Home | Hortensius | Brieven | Vertaling

1633 , 1634 , 1635 , 1636 , 1637 , 1638 , 1639



Brieven van en aan

Martinus Hortensius





M. Hortensius aan Pierre Gassendi
26 april 1633

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 409  (Ned.)



Clarissimo Doctissimóque D. Petro Gassendo
Theologo ac Philosopho celeberrimo, S.

titelpagina   En properant ad te, Gassende doctissime, literae nostrae et cum ijs publicum diuturni amoris testimonium, quod nupera tua Mercurij in symbool Zon observatio calamo nostro extorsit primùm, mox & in lucem fecit extrudere perpetua nominis tui observantia*). Et si autem nulla antehac inter nos culta sit amicitia, non est tamen quod dubites quin notus dudum, & amatus mihi fueris, quum toties iucundissimam tui memoriam recolui cum communi nostro Beeckmanno qui mecum nonnisi summa omnia de te in ore semper habet, animóque verè candido profitetur°).
Et hujus rei fiduciâ libertatem coepi scriptum tuum de Mercurio in symbool Zon accuratè excutiendi, & meis cum considerationibus conferendi futurum sperans ut non aegrè id, sed animo aequissimo feras, qui velitationum philosophicarum, & candidae veritatis inquisitionis tam strenuum semper te praebuisti amatorem; ut mearum cogitationum quamvis, ad sinceram animi tui trutinam ausim expendere. Videbis inibi latum apertum campum contemplationum Physicarum & Opticarum, quarum dulcedine, mentem istam generosam satures, & inventis inventa addendo artem nostram non parum cumules ac promoveas. Felicem me iudicabo si non tam approbatorem te quàm censorem aequum ac bonum nactus, gloriari potero conatus meos Viris eruditis non omninò displicere.
Gratulabor quoque mihi si currenti calcar addere contigerit, & in observationibus Astronomicis iam strenuè versantem ita excitare, ut quotidie magis ac magis iis invigiles. Amavi semper, crede, labores tuos, ex quo inter tot vulgi ludibria, comperi, unum reperiri Gassendum, qui generoso spiritu ad alta haec, & à faece rerum terrenarum longè remota, adspirare audeat; & adspirando non solùm observationes pulcherrimas obtinere, sed & in publicum dare, omnium Astronomorum iudiciis exponenda. Idem nunc spero apud te eventurum laboribus meis, quos in eundem finem, promotionem nempe Astronomiae, lubens & suscepi, & cum nominis tui omni honore in lucem dedi.
Neque excusabo eos prolixiùs coram te, in quo certat candor animi cum iudicio sincero, & amore veritatis inexpugnabili. Nam si non omninò me fallit animus, habebo non solum Amicum Gassendum, sed & gratum erga scriptum istud, & mutuae benevolentiae posthaec cultorem haud vulgarem. Quo meo voto, Vir Clarissime, si ut fruar efficere digneris, & me subinde doctissimo tuo ac iucundissimo alloquio confirmare; dabo operam ne te unquam amicitiae inter nos initae poeniteat, faciámque ut & privata nostra, & publica studia eius fructum suo tempore haud contemnendum sentiant.
Iuducium tuum de Dissertatione mea brevi expectabo, ut & quae circa Eclipsin Solis praeteritam#) observasti. Nobis ea Middelburgi tum versantibus neque quoad principium, neque quoad medium aut finem, distinctè visa est; sed tantum in una, aut altera phasi, idque ad breve tempus, ob saevissimam tempestatem.
Vale, Vir doctissime, & me ama. Dabam Leidae 26. die Aprilis, anni 1633.
Tuus amni officio  Martinus Hortensius.    

[ *)  P. Gassendi, Mercurius in Sole visus, et Venus inuisa, Par. 1632.  M. Hortensius, Dissertatio de Mercurio in sole viso et Venere invisa, Leiden 1633.]
[ °)  Gassendi had Beeckman bezocht in 1629, zie C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. III (1945), p. 123.]
[ #)  Op 8 april in de morgen, zie Fred Espenak & Jean Meeus, Canon of Solar Eclipses.]





Pierre Gassendi aan M. Hortensius
13 augustus 1633

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 62  (Ned.) *)



Viro Eximio, & Amico singulari Martino Hortensio,
Delfensi, Mathematico solertissimo
Petrus Gassendus S.

  Quanam ratione tecum agam, Hortensi Humanissime, qui me inscium & immerentem tanto favore es prosequutus? Sanè & imparem me sentio, qui dignas grates unquam persolvam, quando tu statim tantam in me effudisti benevolentiam, ut me prorsus obrueris; & cùm gratitudinis ergò me totum reposuero, eo saltem nomine concedam, quod tu me devinxeris prior. Verùm ipse tu aut adeò in me non debuisti esse profusus, aut temperare magis tibi, si sperasti, ut quidpiam aequum meritis tuis rependerem. Ego aut silentio testari inexplicabilem affectum in te conceptum debeo; aut si praeterea exigis voces, raucidulum quidpiam solùm mussitare. Esto proinde hac qualicumque significatione contentus, & quod deest, sensum, ac memoriam tui vigere in pectore scito. Atque haec quidem praemoneo, ut intelligas me non solùm in communem, quam & scripto publico, & privatis literis exoptâsti, conspirare amicitiam, sed honori etiam summo ducere, foelicissimaeque adscribere sorti, quòd tu tantus Vir me ultrò ambire pro immensa tua humanitate volueris. Nisi verò officiis, obsequiísque meis tuae de me exspectationi abundè satis respondero, non defectum voluntatis erga te propensissimae, sed imbecillitatem virium, quam satis sentio, incusato.
  Ad Dissertationem tuam ut veniam, affectum imprimis accipio, quo me speciosis nominibus exornando vix finem facis; sed bona tua cum venia nomina ipsa respuo, ut quae supellectili curtae consentanea non agnoscam. 'Anthrakes hèmôn ho thèsauros'°), ut veteri Paroemia dicam. Tu verò nostra sic accipis, quasi sint cuiusdam momenti. Si me amas, sic mecum age, ut cum eo, cui nihil est simplicitate antiquius, &

[ *)  Franse vertaling: Sylvie Taussig, Pierre Gassendi (1592-1655) Lettres Latines, T. I (noten in T. II), Brepols 2004Review.]
[ °)  Cf. Phaedrus, Fabulae Aesopiae, V, 6.6: "Carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus" (ed. 1667). Vgl. TNTL 46 (1927) 39-40 en De Gids 95 (1931) 27-29.]

p. 63  (Ned.)
quem moderata etiam commendatio puellari penè rubore suffundit. Isti potiùs tituli te, simileísque tui summos Viros decent; mihi satis supérque est, si amicus nominer tuus, quod ero sanè imposterum.
Deinde, quòd rem ipsam spectat, eâ solertiâ, eóque iudicio conscripta omnia deprehendo, ut concedam planè in tuam sententiam. Neque id solùm dico in iis, in quibus te amicum nimis approbatorem habeo; verùm in iis maximè, in quibus te candidissimum censorem experior. Certè quae commendas eatenus placent, quatenus tibi non displicent: At quae reprehendis ideò grata sunt, quòd & agnosco sinceritatem, & sanius quidpiam edoceor, quàm essem antè penè persuasus. Quantumcunque enim sic affici studeo, ut experimenta admittens ratiociniis semper diffidam, & à ferendo iudicio de aliqua re continentissimus sim; me tamen tangit species quaedam verisimilitudinis; adeò ut verbis communibus utens illius assertor aliquando videar.
Enim-verò nulla est unquam verisimilitudo tam potens, quae me sic faciat indubium, ut non sim paratissimus ad amplectendum praeclariorem. Hinc tantum abest, ut indigner si quis me minùs probabilem amplexum sententiam demonstret, quin illum potiùs ut Praeceptorem, ac velut bonae mentis parentem agnosco, & exosculor. Quin etiam vix audeo contradicere, & cum pudore quodam id facio, cùm aliqua superest defensionis ansa, ac spes; veritus ne aut libertatem, qua amici in me utuntur, animo haud aequo accipere videar; aut pertinacem animum faciam, quem mihimet proposui, & liberrimum, & ad omnia 'adiaphoron' possidere.
  Quàm putas proinde tibi multum debeo, qui conscriptam à me sententiam de aëre quodam Caeliestibus globis circumfuso sic excussisti, ut me statim induxeris in longè verosimiliorem. Tametsi enim adhuc puto probabile admodùm esse regionem quandam velut aërem ex propriis seu vaporibus, seu exhalationibus, contextam cuivis globo circumrespergi; evicisti tamen ut illam non iam tantam existimem, quae tantum Orbem lucis spuriae globo concluso circumponat. Experimenta tua illustria, & praeclara prorsus ratiocinia: hoc addo, debuisse me sanè diligentiùs attendere num servaretur proportio quaedam inter aërem & circumdatum illo globum. An enim licet Tellus nostra aëre suo circumamiciatur, illum tamen ad eam effusum altitudinem possidet, ut illustrata Lumine Solis, & conspecta eminùs incrementum lucis accipiat, quod vel ex Luna in sensum cadat? Et verò quae aliis globis adfingitur Lux, ea innumeris propè vicibus moleculas illorum excedit.
Quod ad igneis nocturnos*) spectat, efficis quoque ut priorem deponam sententiam; nam & causa quoque germana cur tantumdem amplificentur, ea videtur esse, quam ipse assignas, neque valde obstat, quod conieceram ex Iridibus areolis-ve lucernarum. Quo loco non possum satis commendare, quam commemoras Beeckmanni nostri solertiam; sed ille nempe non semper sui simillimus esse non potest,

[ *)  Dissertatio, p. 64: tot op welke afstand een kaarsvlam te zien is.]

