eorum percutiendo dissolveret.

Candela in vacuo non arderet.

  In vacuo ergo candela non arderet. Ignis enim particulae tam tenues sunt per se, ut quidlibet transeant absque ejus solutione; aer vero mediae est consistentiae, ita ut non attenuatus vix poros magnos ingredi possit. At attenuatus eos ingreditur, minoresque aperit, eosque, in quibus erat dilatatus, disrumpit.

[ 145 ] [ v ]

Menging

Ciborum minus aut magis exacta mixtio, varia potest, ut et medicamentorum

  Multum refert an cibi, aut medicamenta composita, exacte aut minus exacte sint mixta. Sic butyrum et panis (quod vocamus boteram) alium gustum etc. edit quam si haec intus et in cute forent mixta. Sic etiam cerevisia, post panem commestum sumpta, melius sitim restinguit quam si per minima fuisset pani mixta. Tum enim terrae et aquae particulae sibi invicem tam tenaciter fuissent conjunctae, ut aqueae vix potuissent separari ad tollendam sitim ascendendo ad stomachum; cibus vero jam compactus est sibi mutuo totumque cum pauca aqua potest comprehendere, cum multa aqua per omnia vix ei potuisset misceri.

  Sic etiam differunt medicamenta a nobis composita ab ijs, quae a natura elaborata sunt, sicut ante alubi diximus [<]. Sic hîc Scholae Salernitanae commentator [<] cap. 13*) dicit caepe sitim exitare, sed acetum, ei mixtum, eam tollere; quod non fieret, si medicamentum aliquod simplex in se omnes partes qualitatum caepae et aceti contineret, sed tum etiam adversus reliquos morbos foret minus efficax. Quae igitur ita mixta sunt, ut unum homogeneum efficiant quoad nos, ea constituunt unum simplex simplicemque naturam, ita ut jam non sint calidum et frigidum, sed ejus temperamenti effectum edit, quod est medium; id est, si mixta sint aequis gradibus calida et frigida, fit compositum homogeneum, simplex, temperatum.


*)  Cap. XIII 'De lethalium venenorum remediis', ed. Frankfurt 1605, p. 113.
[ "Acetum ... a siti quoque, quam caepe movere solet, praeservat."]

[ Ned. ]

[ 146 ]   26 nov. - 6 dec. 1620 [ v ]

Stilstaande lucht

Aer immotus cur putrescat.

  Aer non motus putrescit, quia vapores et exiguae particulae halituum uni eidem particulae aeris diu adhaerent, unde fit ut aqua, terra, aer et ignis sibi mutuo conjungantur. Ex his autem diu junctis, fiunt corpuscula composita, igni reliqua elementa inter se miscente et fermentante, non aliter ac vermes et pullices et muscae in locis putridis creantur. Motus vero haec elementa separat, ita ut fermentari, conjungi, et per minima misceri nequeant, particulis perpetuo novis alijs convenientibus et non eo modo quo ante, a novis socijs affectis ob variam dislocationem. Unde fit ut jam tale mixtum fieret, ante vero ex priori dispositione aliud; interrumpiturque actio antequam perfecta est. Nihil igitur potest creari in aere moto; ergo motus aerem conservat a putredine. Ergo apertâ Orientali fenestrâ domûs, ingreditur eâ magis motus, cum ingrediendo debeat moveri contra motum Terrae et aeris diurnum; Septemtrionalis fenestra etiam recipit purum, quia eo loco prope domum semper frigidissimus est.

Aer leviter motus, etiam putrescere potest.

  Si quis autem existimet nunquam aerem omnino quiescere exiguumque quemvis motum sufficere ad arcendam et praeveniendam putredinem aeris, is fallitur. Nam parvae particulae aeris, ignis, aquae, terrae connexae, hoc levi motu non separantur, sed indisjunctae et cohaerentes simul moventur, ita ut compositum ex quatuor his particulis elementorum una sit particula moti aeris, eo modo quo fumus exiguo flatu non disijcitur, sed visibiliter unitus, leniter unâ cum aere, non separatus, movetur.

Analyse

Analysis oratorum qualis.

