Zon , lens , slinger , wind , rotatie , zwaarte , horten , Fromond , Dialogo , kleuren , beweging , spiegels
Tome III: 1627 - 1634 (1635)
[ < 332 ] [31] dec. 1633 - 27 jan. 1634 | [ v ] |
ZonPartes in Sole quaedam frigidae.Res in Sole prope foculos*) (quos Scheiner [<] describit) multo melius videbuntur telescopio perfectissimo quam quae sunt in Luna, ob ingens ibi Solis lumen. Inter foculos vero etiam frigere potest. Etsi omnes totius hemisphaerij radij in eodem puncto remoto conveniunt, minus tamen id punctum calet quam aliquid foculorum ipsorum.
[ *) Christoph Scheiner, Rosa ursina (1630) noemt ze 'faculae', zie p. 156, 2.18 en Index.] Psalm 63Modorum in psalmis ratio.Psalmus 63 est modi la [<]. Ejus tamen una tertia ocatava altior vel bassior est quam solet, et finalis infra se habet quintam cum eam supra se habere deberet. |
[ 333 ] | [ v ] |
HoningMel cum terebintina confertur.Mel videtur cum therebintina in multis convenire; eodem enim fere modo est tenax, et in coquendo indurescit, et bullas acquirit etc. Unde etiam non tantum incidendo, sed etiam oscula aperiendo obstructiones solvit. Quod si verum est, loco therebintinae exhibendum cum sit gratum. StuiptrekkingConvulsio cur musculorum, non nervorum sit affectio.Convulsio fit flatu in ipsis fibris musculorum delitescente; alias enim facile excuteretur. Eo vero in nervis existente, non tantum facit convulsionem, sed motus ablationem, nam prohibet ne spiritus animalis commode transire possit et influere in fibras musculorum. Solis autem musculis tensis, membra moventur, quia eorum tensio ampla est; nervi vero inter musculos intermedij tensio exiguum tumorem ad motus necessarium excitat. Fibris igitur musculorum, aere repletis, omnes tument eoque tumore breviores facti, ligamenta ad se trahunt. BrakenVomitus qui facilitetur.Ut facilius vomas post sumptum vomitorium, sedeto in bilance elevatus, ita ut sursum deorsum, ad dextram sinistram, prorsum retrorsum, movearis. Accidet quod in navi primum navigantibus aequore turbato, nisi quod nihil fortassis vaporis se in pectus et corpus nostrum se insinuet. Sterren |
[ 334 ] 27 jan. - [24] febr. 1634 | [ v ] |
GesterktCibo sumpto cur statim homo sit fortior.Operarij statim a sumpto cibo fiunt fortiores. Unde verisimile est per pylorum vel vas breve venosum [<], cibo adhuc in ventriculo manente, partem cibi spirituosam in cor trahi atque inde statim in omnes partes corporis expelli. [>] |
SyllogismenSyl. hypoteticorum reductio.Si omnis homo est animal, quoddam animal loquitur; at omnis homo est animal; ergo quoddam animal loquitur ad categoricum reducitur hoc modo: Omnis homo loquitur; omnis homo est animal; ergo quoddam animal loquitur. Sed de his antehac saepius [<]. Quatuor vero terminorum hypothetici pendent a duobus categoricis. Si omnis homo est animal, Petrus vivit; at omnis homo est animal; ergo Petrus vivit, sic reduce: Omne animal vivit; Petrus est animal; ergo Petrus vivit. Probatur minor quia non erat in hypothetico. Aliter: Omnis homo est animal; Petrus est homo; ergo Petrus est animal. Propositio hypothetica hic concinnata est ex minore secundi et conclusione primi syllogismi.
Tenta per quatuor hypotheticae dispositiones. Videbis quartam figuram non excludi in reductione, sed interdum necessario poni, nisi convertere velis, quod non est immediate reducere ad categoricos. Nat papierCharta madida cur diaphana.Charta madida transparet, quia omnes pori (qui in ea plerumque sunt inaequales) aqua implentur, ideoque refractio jam non tam inordinata. Ante enim in poris illis varijs aliter atque alio radij resultabant; ijs vero oppletis velut per continuum quoddam incidunt, ac tantum in ipsis poris materiae chartaceae quae aquam non capit, male refringuntur. Holle lensVisa per concavum cur remotiora.Per concavum vitrum res visa cur remotior videtur? non quia retina aliter disponitur, nam concavum rei visae radios ita disponit ut possit in suo situ manere, sed quia anguli in oculo qui constituuntur ex partibus rei visae, similiores sunt inter se quam rerum propinquarum modo oculo visurum. |
[ 335 ] | [ v ] |
In omnibus enim rebus medietates videntur, quae in rebus propinquis ad latera vel prorsum ante nos visae, inter se multum differre videntur ob angulos admodum differentes; per concavum vero remotiores, a perpendiculo magis abeuntes, majorem habent proportionem angulorum, postquam transiverunt vitrum, ad propinquiores quam antequam transiverant. |
Per concavum vitrum*) ea quae propinqua sunt, videntur esse remota quia per hoc vitrum anguli partium, verbi gratia mediarum, rei visae fere aequales apparent, quod <non> est remotiorum. Nam quae propinqua sunt, ex proxima medietate in oculo angulum faciunt multo minorem quam ex ejusdem rei medietate remotiora. Sic major est differentia inter angulum bad et dae quam inter eaf et fac, quod cum nudis oculis semper appareat. Non mirum videri debet si idem per tale medium, quod angulos aequabiliores facit, videatur remotum nudis oculis. Adde nunc concavum gh, ac vide quaenam sit refractio per illud radiorum ca, fa, ea, da, ba; videbis angulos inter concavum et a alios esse quam fuissent si rectâ illis pergere licuisset ad a. [ *) Deze notitie stond op p. 373 (bij 'Slijpen'), maar past hier goed.] AngstTimore cur corpus subito frigeat.Qui timet, ejus totus corpus frigore percelli videtur. Ratio est secundum sententiam Harvei, quia tum cor, tardius motum, aut uno vel altero forsitan pulsu intermittens, nihil aut minus sanguinis novi per arterias in habitum corporis etc. emittit. Cum autem ignis qui una cum sanguine, imo pars ejus existens in carnibus, continuo difflatur et perspirat, non mirum est externa corporis pallescere et frigus ubique percipi. |
[ 336 ] [24] febr. - [eind maart] 1634 | [ v ] |
ZalfUnguenta qui intra corpus veniant.Unguenta quibus corpus unguitur, per diastolen cordis in venas capillares primum, deinde in majores atque hinc in cor etc. rapiuntur. ZandArena cur siccet.Sant drooght de vloer op omdat het bollekens synde, van de warmte ronsom aen veel kanten rakende, uytgedrooght wort, nadat het oock so van de vloer bevochticht is geworden. SterrenFixae si sint Soles quid futurum.Si fixae omnes sunt Soles*), necessario tanto intervallo ab invicem removentur, quia invicem pellunt. Non mirum igitur tantum spatium inter ea restare in quo pauci duntaxat planetae conspiciuntur. Potuisset enim fieri ut nullus planeta circa hunc Solem moveretur, qui tamen nihilominus tanto intervallo a reliquis Solibus removeretur. [<]
*) Volgens Giordano Bruno [<,>]. |
[ 337 ] | [ v ] |
SlingerPunctum meum aequalitatis probatur.Leviora ex longissimo fune pendula, in medio recursus sui, non moventur celerius quam paulo ante id medium, sed quo graviora, eo ea differentia est major, ita ut tandem manifesto differentia motus usque ad medium animadverti possit*). Hinc punctum meum aequalitatis in cadentibus [<] probari potest. Suspendantur plura pondera ex aequalibus funiculis, videbis, uno pondere moto, reliqua etiam moveri°). Idem fiet si quaedam pendeant ex funibus dimidiae longitudinis et fortassis semper ubi funium longitudines proportiones musicas inter se habuerint; ita tamen ut quae aequalitati sunt propinquiora, ea facilius ab invicem moveantur secundum ea quae ante de motu fidium scripsi [<].