63b   (Ned.)
Ac ipse quidem Epistolâ iam ad Schickardum missâ, & typis mandata, cùm nescio quid meditarer, aliquid adfine commentatus fueram; sed ne excusare me videar, uberiorem rei considerationem, te admonente aggressus sum, & ut se haberet penitiùs inspexi. Et profectò res fuerat digna maiore quadam attentione; cùm quid praesertim disquirerem de contextura oculi, de lucis proprietatibus, de simulacris corporum, de visionis denique modo.
  Miratus sum praeterea indefessum studium, & sagacitatem qua venatus es apparentem Siderum magnitudinem; ac tum suspexi candorem tuum in dimittenda illicò receptissima opinione; tum gratulatus mihi sum, qui observatione mea calcar tibi addiderim ad id moliendum, quod Posteri non poterunt non amplexari. Poterit quidpiam adiici, detrahi-ve in tantis minutiis prae observandi difficultate; in designanda quantitate vera corporum Caelestium aliquid fortassis immutabitur circa suppositam abs te illorum à Terra distantiam; sed hoc opus, hîc labor erit Instrumentis magis idoneis conquirere omnia, aut ea, quae praescribis revincere, aut iis tutiora praestare. Quando porrò dictam distantiam ex senis laudatissimi Lansbergij praescriptis proponis; venit in memoriam, quod nuper, cum forem Aquis-Sextiis colloquuti de iis simul cum praeclaro illo viro, & vetere meo amici Iosepho Galterio*). Rem verò, ut opinor, tibi (imo & seni optimo) gratam faciam, si id in hunc locum inseruero.
Ergo cum ipse commendarem Lansbergianum illud inventum circa dimensionem, distantiamque Terrae, & duorum Luminarium, ac Diagramma collaudarem, quod habetur & in Prolegomenis, & in libro secundo [p. 116] Uranometriae; Galterius quoque commendavit, collaudavítque demonstrationem, qua caeterorum artificum ratiocinationes erroris arguuntur. Verùm adiecit se considerare in exquisita instauratione, quod est à sagaci viro praetermissum; ut nempe semi-diametri cùm Solis, tum Terrae assumptae forent, quae terminantur ad veros contactus lineae ex apice umbrae in globos extremos directae, utque non ex centro ipso Terrae, sed ex superficie ducta foret linea in contactum cum globo symbool Zon quod inde, non illinc observetur Solis-semidiameter apparens. Quamvis enim Lansbergius parùm interesse interdum insinuet (quae mea erat tesponsio) totum id parùm interesse ob ingentem Solis à Terrae distantiam, & res tamen non videtur (insistebat ille) fuisse negligenda, quantumcunque sit momenti exigui: & quia haec deinde stabilitur Scala dimetiendi caeterorum Syderum distantiis & magnitudinibus, excrescere admodùm potest qui in hoc negotio admittitur errorculus.
Atque ut simul adiiciam, quam ille demonstrationem Ptolemaeo suo inseruerat ante annos quindecim (ac nuper etiam Exemplo Uranometriae Lansbergianae à me Parisiis ad ipsum transmissae)

[ *)  Zie over Gaultier de brief van Peiresc aan Hortensius van 23 jan. 1634, n. 3, 5.]

p. 64  (Ned.)
libris prolatis statim ostendit. Res ecce in hunc sese modum, quantum me iuvat memoria, habet.
schaduwlijnen bij eclipsen   Supposito Diagrammate, eiusdémque explicatione, pro ut est apud Lansbergium, addantur solùm lineae AN, & BO cadentes normaliter in puncta contactus lineae DE*), itémque linea PQ, quae post contactum in Q secet lineam DE, in R, & occurrat lineae AE circa punctum E. Denique lineae AQ, & AR. Ex his ita ratiocinabimur ad habendam distantiam, & magnitudinem Solis, idémque proportione erit intelligendum de Luna.
Primò angulus D, ita innotescet. Triangulum BCI, rectangulum est, datúrque praeter Angulum CBI, latus BC, dabitur ergo linea BI. Similiter Triangulum BOI, Rectangulum est; dantúrque in eo latera BO, & BI, dabitur ergo angulus OBI. Huic addatur Angulus CBI fiet angulus CBO, qui si auferatur ex recto CBG restabit GBO. Porrò angulo GBO, aequalis est angulus BDG (seu quaesitus Angulus D) propter Rectangula, & communem angulum ad G.
Secundò linea PR, ita patefiet. Trianguli Rectanguli OBD, notum est praeter angulos, latus BO; ergo innotescet etiam latus DB, cui si addatur BP fiet DP unum ex lateribus Trianguli DPR, cuius quia praeterea noscuntur omnes anguli, propter notum exteriorem APQ, nempe apparentis semi-diametri AQ, itémque interiorem D, idcircò non poterit ignorari latus PR.
Tertiò angulus RAP ita colligitur. Angulus EAN aequalis est angulo ADE propter Rectangula, & communem angulum ad E; scilicet DN produci concpta usque ad concursum lineae AE.
raakpunten bij de zon[ *)  AE ⊥ AD; in de figuur van Uranometria zijn DE en BE raaklijnen, hier DN en PQ.]


64b  (Ned.)
Similiter angulus EAQ aequalis est angulo APQ, vel APE propter Rectangula, & communem angulum ad E. Ex EAQ auferatur EAN; remanebit angulus NAQ. Hunc bipartitur linea AR, ut pote subtensa communis Rectangulorum, quorum aliunde bases AN, & AQ sunt aequales semi-diametri. Igitur si dimidium NAQ, ut pote NAR, angulus addatur angulo EAN, producetur angulus EAR, cuius complementum ad quadrantem est angulus quaesitus RAP.
Quartò proinde latus PA, seu distantia Solis à superficie Terrae ex eo dabitur, quòd in Triangulo ARP dentur omnes anguli cum latere PR, addendáque solùm est semi-diameter PB ut producatur vera Solis à centro Terrae distantia.
Quintò item semi-diameter Solis AQ non dari non poterit, quòd in Rectangulo AQP dentur omnes anguli cum latere AP. Atque ita quidem, aut propè Galterius.
Ut ad exilitatem Stellarum, cùm Errantium, tum Fixarum redeam; video primùm quibus momentis clarissimi nostri amici Schickardi rationes deiicias*), ut observatam à me quantitatem Mercurij non esse augendam propter Opticas fallacias demonstres. Ipse certè aliquid etiam, quod responderetur, meditatus fueram; sed tu reliquum nihil facis; existimóque praeclarum virum, postquam Responsionem attenderit tuam, ambas tibi daturum manus.
Deinde tibi gaudeo, quòd te eaedem propemodum cogitationes subierint, quae virum illum nulli aevo unquam tacendum Galileum. Is cum primùm legit deprehensam à me exilitatem symbool Mercurius literis datis significavit persuasum se iampridem fuisse, Mercurium caeterásque Stellas esse magnitudinis incredibiliter minoris, quàm vulgò habeantur, aut appareant; méque id visurum in libro, cuius praelo iam commendati erat Exemplum statim missurus°). Stetit promissis Optimus Senex, ac medio nupero Ianuario literas ecce alias ad me, & ad communem nostrum Eliam Diodatum, conscriptas#), quibus editionem suppressam, & se Romam citatum monet, Sancto, ut vocant, Officio, Libri rationem redditurum. Profectus ille Romam est, ac nescio quid iam cum illo agatur.
Hoc persuasum propè habeo, nullum ad vos usque pervenisse libri Exemplum, neque spem superesse magnam, ut brevi perveniat. Quamobrem exscribam heic tibi paginam unam, aut alteram, in qua agitur de exilitate Stellarum; ut videas qua ratione illam Summus vir obtinuerit. Exscribam verò Italicè, ut liber ille conscriptus est, quando te etiam Italicè intelligere ex eo colligo, quòd eiusdem Authoris librum de Maculis Solaribus citas, qui etiam Italicus est. Continet liber Dialogos quatuor, circa duo Systemata Prolemaicum, & Copernicanum. Itaque quarto [tertio] Dialogo, & pagina quidem libri 393 [353]. Collocutores Sagredus & Salviatus sic prosequuntur,
Sagr.  L'error dunque di costoro consiste, &s. Ad usque illud, Veggo, &c. Porrò & quando postremis illis literis nuperi Ianuarij, in quibus suam de exilitate symbool Venus, & symbool Mercurius repetit sententiam,
[ *)  Dissertatio, p. 25-29.]
[ °)  Gassendi aan Galilei, 1 maart 1632, in Le opere XIV, p. 333;  Galilei aan Diodati, 9 april 1632, XIV, p. 340.]
[ #)  Gassendi aan Galilei, 1 nov. 1632, XIV, p. 422;  Galilei aan Diodati, 15 jan. 1633, XV, p. 23.]