  Analysis oratorum videtur potissimum consistere in definitionibus et divisionibus, sed ita ut definitiones etiam saepe constent ex multis partibus, et divisio tota sit una tantum definitio. Quae autem particulae interseruntur: qui, nam, in, ut, etc. significant terminos logicos, ita ut qui possit haberi pro subjecto, nam causâ, in objecto, ut similitudine etc., ita ut nihil aliud sint quam notae logicae. Ac si diceremus pro veritas in verbis servanda est: veritas servanda est in objecto suo verbis; pro poculum factum est ex auro: poculi materia est aurum.   [<]

Geen wijn voor kinderen

Humiditas puerorum feminarum et senum, quae vinum requirat.

Cap. 16.*) Scholae Sal. dicit commentator senibus multum, pueris nihil vini dandum quia hi humidi sunt et calidi.

  Crediderim autem humorem eorum, facile in calorem convertibilem, requirere hanc vini abstinentiam. Diximus [<] enim eos esse temperatos respectu caloris et frigoris, at humor eorum videtur ab humore feminarum differre, quod hic non sit tam sincerus, sed pluribus alienitatibus mixtus. Alias enim mulieres ob humores et frigus diutius viverent viris, quod, cum non fiat, mulierum humor primigenius non constat tanto spiritu; id est ex eo nequit tantus calor excitari aequali portione, cum humore puerorum totaliter accessâ.


*)  Cap. XVI, 'De meliore vino', ed. Frankfurt 1605, p. 136.

[ 147 ] [ v ]
  Longe aliter tamen feminae sunt humidae quam senes. Senum enim humiditas est excrementia in vasis; feminarum vero impurior in partibus solidis.

Wintervoeding

Ventres hieme aestate solidis calidiora.

Ad cap. 19*). — Hyeme pori corporis et meatûs ventresque calidissima sunt, quia parum evaporat; verum partes solidae etiam parum resolvuntur in calorem. Ejusdem igitur quantitatis diaetae hieme pingues redderet; sunt ergo tum ventres calidi respectu solidarum partium. Aestate vero solidae calidae sunt respectu ventrium, quia calor, ut a solidis in ventres concessit, per poros statim avolat. A calore autem solidarum partium omnes facultates exercentur. Hyeme ergo utere calidis, ut alacrior fias, educto calore solido per calefacientia; abstine ab humidis: sat enim humoris retinetur intus ob expirationis incommoditatem. An vero plus edendum sit quam aestate, in medio relinquatur; rarius autem et plus unâ mensâ concedatur ob tarditatem concoctionis in tertia regione.


*)  Schola Salernitana, Cap. XIX, 'Quae victus ratio quolibet anni tempore sit utilis', ed. Frankfurt 1605, p. 140-146.

Gaar koken

Elixatio an in multa aqua melior.

  Comment. ad Cap. 27*) dicitur elixatio in multâ aquâ imbecillior. Quod intelligendum est quando res, quae elixatur, suâ naturâ fit calidior ipsâ aquâ. Tum enim multa aqua absorbet ejus calorem et suâ mixturâ copiosâ frigefacit. At cum res elixanda frigidior est ipsâ aquâ, quo plus est aquae, eo citius calefit. Sic lapis in aquam multam immissus, citius calefiat quam in paucâ. Sed ubi jam calorem aquae attigit, si aqua pergat bullire, videtur in aquâ paucâ majorem calorem nacturus.


*)  Schola Salernitana, Cap. XXVII, 'De aquae potu', ed. Frankfurt 1605, p. 163.

Specerijen

Condimenta exitant gustum.

  Salsae, Graecis 'embammata', quales etiam sunt sal, sinapi, acetum etc., non ad corrigendas duntaxat qualitates cibi adhibentur. Correctiones enim hae poterant in praeparatione ciborum admisceri, sed potius hae serviunt gustui. Nudae enim occurrentes palato et linguae, instrumenta gustoria aperiunt suâ attenuante qualitate, excitantque ea ob excessum quem habent salsae caloris ante frigoris. Gustus igitur, apertus et se movens, aptus fit recipiendis etiam particulis cibi mansi, qui solus et per se mansus, gustum lateret ob obscuritatem essentiae. Sic butyrum pani additur, quia sola panis particula non satis jucunde ingreditur poros palati. Hasce salsas ad excitandum gustum et accercendos spiritûs ad palatum adhiberi, poterit colligi ex eo quod in defectu sinapi carnem salsam dictam edimus per acetum, quod sinapi et qualitate contrarium.   [>]

Vlees

Carnes quamdiu in aere suspendendae.