*) De slinger [<] werd behandeld door Galileï in Discorsi (Leiden 1638), p. 84, 167 [Engl. 84, 171], Baliani in de Motu naturali (Genua 1638) p. 6 [p. 9, 12, 13], en door Cabeo in Philosophia naturalis (Rome 1646), I, p. 86, 99, 100 [Philosophia experimentalis (1686), p. 98], met waarnemingen uit 1629, volgens Riccioli in Almagestum novum (Bologna 1651), I, p. 84-5. °) Chr. Huygens verklaarde dit verschijnsel in 1665 (Oeuvres, V, 244, 246, 256, 301). Psalm 46Psal 46 correctus.Psal. 46 re fa superius excludit sol mi ob quintam falsam, mi vero superius cum nulla principalium debet convenire, ideo quarta hic non vitatur. |
[ 338 ] | [ v ] |
AdemhalingExpiratio cur in pueris dormientibus sit major inspiratione.Ratio cur in pueris expiratio major est cum dormiunt quam inspiratio, videtur esse quia in carnibus multum retinetur eorum quae per systolen cordis in eas per arteriarum diastolen exprimitur, id est, cum bene crescunt et pingues fiunt. Ergo cor per diastolen suam plurimum sanguinis novi, ideoque candidi, attrahit et per systolen dextri ventriculi sui in pulmones mittit, ubi pulmonem pungens ob cruditatem, ad excernendum per expirationem impellit. |
[ 339 ] | [ v ] |
PsalmenPsalmi varij examinantur.Psalm. 40 vitatur mi, 5 et 6 versu, forte quia penultima nota est regulae in qua fere cadentiae fiunt. Cumque hoc mi cum fa superiore, quod est una principalium, quintam minorem sonet, nimis acerbe haec dissonantia aures videtur ferire. In Psalmo vero 77 [<,>] id mi non vitatur quia in eo non moramur, sed statim re et sol, omnium optimae notae, sequuntur, estque hoc mi hic in medio duntaxat versus. |
Psal. 129, versu 3, pro re re ut re mi sol re mi fa mi singht de gemeynte te Dort re re ut re mi sol fa mi re mi quia fa la in ejusdem psalmi versu primo etc. excludit sol re. Nam fa la infra se ponit fa re, ergo fa sol, qui est ut re, est tonus minor, quia hoc inferius sol re est quarta essentialis hujus modi. Idem fa la, cum sit etiam ut mi, ponit mi sol; ergo mi re foret etiam tonus minor si sol re admitteretur; sicque fa la, id est ut mi, constaret duobus tonis minoribus, quod non est vera tertia major. |
[ 340 ] | [ v ] |
Psalmo 22 fa sol, qui est ut re, est tonus minor et tonus major. Primo enim versu est fa re sol, quinto vero sol ut fa; hic major, illic restat minor tonus. Ibi enim a quarta aufertur tertia minor, hic a quinta aufertur quarta. Psalmo 51, versu 2, mi mi re ut; sic Psalmo 77 [<] fa mi re ut. Hoc modo enim a tonis et semitonio ad proximam consonantiam proceditur. Proximum enim bonum, etsi non tam bonum quam remotius. Magis tamen eligitur quia melius cognoscitur; remotius vero est magis ignotum et majore nisu ad id perveniretur. Ergo eligitur illic mi ut tertia minor, hic fa ut tertia major prae quarta. [>] LentewindVentus cur vere Noortwest etc.Verno tempore ventus necessario semper erit Septentrionalis si Terra duplici motu movetur, autumno vero Meridionalis; at mare quod nobis est occidentale, suo vapore frequenter admiscetur fitque N. W. Hoc vero non moto, Orientalis ventus viget ob motum Terrae diurnum, fitque ventus N. O.; sic in autumno ob easdem causas S. W. et S. O.
Hinc vere post aequinoctium multo magis friget quam autumno ante aequinoctium etiam tum cum dies intermedij omne id, quod videbatur ex hyeme vel aestate adhuc restare, abstulerunt. Autumno enim circa aequinoctium interdum gelat, posthaec vero iterum calet. Et vere interdum calet; post vero, hoc extraordinario vento silente, iterum pro more friget. [<,>] MierenFormicae cur majora onera gestent.Formicae pro proportione multo graviora onera portant quam elephas, quia earum oscicula et universae particulae ex paucioribus atomis constant. Cumque atomus sola quidvis pati possit, ergo quo pauciores eo minus dehiscunt*); quo plures concurrunt, eo compositum fragilius. [>]
[ *) Vergelijk 'dehiscunt' in 'Corporum cohaesio explicata' op p. 239 hiervoor.] |
[ 341 ] | [ v ] |
Eeuwige bewegingMotus perpetuus Scheineri.Scheiner Disquisitionum mathematicarum [<] pag. 37, male probat motum perpetuum. Is tamen eo loco probari poterit per meum theorema antehac saepe repetitum et in principio libri excogitatum et explicatum [<]: quod semel movetur semper movetur, nisi impediatur extrinsecus. |
[ 343 ] | [ v ] |
Psalmen verbeterdPsalmi correcti.Psalmo 130 versus 3, vulgus canit sol fa mi re, quia praecedentis versus fa mi re adhuc in animo haeret. Sic etiam ut convenit. Cum tam difficulter psalmi omnino inculpabiles reperiuntur, non est mirum a Glareano [<] simplicem hanc compositionem in tanto pretio haberi. Non igitur ante bonus cantus aestimetur quam a populo longo usu probatus sit.
Psalmo 27, versu ultimo, vulgus canit fa mi re mi fa re ut fa mi re. [<,>] WindVentus cur vere sit fere Septemtrionalis.Men seght: het laetste van Mey, het steertje van den winter [<]. Hoc quoque probat eo tempore fere frigere, idque ob ventum tunc fere septemtrionalem, qui ex Terrae motu annuo elicitur [<]. E contrario Galli dicunt: "l'esté de Saint Michel", id est den Bamissomer*), die de boeren altyt verwachten, synde langhe na het aequinoctium al ist vóór het aequinoctium koele geweest; post aequinoctium enim autumnale ventus, ratione motus Terrae annui, fere debet esse Septemtrionalis. [<,>]
*) Nazomer tijdens Bamis, dat is St.-Bavomis, 1 oktober. VoedselCibi tenuissimum statim distribuitur.In cibo semper aliquid est quod statim distribuitur. Pylorus enim tam arcte non clauditur ut tenuissima cibi a cordis diastole trahi nequirent. Hinc in obstructionibus flatus sentiuntur etiam statim a cibo sumpto; vires etiam statim reficiuntur. [<] Wind (2)Ephemeris 30 Apr. 1634.30en April 1634 hadde de wint ontrent 7 weken Noort gestaen of N. O., sonder reghen, in Zeelant ende te Dort*). Nu isse Westelick, gisteren wasse S. O. [<,>]
*) Het was misschien op 30 april dat Beeckman Middelburg verliet, waar hij enige tijd was geweest om zich te oefenen in het slijpen van lenzen. |
[ 344 ] [2] mei - [7] juli 1634 | [ v ] |
AardrotatieTerrae motus diurnus cur non omnia a superficie excutiat.Ratio vera et genuina, meo juditio, cur ob Terrae motum diurnum homines et aedificia etc. ex circumferentia non excidant [<] (gelyck alle dynghen, die boven op een wiel ligghen door den draey daer af slyngeren) haec est:*) In rota omni circumacta omnes ejus partes moventur secundum centrum gravitatis uniuscujusque, nisi vel compositione vel clavis etc. ita invicem cohaereant ut ordinem mutare non possint. Id videre est in ijs quae rotis duntaxat (id est los) imponuntur vel adhaerent; cum enim idem omnium partium sit impetus, necesse est ut omnes particulae aeque celeriter moveantur cum centro gravitatis partis totius (de qua re ante hoc saepissime loquutus sum [<]). Ergo omnes lineae per centrum gravitatis ductae in quavis statione sibi invicem debent esse parallelae.
|
Sit rota eaque moveatur a d versus e; radio vero adhaereat sphaerula minor. Cum radius est od, diameter sphaerulae sit illi radio parallela. At cum radius od fit of, cum diameter sphaerulae sibi ipsi semper maneat parallela, nunc necessario ei insistit ad angulos rectos punctumque s [b] nunc radium tangit. Promota igitur est sphaerula versus rotae circumferentiam quadrante sui parte. At cum radius hic pervenerit ad og, punctum t eum tangit, cumque id punctum etiam sit exterius, id est propinquius circumferentiae, sphaerula jam altero sui quadrante promota est. Sic cum radius hic fit oh, punctum a radium tangit, quod etiam quadrante remotius est a centro rotae. Tandem cum radius iterum fit od, sphaerula semel est conversa, tantumque promota est versus circumferentiam rotae quanta est sphaerulae circumferentia in rectam expensa. Contrarium fieret si his positis, rota moveretur ab e versus d, quia sphaerula tunc non premitur, sed a radio traheretur, ideoque ob similem rationem moveretur centrum versus. Cum igitur omnia fere compressu coguntur una moveri, videmus in rotis res impositas a centro versus circumferentias moveri (dit is oock de reden van de slynghers dat de steen daeruyt wechvlieght).