p. 65  (Ned.)
continetur insignis quaedam ratiocinatio vice Responsionis ad ea, quae ex Sacra Scriptura obiici solent Copernicanis: Iucundissimum habebis, sat scio, si id quoque descripsero. Id nempe rescripsi occasione tum Antaristarchi, tum famosi Problematis, quos libros nôsti recens conscriptos ad sistendum motum Telluris. Inter caetera ergo haec habentur*),
Quanto al N. che pur si monstra humo di grande ingegno, &c. ad usque illud, alla moltitudine Populare. Sic ille.
  Menses duo sunt, mi Hortensi, ex quo huc usque processeram. Scilicet nolebam segnis apparere in significando tibi affectu gratitudinis; sed iam volens nolens appareo, & nisi tua bonitas lentorem hunc meum excuset, abiero inexcusatus. Hoc tamen dicam ingenuè. Cùm haberem tum quoque coeptam ad Schickardum Responsionem°), in qua multae rerum Caelestium Observationes continerentur, cogitatio subiit easdem quoque tibi exstituras gratissimas quòd aliquas potissimum pervidere desiderasses. Factum ergo est, ut dum illas communicare differo, quo usque meae ad Schickardum literae forent absolutae; totum hoc tempus elapsum sit. Enim-verò quid putas iam conclusis literis contingit? Succedunt ecce occupationes totius cum Praesule meo visitandae Dioeceseos, quae me prohibent, ut (quod summis votis expetieram) allaborem tibi.
Verùm id coepi consilium, ut quando iam destituor Amanuensi idoneo, scribam Parisios ad meum Luillerium#), ut confici curet Exemplum huiusmodi Observationum, priusquam Tubingam illas destinet, ac deinceps id exemplum cum hac ipsa Epistola ad te in Hollandiam transmittat. Quòd si fortè etiam procuret, quae observationibus interseruntur describi, atque adeò quod satiùs erit, integram Epistolam, tum id erit mihi in lucro, ut causae tibi innotescant retardatarum literarum. Heinc quia velim, ut eadem vel plurima, vel etiam omnia tibi dicta existimes, haud ero hac vice prolixior.
Finio igitur apprecatus tibi & longos, & salubreis annos magno bonarum Artium bono. Addo salutem, quam exopto ut meo dicas nomine, & optimo Lansbergio, & amicis carissimis Golio, ac Beeckmanno. Vale.
Scribebam Tanarone oppido Diniensis Dioeceseos, Eidibus Augusti M.DC.XXXIII.  
[ *)  Le opere XV, p. 24-25.  N. is Froidmont, de schrijver van Ant-Aristarchus, Antw. 1631.]
[ °)  Ook pas op 13 augustus verstuurd. Hortensius wordt er in genoemd en geprezen, zie hier.]
[ #)  Zie over Luillier de brief van Peiresc aan Hortensius, 23 jan. 1634, noot 2 van p. 221.]





M. Hortensius aan Pierre Gassendi
5 december 1633

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 417  (Ned.)



Clarissimo Viro Domino Petro Gassendo, S. P.
Non credas Clarissime, Doctissimeque Domine Gassende, quanto cum gaudio responsum tuum ad meas literas dissertationemque, acceperim non solùm ob metum quem habebam à longinquitate intervalli quo à nobis abes; sed praesertim ob ingenuum tuum & candidum animum; quo non indignè tulisti libertatem meam in discutiendo tuo scripto,

p. 418   (Ned.)
sed aequissimè accepisti; inque eius gratiam amplexus es sententiam probabiliorem circa varias controversias. Gratulor mihi non leviter conatus istos tibi placuisse; & in partem amicitiae tuae me admissum, quam tot ante votis exambivi, quum nondum Gassendo auditum erat Hortensij nomen. Sed & contra non accipio nimios istos titulos, quibus tu vicissim me summis aevi Viris non desinis accensere; qui vix ad primum lapidem in vasto hoc fame campo progressus; si non temerariè, saltem audacter satis, iudicio seculi hactenus ausus fui me committere.
Sic habe Doctissime Gassende, Tyronem esse me in scrutandis naturae mysteriis, & ut paucissimis annis (vix enim XXVIII. superavi) in contemplatione rerum versatum; ita abundè mecum ex animi sententia actum existimare, si modò per indefessos labores, per spreta vulgi nescientis ludibria, sic comparere contingat in choro eruditorum Virorum; ut tuus ille Mercurius comparuit in Sole, hoc est, ut vel minimam faciam umbram in magna luce. Quam putas igitur ad lectionem tuarum indignabar, quod tu summus Philosophus ita mea acceperis, ac si non latere ea, umbraeque subiici oporteat; sed sub oculis magnorum Virorum legi; & in media versare luce. Sanè affectui tribuere malo iudicium istud, quàm sic mihi adblandiri ut putem rem ita se habere, quia amicus censuit; & in posterum operam dare, ut magis magisque proficiens, is tandem dignè habear, quem me esse maturè nimis iudicasti.
  Circa aëriam sphaeram globis caelestibus circumiectam, gaudeo tibi aliter nunc videri: speroque si rem penitùs introspexeris, non tantam modò eius altitudinem, sed qualemcumque tandem inibi existentiam, saltem in Luna reiecturum: quod mihi hactenus suaserunt Phoenomena omnia & imprimis observationes per Telescopium. Ignium nocturnorum ampliationem rectè mecum agnoscis è Solis pendere oculis: & quid si eandem causam assignem omnimodae ampliationis Planetarum; cur quaeso Orbem aërium habeamus circumfundendum?
Nulla enim prorsus observatur proportio inter ipsum Planetae globum & molem radiosam circumfusam; quod vel ex Venere cornuta apparet. Et tamen si realis Orbis aërius lucens eis circumfunderetur, oporteret non solùm eum conspicuum esse; sed in diversis Planetis diversam servare proportionem: quia & si quantitatis est modicae in singulis, non tamen eiusdem est per omnes altitudinis. Atque econtra, videntur nudis oculis Planetae interdum aequè magni, qui si per Telescopium inspiciantur, differentiam diametrorum ostentant notabilem; quod arguit realem diametrorum apparentiam non eò usque iuvari ab aëria sphaera, donec in oculo ad eandem magnitudinem excrescant; sed id solùm dependere ab oculis; neque proportionem sphaerae aëriae ullam hinc concludi.
Exempli gratiâ Anno hoc 1633. mense Martio aliquandiu Venus iudicabatur nudis oculis maior Iove; cùm tamen diametrum vel tertia parte minorem per Telescopium obtineret. Si ergo auctio Veneris de nocte, contigisset ab aëre

418b   (Ned.)
ipsi circumfuso, fuisset ille eiusdem crassitudinis cum semidiametro globi Veneris, aliter enim Iovi non potuit aequari, quod utrique non credo te accepturum. Idem aliàs expertus in Venere & Mercurio, & si attenderis, deprehendes rem ita se habere.
  Methodum demonstrationis distantiae Solis à Terra, Viri optimi Domini Gaulterij, lubentissimè accepi: sed quod pace eius liceat, videtur nimis curiosa. Si enim semidiametros Solis & Lunae prout ex Terra spectantur, considerandas velit, Lansbergiumque minutula ista non debuisse negligere censeat; sciat, debere se nos priùs circa Solis, Lunae, umbraeque semidiametros ad ipsa scrupula secunda securos reddere, antequam demonstratio non tantum secùm discrepantiae vehat, quantum oriri potest, ex neglectu Lansbergiano. Quod quàm difficile sit praestare, sine dubio optimè novit. Sed tamen laudo eius industriam, & gaudeo quod tam candidè de Lansbergio, heu*) quendam meo sentiat, videoque apud Gallos vestros longè plus residere humanitatis, quàm apud Danos adversarios meos, qui nullis rationibus adhuc adduci potuere, ut videant Lansbergij Methodum esse verè Geometricam, Tychonis autem & Longomontani demonstrationem, Geometriae non consentire & in propria dedomena impingere.
Cùm Danos dico adversarios meos velim scias mihi nunc rem esse cùm quodam Bartholino, qui Apologiam edidit pro Tychone adversus praefationem meam in Commentationes Lansbergij de motu Terrae. Si non videris eum libellum, poteris Lutetiâ habere. Scio enim Dominum Mersennum legisse. Putidus est, & à tali homine profectus, qui Astronomiam illatis°) nimis manibus tractavit, quam ut intima eius Sacra inspexerit. Multus ibi ero contra diminutionem umbrae Terrae & Lunae in Eclipsibus symbool Zon & symbool Luna, ab aëre crasso, quam fingit in opere suo Longomontanus, item contra Lunaria Tychonis; contra stabilem eccentricitatem Solis, &c. speroque tuo & tui similium iudicio, partes Lansbergij measque pulchrè me sustentaturum.
Excerpta ex libro D. Galilaei valdè placuere. Utinam totum habere liceret? Non posset gratius opus incidere in meas manus. Velim scire ut ei res Romae successerit, & an liber non sit prohibitus. Si non sit, salvas res habent Copernicani. Willelmus noster Ianssonius Caesius elegantissimam construxit sphaeram ad mentem Copernici, quam si vel ipse Pontifex viderit, non poterit non amplexari. Brevi, ut puto, eam edet, & in Italiam, & ad Proceres Aulae Romanae destinabit.
Observationes tuas, quas Lutetiae iusseras describi, hactenus frustrà exspecto. Cuius culpa ibi tandiu haereant, equidem nescio: & nunc sollicitabo P. Mersennum ut missionis curam in se velit recipere. Si coniunctionem symbool Venus & symbool Luna 29. Octobris observâris, rogo observationem digneris communicare. Exspectabis vicissim quidlibet à me, etsi hoc anno pauca observavi ob impedimenta negotiorum, itinerum, & perpetua ferè nubila, quibus hac aestate, autumnoque fuimus divexati. Responsum tuum ad D. Mersennum destina, à quo facilè
[ *)  Lansbergen was overleden in dec. 1632.]
[ °)  Elders: "illotis manibus", zie Erasmus over Nederlandse spreekwoorden (1873), p. 37.]

p. 419   (Ned.)
post ad me mittetur. D. Vossius amicissimam tibi iussit dici salutem, literisque te salutabit, quàmprimum per occupationes, quibus nunc mirum in modum urgetur, licebit.
At ecce quod penè oblitus fueram. Si ulla tibi intercedat familiaritas cum illustrissimo Molino*) Patritio Veneto, quaeso meam dissertationem ei transmittere & me commenda, officium hoc quavis occasione posthac redempturum.
Idem de D. Galileo dictum puta. Quem equidem virum quanti aestimem dicere satis non possum. Si modò aliquam habeas occasionem, rogo te per amicitiam, ut cum hisce literis, dissertationem meam ei cures mittendam, quam credo te iam Lugduno aut Lutetiâ posse habere; quia missa sunt in Galliam non pauca exemplaria°). Quidquid expenderis pretij, aliâ occasione hîc libenter rependam. Totum committo tuae curae: si me hac in parte tua contigerit uti industriâ; ne dubita quin plura pro te praestare paratissimum sis inventurus
Tuum ad omnia paratum Martinum Hortensium. 
  Dabam Amstelodami Nonis Decembris anni 1633.
optimo Viro Domino Galterio licet ignoto, salutem à me dicito, & prospera omnia voveto.