  Ad Cap. 29*) commentator enumerat multas aves, quae mortuae debeant antequam edantur, per diem suspendi idque ut earum caro friabilis fiat, quae ante erat dura minusque mollis.


*)  Schola Salernitana, Cap. XXIX, 'De avibus esui aptis', ed. Frankfurt 1605, p. 167-180.

[ 148 ] [ v ]
  Ratio est, quia calor in earum corpore per illum diem exeuns, crassas particulas carnis secat, in minimaque divideret fieretque putredo et inde vermes, si diutius hoc pacto suspenderentur.

Membra ob punctionem excutiunt.

  At cur viventibus ijs hoc non contigit, cum longe major calor singulis momentis ab interioribus per cutem et carnem foras transierit? Quia tum omnes avium particulae plenae sunt spiritu animali, quo mediante punctionem caloris et vaporum exeuntium sentiunt, eosque a se pellunt semet contrahendo, ita ut calor et halitus non per ipsas particulas, sed per poros transeant. Particulae vero, spiritu hoc fortiter compactae, non dissolvuntur et duriores permanent et aptae ad suas actiones exercendas.

[ Ned. ]

Erwten

Pisa cur flatulenta.

  Pisa flatulentum spiritum dicuntur parere, cum nec cortex per se, nec interior, quasi caro sola sumpta, id faciunt.

  Ratio est, quia cum medulla eorum sumitur, quae laxativa est, tum spiritus aut flatus tenuis ex ea emergens, nullo negotio per poros corporis et intestinorum laxos foras evolat. At cum cortex pisorum unâ manditur, astrictoriâ suâ vi poros eos coarctat, ita ut is flatus eos nequeat pertransire ideoque in intestinas retinetur.


[ Ned. ]

[ 149 ] [ v ]

Specerijen (2)

Condimenta e quibus hominibus petantur.

  Loquutus sum in praecedente pagina, quae est fol. 152, b [<], de salsis: eas potissimum adhiberi ad excitandum gustum. His adde ideo pueros expetere vel nullum vel paucum sinapi, quia caro illorum mollis nullo negotio irritatur. Sic quibus est sensus obtusior, ij pleno ore sumunt sinapi antequam gustui excitando sufficiat.

Wat koud aanvoelt

Corpora densiora et laeviora frigidissima. Cur.

  Friget corpus aliquod pro densitate et raritate magis et minus; sic etiam calefactum eadem ratione calet. Sic hyberno tempore lignum parum friget, lapis magis, aurum maxime si sit leve; cum enim asperum et coelatum est, pauciores ejus particulae manum applicatam tangunt. Pro multitudine enim tangentium particularum eandem portionem applicatae manûs, fit sensus frigoris vel caloris. Non jam loquor de ijs materijs quae ipsos poros cutis ingrediuntur, qualis est aqua.

  Hinc patet cur marmor laevigatum tam sit frigidum hyeme, et ferrum candens tam calidum.


[ Ned. ]

[ 152 ]   6 - 11 dec. 1620

[ v ]

Planeetbeweging

Numero planeta auctus quis dicatur.

Galenus, 'Peri katakliseôs ek tès mathèmatikès epistèmès', 474, 8*): 'pro pantos deon skopein tèn luna kinoumenèn kata prothesin kai aphairesin tois arithmois, ou tois phôsin, hôs tines peplanètai'.

  Cum in haec primum inciderem quid essent 'hoi arithmoi', non intelligebam, cum semel duntaxat cursum astronomiae accurate legerim, ratus repetitum tempus non redimere. Cum hunc locum aliquoties accurate inspexissem, accessi ad bibliothecam Ultrajectinensem ibique Latinam versionem°) super hac re consului; cumque necdum quid vellent 'hoi arithmoi' caperem, integrum hunc tractatum percurri, visumque mihi est significare celerem et tardum motum Lunae. Quod aliquot diebus post Cardanus mihi confirmavit in Comm. in Ptol. de Jud.#), Lib. 3, Capite 3, textu 9, sic dicens: Robur planetarum per se sumptum est, quod sint numero aucti, id est veloces; nam cum planeta est velox, vocata aequatio medio motui additur; ideo tunc planeta auctus numero dicitur, diminutus, cum aufertur.