*) Copernicus (Revol. I, cap. 8) gaf een pover argument: "het is een natuurlijke beweging". Gilbert (Magn. 1600, p. 226): "Oceanus ab illo motu non agitur, cum nihil resistat, et aer etiam omnis circumfertur", en (p. 229): "Cohaerent effluvia continuatione substantiae, et gravia etiam gravitate sua uniuntur Telluri, simul cum generali motu procedunt, praesertim cum nulla corporum obstet renitentia". Kepler (Epit. 1618, I, pars 5, p. 136): "omnia ista, in intimo sinu et complexu virtutis attractricis aerisque et montium una euntium collocata, et sic circumlata, summa nihilominus quiete fruuntur". Galileï gaf voor het eerst mechanische overwegingen voor de centripetale kracht in zijn Dialogo (1632, p. 208), maar dit werk kwam pas later in Holland [>]. |
[ 345 ] | [ v ] |
Idem etiam fieri in Terra, motu diurno mota, verisimile est. Verum cum singulis 24 horis ea semel duntaxat circumeat, necesse est res in ea positas 24 horis semel tantum se convertere, quae conversio, cum sit admodum tarda, fit insensibilis, atque a vi quae res facit graves, facillime atque insensibiliter superatur. Haec quae dixi in rota horisontaliter posita experire. Si globum mn suspendas ex l, ita ut lp ad planum rotae praedictae erectum sit, omniaque ad l et m, n, p libere moveri possint, et mn sibi ipsi semper parallela possit esse, globus mn non conabitur longius a centro vel propius ad illam tendere. Motus Terrae diurnus admodum est tardus, si partes ejus centro vicinas respexeris. Si ergo rota quae in nullam partem propendet, Terrae insisteret absque gravitate, ea rota singulis 24 horis semel converteretur. Idem fieret cum globo in aquis pendulo, videlicet indien der gansch gheen naecksel en ware, dat dit beletten konde. MaanLuna cur a Terrae igniculis magis afficiatur quam propinqua.Res paulo longius a Terra dissitae, ut Luna, magis premuntur ab ejus igniculis quam propinqua, quia igniculi ex omnibus Terrae locis non exeunt, ideoque haec inter eos fere delitescunt. Adde Terrae rotunditatem et igniculorum parvitatem. Sint, exempli gratia, tres montes qualis est Vesuvius aut Ethna, inter se uno stadio distantes, certum est animalia terrestria inter eos degentia, placide habitare; at quo aves altius volabunt, eo magis ardorem horum montium percipient, etiam in meditullio trium horum in sublimi constitutae. Noten en tonenDen 23 en Psalm moet in de la gesonghen worden, want het volck schout daer allomme de onderste mi, ende alsse kommen moet, so settenser fa voor. Daerom hadde behooren de b op de middelste regel te staen, ofte om tenor te houden de stellinghe van de noten te veranderen met eenen trap leeger te stellen ende de b onder de middelste linie; of diergelyck. Psalmo 40, versu 5 et 6, pro mi fit ...*) quia falsa quinta vitatur. Id mi etiam ultimo versu vitatur. Psalmo 133, versu 1, pro ut mi re ut canit vulgus ut mi fa sol. [<] *) Hier lijkt de gezongen noot te zijn vergeten. |
[ 346 ] [2] mei - [7] juli 1634 | [ v ] |
WindenVentorum varijs in locis ratio si Terra moveatur.Si Terra movetur secundum Copernicum [>] (sub polo arctico cum ventus semper sit Meridionalis ex quacunque etiam plaga veniat, etiam Terra quiescente) tempore aequinoctij verni ventus movetur a polo ecclipticae, autumno ad polum ecclipticae idque ita apparet illis qui habitant sub polo arctico etc. idque quia diurnus Terrae motus ibi non percipitur, ideoque nullum ventum etesiam potest procreare*). Hi tamen venti etesiae, etiam si respectu coeli certis anni temporibus vel ad polum ecclipticae, vel ab eo, vel medijs temporibus inter aequinoctia ad loca intermedia et ab ijs moveantur, tamen respectu Terrae singulis horis ab alia Terrae plaga spirant. At venti non etesiae qui non ratione hujus motus, sed vaporum ascendentium proveniunt, diutius ex una Terrae plaga, uti hic etiam fit, spirare possunt. Sub aequinoctiali ventus semper est Orientalis, quia tam vehemens ibi est Terrae motus ut spiritus, ex vapore interdum ex Occidente veniens, aeris motum Orientalem superare nequeat. At extra tropicos motus Terrae, ideoque etiam aeris, ex Oriente sensibiliter venientis, est tardior; hic igitur a spiritu Occidentali potest superari fitque ventus sensibiliter Occidentalis. Videndum etiam an spiritus, sub aequinoctiali ab Occidente veniens, nec potens penetrare aut potius assequi celeritatem motus Terrae, versus polos flectatur et ibi non aliter duplicetur ac circa templa et turres [<]. Quod cum spiritu Orientali ita non accidit, quia cum aere moto moveri videtur absque obstaculo. [>] *) Zie hierover p. 171, 253, 265. HamHammen te koken.Men moet een hamme so mourow koken datmer een stroo doorsteken kan sonder dat het stroo breeckt. Tum potest melius a nobis digeri. AnginaAngina quomodo homines jugulet.D. Aegidius Bursius*) concionator Middelburgensis obijt 26en Ap. 1634 post meridiem ex angina. Non ratione angustationis arteriae magnae asperae, sed quia ob febrem pulsus fit frequens, ideoque, juxta Harvei sententiam, sanguis saepe in pulmones reducitur, ibique semper aliqua excrementa deponit expectoranda; quod angina laborantes non commode facere possunt quia musculi hujus loci inflammantur, ideoque aspera arteria difficulter aperitur, clauditur, et quovis modo a pectore per spiritum coacta, dolet, ita ut aeger expectorationem vitet ac perpetuo differt.
*) Gilles Burs (1564 - 1634) studeerde in Gent en in Leiden. In 1589 werd hij predikant te Middelburg, en in 1607 ook 'rector oeconomicus' van de Latijnse school. In 1619, tijdelijk predikant in Utrecht, adviseerde hij tot de benoeming van Beeckman tot conrector. Zoon Petrus wordt hierna genoemd [>]. |
[ 347 ] | [ v ] |
Atque ita pedetentim locus hic pulmonum adeo impletur ut liberari nequeat. Ergo extremo remedio succurrendum: apertetur aspera arteria, et haustro humor suffocans extrahatur. Haec tamen prius experire in cane vivo. |
ZwaarteGravitas unde.D. Iacobus Lansberge [<,>] existimat res fieri graves, quia, sicut sal in poros aquae ego dicebam [<] ingredi, sic etiam nitrum posse ingredi in sal ipsum; aut simile quid fieri, semper tenuiori in poros minores ingrediente. |
SlijmvliesontstekingCatarrhi in febribus unde.Cum febris tantum sanguinis, ut dixi [<], in carnes mittat sanguine toties circulato, etiam caput suam partem accipit. At cum caput, ob rotunditatem et magnitudinem, habeat parvam superficiem, non satis potest excrementa ibi relicta exhalare. Hinc in febribus oriuntur catarrhi. [>] Pedum refrigeratio catharrhos dicitur excitare. Nam id quod per arterias in pedes debebat effundi, ob frigus comprimens arcetur, ergo alio vergit et inter alia etiam ad caput, quod tam commode (ut dictum est) quam aliae partes, se nequit exonerare. |
[ 348 ] | [ v ] |
Quo calidior est membrum, eo plus recipit, quia arterijs humorem inferentibus magis cedit, et arteria ipsa ibi magis potest dilatari. Pars imbecillis omne malum ab arterijs receptum, ob debilitatem per venas suo compressu non satis adjuvans, non excutit. Ergo venae non omne malum retrahunt quantum ex parte fortiori retrahere solent, cumque id saepius fit per singulos pulsus semperque aliquid parti debili adhaereat, tandem omne corporis malum accipit; sed quo plus accepit, eo postea minus accipit singulis vicibus, quia in toto corpore, quo plus abit, eo fit dilutius pars debilis singulis vicibus. Suam duntaxat partem accipit. BovenluchtAer altus densior.Accipiter cum quiescere vult, summa aeris petit*). Hinc intelligi potest aerem ibi esse densiorem, ut ante nonnunquam dixi [<].
*) Citaat niet gevonden. [ Ook niet in: - Conrad Gesner, Historiae animalium liber III qui est de Avium natura (1555), 'De Accipitre'. - Hierakosophion. Rei Accipitrariae scriptores, Par. 1612.] Goud makenAurum cum emolumento cur nullus fecerit.Chymici aurum cum summo emolumento facere nequeunt, vel ob hanc rationem: Qui artem hanc invenere, sunt aut mali aut boni. Si mali, non erit eis cordi eversio (quam praetendunt defensores) totalis humanae societatis, modo sibi et suis possint benefacere, ex quibus tandem ars in vulgus procul dubio jam effluxisset. Si boni sint quia eam invenere, usi ea fuissent ad benefaciendum bonis et ecclesiae Christi. Deus enim ijs solis haec tanta dona non dat, ut sibi solis retineant; aut si Deo immediate hoc acceptum non referant, Deus ijs eam prudentiam non concedit ut possint aut velint absolute eam occultare. Niet oneindig deelbaarHortenAlle dynghen gaen by horten, ut videre est cum magna pondera tarde moventur per machinas. Hinc probari potest omnia ex non in infinitum divisibilibus constare. Lang uitsprekenSyllaba brevis ut a longa differt.Si vis syllabam brevem a longa discernere, pronunciato vocalem syllabae longae bis, ut pro lusus dic luussus. |
[ 350 ] | [ v ] |
Zonnen en planetenSolium et planetarum ab invicem distantia.Si stellae fixae Soles sunt uti Brunus Nolanus [<,>] existimat*), non debet aliquis mirari cur tam immenso spatio ab invicem remotae sint, cum planetae nostri Solis multo sint propinquiores, ita ut vix aliqua sit proportio inter distantiam Saturni a Sole et inter distantiam Solis ab Arcturo. Nam cum tanto lumine sint praediti, mutuo se ab invicem repellunt, cumque sit vacuum ubique, nulla est resistentia, nisi ab altero quodam Sole vel fixa quae hunc ferit et percutit prohibetque ne ulterius illinc recedat, ita ut omnes fixae inter se seinvicem limitent. Et si Deus plures Soles creasset, sibi mutuo propinquiores fuissent; si pauciores, a se invicem fuissent remotiores. Planetae vero uniuscujusque Solis usque ad ipsum Solem pellerentur, nisi Sol ob vicinitatem plus posset repellendo ad tantam distantiam, ubi vis Solis repellens cum vi pellentium fixarum aequalis foret. Hinc majores planetae longius a Sole absunt.
*) Giordano Bruno geeft deze mening op verscheidene plaatsen in zijn werken: Italiaanse dialogen, De Immenso et Innumerabilibus, p. 159 e.a. Kepler verwierp het idee in Epitome astr. Copern. (4, I, p. 498), maar Galileï stond er achter (brief aan Ingoli, 1624). |
[ 351 ] | [ v ] |
Idem judicium esto de planetis circumjovialibus, et, si sint, circa Saturnum. Ex distantia igitur corporum magnitudo et vires, ex his distantia elici poterit. [<] PestCantharidum usus.Cantharides dicuntur summum diureticum, quae in peste forte multum boni praestabunt. Ut autem renes magis recipiant, lumbi sunt fovendi medicamentis emollientibus etc. In peste*) etiam vigilandum est quia tum spiritus ex cerebro in musculos influit, qui, cum sit calidus, facit ut plurima perspirent, atque ita ab interioribus facile ad habitum corporis humores mali pelli possint.