[ *)  Dominico Molino, genoemd in Lettres de Peiresc, T. 4 (1893), p. 414, 419, 433, 463.]
[ °)  Gassendi stuurde een exemplaar naar Peiresc, en deze stuurde het door, Ibid. p. 427 en 428.]





M. Hortensius aan Wilhelm Schickard
10 januari 1634

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 3 (1945), p. 383, n. 2



... Vitra duo pro telescopio spero me tibi transmissurum, qualia in Germania non facile reperies; jam nunc adfui artifici et jussi convexum praeparare ...





Nic.-Cl. Fabri de Peiresc aan M. Hortensius
23 januari 1634

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4 (1953), p. 220  (Ned.)

Carpentras, Bibl. d'Inguimbert, ms 1874, fol. 27recto et verso*). - Copie ...



    Monsieur,
  L'honnesteté de Monsr Gassend et la particulliere affection qu'il me porte, ont faict qu'il m'a voulu favoriser de la communication de la lettre que vous luy avez escripte despuis peu 2) sur le subjet de la methode du Sr Gauthier 3), pour les supplements de la demonstration des distances d'entre la Terre et le Soleil, parce que c'estoit pour l'amour de moy que ledit Sr Gauthier avoit prins la peyne de rediger par escript ce qu'il en avoit observé, ung peu plus au long qu'il ne l'avoit cotté dans son Ptolomée, longtemps y a, et despuis dans l'examplaire qu'il eut de l'Uranométrie du Sr Lansbergius 4), à qui j'avois volleu en envoyer les sentimens dudit Sr Gauthier 5). Mais Mr Gassendy nous estant venu voir icy, je suis bien aise qu'il en deschargeast sur vous, puisque vous estiez comme l'oreille(?) de ce venerable vieillard et que vous n'ayez peine(?) estre tant de ses amis.
  A ceste heure j'ay esté bien aise de veoir que ceste industrie ne vous ayt pas esté moingz agreable que la candeur et franchyse de nostre nation à venerer la vertu partout où elle paroist; et vous advoue ingenument qu'il seroit à desirer, comme vous dictes, que les dimansions de cez astres et de ces umbres se puissent demonstrer jusques aux moindres scrupules, comme le temps en pourroit ouvrir les moyens plus propres que l'on ne les a eus jusques à present. Mais ce pandant il semble tousjours très bon de n'y rien negliger de tout ce que l'industrie humaine y a peu querir de cognoissance, ne se pouvant jamais employer trop de precaution; et en ces matieres-là, dont les moindres obmissions emportent des consequances immenses pour <la> grandeur.
  Or ayant veu la peine où vous estez de voir le libvre du Sr Galilei 6), qui a tant faict de bruit, et ledit Sr Gassend m'ayant tesmoigné le regret où il estoit

[ *)  Bibliothèque Inguimbertine (zie ook n.5 en p. 222, n.3), Ms. 1874, Fol 26: 2 voor Hortensius, 22 en 24 jan. 1634; Fol. 27 wordt niet genoemd.]
1)  Sur lui cf. ci-avant p. 152 [Gassendi aan Peiresc, 21 juli 1629].
2)  Il s'agit de la lettre de Hortensius à Gassend datée d'Amsterdam le 5 décembre 1633 (Paris, Bibl. nat., f. lat. 1637, fol. 86recto et verso ou Gassendi Opera, t. VI (Lugd., 1658), pp. 417-419).
3)  Joseph Gauthier ou Gaultier, né à Rians en 1564, embrassa l'état ecclésiastique, mais fut aussi un astronome renommé, étant le maître de Morin, de Wendelin, de Ismael Boulliaud et même de Gassend. Il mourut à Aix en 1647.
4)  Pour cet ouvrage de Philippe Lansbergen, cf. t. III, p. 206, n. 2.
5)  On trouve le discours autographe de Gaultier à Peiresc pour servir de supplément à la démonstration du Ptolemée au 15e chapitre de son Ve Livre de l'Almageste, et à celles de Philippe Lansbergius en son Uranometrie, à Carpentras, Bibl. d'Inguimbert, ms 1832, fol. 297 svv. Cf. d'ailleurs ci-dessus p. 217.
6)  Le Dialogo de 1632. On a vû (ci-avant p. 215-216) que Beeckman avait déjà demandé un exemplaire à Mersenne. Hortensius s'était adressé à Gassend par sa lettre du 5 décembre 1633, déjà citée.

p. 221  (Ned.)
de n'en avoir un à vous envoyer 1), puisqu'il me faisoit l'adresse de la responce qu'il vous envoye pour la vous faire tenir par la voye de Paris de Mr Lhuilier 2) et du bon Pere Mercene, je me suis disposé d'accompagner sa lettre 3) du livre que vous desirez, que je vous supplie rentenir d'aussy bonne part que de bon coeur je le vous envoye. Et me trouvant par mesme moien obligé de vous escripre, j'ai esté bien ayse de la rencontre de cestte occasion de vous offrir mon service, dont je vous prie disposer librement en tout ce que pouvez me juger à propos à vous en donner de meilleures preuves.
  Lansbergius que nous n'avions pas sceu vous et nous estre ravy, dont je plains infiniment la perte pour le public et pour l'amour de vous 4).
  J'avois desja veu, plus de dix ans y a, une sphere sellon le sisteme de Copernicus, de l'edition qui s'en estoit faicte en vos quartiers plus de dix ans y a, et fort bien montée; mais il y avoit certainement quelque chose à dire 5). C'est pourquoy nous attendrons en bonne devotion celle que vous dictes avoir esté tout de nouveau mise au jour par le Sr Jansonius 6), puisqu'elle est reduitte à telle perffection que vous estimez qu'elle puisse donner de la satisfaction à cez Messieurs d'Italie, qui ont le goust si delicat et qui sont en sy grande deffiance de ce costé-là 7).
  Quant au pauvre Galilee, vous n'aurez que trop tost veu la sentance de condempnation de son livre et de sa proposition 8), puisqu'on l'a imprimee jusques dans Paris 9), au grand regret de beaucoup de gens d'honneur. Les dernieres nouvelles que j'en eus 10), portoient qu'il estoit encore chez l'archevesque de Sienne, fort honorablement logé en chambre richement tapissee et fort bien traicté; et luy donnoit-on esperance de pouvoir bientost avoir permission de se retirer en une sienne maison prez de Florence 11); qu'il faisoit ce pendant imprimer quelques

1)  Sur l'exemplaire reçu par Gassend, cf. ci-dessus p. 215, n. 10. Depuis le début d'août 1632 la vente était suspendue et on avait interdit Galilée de ne distribuer aucun exemplaire.
2)  François Luillier, riche avocat érudit à Paris qui avait accompagné Gassend pendant son voyage dans les Pays-Bas en 1629. Il était aussi un des correspondants de Peiresc.
3)  Cette lettre de Gassend à Hortensius datée de Digne, le 29 janvier 1634, est reproduite dans ses Opera, t. VI (1658), pp. 67-68.
4)  Lansbergen était mort dès la fin de 1632 (cf. ci-avant p. 216).
5)  Sur un tel instrument que Peiresc possédait, cf. ci-avant p. 153.
6)  Ces sphères nouvelles de Willem Jansz. Blaeu étaient déjà annoncées par Gassend dans sa lettre à Peiresc du 21 juillet 1629 (ci-avant p. 153). Hortensius aussi en avait parlé dans sa lettre à Gassend du 5 décembre 1633 (Gassendi Opera, t. VI (1658, p. 417).
7)  De telles sphères célestes ('bellissima') étaient arrivées à Venise en 1636 (Le Opere di Galileo Galilei, ed. naz., vol. XVI (1905), pp. 411, 437, 440, 442 et 446) et aussi à Rome, où un exemplaire avait été offert au cardinal Barberin (ibid., pp. 425 et 427) [fragm.].
8)  La sentence était reproduite dans la Gazette du mois de décembre 1633, publiée par Renaudot (Recueil des Gazettes, Nouvelles et Relations de toute l'année 1633 [1634], no 122, p. 531).
9)  Le Nonce de Cologne dans les Pays Rhénans et la Basse-Allemagne avait publié une Notification de la condamnation de Galilee, datée de Liège le 20 septembre 1633. Descartes en avait donné un extrait dans sa lettre à Mersenne du 14 août 1634.
10)  Les nouvelles suivantes étaient apportées à Peiresc par Marc-Antoine Gérard de St Amant qui avait visité Galilee à Sienne et qui, à son retour de Rome, séjourna, le 14 décembre 1633, chez Peiresc avant se rendre à Paris (Lettres de Peiresc, t. IV (1893), pp. 390 et 392).
11)  Tout le monde sait qu'il s'agit du 'Il gioiello' à Arcetri.

p. 222  (Ned.)
epistres escrittes d'une sienne fille religieuse 1) et à aulcuns de ses amys. Si j'en apprens aultre chose que j'estime digne de vostre cognoissance, je vous en feray part tres vollontiers, et vous supplie de faire estat de moy, comme,
Monsieur,    
  A Aix,
ce 23 janvier 1634.
de vostre tres humble et tres affectionné serviteur,
De Peiresc    

Si vous voyez Mr De Saulmaise 2), je vous prie de luy faire mes bien humbles recommandations.

