Home | Beeckman | < Journaal > | Vertaling | Index

Wolken , vuil goed , lessen , koude , waterleiding , kaarsen , bergen , studeren


Isack Beeckman - 1619 L d

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman de 1604 à 1634

Tome II: 1619 - 1627



[ <  3 ]   8 - 17 december 1619 [ v ]

Wolken

Nubium altiorum et inferiorum ratio.

  Visuntur interdum nubes infra nubes inferioresque longe celerius volitant. Hujus phaenomeni hanc ego rationem esse arbitror:

  Volitant quidem supremae nubes in summâ aeris superficie, sed non raro accidit ut non ascendant vapores usque ad aeris summitatem, cum videlicet interjectus quidem tractus aeris calidior tenuiorque existit infimo aere; tum enim vapor ascendit quidem usque ad summitatem aeris infimi sed gravior existens medio aere; tum enim vapor ibidem haeret nec altius ascendit.

Aer superior interdum tenuior.

Is vero vapor, qui medio hoc aere tenuior est, eum perrumpit facile; etiam supremum aerem penetrat ob hujus densitatem [<], ibique in superficie supremas nubes constituit.

  At dicet aliquis: Cum infimus aer ob reflectionem caloris sit calidissimus, quî fieri potest esse aliquem medium tractum aere infimo calidiorem?

  Respondeo eo modo, quo infimus aer primus persentiscit et afficitur calore, sic etiam primum affici frigore. Affecto igitur infimo aere, necdum afficitur medius; densatur igitur infimus frigore, medio necdum densato. Sic quibusdam in plagis regionis ob exhalationum diversitatem aer densior fit et tenuior: alia enim terra alio atque alio tempore alias exhalationes edit. Ubi igitur locus quidam e coeli constitutione propriâque loci naturâ calorem concepit aerque eius loci subito densatur frigore, tum ascendit vapor fitque ros, pruina, caligo, nubes etc.   [>]

Vuil goed

Sordida lintea cur frigida.

  In vuyle koussen en konnen eens voeten niet warm worden, nochte oock in vuyl lynwaet en blyft het lichaem soo warm niet als in schoon goet.

  Hujus ratio est quod sordes pinguedine corporis nostri adeo mixtae sint ut vere pingues possint dici. Pinguedo autem emplastrica est tamque densa ut nihil caloris in semet possit recondere, ideoque ea oblimitur carnis ulcusculis ne quis calor e corpore nostro per eam partem exeat contineaturque circa partem affectam omnis calor naturalis quo membrum id recreatur et sanescit.


[ 4 ] [ v ]
  Si igitur pori caligarum et linteorum sint obducti et repleti pinguedine, calor nequit ijs inhaerere, sicut in lotarum et mundatarum rerum poris obhaerescere solebat. Ingrediebatur enim calor poris panni et linteorum penetrabatque intima substantiae eorum, adhaerescebatque staminibus eorum eoque modo pori pleni erant calore totaque lintea et panni sentiebantur calida. Neque id fit absque ratione, cum ante*) saepius auditum sit calorem nobis corpus quoddam esse.


*)  Zie T. 1, p. 98, 132-133, 134, 154-155, 216 en 276.

Conrector, lessen

Genealogiae meae nonnihil.

  Ick ben met de Scholarchae veraccordeert, dat ick dese winter het conrectorschap sal bedienen ende sien oft ons gelegen valt, dat ick blyve oft niet. Ende hebbe den 11en December stilo novo begonnen myn lessen in de schole, die men noempt Jeronimus-schole, te doen, den Raet my consenterende, dat ick Sphaeram soude doceren.

Verhouding

Proportionis 4 terminorum ratio.

  Proportionis, cum sunt quatuor termini, ut Homerus ad Graecos, sic Virgilius ad Latinos, et ut laetitia ad homines, sic fertilitas ad segetes, aliquando termini antecedentes per metaphoram comparantur: ut Virgilius est Homerus. Aliquando vero antecedens cum sequente: ut seges est homo.

  Den 17en t'Utrecht.

Ritme in de muziek

Pulsuum divisiones musicae per dichotomias.

  Mr Verhaer*) heeft my geseyt alsmen op de claversyne een duo speelt ende tegen een staende note diminueert, dat is, alsmen de staende met de slinckerhandt speelt ende met de rechterhandt daerentusschen acht noten toest, so moet de eerste, de derde, de vyffde, de sevende ende soo altyt overhandts, met de staende accorderen ende dan sal het breken der noten goet zyn. Twelck bevesticht hetgene ick vooren geseyt hebbe [<], namentlyck, dat de slagen bedeelt worden per dichotomias ende dat men de beginselen der deelen best hoort; moeten derhalven in goede musycke soet luyden.