Peste laborantes sibi caveant a vapore per nares ingrediente, vel a cibis et potu malignis. Alius enim ingressus mali intra corpus non datur, si procuretur multa perspiratio. *) In de hete droge zomer van 1634 waren er veel gevallen van pest in Vlaanderen (ordonnantie magistraat van Hulst, 6 sept.). [>] VastenInedia perspirationem impedit.Inedia non tantum perspirare facit quam apte exhibita per os et nares; haec enim, a corde attracta, statim ad habitum pelluntur. Vacuis vero intestinis cor semper trahens, nimium ex habitu corporis trahit. Tantum igitur diaphoreticorum exhibe, quantum cor fere desiderat. Ita id quod jam in habitum pulsum est, non redibit. [>] HoofdpijnDolor capitis non fit per aesophagum vapore ascendente.Non est verisimile vapores ex stomacho post cibum sumptum per aesophagum ad caput ascendere atque ibi dolorem capitis excitare, quia stomachus exacte tum clauditur; et cum aperitur ob vaporem in ventriculo superantem, fit ructus. Et si hiaret stomachus ac per hiatum hunc vaporis acris quid ascenderet, nidor ex cibo in ore et naribus sentiretur. [ ... ] *)
*) 6 pp [>]. Genoemde data: 1 juli - 12 aug. 1634. |
[ 352 ] juli 1634 | [ v ] |
PokkenVarioli cur in fluxu ventris evanescant.In fluxu ventris varioli*) evanescunt (slaen in), quia vacuis intestinis cor per hanc viam nihil trahit, multo minus cum deorsum fit motus; ergo ne spiritum quidem trahit inde. Omnia igitur per venas ex habitu trahit. Exhibenda igitur per os diaphoretica, ut theriaca etc. Mechoacam°) dicitur purgans non astringens post purgationem quod facit rhabarbarum. [ *) WNT: kinderpokken; Hagius 1616, p. 262: mazelen (vergelijk: "gepokt en gemazeld"); Joannes Tagaultius, Der chirurgyen instructie (Dordrecht 1621), p. 26: "De bloeyende pustulen ... Morbilli ende Varioli"; en van de eerder op p. 195 genoemde Cornelis van Someren, De Variolis & Morbillis tractatus, Dordrecht 1641, (A 5v): "variolarum contagiosa labes, aut foeda morbillorum lues", en (A 6r): "Variolarum materia crassior est", "pestilentiales, mortiferae ac epidemicae ... Peperkoren ... Kinder-pocxkenx", "Variolae ... Maselen".] [ °) De 'mechoacan' (een winde uit Mexico) staat afgebeeld in: Rembert Dodoens, Cruydt-Boeck (Leiden 1608), p. 709 (ander ex.) en wordt uitvoerig besproken in: Jac. Bontius, Oost- en West-Indische Warande, 1694, IV. Capittel, 'Van de Wortel Mechocanna en Jalappa'.] InjectieVenas immediate medicamento implere.Ut immediate non per os et cor, aliquid in venas infundatur, aperi venam, si vis, post valvulam. Infra aperturam comprime venam digito. Aperturae fistulam insere, et cera ad commissuram claudendam posita, quidquid in fistulam immiseris in venam trahetur juxta sententiam Harvei, videbisque (si vera est haec sententia) humorem ex fistula minui ac in venam ferri. Sic fortassis per arterias quidvis in quamvis corporis partem, musculum dico, immittes.
Sic etiam per nudam aperturam aer intra venam post venae sectionem trahitur, cum chyrurgi venam infra aperturam digito comprimunt, quod semper factitant. KoliekColicae ratio et cura.In colica diuretica et venarum oscula in intestinis aperientia, summe conveniunt. In colica ventus sedet in summo anfractu intestinorum, nec magis per purgationem exit quam in tubulis aquaeductuum aer, in summo latitans, per aquae defluxum antehac [<] a me dictus est exire. Imbecillitas ex frigore etc. in angulo intestini, facit ne ibi haerens ventus possit expelli. Per ventosam igitur, loco prius rarefacto, extrahatur. 7en July D. Somero*) venter erat fixus ab utraque parte umbilici, nec 4 clisteribus et satis luculenta purgatione cessit. Ventosa melius habuit. Exigua foramina, per ventrem usque in cavitatem intestinorum penetrantia, sponte coalescent postquam ventosis per ea aer extractus est. [>] *) Het lijkt weinig waarschijnlijk dat het gaat om de medicus Cornelis van Someren, eerder genoemd op p. 195 [en 352, extra noot: boek, 1641]. Misschien: Johannes van Someren, burgemeester van Utrecht. DierproefIntestinorum examen.Geeft een hont met een touwken wat in te slicken ende laet het heel door de dermen gaen ende let op alles; wie weet wat goets daervan kommen kan voor menschen. MaagAer in stomacho.Quibus cum cibus ex stomacho exit, ructus non fit, ijs aer qui ibi forte nascitur, per intestina egredi debet. |
[ 353 ] | [ v ] |
LuiSenes in juventute pigri.Stockoude lieden hebben in haer jonckheyt alwat leuw geweest; pigritia enim pauca digerit. PijnDolor vetus inter costas curatur.15en Julij praescripsi D. Aemilio*) contra inveteratum dolorem inter costas, emolliens ad partem dolentem et ut saepius mingeret. Adde diaphoretica; nam sic cor trahit materiam dolorificam jam emollitam et expellit per urinas et cutem.
*) Antonius Aemilius (1589 - 1660) [<], rector van de Latijnse school te Utrecht, was benoemd tot professor aan de pas opgerichte Illustere school aldaar (inauguratie 18/28 juni 1634 [zijn rede in: Illustris Gymnasii Ultrajectini inauguratio, 113-142]). Koliek - 2Colicae cura.Contra dolorem colicum imple intestina multo pane et cerevisia ut aer ijs misceatur. Intestinis enim plenis aer se nequit extendere, nec magis dolet quam cum manus premitur panno intercedente. Vacuis vero intestinis minimus humor facile in vaporem mutatur, intestinaque distendit. [<] AardbewegingFixae cur motu Terrae annuo non augentur.Fromondi Argum.*), pag. 137, hoc modo solvitur. Tubus opticus, id est telescopium, auget fixas geometrica, Terrae motus vero annuus arithmetica proportione. Non sequitur ergo ita debere ob Terrae motum augeri fixas, uti ob telescopium.
*) Libert Froidmont, Vesta sive Ant-Aristarchi vindex adversus Jac. Lansbergium ... In quo decretum S. Congr. S. R. E. cardinalium anno M.DC.XVI et alterum anno M.DC.XXXIII adversus Copernicanos Terrae motores editum iterum, defenditur (Antwerpen 1634). PsalmPsal. 117.Psalm 117, versu 3, ut mi fa sol la sol. |
HoestDentitentes cur non tussiant.Qui dentitiunt non tussiunt, forte quia humores ex capite per palatum in aesophagum descendunt ad locum dolentem, tracti per viam quae gulae respondet. Qui gravedine laborant aut tussi, ijs humor per os ethmoides et anteriora descendit. |
[ 354 ] [15] juli - 1 aug. 1634 | [ v ] |
ZekerheidMotus veritas simili probatur.Sicut certitudo vigiliarum, id est nos nunc vigilare, non potest apodictice alijs aut argumentis demonstrari, licet nihil hoc sit nobis certius. Sic etiam motus certiore se ipso demonstrari nequit. Certi sumus nos vigilare cum vigilamus; at multi dormientes putant se vigilare, at vigilans nemo se dormire. Multa igitur habent veritatem indemonstrabilem. Confer haec cum theologica certitudine nos esse filios Dei. |
Onbrandbare pitEllygnium incombustibile.Mr Reyneri*) putat se ellygnium habere quod nunquam absumitur. At si auri cinerem in fistula perforata ad hoc ponat, quid fiet de fungis ex oleo natis, nisi oleum prius destillaverit?