Le livre estant de trop de volume pour la poste, je l'ay reservé à un de mes amys qui va à Paris 3). Et ce pendant j'ay creu que vous ne seriez pas marry d'en avoir l'advis à l'avance, et en ay tiré ceste lettre pour la joindre à celle de Mr Gassend 4).

1)  Cette fille de main gauche, appelée Virginie, née à Padoue en 1600, avait prononcé ses voeux en 1616 en prenant le nom de Maria Celeste. Les lettres de Galilée à cette fille sont perdues; celles de la religieuse furent publiées le premier par A. Favaro, Galileo Galilei e suor Maria Celeste (Firenze, 1891).
2)  Claude Saumaise (Salmasius), né à Semur le 15 avril 1588. Le célèbre érudit était nommé professeur à Leyde en 1631, où il succéda au non moins célèbre Joseph Scaliger.
3)  Les quatre lignes présentes sont écrites en marge. Dans le recueil cité, notre document est suivi de la copie d'un billet de sept lignes daté du 24 janvier relatant à peu près les mêmes choses que le post-scriptum présent. En effet Peiresc semble avoir dû différer l'envoi du livre quelque temps. Hortensius le réclama encore le 2 juin 1634 dans une lettre à Peiresc (Paris, Bibl. nat. f., fr. 9544, fol. 136recto ou Le Opere di Galileo Galilei, ed. naz., t. XX (1909), pp. 579-580) et dans une autre à Gassend (ibid., f. lat. 1637, fol. 50verso ou Gassendi Opera, t. VI (1658), p. 423. Il ne le reçut que dans l'été de 1634. A sa lettre à Gassend du 5 décembre 1633, déjà citée (cf. plus haut p. 220, n. 2), Hortensius avait d'ailleurs ajouté un exemplaire de sa Diss. de Mercurio in Sole viso et une lettre pour Galilée. Ceci peut expliquer que celui-ci fit expédier de Livourne, en mai 1634, un second exemplaire du Dialogo que Hortensius reçut vers la même époque que celui de Peiresc, comme nous l'avons déjà remarqué (t. III, p. 356, n. 1). Cf. aussi la lettre de Hortensius à Gassend du 15 septembre 1634 (Gassendi Opera, t. VI (1658), p. 425b) et ci-après p. 224.
4)  Lettre datée du 29 janvier 1634. Cf. ci-dessus p. 221, n. 3.





Pierre Gassendi aan M. Hortensius
29 januari 1634

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 67  (Ned.)



Viro & Praeclaro, & summè Amico Martino Hortensio
Delfensi, eximio Mathematico
Petrus Gassendus S.

  Breviter respondeo, Praeclare Hortensi, ut citò respondeam. Nempe occasionem nanciscor destinandi Aquas-Sextias ad nostrum Fabricium tum quod Exemplum Dissertationis, tum quas voluisti literas ad Galileum transmitti. Nec verò agere id possum, quin scribens simul Parisios, schedam hanc ad te, illinc dirigendam, adiiciam. Hoc solùm autem velim, ut scias me & accepisse, & gratas habuisse postremas tuas literas; ac praesertim quia cognovi meas tibi non displicuisse.
Doleo Exemplum literarum, quas simul eodem mense Augusto ad Schickardum dederam, nondum pervenisse ad te; sed Luillerij mei ea non est culpa. Illicò enim id fuit peractum, & Mersenno nostro ab illo commissum; sed quae est viri bonitas nimia, ipsum credidit nescio cui videndum; ac deinceps recuperare quam citò voluisset, non potuit. Opinor autem ex quo praesertim literas tuas habuerit, incubuisse illum seriò ut tuis meisque votis fieret satis.
Caeterùm evenit ante septem dies, ut occasione symbool Mercurius tum mense Octobri, tum nuper abs me observati, literas alias observationum similiter plenissimas dederim ad eundem Schickardum*). Scripsi verò simul Parisios, ut describeretur illarum exemplum, cuius tibi statim copia fieret, nec pari modo distraheretur. Atque id quidem rursùm procuro; non quòd eximium aliquid inter observata agniturus sis; sed quia non possum alia ratione meum erga te affectum testari. Una me res securum facit, quòd bona semper fide ago, dum ago quidquid pro otij, loci, organorum conditione licet.
Quod desideras praesertim videre, si quid de Coniunctione illa symbool Venus & symbool Mercurius ante sesqui-annum°) observaverim; scito nisi fortè ad te exemplum illud prius perveniat, descriptam exstare meam observationem in quadam Epistola#) ad Ianssonium vestratem illum celebrem Typhographum scripta, duobus mensibus ex quo fuit peracta. Nempe literas detulit ad illum, qui ad vos transivit laudatus Salmasius. Poteris itaque ex ipso observationem repetere; neque illam modò, sed & plureis alias, nostri potissimum Valesij, quas hortante nobili Grotio cum illo tum communicavi.
Accepi iam esse in itinere quod ad me Parisiis mittitur Exemplum Lansbergianae Apologiae+). Per-quàm lubenter legam illam, etsi amicos impetat; quippe viros ita complector, ut ad opiniones illorum non tenear. Rescivi quoque ipsos sese ad respondendum accingere: Utinam sic res utrumque agatur, ut de moderatione non minùs, quàm de re ipsa certetur.

[ *)  Zie Gassendi aan Schickard, 13 jan. 1634, p. 66 en T. 4, p. 157-160, 164-170.]
[ °)  Hortensius vroeg naar de conjunctie van Venus en de Maan van 29 okt. 1633; die van Venus en Mercurius (31 juli 1632) wordt besproken in zijn Dissertatio, p. 90-93.]
[ #)  Gassendi aan Blaeu, 1 okt. 1632, p. 52 (zie ook T. 4, p. 105).  Grotius aan Gassendi, 12 april 1632, p. 406.]
[ +)  Jac. Lansbergen, Apologia pro commentationibus Philippi Lansbergii in motum terrae, Midd. 1633.]

p. 68   (Ned.)
Indignum est quippe sapientibus viris divexare se mutuò probris, & scommatibus: Ac dum testantur se suscepisse Veritatis patrocinium Animi imbecillitatem, impotentiámque sui testari. Cognoscam etiam perlubenter quid tu Bartholino opposueris. Non vidi quidem eius librum, sed fore spero ut ex tuo, genium, ingeniúmque illius agnoscam. Et fortè tu quidem Tychonem minutulè interdum carpsisti; verùm ipse quoque laetari deberet si redivivus sisteretur, plurimarum rerum abs te monitus, ad quas satis non attendisset. Cura proinde, mi Hortensi, ut quidquid sit de Bartholino, qui, qualis vir sit, ignoro, Tychoni saltem suus honor, quàm poterit magnus semper relinquatur. Atlas profectò ille fuit, ipsúmque grata recordatione Posteri omnes prosequentur. Quamobrem danda opera est, ne in illum sic invehare, ut nomen exinde commacules tuum.
Deceptus fuerit aliquoties; at quanta dignum commendatione, attigisse illum, eam praecisionem, quàm Maiores nunquam sperârant, & tot quidem tantísque impensis, vigiliis, laboribus; ut taceam quàm arduum, ac lubricum sit observandi negotium, & quàm sit facilius hac in re praecipuè aliena reprehendere, quàm meliora ex se praestare. Hoc, ut amicum sincerum decet, ac in aurem dictum volo. Addo fore, ut experiaris nihil decessisse ex tuo instituto, cùm de viro semper loquutus venerabundo affectu fueris; imò tantò maius accessisse pondus, quantò scripsisse videberis amore solo Veritatis. Agnosces etiam non modò fore, ut minuatur invidia (quae nobis denique quid prodest?) sed foeliciùs etiam retractare possis materiam eandem, si aliquando fortè lubuerit, ac praeterea honorem tibi conciliabis quam-maximum propter specimen indolis plenissimae summi candoris.
Quod ego semper aërem quemdam Caelestibus globis circumfusum habeam, non demonstratione, aut ullo effectu sensibili persuadeor; sed coniecturâ dumtaxat ducor ex similitudine cum Terreno globo. Hinc illum non amplius tantum facio, ex quo Astrorum species succrescat; tantum dumtaxat habeo, cuiusque globi proportione, quantus est hic noster respectu Telluris. Nimiùm absumus, ut experimento manifestare id valeam, sed nemo etiam, quantum opinor, rem secus habere ostendat. Pares in causa sumus cum illis, qui ex Marte, aut Venere de Terra ratiocinarentur.
Profectò verò si facies symbool Luna probabilem facit analogiam cum nostris hisce Elementis Marium, & Continentium; quid ni capiamus praeter varias generationes, complurésque, in tota Lunae superficie; tot exhalari circum vapores, ex quibus Sphaera circumvestiens huic aëri nostro similis texatur. Taceo fortassis aliquam desumi posse coniecturam ex eo quòd etiam Telescopio margo Lunae extimus unitissimus appareat; quòd inaequalitates convallium &

68b   (Ned.)
montium (tametsi in tanta distantia successivè positae, minùs observabiles) compliantur ipso aëre amplissimo tractu ad oras diffuso. Sed haec dicenda pluribus, quàm praesens scribendi occasio patiatur. Prolixior, quàm sperâram fui; nescio an lucro id deputandum. Saluto semper eosdem Amicos, ac praeterea optimum Vossium, cum praeclara familia. Vale.
Scribebam Diniae IV. Kalendas Februarij, M. DC. XXXIV.





M. Hortensius aan Pierre Gassendi
2 juni 1634

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 422  (Ned.)