  Den 19en December 1619.


*)  Evert Verhaer, leerling van de beroemde Jan Pietersz. Sweelinck, gaf les aan de Jeronimusschool.

Koude

Frigus an sit quid reale.

  Ut scias an frigus sit quid reale, extruito tibi locum crassissimo muro, undique cinctum. Videtur enim hoc locus fore frigidissimus, quia omnis calor arcetur, neque inferne videbitur ab ipsa terra calor hunc ingredi si et pavimentum denso lapide struatur. Sed an non calor aestate ipsos lapides penetrat, quî frigore, aere poros lapidum occludente, intus coercetur?

[ 5 ] [ v ]
Gelu remittente cur in aedibus magis frigeat.

  Dicitur frigus aedes ingredi, gelu remittente. Quod si ita sit, quomodo frigus privatio caloris dicatur? Non enim id, quod non est, pellitur; unde sequitur, adventante calore, frigus in aedibus nequaquam posse augeri.

  At sciendum aerem nunquam esse adeo calore privatum apud nos quin adhuc multae particulae ignis ei insint. Quamdiu igitur aer extra domos aeque constringitur frigore ac interior retinetur in aedibus, est calor exiguus, sed ubi exterior aer remittit porosque majores acquirit, interiore adhuc sese comprimente, exprimitur calor aedium in poros aeris interni fitque aer intra domos frigidior, gelatque in aedibus, cum ante non gelasset, cum adhuc in macrocosmo gelaret.
  Den 29en.


[ Ned. ]

[ 6 ]   29 december 1619 [ v ]

Waterleiding

Frontinus de Aquaeductibus reprehensus.

Sextus Julius Frontinus, cujus tractatum de Aquaeductibus Romae*) hodie, qui est 29 Decemb. stilo novo, obiter tantum unius horae spacio percurri, quod ideo addo ut sciatur me in mente ipsius perscrutanda labi potuisse: eâdem enim horâ quâ perlegi haec scribo — is habet, parte 26/32 libelli°): "In quibusdam, cum calices legitimae mensurae signati essent, statim amplioris moduli fistulae subjecti fuerunt, unde acciderat, ut aqua non per legitimum spacium coercita, sed per leves angustias expressa, facile laxiorem in proximo fistulam impleret".

  Hîc autor videtur errare et Senatûs consultum frustra latum esse de fistula proxima. Si enim fistulae proximae inferior pars non sit inferior parte calicis inferiore, nulla est ratio cur ex calice plus aquae efflueret. Etsi enim major fistula impleatur, non tamen per eam plus aquae deferetur quia tardius in hac majore fistula fluit quam circa orificium calicis; idque quia superior pars fistulae proximae ad superiorem lineam ordinata est totaque aqua simul fluit. At si dicatur hanc fistulam, cum fuerit ab omnibus partibus concinne calicis orificio, inferiore sui parte tantum infra inferiorem calicis partem descendisse ac ejus pars superior supra calicis superiorem ascendebat, jam non pertinet haec lex ad amplitudinem majoris fistulae, sed ad sequens praeceptum, ubi de collocatione ad lineam praecipitur.

  Praecedentibus adde, quando major est proxima fistula ejusque inferior pars calicis inferioris aequaliter ad lineam est locata, aqua in ea fistula eo modo fluet, quo flueret in canali aperto, ideoque celeritati et quantitati nihil addet.


[ *)  M. Vitruvii .. De Architectura ... Sex. Julii Frontini De Aqueductibus urbis Romae ..., Arg. 1550; ex. Utrecht, Collectie van Buchell (Hubert van Buchell), mogelijk door Beeckman ingezien in de Janskerk waar toen de stadsbibliotheek was.]
[ °)  Ed. 1550 (4to, 20 cm), Frontinus: 37 ongenummerde bladzijden, het citaat staat op de 31e blz.: p. {615}.  Zie ook:
'The Latin Library', De Aqueductu urbis Romae, liber 2, 112.
Ch. Bailly (trad. 1848), Des aqueducs de la ville de Rome, 2.112, met n.129.
Clemens Herschel (transl.), The two books on the water supply of the city of Rome of Sextus Julius Frontinus, Boston 1899.
Charles E. Bennet (transl. 1925), The Aqueducts of Rome, 2.112.
Wikipedia, 'Roman aqueduct.
Charles R. Ortloff, The Hydraulic State (2020), 10: 'Roman castella, Calyx Quinaria and flow rate measurements', Table 10.2.]