*) Henri Reneri of Hendrick Reyniersz (1593 - 1639) [<] was in 1631 benoemd tot professor in Deventer (waar Descartes bij hem woonde), en in 1634 tot professor in Utrecht. [ R. O. Buning, Henricus Reneri (1593-1639) Descartes' Quartermaster in Aristotelian Territory, diss. Utr. 2013.] KaarsCandelae quae non tremant.Een keerse en flickert niet van sacht roet gemaeckt. Bleyckse dan eerst ende doetter dan een harde huyt over om te handelen ende wit te syn. Dit boek
*) Oratio, 8 mei 1634. [Van hem is ook een Dissertatio de studio mathematico recte instituendo, in Hugonis Grotii et aliorum de omni genere studiorum recte instituendo dissertationes, 1637. Over B.'s oud-leerling Hortensius (1605 - 1639) zie K. van Berkel, Citaten uit het boek der natuur, 63-84, 'De illusies van Martinus Hortensius' (Amsterdam 1998). En: Dirk van Miert, Illuster onderwijs. Het Amsterdamse Athenaeum in de Gouden Eeuw, 1632 - 1704 (Amsterdam 2005). En eerder o.a.: - Uitgave van Willebrord Snellius, Doctrinae triangulorum canonicae, 1627, - Dissertatio de Mercurio in sole viso et Venere invisa: Instituta cum ... Gassendo, 1633. Waarnemingen aan Saturnus (p. 58-59: 1625 en 1632) staan vermeld in een tabel in Joh. Hevelius, De nativa Saturni facie (1656), p. 7.] |
[ 355 ] | [ v ] |
Pest - 2Pestis cur emunctoria afficiat.In peste [<,>] emunctoria potissimum afficiuntur quia vicina sunt magnis vasis et habitus corporis, per quem solet cor mediantibus arterijs malum expurgare, constipatus est. Nisi enim habitus constiparetur, malum per insensibilem transpirationem exiret; jam vero glandulae minus possunt recipiendo malo resistere. Ad renes plus seri ex arterijs venit quam ad alias corporis partes quia hi aortae adjacent, unde immediate fere a corde sanguis ad eos mittitur. Cumque is ab ijs ea via vix alio, id est in paucas partes, mittatur, necesse est eum omnem fere circa renes constipari, tantum videlicet, quantum per magnum id vas aortam transit. Ut igitur se habet capacitas arteriae, ad renes euntis, ad magnitudinem aerteriae ad reliquas corporis partes euntis, sic se habet sanguis simulque etiam serum circa renes coactus, qui ibi suum serum deponit. Venus in peste vitari debet quia semen, purissimi sanguinis pars, ab eo ex quo serum in renibus jam purgatum est, provenit. Cumque sit immediate a corde fluens, cor eum in testibus statim resarcit quia magna vasa eo tendunt uti de renibus dictum est; quo non potest aliter fieri quam multum sanguinis ex corporis habitu primum intra ventriculos suos attrahendo; unaque cum eo malum, quod jam ad habitum expulerat, recipit. Cumque renes multum absorbent, ita ut purissimum ad testes iturum restet, redintegratio seminis multum sanguinis requirit, cum ex magna ejus parte, purgato sero, exiguum duntaxat seminis conficiatur. Febre laborans, cum frequenter frigido aeri se committit, claudit hoc modo habitum corporis, ita ut cor plura retrahit quam ad perspirandum eo miserat; unde venae circa cor et arteriae calido sanguine tument, habitu fere vacuo. Hinc ardent interiora; exteriora vero frigent. Sanguis enim collectus prunam repraesentare ante diximus [<]. Quo enim densior est materia quae calorem recipit, eo calidior est. Cum autem tam multa trahuntur ab habitu oculi excavantur, facies concidit; quoque id fiat magis subito, eo deterius curentur frictionibus duris et calidissimis ijsque vehementissimis quae habitum corporis aperiunt. Nulla enim alia apparet spes evadendi. Ut intelligamus quo pacto sanguis ad mammas deferatur, quaerunt anatomici surculos quosdam ex utero. At secundum Harveum quaerant arterias, per quas plus eo possit deferri quam per venas retrahi. |
[ 356 ] | [ v ] |
Sitis noctu oritur a volatiliori parte cibi ex ventriculo (nisi ex eo ad cor immediata sit via vel ad hepar) per pylorum, hepar et cor, in totum corpus sparsa. At cibo concocto dilutior etiam humor spargitur qui minus acer est et minus igneus, quo etiam aesophagus et os humectata per solitas arterias, sitis cessat. Catharrus [<] per aesophagum decidens et febrem excitans cathartica videtur requirere, ne malum hoc nimis per venas spargatur, non retrahendi sed prohibendi humoris hujus gratia; non enim datur regressus. DialogoGalilaei Dialogo quae observaverim.1en Aug. 1634 cum Martinus Hortensius mihi concessisset*) Dialogo di Galileo Galilaei sopra i due massimi sistemi del mondo Tolemaico e Copernicano, Fiorenza MDCXXXII°), haec sequentia in eo laudanda vel corrigenda annotavi: Pag. 69/ 72/ 135. lin. 12/ 138. 2/ 159. 38/ 427. 4/ 23. 30/ 16/ 18/ 4/ 5/ 6/ 20/ 40/ 59/ 69/ 13/ 91/ 92/ 93/ 94. 1/ 373/ 381/ 189/ 141/ 148/ 151/ 152/ 153/ 158/ 162/ 166/ 171/ 173. 10/ 174. 5/ 175/ 178/ 180/ 186/ 206. 35/ 208. 5/ 211/ 212. 30/ 217/ 218. 20/ 221. 10/ 123/ 225. 40/ 226/ 229. 1/ 230. 7/ 233. 11/ 245. 2/ 246/ 328. 16/ 329/ 341/ 352. 1/ 354/ 356/ 371/ 374/ 380. 31/ 381/ 391. 32/ 392/ 398. 14/ 398. 35/ 399. 1/ 400. 20/ 401. 20/ 402. 20/ 416. 20/ 422. 22/ 427. 4/ 431. 32/ 433. 10/ 435. 1/ 441. 24/ 444/ 450/ 452. Pag. 69 [E: 62]. Ex Luna polita, inquam ego, tantum luminis venit ad Terram quam ex aspera, quia lumen non perit hoc modo. Distantia nequit lumen abolere. Si foret Luna non magis aspera quam murus, e longinquo apparere debuisset ut speculum. Pag. 72 [E: 64]. Pag, 427, 4 [E: 395]. Non dat Galilaeus rationem retardationis horariae in fluxu et refluxu. Quae tamen respectum habere videtur ad centrum gravitatis inter Terram et Lunam, quod eodem modo quo retardatio haec movetur. Dicendum igitur hoc centrum dare principium mutationis. Pag. 153 [E: 140]. Als ghy op glat ys met schaetsen rydt, laet dan een bol uyt u hant vallen al rydende. Pag. 186 [E: 170]. In een slyngher lapis movetur non ut Galilaeus vult, sed a centro per circumferentiam, non ab ultimo ejus puncto, excutitur. Vide quae ante de hac re scripserim [<]. Hasce annotationes data occasione examinabo. +) *) Hortensius [<] had bij Gassendi geïnformeerd (brief 5 dec. 1633) naar de Dialogo, Peiresc stuurde een exemplaar via Mersenne (brief 23 jan. 1634, in IV, 220-2). Hortensius kreeg een tweede (waarschijnlijk door bemiddeling van Galileï (Opere XVI, 90, 100). Beeckman leende een ex. van Hortensius, nam het mee naar Amsterdam (toen hij bij de Engelse brilslijper ging werken [>]) en leende het daar op 12 aug. uit aan Descartes, tot 14 aug. (brief: IV, 224 [<]. °) [ In het Engels van Thomas Salusbury (1661): p. 1-424 (figuren: eind van elke Dialogue), txt. Dialoog over de twee voornaamste wereldsystemen (Amst. 2012), vert. Hans van den Berg.] [ +) Mogelijke citaten> Pag. 69, onderaan: "reflession di quello specchietto ... del muro" (Engl.: 62); zie B.'s notitie: gladde Maan. 72: "Argento brunito apparisce piu oscuro" (E: 64). 135. lin. 12: "pietra ... in cima del albero, lasciata" (E: 123). 138. 2: "casca sempre nel medesimo luogo della nave". 159. 38: "su la Torre ... pietra non ... accelerato" (E: 146). 427. 4: "Non è dunque il periodo della 6. hore piu proprio" (E: 395); zie B.'s notitie: eb en vloed. 23. 30, marge: "Moto retto non puo naturalmente esser perpetuo" (E: 20). 16, marge: "Velocità per il piano inclinato" (E: 14). 18, bij figuur: "nel tempo ...C.B, l'altro ... C.T" (E: 16). 4-5, marge: "della trina dimensione" (E: 4). 6 , marge: "Nelle prove naturali, non ... l'esatezza geometrica". 20, met figuur: "per tutti i gradi di tardità"). 40: "alterazioni ... vedere nella Luna". 59, marge: "Lume reflesso dalla Terra nella Luna". 69 (ook als eerste), marge: "Stelle irraggiato ... apparisce mille volte maggiore". 13: "Giove ... suo moto retto in circolare". 91, marge: "Reflession del mare più debile" (E: 81). 92, ,, : "Le parti più oscure della Luna son piane". 93, ,, : "Nella Luna non si generano cose simili". 94. 1, ,, : "Nella Luna non sono piogge". 373, ,, : "Instanze contro al moto annuo" (E: 345). 381, ,, : "Esquisita osservazione ... solstizio estivo". 189: "quel sasso, che scagliato da quella ruota". 141: "spazio fusse interminato, il moto ... perpetuo". 148: "in cima di una Torre ... una colubrina". 151: "tirando la ruzzola con lo spago". 