Viro Clarissimo ac Doctissimo Domino
Petro Gassendo,
Theologo Doctori, Ecclesiae Cathedralis Diniensis Canonico,
Mathematico peritissimo & Celeberrimo,
Martinus Hortensius S. D.
Vir Clarissime,
titelpagina   Etsi quartus abeat mensis quod ad postremas tuas non respondi; non desij tamen interea memoriam tui apud animum meum recolere, quoties aut Diniam tuam cogitavi, aut communia studia, quae scribendo, observando ac disputando non cessas iuvare ac promovere. Dabis veniam morae in tot meis occupationibus. Reliqui Leidam & contuli me Amstelodamum, spe docendi aliquando publicè Mathemata. Id tandem obtinui & impetravi circa Kal. Maias orationemque habui qualem hîc vides; quam quia in praesentia aliud munus non erat ad manus, visum fuit literis dare comitem. Nunc quotidie doceo elementa Astronomica in satis magno Auditorum numero: à quibus ob rationes quasdam fuit inchoandum.
Sed Urania mea mirum in modum iacet. Ex eo enim tempore quo Amstelodamum veni, parcissimè Caelum inspexi. Quod insuper ne huic calamitati quidquam deesset, pessimae & aterrimae nubes obtexere in Eclipsi Lunae nupera, adeò ut nihil sit visum aut observatum. D. Schichardus observavit satis egregiè. Quid tu praestiteris cum voluptate ex te intelligam. Visi sunt non ita pridem Leida Parelij quales erant Romani quos descripsisti: sed nondum contigit introspicere delineationem*). Ubi nactus ero communicare non intermittam.
Totus nunc sum in observanda diametro Solis (quia alia non possum) per foramina, in canali 18. pedum, & clausa atque insuper obscurissima ob nigros parietes camera: ut videam unde habeat ortum paradoxum illud Scheinerianum, quod est in volumine de maculis, pag. 573°). facit vir iste diametrum Solis scrupulis 42. 47. 52. aut 56. &c. quod nec verum est, neque Eclipsibus consentaneum. Et tamen eum sic observasse nullus dubitat, ob candorem quem videtur in omnibus suis experimentis prae se ferre. Meditor eius rei accuratam excussionem, & habebis brevi (quod tamen tibi dictum sit) tractatum de diametro Solis.
Occasionem habeo ex scripto Bartholini, cui responsum opposui in capite illo quod agit de diametris Luminarium. Ibi enim velim nolim

Phaenomenum 1634, die ultimo aprilis[ *)  De tekening is nog in Leiden, zie 'Codices Hugeniani' HUG 31, fol. 89v, met op 89r: "Phaenomenum spectatum Lugd. Batav. Anno Christi MD.C.XXXIV. die ultimo Aprilis circa horam XI et XII." en Oeuvres complètes de Christiaan Huygens, T. 17, p. 467.
Gassendi's tekening van het verschijnsel te Rome (1629) in: Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4, p. 150.]

[ °)  Rosa Ursina (1630); tabel op p. 575.]

p. 423   (Ned.)
diametrum Solis per canalem à Tychone observatam obtrudi tanquam legitimam. Cuius contrarium adeò clarum reddam ac ipse est Sol. Quod autem scribis ut Tychoni quantum possum relinquam suam honorem; pro eo gratias ago maximas. Nec dubitare te volo quin sim abundè praestiturus quod sentis. Nam non Tychonem tantum humanissimè, sed & ipsum adversarium quàm modestissimè tractabo: & soli veritati litabo. Quaeque probabili non Mathematicâ consequentiâ deducam, non prosequar amplius quàm per se possint ferre. Interim non negares ipse, si vidisses Bartholini scriptum asperius eum commeruisse puniri ob summam virulentiam.
Quod addis fore ut imminuatur invidia; id sanè nisi ex natura mea altercationum essem fugientissimus, non multùm apud me valeret. Quid enim? invidiam placare parem virtute, (veritate) relicta?*) Absit, quae minutule in Tychone ante carpsi, non fuere nimia, aut si fuere, do ardori scribendi & aetati iuvenili, ac velim omissa. Quod & in scripto meo non dissimulabo. Sed quae iure in Tychonicis reprehendi, non omittam defendere; ne nimium insolescant Dani isti, & ubi quidlibet effutierint, triumphum canant ante victoriam; & futilissimis nugis eruditis omnibus putent esse satisfactum. Verùm de his satis ad rem.
  Observationes tuas perquam locupletes, tandem accepi. Multae sunt quae egregiè meo & Schichardi instituto inservient. Hoc unum malè me habet quod Sextante acceptae non fuerint, sed Radio. A quo instrumento, licet exactissimo, certitudinem eam expectari non posse, quae in caelestibus requiritur mecum non ignoras. Eclipses sunt egregiae, & dignae, quae eant in saecula. Quod & futurum non dubito, vel me auctore. Quas enim digniores grates referam pro tam liberali communicatione?
De Aëre globis Planetarum circumfuso, video inter nos nondum convenire. De Lunari (quem ex limbo Lunae aequabili urges) sum certissimus non dari. Quod adeò apertè possem tibi ostendere si praesens essem, ut statim & persuaderem. Imprimis in partibus Lunae lucidis nullos esse vapores, nullamve circumfusam sphaeram aëriam, imò ne in maculis quidem (ubi credo te praecipuè eam admittere) invictis doceo argumentis. Quae hic brevitatis causâ nunc non attingo.
Apologiam Lansbergij sine dubio accepisti. Avidè legam quid opposuerit Dn. Morinus, Fromondus respondit salibus & risu°), aut si malis dici scommatibus. A quibus vellem & Lansbergium abstinuisse. At Fromondi argumenta mihi non satisfaciunt ut nec Morini, nisi iam aliquid adferat solidius. Editum est interea aliud quoddam scriptum cuiusdam Scoti Peripatetici [Ross], contra motum Terrae satis amarulentum: sed illud nondum vidi.
Literas quas ad Ianssonium aliquando dederas legi, & offendi symbool conjunctie symbool Mercurius & symbool Venus anni 1632. à te observatam. Verùm eam non desiderabam videre. Nam ipse quoque ut in dissertatione habes, observavi. At symbool conjunctie symbool Venus & symbool Luna quae fuit 29. Octobris anni 1633. scire volebam an

[ *)  Horatius, Sermones II. 3, 13: "invidiam placare paras virtute relicta".]
[ °)  Zie Libert Froidmont, Vesta, sive Ant-Aristarchi vindex (Antv. 1634), 'Ad Lectorem': "Homines quidam laevi & imaginatione nimis leves, credunt se duplici rapidissimo motu, cum universo terrarum Orbe, singulis horis per milliaria Germ. fermè mille volare ... Et quamquam haec risu fortasse potiùs revincenda erant, ne gravitate adorarentur {Tertul.} ..." — Tertullianus, 'Adversus Valentinianos', cap. VI: "Si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. Multa sic digna sunt revinci ne gravitate adornentur".]

423b   (Ned.)
observaveris. Si non, quaeso significa: sin verò adde processus & modum observandi. Exemplar libri Galilaei, quod Vir praestantissimus Fabricius Lugduno ad me curaverat deferri, proh dolor! nondum accepi. Mercatores enim ad quos missae erant sarcinae quibus liber fuit insertus, inter se discordes facti sunt. Adeò ut merces omnes adhuc haereant Parisiis, aut fortè iam distractae sint, liberque intercederit. Si immediatè missus fuisset ad P. Mersennum, ut is datâ occasione ad me destinaret; iam cum observationibus tuis habuissem. Verùm cùm id factum non sit, rogo te ut si ullis mediis per te aut D. Fabricium efficere queas ut scribatur Parisios ad Mercatores, quibus erat missus, id quamprimum fiat, ne perdatur, sed detur P. Mersenno, nomina Mercatorum si memini erant Monsieur du Gal, & Monsieur Valmalette. Ipse nunc ad Mersennum scribo, ut inquirat si potest ubi liber haereat, sin minùs, ut aliud exemplar datâ occasione mihi comparet. Si ad D. Fabricium scribas, roga eum meo nomine, ut Latinè potiusquàm Gallicè rescribat, quia idioma vestrum non satis percipio, neque Gallicè possum respondere*).
An literae meae quas aliàs ad Galilaeum dedi, pervenerunt salvae in eius manus, vix credo, ex quo incarceratum audio, fac scias sodes, quid ab eo habueris responsi. Rescriptum meum ad Bartholinum defectu chartae nondum imprimitur, sed spero quamprimùm imprimendum, & futuris nundinis compariturum Francofurti.
Nova alia non habeo quae sint alicuius momenti. Itaque finem facio, & Deo Opt. Max. te animitùs commendo. Vale Optime, atque integerrime D. Gassende, & me, ut soles ama.
Datum Amstelodami Postrid. Kal. Iunias 1634.
  Salutat te amanter D. Vossius, ego D. Galterium, & Valesium tuos intimos, nec minùs meos vel tui causâ.

[ *)  Zie hieronder Hortensius aan Peiresc, dezelfde dag (2 juni 1634), in het Latijn — met de naam Mavalletti i.p.v. Valmalette.]





M. Hortensius aan Nic.-Cl. Fabri de Peiresc
2 juni 1634

Le opere di Galileo Galilei, XX (1939), p. 579  (Ned.)