Kaarsen en lucht

Fungi circa candelas.

Virgil., I Georg:  Putres concrescere fungos*), quod interpretes°) ajunt fieri ob aeris crassitiem humore repleti, favillâ una cum fumo non egrediente, id est ascendente.

  At si aeris crassities hujus rei est causa, quomodo aut qua ratione ante diximus [<] in aere crasso graviora facilius, igne mixta, ascendere? Sciendum igitur aerem, humore plenum, non proprie dici posse crassum, sed mixtum, eo modo quo ante dictum est limum aquae misceri [<], non eo modo quo sal aquae miscetur.

Aer crassior non semper densior.

Humor igitur in aere suâ naturâ subsideret nisi a calore suspenderetur, ideoque cum aeri non miscetur ita ut ipse aer crassior sit ob eam crassitiem, gravia in eo possint ascendere; sed humore locum quendam occupante, minus aeris est circa candelam. Humor non magis quid sustinet quam limus in aqua, quia seipsum nequit sustinere, ergo etiam aliud quid non sustinebit.


*)  Vergilius, Georgica I, vs 392.   [>]
[ °)  Zie Henri Estienne, Thesaurus Graecae linguae (1572), Appendix, kol. 1479 (bij 'Mukès'):
Fungus ellychnii ... Theophrastus in Signis tempest. ... Aratus ... Virgil. ...
Nam (ut Servius ibi ex Plinio annotat) quum aer humidus esse coeperit, favilla quae cum fumo solet egredi, prohibita aeris crassitate, in lucernis residet, & quasdam velut fungorum imitatur imagines. Et ipse Plin. lib. 18, cap. ultimo [lxxxiv].
Theophrastus of Eresus on winds and on weather signs (transl. Jas. G. Wood, ed. G. J. Symons), London 1894, p. 57 (14: Snuffs on the wicks), 69.]

Olie

Oleum cur cineri aut ellychnio mixtum, potius ardeat quam per se.

  Mirantur non pauci, cur oleum aut saevum per se non ardeat, et admixtum cineri aut ellychnio, quae quoque non ardent per se, tantillo negotio flammam concipiat.

  Ratio est quia oleum est tam tenax ut nisi magno calore possit dissolvi. Quamdiu autem omnes ejus partes sunt immediate sibi mutuo conjunctae, sibi invicem adhaerent, unaque particula nequit sola ascendere quia sibi undique alias habet annexas.


[ 7 ] [ v ]
Unde necesse foret multas particulas simul ascendere. At tantum ignis oleum nequit ingredi aut ab oleo capi, ut multae simul particulae fiant leviores aere. Ast ubi oleum cineri admixtum est, separantur ejus particulae a se invicem interventu particularum cineris aut ellychnij, ita ut sibi mutuo non amplius ab omni parte annectantur. Cinis autem id facile dimittit aut adustus unâ ascendit. Adhaec singulis particulis olei, cineri mixti, plus ignis circumstat et adjungitur. Nam particula cineris etiam ignem concipit, qui cum non habeat quod in cinere agat, convertit se ad superficiem, quam oblinit oleum. Si enim ea particula cineris foret particula olei, ignis se ei miscuisset eâque mixtione prohibitus fuisset in circumferentiam operari. Cum vero se cineri ita non possit misceri, conservatur ignis in ipsâ cineris particulâ sincerus et immixtus: non enim cinis et ignis conveniunt ad se invicem ut oleum aut aqua cum igne, ex quibus vapor et fumus constituitur.

  Den 30en December; g littera hebdomadae*).


*)  Als a - g geldt voor 1 - 7 januari, dan staat a voor 8, 15 jan. ... 24, 31 dec. en voor 30 dec. is g de 'weekletter'. Voor 1619 was de zondagsletter de f, dus 30 dec. was een maandag. ['Sondachsletter' later nog genoemd: III, 77.]

Snuitsel

Fungorum circa flammam materia.