152-153: "quando la ruzzola cadesse sul ghiaccio" (E: 140); zie B.'s notitie hierboven: schaatsen. 158: "la linea del composto de i due movimenti". 162, marge: "Esperienza di una carozza corrente". 166: "moto, che è comune ... insensibile". 171, marge: "Imberciatori ... uccelli per aria". 173. 10: "nel tiro dell' imberciatore ...". 174. 5: "come lo scopo Orientale ... abassando". 175, marge: "quanto i tiri ... doutbbero svariar". 178: "ucelli non v'hanno a pensare". 180, marge: "l'argumento ... de gl' ucelli". 186, marge: "Moto impresso ... per linea recta" (E: 170); zie B.'s notitie: slinger. 206. 35: "ruota ... scaglierà le pietre". 208. 5: "barca ... urti in qualche ostacolo". 211, figuur: "due ruote diseguali" (E: 192, fig. 7). 212. 30: "la gran circonferenza ... glutine, basta a mantenervela congiunta". 217, marge: "Gli spazij passati dal grave cadente sono come i quadrati de tempi" (E: 198). 218. 20: "peso ... Questo non importa niente". 221. 10: "palla nel venir dal concavo della Luna al suo centro ha consumato hore 3 ...". 223 (na p. 222: "quando il Globo Terrestre fusse perforato per il centro ... una palla"): "il tempo che si consumerebbe in questo secondo moto ascendente ... eguale al tempo della scesa". 225. 40: "due pendenti ... Cotesto allontanarsi più, ò meno". 226, figuur, marge: "Cagione, che impedisce il pendolo ...": "più vicino al puncto A. ... vibrazioni sempre più, e più frequenti ... una catena" (E: 206, fig. 9). 229. 1: "la palla ... nel cancavo della Luna ... il moto della terra ... prevenirlo". 230. 7, marge: "Non ,,, cognizione di chi muova i gravi ... che i nomi". 233. 11: "Copernico ... seguire il moto terrestre ha una limitata sfera". 245. 2, marge: "telescopio ... in cimo dell' albero" (E: 225). 246, marge: "Due mutazioni fatte nel Telescopio",. 328. 16: "oggetti risplendenti ... circondati di nuovi raggi". 329, marge: "Esperienza ... ricrescimento nelle stelle". 341 (met figuur): "il corpo solare ... una Macchia". 352. 1, marge: "Diametro di una fissa" (E: 325). 354, marge: "Modo per misurare il diametro apparente d'una stella". 356, ,, : "concorso de i raggi della pupilla" (E: 329). 371, ,, : "che la terra fusse un pianeta" (E: 344). 374: "pianeti ... tre superiori ... retrogradi". 380. 31: "luoghi ... stelle fisse ... minuti ... discordati". 381 (nogmaals): "strumento armillare ... Archimede" [<] (E: 352). 391. 32, marge: "Moto annuo... diurno compatibili". 392, marge: "Esperienza ... due moti contrarij": "un catino d'acqua, una palla, che vi galleggi". 398. 14: "mirabile effetto ... in tutti pezzi di Calamita ... a noi ... Emisferio Boreale, il Polo Meridionale ... è più gagliardo" (E: 368). Verklaring: inclinatie, 'magnetic dip'. 398. 35: "con armare ... multiplicai la forza". 399. 1: "Io ... la veddi ... 80. volte più". 400. 20, marge: "Cagione vera ... multiplicazione" (E: 370). 401. 20: "moltitudine de' toccamenti ... ferro, e ferro". 402. 20: "Calamita, che già fu vostro ... pulire". 416. 20: "acqua ... lo stretto si conduca in 6. hore" (E: 386). 422. 22, marge: "La maggiore profondita fa ... più frequenti". 427. 4 (nogmaals): zie B.'s notitie hierboven: eb en vloed (E: 395). 431. 32, marge: "L'acqua più atta a conservare un' impeto concepito, che non è l'aria". 433. 10: "l' aria ... non saldamente ... alla terra". 435. 1, marge: "Le navigazione nel mediterraneo". 441. 24: "moto annuo ... tre volte maggiore". 444 (met figuur), marge: "Problemi maravigliosi di mobili ... quarta di cerchio": "tempi eguali, ò insensibilmente differenti" (E: 412, fig. 3). 450: "700. miglia per hora ... comune alla terra". 452 (met figuur, Galileo's Theory of the Tides): "la revoluzione di esso equinoziale" (E: 418, fig. 4). [<]. |
[ 357 ] [1] aug. - 15 okt. 1634 | [ v ] |
BewegingMotus ratio.Lapis motus 'tooi nun' mathematico est in loco et sic non movetur. At 'tooi nun' physico movetur. Warme zomerLanguor.Languor oritur ex nimis calido aere, ideo mane, cum aer est densior, plerumque melius valemus. Vires conservantur aut potius continuo restituuntur per multum nutrimentum. Id est quod facile digeritur, atque ita copiose a corde attrahitur et per aerem multum, id est frigidum; frigidus enim aer est densus plusque ejus est in spatio quam calidi aeris, quia calor eum distendit, igni inter ejus corpuscula volitante, suoque motu illa separante. Aer autem per pulmones ad cor perveniens, unicum instrumentum videtur quo cor palpitat. Nihil enim aere magis comprimitur et resultat; respondet sali petrae in pulvere pyrio qui spiritu suo flammulas sulphuris per poros pulveris undiquaque ad reliquam materiam discutit.
Hinc pulsus fit magnus, vehemens et frequens. Frequentia enim cum hisce duobus adjuncta, vires indicat. Signum enim est multum aeris et nutrimenti a corde confici. Pest - 3Praecipitatum cum peste collatum.Praecipitatum, quod vocant, quo carnem perforant etc., se miscet cum carne, eamque obstruens arcet influxum sanguinis arteriosi, quo deficiente caro moritur et albicat. Eodem forte modo etiam agit pestis [<] in corde. Quaerendum igitur medicamentum quod in corde attractum, cum veneno mixtum, id possit diluere, ut non amplius tam tenaciter carni cordis adhaerescat atque ita per arterias in habitum corporis excuti possit. [>] |
[ 358 ] | [ v ] |
HartAer et humor in corde.Aer in corde est necessarius; humor in corde non fit vapor. KleurenAlbi et nigri natura.Antehac [<] dixi nigrum colorem oriri ob subjecti homogenea plana. Nunc vero addo album colorem oriri cum subjecti homogenea sunt asperrima, quoque ea sunt asperiora, eo magis esse niveum. Nam radius in asperum punctum incidens in multas particulas dissolvitur; cumque duo lucis homogenea raro in idem subjecti punctum mathematicum incidant, quod nunc asperum hoc punctum tangit, alio loco ferit quam id quod modo tangebat aut mox tacturus est; ergo particulae lucis quaquaversum sparguntur. In homogeneis vero planis multa lucis homogenea in idem planum cadunt, etsi in idem punctum subjecti mathematicum non inciderint. Reliqui colores*) fiunt prout homogenea ex lateribus planis et asperitatibus constant: in caeruleo plus plani, in flavo plus asperitatum. Cineritius vero color constat ex planis et asperis homogeneis inter se confusis. *) Misschien dacht Mersenne aan B.'s corpusculaire verklaring van kleuren [<] toen hij schreef: "Ceux qui composent tous les corps d'atomes de différentes figures, peuvent rapporter les couleurs aux differentes reflexions qui se font par leur moyen ... Mais il faudroit determiner quelle figure doivent avoir les atomes pour engendre le blanc, le noir etc. et comme ils doivent estre disposez pour reflechir et pour rompre la lumière" (Les questions theol., phys., Parijs 1634, p. 106-7). Descartes sprak van verschillende rotatie van de deeltjes die het licht doorlaten (Les Météores in Discours, 1637, 257). |
[ 359 ] | [ v ] |
Iris et vitrum triangulare exemplum praebent colorum intermediorum generatorum. Lux enim per quandam partem vitri transeuns, reflexe ad oculum nostrum venit; ejusdem vero penicilli nonnullos radios recipit homogenei in vitri angulus. Sic etiam in iride punctum hoc solare quosdam radios ad guttas aqueas glabre positas emittit, quosdam vero ad interpositos forsitan vapores. Ergo ejusdem penicilli aliquot radij in morem speculi, aliquot vero in morem immediatae emissionis, in tunica retina in idem punctum conjuncti, speciem talis luminis, id est colorem, ejusmodi excitant. UrineUrina lithontribon quid continet.In urina est aliquid lapidem dissolvens, quodque hoc tempore non inest, alio tempore forte inerit, quodque nunc concrescit in renibus, alio tempore dissolvetur. Unde multi ex morbo nephritico, id est calculo renum et vesicae, natura mutata, liberantur.
Multorum urina matulas inficit tartaro. Mingat in eam jam infectam puer sanus ac vide an tartarum non sit ablaturus sua urina; hanc urinam nactus, vide quomodo sit applicanda aut separanda, ut calculosus quis per eam curetur. LoopFluxus quidam alvi.Abraham*) seght, als hy met syn schouwer ofte arm bloot licht, dat hy dan de loop kryght; maer als hy met syn heel lichaem bloot licht, dan niet.