[ *)  Prognostica de decubitu ex mathematica scientia, ed. Basel 1538, vol. 4, p. 474, r.8.
[ °)  Bibliothecae Trajectinae Catalogus 1608, Med., G in folio: "Galeni operum tomi octo Basil. 1549. 3. volum." (ed. Cornarius).  In t. 8: 'Mathematices scientiae prognostica de decubitu infirmorum', cap. 1:
"Ante omnia considerare oportet progredientem lunam, sit ne in augmento an decremento sui cursus, non luminis, in quo multi decepti sunt."]

[ #)  Bibliothecae Trajectinae Catalogus 1608, Phil., C in folio: Hier. Cardan. "in Cl. Ptolomaei quadripartitae constructionis libros commentaria ..., Basileae 1559" (1554, p. 212; Bas. 1578, p. 334).  Cf. hierboven p. 136.]

Vertrek uit Utrecht

Discessûs mei Ultrajecto Roterodamum historia.

  Hic dies est undecimus Decembris, primus vero secundum stylum veterum, id est Julianum; nos autem Gregoriano utimur et semper in hoc libro usi sumus ac in posterum utemur*). Hoc die dimittar a conrectoratu scholae Ultrajectinensis ultimamque praelectionem post semihoram explicabo; hoc die, horâ decimâ antemeridianâ, accepi pecuniam a Pollione°), quae mihi debebatur ob praestitum munus; debebatur autem quotannis 550 gl. Hoc die ago primum diem anni trigesimi secundi: natus enim sum heri horâ decimâ vespertinâ hujus mensis anno 1588.


[ *)  Utrecht pas vanaf 1700.]
°)  Cornelis van de Poll, "eerste cameraer" (geldbeheerder) van Utrecht.

[ 153 ] [ v ]
  Cras igitur, si Deo placet, quod tamen ob auram adversam non videtur futurum, proficiscar cum tota familia Roterodamum, subsidio futurus fratri meo Jacobo Beeckman, rectori scholae ibidem nuperrime creato, idque absque stipendio publico: convenit enim inter nos ut cuique nostrum dimidium et stipendij rectoris et reliqui lucri cederet. Jamque Dei gratia contigit quod ante multos annos speravimus futurum et de re tamquam certo futura consilia contulimus. Faxit Deus ut in ejus honorem nostrumque bonum cedat.

  Ick was aengenomen tot conrector den 17/27 Novemb. ende hebbe, door requeste versoeckende, ontfanghen totten 17/27 Decembris, nietteghenstaende dat myn lessen ophielden den 1/11 December.   [>]


[ Ned. ]   11 - 13 dec. 1620

Rauwkost

Cruda cur flatûs excitent.

Schola Salernitana [<,>], cap. 39*), dicit cruda pyra esse venenum, id est, ait commentator, nocent humanae naturae; nam, inquit, extra hoc quod sanguinem seroso atque ebulliente replent succo, inflationes et colicos cruciatus excitant, phlegmata et scabiem generant.


*)  Schola Salernitana, Cap. XXXIX, 'De pyris', ed. Frankfurt 1605, p. 215.

[ 154 ] [ v ]
  Ratio autem eadem quae vinum, cerevisiam, citer recentia ad ebulliendum excitant. Cruda enim haec constant homogeneis, id est homogeneorum particulis crassioribus, quae, dum attenuantur, per insitum calorem cupiunt majorem locum eijciuntque tenues quosdam vapores qui erant in medio particularum. Sed hi vapores calore majus spacium quaerentes, extendunt eam particulam, quae nec satis secta et tenax quodammodo est, fitque flatus dupliciter: primo ipsis particulis extensis in loco angusto existentibus, unde fit ut membranae ejus loci disjunctae, nimium doleant; secundo is vapor supervacuus, extra particulas emergens, manet tamen in corporis meatibus eosque ampliando laedit.

[ Ned. ]




Home | Beeckman | Journaal - 1620 L e (top) | vervolg