Viro amplissimo, doctissimo, spectatissimo, honoratissimo,
D. Nicolai Fabricio, Petrisci Toparchae,
necnon et Consiliario in Parlamento Aquensi dignissimo,
M. Hortensius S. D.
    Vir Amplissime,
  Binas ante aliquot menses a Dignitate Vestra accepi literas, humanitate ac benevolentia plenissimas, e quibus intellexi non tantum nostra aliqua etiam levia apud D. V. in pretio esse, verum eo affectus erga me processisse D. V. ut et librum Galilaei, quem tantopere videre desidero, censuerit ad me transmittendum. Quod sane officium tanti aestimo, ut verear ne longe impar sim referendae gratiae quae D. V. debetur, etiam tum cum extremam operam dedero, ne non referam quam maximam. Coeterum, quae mea fuit infelicitas, librum istum hactenus non vidi: ne quidem nuperrime cum Reverendus P. Mersennus ad me misit Thesaurum observationum praestantissimi D, Gassendi. Ubi haereat, aut quodnam expertus sit fatum, incertus sum. Lugdunensis iste Mons.r De Rossi (4), cui in mandatis dederat D. V. ut librum mitteret Parisios, scripsit se imposuisse cuidam sarcinae plenae bysso, destinatae ad mercatores Mons.r Du Gal, et Mons.r Mavalletti, ac postea transmittendae Amstelodamum ad Martinum Nujts mercatorem. Tres menses abierunt

(4)  Cfr. no. 2681 [Peiresc aan Gassendi, 6-10 sept. 1633].

p. 580  (Ned.)
ex quo literas eius accepi. Nunc vero, ubi Nujtium istum rogo nunquid Parisiis sarcinam istam acceperit, negat se accepisse, additque ortam esse contentionem inter se et Mons.r Du Gal; eoque non transmittendam Amstelodamum. Ita dubius haereo quid factum sit libro, perieritne, an vero Parisiis adhuc lateat. Si D. V. tantum pro me dignetur laboris suscipere, scribendo aut Lugdunum aut Parisios, ut si exemplar adhuc salvum sit, detur P. Mersenno, facile post perveniet ad meas manus. Nam si modo destinatum fuisset ad P. Mersennum, pulchra nuper occasione oblata, habuissem intactum. Interim agnosco D. V. amorem erga me, et gratias habeo summas, paratus D. V. in omni casu inservire, et satisfacere pro re tantis meritis quibus me D. V. sibi devinxit.
  Nova hic vix aliqua sunt: nisi quod Fromondus rescripserit ad Apologiam Iac. Lansbergii (1); et alius quidam Scotus integrum quoque librum publicaverit contra motum terras (2), quem nondum vidi.
  Sphaerae Copernici Jansonianae in lucem exituriunt (sic), cum explicatione usus in doctrina primi mobilis. Ex meo quoque calamo quamprimum spero proditurum tractatum astronomicum contra quendam Bartholinum et Longomontanum: impressum dudum fuisset, nisi nos detinuisset defectus chartae, qui hic est intolerabilis. Multa habebit, optica, et astronomica, iucundissima.
  Doceo nunc publice Amsterdami, quod ex hac oratione (3) videre poteris, quam addere volui, ut D. V. haberet gratitudinis meae, si non dignum satis, saltem certissimum et sincerum testimonium.
  Vale, Vir amplissime ac consultissime, et me ama.
    Amstelodami, 2 Junii M DC XXXIV.

(1)  Cfr. ... no. 2669  [Jac. Lansbergen, Apologia pro commentationibus Philippi Lansbergii in motum terrae, Midd. 1633;  Libert Froidmont, Vesta, sive Ant-Aristarchi vindex, Antv. 1634].
(2)  Alexander Ross, Commentum de terrae motu circulari, duobus libris refutatum, quorum prior Lansbergii, posterior Carpentarii, argumenta vel nugamenta potius refellit, Lond. 1634.
(3)  Oratio de dignitate et utilitate Matheseos, Amst. 1634.





M. Hortensius aan Pierre Gassendi
15 september 1634

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 424  (Ned.)



Viro Clarissimo ac Doctissimo Domino
Petro Gassendo,
S. Theologiae Doctori, Philosopho ac
Mathematico Celeberrimo,
Martinus Hortensius S. D.
Vir Clarissime,
  Accepi tandem exemplar libri Galilei, quod Vir amplissimus D. Fabricius gratiosè ad me curaverat deferri; si & tu litteras

p. 425   (Ned.)
orationemque quam ad te iam ante tres menses per P. Mersennum destinavi, erit cur mihi gratuler. Nescio enim quid mali suspicer ex longa illa tua mora, qua hactenus Responsi nihil accipio. Ages autem meo nomine gratias Viro isti Eminentissimo pro munere suo, & officia omnia ipsi à me promittes; quandoquidem impensè eum observo, ob tenorem erga litteras & litteratos omnes, tum praecipuè erga me nihil tale promeritum. Scripsi quoque illi tum temporis prolixè, & gratias abundè egi, sed quia librum nondum acceperam, non potui ex animi sententia gratitudinem testari. Nunc autem non vacat, sed differam in meliorem occasionem. Audi quid mediter.
Scriptum quod molior de diametro Solis, decrevi D. Fabricio offerre. Gratum feceris si conditionem & statum viri, nec non merita erga Regem & cives suos, tum & propensionem in studia, praesertim Mathematica, significaveris; quo tanto maiore cum gratia dedicationem instituam, & favorem eius erga me recognoscam. Video nonnullos ex vestris opera sua ei obtulisse*), sed minus illi scribunt quàm quod mihi satisfaciat. Itaque rogo ut per te certior fiam, quid potissimum dicendum censeas; quo & intra modum encomij consistam, & alios quàm minimum offendam.
  Vidi nuper itinerarium Anglicum versus fretum Hudsonis & terram laboratoris°) in America Boreali, in quo erant observata aliqua circa tempestates anni, Refractiones Solis, variationem acus Magneticae, & similia, non contemnenda. Dux navis Mathematum fuit satis peritus, & habuit copiosam supellectilem instrumentorum librorumque Mathematicorum. Liber Anglicè conscriptus erat, alioquin habuisses aliquot excerpta, quae ubi à studioso quodam meo amico conversa fuerint in Latinam linguam, ad te mittere non destinam.
Obtinui etiam observationes quasdam Eclipsium symbool Zon ac symbool Luna pro Domino Schichardo, institutas Oxonij Angliae, à Viro doctissimo Iohanne Bainbridge M. D. & Astronomiae Professore in Academia Oxoniensi. Eas non potui non tibi communicare quum sciam te curiosum esse talium, & fortè omnes illas Eclipses eodem tempore observasse. Si tempus mihi esset, multa observata Metereologica tibi impertire possem, de Iridibus, Halonibus, tempestatibus, & similibus, quae quondam Leydae, in fervore studij Mathematici in privatum usum curiosissimè sectatus fui. Scio te non minorem curam habere talium apparentiarum, quam ipsarum observationum caelestium. Et ego olim nescio quo indefatigabili studio huiusmodi speculationibus incubui; quum defectu instrumentorum non poteram observare ipsa Sidera. Nunc autem ita urgeor aliis negotiis ut eas nequeam describere, amplius etiam continuare, postquam docendi munere fatigor, & alia meditor ad Astronomiam aut Opticam facientia. Excusabis ergo me, si affectum non deducam in effectum; & eâ promptitudine tibi mea non rependam, quâ tu tua nuper primus obtulisti.

[ *)  B.v. Samuel Petit, Eclogae chronicae, Par. 1632.]
[ °)  Zie deze naam in Ph. Cluverius, Introductionis in universam geographiam ... Libri VI, Leiden 1629, p. 345 (Spaans: labrador - werker).  Het zal gaan om William Baffin van wie 3 stukken staan in Hakluytus posthumus, part 3 (over 'refraction': p. 720, txt). Zie ook Encyclopaedia Londinensis, vol. 17 (1820), p. 178b.]

425b   (Ned.)
Quandocumque ad D. Galilaeum scripturus es, fac quaeso mentionem mei affectus quo virum colo, & gratitudinem meam significa pro munere quod non ita dudum ad me dedit è portu Liburnensi, per Consulem nostrae nationis ibi degentem*). Quia enim illud accepi sine litteris, & suspicor tutò non licere ei ad me aliosque scribere, ego quoque vicissim ad ipsum aliquas iam dare, quae studia nostra & opinionem damnatum (quod tamen unicè vellem) redoleant, ausus minimè fui. Eam rem totam committo tuae prudentiae, & te studiáque tua Deo Opt. Max. ex animo meo, ac voto tuo, commendo.
Vale, mi Gassende, & Hortensium tuum, quod facis, semper ama. Salutem dic Viris praestantissimis, D. Valesio & Galterio.
Dabam Amstelodami die 15. Septembris 1634.
  Ne hoc omittam; conficitur iam Sextans 7. pedum in radio pro D. Caesio & in meum usum. Per eum hac hyeme spero observationes egregias me obtenturum. Sed si publicè aliquando dignentur mihi succurrere nostri Consules, ne dubita quin magna praestituri simus, & instrumentis nostris superaturi ipsum Tychonem. Iterùm Vale.

[ *)  Le opere XVI, p. 90, 100: Gillio Reynier Cons.]


Eclipses Solis observatae Oxonij in Anglia
1630. die Maij 31. vel Iunij 10.
I.
  Initium fuit alto Sole 18. grad. 20. min. Finis 3. grad. 7. min. post meridiem.
Anno 1633. die Martij 29. vel 8. Aprilis.
II.
  Initium fuit alto Sole 31. grad. 10. min. paulò ante Finem 14 grad. 55. min. post meridiem.
Eclipses Lunae ibidem observatae
Anno 1628. die Ianuarij 10. vel 20.
I.
  Mox post Initium alta Luna margine superiore 29. grad. 55. min. Initium morae 37. grad. 27. min. Finis morae 32. grad. 29. min. alto Regulo, & Finis Eclipsis 40. grad. 16. min.
Anno 1631. die Octobris 29. vel 8. Novembris.
II.
  Initium Eclipseos alto Aldebaran 28. grad. 50. min. Finis morae dextro humero Orionis alto 34. grad. 30. min. & Finis Eclipsis 41. grad. 20. min.
Anno 1632. die Octobris 17. vel 27.
III.
  Initium Eclipsis altâ Lunâ margine superiore 44. grad. 50. min.
  Altitudo Poli Oxoniensis è circumpolaribus accuratissimè 51. grad. 46. min.
  Has Observationes Oxonij diligenter habuit, & bona fide retulit Iohannes Bainbridge M. D. & Astronomiae Professor publicus in Academia Oxoniensi.