*) Abraham Beeckman [<], broer van de schrijver, derde meester in Dordrecht, werd in jan. 1635 rector in Gorcum. Vasten - 2Inedia cur bilem moveat.Inedia [<,>] per vas breve et choledochum, ob cordis tractionem perpetuam, introducit in intestina bilem et melancholiam. Cum enim nihil trahi potest occluso pyloro, nihilominus tamen trahit cor et sequitur id quod paratum est per vias apertas. Verre vlamCandelae flamma quam longe videatur.Brunus Nolanus [<], in lib. La cena*), Dialogo tertio, pag. 52, lin. 19, dicit candelam videri per sexaginta miliaria [<]. Da Otranto di Pugla si ueggono al spesso le candele d'Auellona, tra quai paesi tramezza gran tratto del mare Jonio.°) Pag. 63. 9/ 69. 13/ 71. 31/ 73. 18/ 80. 1/ 106. 32/ 111. 32/ 113. 5/ 114. 7/ 118. 5/. #)
*) Giordano Bruno, La Cena de le Ceneri, 1584. [Tekstversie (1864) bij Wikisource. The Ash Wednesday Supper, transl. Stanley L. Jaki, 1999; ook: Hilary Gatti, 2018.] [ °) Daaraan voorafgaand (vanaf regel 19): "La mole d'una testo d'huomo á due migla non si vede, quella molto piu piccolo de una lucerna ... si vedrà ... discosta sessante migla: come da Otranto ..."] [ #) Mogelijke citaten: Pag. 63. 9: "necessario che dui corpi piu luminosi... vedersi reciprocamente". 69. 13: "averrá che la terra có gli raggi ... venghi á communicar altre tanto di virtú di calore" (p. 68-9: "la terra verrebbe ad esser cossi calda come il sole"). 71. 31: "animali ... innumerabili individui vivono non solamente in noi, ma in tutte le cose composte". 73. 18: "questo aere é fuori della circonferenza de la terra". 80. 1: "dui, de quali l'uno si trova dentro la nave che corre, et l'altro fuori ... scorrere una pietra" Figuur, p. 98: sferen volgens Ptolemaeus en Copernicus. 106. 32: "é propriamente segno, et non causa" (r.29: "che la luna muove l'acqui del mare"). 111. 32: " ... che il sole si muova circa il proprio centro. Ma non giá circa altro mezzo". 113. 5: " ... non é cosa ... senza causa finale ... per qual causa é il moto locale della terra?" 114. 7: "che non é parte nel centro, et mezzo della stella, che non si faccia nella circonferenza". 118. 5: "che la disposition fredda si vá disminuendo verso l'Artico polo".] |
[ 360 ] | [ v ] |
Idem De la causa, principio et uno*), pag. 56. 24/ 61/ 63. 28/ dicit se diu fuisse in opinione Democriti, Epicuri, Cyrenaicorum, Cynicorum et Stoicorum qui dicunt formas non esse aliud quam accidentales dispositiones materiae, quia haec, inquit, opinio fundamenta magis naturae respondentia habet quam Aristotelis. "Ma dopo", inquit #) , "hauer piu maturamente considerato, hauendo risguardo a piu cose, trouiamo che e necessario conoscere nella natura doi geni di sustanza, l'uno che e forma, et l'altro che e materia, perche e necessario che sia un' atto sustantialissimo nel quale e la potenza attiua di tutto: et ancora una potenza et un soggetto, nel quale non sia minor potenza passiua di tutto, in quello e potesta di fare; in questo e potesta di esser fatto". /76. 18/ 107. 26/. *) Giordano Bruno, De la causa, principio et Uno, Ven. 1584. [ Transl. Robert de Lucca, Cause, Principle and Unity, Cambr. 1998, Introd..] °) O. c. p. 63-64 [Engl. p. 55]. [ #) Mogelijke citaten: P. 56. 24: "á dimandar ... Hor quante olne di drappo bisognaranno per fargli le calze?", r.20: "Dio padre ...il cielo empireo per baldacchino; il ciel stellato per seditoio, et há le gambe tanto lunghe, che giungono fino á terra" (Engl. p. 49). 61: "alla cognitione del microcosmo ... per quandam analogiam". 63. 28: "Democrito ... Epicurei ... Cirenaici, Cinici, et Stoici ... forme non essere altro, che certe accidentali dispositioni de la materia". 76. 18: "Opur vacuo et pieno". 107. 26: "l' anima del mondo ... il conoscere questa unitá é il scopo et termine di tutte le philosophie et contemplationi naturali".] Terra non magis sentit quia animalia in ea et ex ea prognata, sentiunt; aut intelligit quia homines velut partes ejus intelligunt. Nec caseus sentit, quia vermes in eo et ex eo prognati, imo nihil aliud nisi casei partes sentiunt. [ ... ] *)
*) Zie p. 389-399. KindPartus tempus menstruorum rationem requirit.In divinando partus tempore ratio magna est habenda ejus temporis quo ante conceptionem menses fluxerunt; nam quae octavo post menses die conceperunt, 14 dies pariturae videntur ante eas quae tertio postquam menses coeperant fluere, concepere. Non tantum enim tum, sed singulis mensibus nisus suos prodit purgatio menstrua, ita ut etiam ex ea gravidarum constitutiones praedici, praecaveri et curari debeant. Calidus spiritus in dentitione ex gingivis prodeuns per aesophagum etc., in cor rapitur more cibi, sed igni huic pylorus etc. semper patet. Titillatio continua et pruritus ob dentem gingivarum tunicas perforantem, non aliter prolicit pituitam ex capite quam cum dentibus quaedam etiam insipida mordemus. Cumque illud sit perpetuum, etsi singulis momentis minimum quid cadat, totis tamen diebus id multum fit ventriculumque subvertere potest, obstructiones et putredines parere, quia revera multum est. Sugat infans semel duabus aut circiter horis ut lac sit bene coctum, nec crudum fere ex matre trahatur. Bibat etiam medicamentum post aliquod tempus 2 fere horarum, ut lac in ventriculo coqui possit; nec immediate post medicamentum nutriatur. |
[ 361 ] | [ v ] |
KookselApozemaApozema, potentia frigidum, ad cor perveniens, diluit ibi calorem nimium, ita ut jam sit calor mediocris, qualis possit ad habitum corporis commode eijci et nutrimentum cum cibo perficere. Actu frigidum pungit ventriculum jam ante calidum ob magnam dissimilitudinem, atque ita ex eo excutitur, non alteratum aut praeparatum ut ad cor veniat. Sic etiam ab intestinis ob vellicationem deorsum truditur, ita ut ad cor pervenire non possit. EiOvi partium pondus.Vitellum ovi woegh ß, het albumen j, de schale ij, gedaen door den apotheker Daniel Lansberghe.*)
*) is een 'uncia' (30,8 g), ß is 'semi' (half), j is 1, ij is 2. [ Bij de schaal zal bedoeld zijn: 'drachme', 3,8 g.] Daniel Lansbergen (ca. 1600 - 1663) was zoon van Philips Lansbergen [<], en broer van Jacob L. GezondheidPulicum frequentia est signum sanitatis.Die van de vloyen veel gebeten worden, syn van gesonde nature, hebbende gheen feninighe dampen, want in Ierlant en syn gheen feninighe beesten, maer schrickelick veel luysen ende vloyen. Ten is dan niet gesont te slapen by yemant, die van de vloyen niet gequelt en wort. Die sieck geweest syn ende van de vloyen gebeten worden, dats een teecken dat se beginnen te genesen. Si lapis bezoar, uti videtur, ob tenuitatem partium sudores moveat, quid subtilius smiride quo ferrum politur [<]? Optime igitur teratur donec vitrum per eam politum est idque jam exhibeatur. Facile per venas in cor et inde in habitum corporis excutietur ubi ob acumen membranas vellicans, sudores excitabit. Febris tertiana et quartana, in principio morborum excitatae, septimo die crisim excitant; hinc 28o die purgatio menstrua. Etsi enim 25o die id fieri debet mathematice loquendo, si tempora media paroxysmorum (quibus concoctiones fere silent) non numerentur, finis 4tae septimane in 28o diem incidit. Tales 10 menses partum causantur, imo quae mulieres eorum tempore menses habuere, etsi una duas aut tres hebdomadas post aliam concipiat, eodem tamen tempore parient; ejus vero quae ante concepit, infans erit robustior ut qui diutius in utero fuerit. Mulieres quae 27 diebus menstrua patiuntur, 9 diebus ante 40am septimanam parient; quae 29 diebus menstrua patiuntur, 9 diebus post 40am septimanam parient, etc. Earum etiam febres tertianae et quartanae fere anticipant et postponuntur. Haec ratio integra dierum criticorum esse videtur, ne paroxysmorum tempora diebus annumerentur. Etsi enim in initio et fine aliqua fiat coctio, toto tamen paroxysmo minor est quam tali tempore in corpore sano. |
[ 362 ] | [ v ] |
Sudoriferis adhibitis frictiones extremorum sunt faciendae corpusque tegendum eodem loco omnino jacendum, ut is incalescat. Non dormiendum ut calor in habitu corporis haereat; excrementa continenda ne introrsum moveatur humor, aut potius ne cor ex habitu corporis trahere cogatur. GerstewaterPtisana cur febribus accomoditissima.In febre frigidum et humidum medicamentum est omne id in quo parum caloris inest et in quod calor cordis facile ingredi potest, ita ut calor cordis, humore hoc dilutus, sive mixtus, minor fiat. Sitque humidum id in quo parum est olei, id est quod nequeat in ignem mutari, aut potius tam fixum oleum ut mutatio fiat admodum lenta.
Aqua frigida non actu, sed potentia calorem cordis facile recipit. Humida quoque est, sed non quae unquam in nutrimentum mutari possit. Sit igitur ptisana aut simile quod. Wind voorspellenVentos praedicturo quinque sunt consideranda.Qui mutationes ventorum cupit praedicere sciat secundum hypothesim Galilei de fluxu et refluxu maris*) occasionem mutationis esse bis singulis diebus una cum fluxu et refluxu; sed quia aer supra Terram est, minus fortasse illi motui obediens est quia nimis frequenter recurrit. Secundo singulis lunationibus etiam bis una est cum fluxu et refluxu maris (sprynckvloet vocant Belgae) qui motus, cum diuturnior est atque per aliquot dies viget, magis in obsequium trahit aerem. Tertio singulis annis bis (aut ut etiam in praecedentibus quater) est in aequinoctijs et solstitijs, qui motus, cum per aliquot septimanas durat, adhuc magis eum sequitur aer. Hinc nascuntur venti etesiae [<]. Quarto climata diversa diversimodo a motu diurno et annuo patiuntur. Aliter enim se habent venti sub polis ubi motus diurnus nihil potest, quam sub aequinoctiali etc. Quinto situs loci plurimum facit. Maria enim plus venti congerunt quam terrae, montes etiam ventos arcent; sic Chinenses mare habent in Oriente, Europaei in Occidente. Quando igitur quinque haec aut pleraque ad unum eundemque ventum conspirant quis nesciat certo eum oriturum? *) Zie over dit manuscript p. 171, 205, 281 en 321. Galilei gaf dezelfde verklaring in zijn op p. 356 hierboven aangehaalde Dialogo (1632), 'Giornata quarta' (p. 409-458). [ Engl. (1661), p. 379; Ned., 2012, p. 584.] KoortsFebris materia pauca.Si pura materia febris tam parvum quid est, uti apparet in ejus solutione in convalescentium labijs etc., non multum potest, etsi multa quae id exigunt, non feriunt. Aperientia igitur et roborantia etc. adhibeantur. |
[ 363 ] | [ v ] |
StofjesAtomi an a Sole moveantur.Atomi in Sole apparentes, aere quiescente, omnes non tantum deorsum moventur, sed etiam longius a Sole recedunt. Quod signum est eas a Sole protrudi, igniculosque Solis corpuscula esse. Experire hoc considerando ubi aer per calorem Solis magis aut minus rarefit. Pest - 4Pestis cur sub mortem maculis inficiat. Ejus cura.Ex peste moriturus caro, sive habitus corporis, frigescit atque ita perspirationem prohibens, maculas in cute apparere sinit quia cor hinc nihil trahit. Interioribus enim calescentibus extra prodeunt; adhaec systole ob facilitatem major forte existit. Curentur extremorum ligaturis et cuti frictione asperrima, imo, si liceat dicere, virgis fortiter sanguis undique proliciatur; quorundam enim multum interest ut hic vel ille vivat ad totius familiae aut regni conservationem. [<,>] |
[ 364 ] | [ v ] |
Sit AB lignum, impositum ad C stapedi aut lapidi; pila imponatur extremitati ad B; puer feriat alterum extremum ad A. Pila celerius ascendet quam baculus feriens deorsum movebatur.