  Fungorum materia, de quibus Virgilius [<], non est cinis ellychnij. Is enim ob levitatem potius disijceretur, nec ita potest conglutinari, sed ipsius olei terrestris substantia quae se cum flammâ permiscet objectaque nigredine obducit, adeo ut sigilla eâ infecta optime nigro colore signent. Haec lenta est cineremque ellychnij velut glutino conjungit; ipsa sibi ipsi saepius addita in fungorum similitudinem concressit circa lampadis ellychnium. Candelae enim ellychnium, consumpto saebo, altius extat descendensque flamma facilius discutit cinerem ejus ob longitudinem ellychnij supervacui et adusti. Nihilominus tamen existimem tale quid et in candela aliquo modo posse observari.

[ Ned. ]

[ 8 ]   30 dec. 1619 - 8 jan. 1620 [ v ]

Bergen

Montes summi et lati, non frigerent si aer quiesceret.

  Cur semper friget in altissimis montibus? An quia calor omnis oritur a refractione radiorum solarium, quae hîc non possit esse tanta? Non videtur. Id enim verum foret in summitatibus acuminatis, at in Alpibus tanta est in summitate planities ut refractio commodissime fiat, sicut et in montibus Germaniae, ubi vinum crescit. Ratio igitur vera est aer frigidus mediae regionis aeriae, qui quidem ibi caleret si omnis aer quiesceret, quia ibi qui nobis dicitur medius aer, illis admodum propinquus est, afficereturque a refractione non aliter ac is qui prope Terram est, nisi a nobis relinquisque humilibus regionibus vento aer frigidus ad eos montes ferretur eosque frigefaceret. Sunt enim tantae altitudinis ut is aer qui apud nos refractione caret, non longius a centro Terrae distet quam summitas horum montium.   [>]

Steekvlam

Latrinarum vapor inflammatus per candelam.

  Een persoon, die by het secreet niet en wilt geschreven staen, vervolgende een koppespin int privaethuysken met de keerse, gerocht daermede ontrent ofte over den bril, waerdoor sulck een vlamme uyt het privaet rees, dat het scheen, dat het huysken in brant soude gekomen hebben; maer den bril toegestopt synde met het deksel, ginck de vlamme uyt. Ick geve u te bedencken wat dat voor een materie geweest sy, die door de keerse soo lichtelyck ontsteken geweest is. Want dat het geschiet is, is warachtich.

[ 9 ] [ v ]

Studeren

Studendum duntaxat cum lubet.

  Vixi quinque aut sex annos, praecipue cum essem Zirizeae, quibus me nunquam paenitivit neglectarum horarum, nec dolebam si non studuissem cum poteram studere. Ratio erat quia tum existimabam me mea studia absolvisse neque aspirabam ad ulteriorem quandam doctrinam. Hoc genus vitae hîc in Terrâ longe beatissimum, ad quod deberent se Philosophi praeparare. Id me recepturum spero ubi ex animi sententiâ in medicinâ fuero versatus. Laborandum enim ne semper laboremus; tandem studebimus ubi lubet studere ac otiabimur absque animi dolore ubi lubet otiari.   [>]

Schouwen

Fumaria fumo infestantur tempore nebuloso quia tum paucus est aer.

  Men seght, dat alle schouwen, hoe goet dat se oock zyn, in dompigh weder rooken ende dat men een veynster open doen moet om dat te helpen.

  Nec mirum: Aer enim tum paucus est, ut paulo ante diximus [<]. Occupatur enim magnum spacium ab ijs vaporibus aerisque particulae a se invicem magis distant. Vapores igitur, sicut capite de fungis audivimus, nihil sustinent, unde fit ut fumus egeat pluribus particulis igneis quibus misceatur ad elevationem. Non enim vapor hic plus potest quam ipsum vacuum, adeo ut aer cum vapore mixtus, fiat corpus minus densum quam per se foret. Densiora autem corpora fluida optime sustinent sibi innatantia, ut aqua marina et argentum vivum. Fumus igitur hoc nebuloso tempore, cum non sit majore igni mixtus quam quovis alio, non potest in aere tenuiore satis commode sicut ante ascendere; succurrit vero apertio fenestrae, quia hic paucus aer in foco et circa focum nullo negotio consumitur (calorem fortasse nonnihil adaugente vaporis calore, quem ob densitatem suam, quam aer majorem, concipit) et attenuatur. Consumptus autem et attenuatus, restaurandus et densandus novi et frigidi aeris per foramen ingressu. Hinc ratiocinari licebit, quando non liquido constat aerem vaporibus repleri, ubi videmus fumum infestare, caeteris bene se habentibus, aerem revera vaporibus repletum esse.


[ Ned. ]




Home | Beeckman | Journaal - 1619 L d (top) | vervolg