At in vacuo, cum duo aequalia corpora, aequaliter mota, per eandem rectam sibi invicem occurrunt, utrumque quiescit [<]. Cur non igitur tandem omnia quiescunt? An ignis hic aliquid potest? Aut an ejus actio tam est ignota quam reflectio in vacuo? [>] Gezondheid - 2Pulsus celeritas in pueris bonum.Puerorum arteriae frequentius pulsare videntur quam corpusculi eorum exilitas requirit. At hinc crescit, valet etc. Multum igitur pulsus bonum, ut ante dixi. Post cibum sumptum ante 2 aut 3 horas vix mingo, quia potus necdum exijt ex ventriculo. Noctu frequentius et plus mingo, quia perspiratio fortassis est minor. Dr. Jacobus Lansberge [<] dicit pituitae quoddam genus ex capite in asperam arteriam cadere, adeo tenacem ut aer, ex pulmone exeuns, eam in spumam vertat, atque hinc orthopnoaeam excitari, quam homines periculosam putant. Verum, inquit, cum jam morituris calor minuatur, bullae hae subsidunt calore evolante, atque ita morbus solvitur. 1/8 deel van de wech tusschen Vlissinghen ende Middelburgh is 1215 van myn treden, elck synde wat meer dan 2 voet. j *) mercurij crudi, aut si vis purificati, in pituita cerevisiae per noctem posita, fit potio contra omnis generis vermes; millies usus mercurius idem numero idem potest. Secretum, inquit Dr Lansberge.
*) Een 'uncia', ca. 30 g. [<] Galbanum curat de exterooghen aen de voeten; secretum, inquit Petrus Bursius*). Ego vero curavi myn wratten aen myn vyngher, die eerst wat in water weykende, dat afsnydende, dan daerop leggende 4 of 5 daghen langh altyt versche diachylum [<] cum gummis, ende telckens al nader afpeuterende tot datse so diep was als het ander vel. Daerna, ex consilio D. Lansbergij [>], streeck ickse met oleo vitrioli, doch of dat noodich was, en weet ick niet seker.
*) Geneesheer te Middelburg, zoon van Gilles Burs [<]. |
[ 365 ] | [ v ] |
Cum lactantes parum edunt, pueri ex earum habitu, mediante corde, omne malum videntur attrahere, easque ab omni morbo liberare. Mammae inanitae, glandulae, fistels, partes debiles etc. trahere videntur quia arteriae ibi magis aperiuntur carnibus, ibi non contra nitentibus. Atque ita eo plus effunditur. Astringentia roborant musculos etc. quia ob coadunationem fibrarum arteriae constringuntur. Atque ita eo nihil superfluum immittere possunt. Interpolata inspiratio dicitur belgice snicken, interpolata vero expiratio dicitur stenen. Utriusque causa quaeratur. [<] Vasa id est arteriae et venae, per urinas, pulmones et perspirationem, non per intestina, purgari videntur. |
[ 366 ] | [ v ] |
Pest - 5Pestiferis cur maculae.Maculae fiunt in peste [<] circa habitum corporis, quia tam systole quam expiratio facilior est viribus debilibus. Sponte enim pectus et caro cordis concidunt. Statim post cibum sumptum frigemus, quia clausis vijs ventriculi, etc. cor ex habitu duntaxat trahit; cumque ex habitu volatilia fere trahat, quae sunt ignis particulae, carnes frigent. [>] Somnus paulo post sumptum cibum excitatur ex subtilissima cibi parte per relicta adhuc pylori etc. foraminicula, a corde attracta et in cerebrum [hinc somnus], tum in reliqua membra missa. Hinc virium recreatio subitanea. In paroxysmis febrium in ventriculo habere cibum facillime digestionis suppeditat cordi materiam, quae cum febris materia conjuncta, per cutem possit transpirare; alias ex habitu introrsum calores retrahuntur. Calida crassarum partium in peste aut febribus exhibita, laedunt, quia interiora calefaciunt, nec nisi pedetentim ad habitum veniunt. Sunt enim sicut ignis prunae quae non sunt ut flammulae, sed sicut ignitum ferrum comburunt ea quae tangunt, paucissimis igniculis longius de se jactis [<]. Sic etiam fortassis in corpore sunt piper, cepe, etc. In peste cum nulla pars est debilis, cor inficit proximam glandulam cum copiose et affatim venenum excutit. Haec enim, ob vicinitatem a pluribus particulis affecta, succumbit. At cum cor pedetentim ejaculatur, cutis infici potest quia in tam multas partes sparsum, venenum insensibiliter affluit; affluxum vero in cuticula ob crassitiem suam vel tenacitatem etc. haeret, nisi pori cutis aperiantur. |
[ 367 ] | [ v ] |
Sicut semen zedoariae, non solum sed cum hydromelite mixtum, melius vermes necat, sic etiam in alijs medicamentis fieri potest, quae ob varias praeparationes quae facere quaedam nequeunt, sola nihil possunt. |
Holle spiegelsSpeculo concavo res in aere representare.Cum autem in concavo speculo imago tua inter te et speculum apparet, sit locus intersectionis omnium unius penicilli radiorum, ubi pictura in papyro apparet pro ipso visibili. Speculo vero concavo, post intersectionem hanc applicato, radij ab eo reflexi in oculo nostro idem faciunt ac si illic esset verum visibile; cum in hoc loco imago sit inversa, in oculo nostro erit erecta. Si vero oculum inter speculi concavi centrum collocaveris, omnia extra cubiculum hoc obscurum, per concavum in foramine positum, radiantia magna et clarissima apparebunt, eo modo quo fit in telescopijs*). [<]
*) Op 25 okt. 1634 was Beeckman in Delft, bij zijn zieke vriend Van Berckel. [ Misschien ook bij de 'man in Delft' (genoemd op p. 396) die hem een 'verrekycker' had geleverd.] |
Gezondheid - 3Cibo sumpto frigemus.Statim post cibum sumptum cor ex habitu multum trahit quia interiora sunt clausa. Ideo homines tum frigent et periculose laborantibus peste adsunt. [<] |
[ 368 ] | [ v ] |
Pestis vitet inediam.Pustula inedia (ut solet) curare, febres auget, quia cor earum malum trahit. Ergo in peste inedia est vitanda. [<] Sedere in hypocausto et per tubum extraneum aerem haurire, videtur et curare febres malignas et a peste praeservare. Potest etiam totum caput ex hypocausto exeri. Hoc pacto enim ex corpore vapor malus extrahitur, quo aer in hypocaustum per quaevis foramina ingreditur. Et simile est vasi meo de quo antehac [<].
Et aer frigidus corroborat ad pulsus magnos et celeres faciendos et validos. Frigus vero ad cutem facit ut poris occlusis venenum nequeat expelli nisi ad proximas glandulas. Huc autem non iret si cutis pateret. Den schrick, timor subitus, claudens omnes usque ad cor poros, malum quod poterat perspirare, ad cor pellit, unde jam nequit satis longe expelli ob vias clausas, et diastolen majorem systole. Calor ignis aperti in foco salubrior est quam Solis aut hypocausti, quia multum aeris ad focum vadit, isque tam densus in nares attrahitur, ut cor valde nutrit. Post opus vehementius, aut postquam quis ab igni etc. calefactus est, facile inficitur, si ad peste laborantem in loco frigidiusculo accedat, quia calore abeunte succedit id quod est praesto. Pestis materia a nostro calore fit vapor, venenum vero aliud, ut arsenicum, canis rabiosi etc., non nisi ignis calore. Ideo illa est contagiosa ad distans, hoc non nisi contactu inficit. Haemorragia narium [<] sedatur si ad ignem aversus sedeas. Calor enim in tergo revellit, aer multus in facie repellit. Claude subinde nares, ut interrumpatur cursus; sic enim nonnihil constringitur. Et per narem quae sanguinem mittit, aerem admitte eumque per os emitte. Medicus Vianensis [<] dixit Mr Petro Anglo sudare post somnum tempore matutino esse signum phtiseos.
*) Hugh Peters [<], predikant te Rotterdam. Beeckman sprak hem in nov. 1634, waarschijnlijk kwam hij op bezoek. |
[ 369 ] 15 okt. - [nov.] 1634 | [ v ] |
Beweging blijftMotus quomodo non aboleatur.Duo corpora, sibi invicem occurrentia aequali vi, quiescunt, nisi resiliant, at ita comprimuntur, ut alia occasione nacta, solvantur atque magis quam occasio haec prae se fert, moveantur; ita ut omnibus partibus cum resultu etc., simul sumptis, pristinus motus conservetur et repetatur, sicut compressa lamina chalibea data occasione resilit [<]. Ergo motus a Deo semel creatus, non minus quam ipsa corporeitas in aeternum conservatur [<].
[ Bewegingswet volgens Beeckman: p. 129.] |