M. Hortensius aan Peter Crüger
28 juni 1635

Afschrift (7 blz) en brief (3 blz en adres).   (Ned.)

Uit de correspondentie van Hevelius in het Observatoire de Paris.
Afschrift gemaakt in opdracht van de 18e-eeuwse astronoom J.N. Delisle.



Viro Doctissimo juxta ac clarissimo D. M. PETRO CRUGERO
Amico Honoranddo   M. HORTENSIUs  S. P. D.

Vir Clarissime
Responsum tuum per tabellarium marinum ad me destinatum hisce diebus salvum cum gaudio accepi.  Gratulor mihi et scriptionem meam et adjunctum tenue munusculum D. Vae. non displicuisse.  Dolui autem non leviter cum intelligerem D. Vae. non licere se totam dare contemplationibus Astronomicis, sed alijs impedimentis à divino hoc studio abstrahi.  Et magis adhoc cum viderem D. Vam in ea esse opinione, quod Mathematici ita à Belgis tractentur, ut quod agendum, quiete et feliciter agere et peragere possint.  Secus est Eruditissime D. CRUGERE.  Idem morbus qui apud vos, etiam hic grassatur.
Et in tam celebri loco mihi quoque aliunde quaerenda alimonia primum, sidera post panem.  Nempe collegia aliquot aut Arithmeticae Mercatoriae, aut praxeos Geometricae habenda sunt, priusquam sufficienter in loco ubi omnia tam caro pretio venduntur, dignitatem muneris tueri queam.  Stipendio fruor 600 florenorum Hollandicorum per annum, quod soli victui et amictui vix sufficit.  Omnes hic luxu et divitijs diffluunt; neque coelestes et altiores istas disciplinas aut curant, aut adire dignantur.  Ideoque contemnitur Astronomia, Optica, Musica, et quicquid paulo supra vulgarium ingeniorum captum se extendit.  Pecuniam amant; et si ostentationis causâ, ut se inter aequales suos jactent, tandem aliquid efficiant; id aut circa globos haeret, aut (licet rarius) circa Fortificationem.  Ita nobiscum agitur, vir Clarissime, et qui studia haec promovere debebant, plus adhuc languent quam caeteri quibus usum aliquem possent praestare.

Quae circa Rudolphinas mutavit D. Va. valde mihi placent: et dispositio illa longè videtur futura commodior Keplerianâ.  Sed malè videtur D. Va. percepisse mentem meam, cum putat me Logarithmos ex odio Kepleri aversari, eo quod sexagenariae formae mentionem feceram.  Non hoc volebam. sed eorum causam agebam qui sexagenis assueti, logartihmos minus norunt tractare quales hic in Belgio sunt multi.  Et tantum abest ut logarithmos averser, ut contra valde eos amem, et ipse quoque adhibeam si multae supputationes sint facienda.
Non ignorat D. Va. minus adhuc familiarem esse logarithmorum usum apud illos qui Mathematici ex professo non sunt, et calculum tantum ex Tabulis supputare norunt ad invenienda Planetarum loca.  His videtur commodior forma sexagenaria; nisi quis logarithmos tam populari scripto aliquando exponat, ut omnibus ad eos aditus pateat qui modicam tantum Astronomiae et Geometriae habent peritiam.  Quod scis nec ab Anglis nec a D. Keplero aut Ursino adhuc praestitum. 
Est penes me Tractatus de Logarithmis D. Snellij piae memoriae, manuscriptus sed imperfectus.  Et in eo sum, ut absolvam ac in lucem edam, modo tempus idoneum aliquando invenero.  Spero istum librum negotium logarithmicum egregie promoturum.

Quod ad refutationem Bartholini [<] attinet, ea dudum fuisset impressa, nisi per summam stetisset chartae, quâ Typographi omnes laborant, penuriam.  Verum inquit D. Va. istum virum rem non attingere, et fortasse tangendo non esse parem.  Pauca enim eorum quae tradit sunt alicujus momenti.  Optassem generosiorem mihi oppositum fuisse adversarium, ut solidioribus rationibus

[ 2 ]   (Ned.)
res utrimque potuisset agitari.  Et tamen tantâ moderatione utar, ut quod conqueratur non habeat.  Sed non manebit disputatio intra limites quos is sibi praefixit quia plura Longomontani dogmata excutiam.  Si aliquis tandem è Germania oriatur, non metuam, neque aegre feram: quandoquidem animo meo certum stat, aut vincere, aut gloriosâ occumbere morte.
Duo sunt quae culpare omnes poterunt.  Unum, quod nimium dixerim in personam D. Tychonis, alterum quod Astronomiam Lansbergianam majoris esse perfectionis proclamarim, quam hodie deprehendatur*).  Quod ad primum attinet, rectè D. Va. sentit juvenili fervore à me ista in parte peccatum: Lansbergiumque debuisse potius coercere impetum animi mei, quam excitare.  Nam ut verum fateor paulo impetuosius in D. Tychonem tum temporis insurrexi, quod Lansbergius nimis secure admisit: quum monere potius debuisset parcius agendum, quoniam Praefationem ipse legit, antequam excuderetur.  Ejusque rei seria poenitentia postea me subijt, quando irrevocabilia quaedam verba videbam omnibus salivam motura.  Sed spero me apud aequos Mathematicos culpam agnoscendo facilem inventurum veniam, praesertim ubi viderint me nihil minus esse quam juratum Lansbergij sectatorem.
Quod ad secundum: sero nimis deprehendi Lansbergiana non tam accurata esse quam ille ante plenariam meam examinationem jactarat.   Nam cum in conficienda praefatione versarer, ipse accuratissima esse omnia, discipulo praeceptor facile persuasit. Et hinc tanta mihi fiducia, non quidem reprehendendi errores Astronomiae Tychonicae (quos alioquin nullo tamen modo dissimulassim) sed extollendi Lansbergianam, quam putabam omnibus numeris absolutam.
Praeter duo ista, quae aliquis reprehandat non multa inveniet. Propositum enim est, in rescripto meo ad Bartholinum ostendere, vera quidem esse quae circa Astronomiam Tychoniam scripsi; sed non ideo Lansbergianam per fas ac nefas me velle defendere.  Si qui ergo adversarij fuerint qui D. Tychonem propugnare volent, cum illis nihil res in posterum erit.  Sin vero Lansbergium oppugnare, cum illis nihil habebo negotij, quandoquidem ultro fateri velim multis in partibus ejus Astronomiam laborare aliquâ imperfectione.  Sed haec omnia latius videbis tractata in Praefatione ad lectorem et mathematicos; inter quos et nomen D. Vae. non praeteribo.
Interim velim D. Va. dignaretur mihi omnia communicare quae in Lansbergio observavit.  Multa enim non per defectum Tabularum, sed crebros viri morbos et properatam nimis editionem irrepserunt.  Kepleri Martialia omnia scio eum examinasse et in construendis tabulis adhibuisse.  Cur autem omnia non posuerit in Thesauro, causa est, quod selectas tantum observationes voluit cum Tabulis suis conferre.  Exemplum Ptolemaicum cui Longomontanus autoritate Theoriae suae Lunaris fidem detraxit: etiam si à Lansbergij tabulis non repraesentaretur, nihil derogaret meae intentioni. si quidem certum interim manet, immerito Longomontanum ab oculata Ptolemaei observatione recessisse.  Vaticinium D. Vae. quod olim optabo intactum Pallanta°), vix me habet sollicitum. Nam sive vincam, sive ab alijs vincar, veritati semper litabo. rogaboque omnes ut priores [meos] lapsus non objiciant ad maturiorem mentem jam provecto.

Venio ad Eclipsin Lunarem anni 1635#), circa quam video discrimen inter observationibus D. Vae. et nostram Amstelodamensem satis notabilem,


[ *)  Onderstreept in origineel t/m 'sectatorem'.]
[ °)  "intactum Pallanta": Vergiius, Aeneis 10, 504; Pallas, son of King Evander.]
[ #)  Op 3 maart 1635; Hortensius had zijn waanrneming hiervan ook aan Gassendi gestuurd (brief van 15 juli 1635), maar deze had ze niet ontvangen; op 16 mei 1636 stuurde hij de gegevens nogmaals, samen met die van Crüger. Gegevens ook in de brief aan Boulliau van maart 1637.]

[ 3 ]   (Ned.)
quoad differentiam meridianorum et durationis momenta. Ecce collationem in Tabella

  Initium   Incidentia     Emersio     Finis
  Dantisci   Horâ   7   39'     8   47'   10   30'   11   39'
  Amstelodami     Horâ   6   43   7   51   9     30   10   34½  
  Diff. Meridd.   hor.     0   56   0   56   1       0   1       4½

Tota duratio Dantiscana   hor.   4     0',   Amstelodamensis   hor.   3   51'½.
Tota mora Dantiscana   hor.   1   43.   Amstelodamensis   hor.   1   39'.

Addo distantias à vertice fixarum quas cepimus per magnas Regulas Ptolemaei, ut si forte nimis accurate calculum per festinationem inierim, tuto emendes

Initio   Reguli accolade sluiten ad ortum accolade 62    8'. *)   Dist. à Vert.
Incidentiâ   Ejusdem 52   36.
Emersione     Caudae Leo 50   28.
Fine   Arcturi 59   14.

Videat ergo D. Va. an non ab automato isto [>] aliquid potuisset peccari. Ego phasium nostrarum sum securissimus, quia perTubum opticum omnes ipsemet observavi, cujus aliquam mihi audeo vindicare tractandi peritiam. Adfuit observationi D. Wilhelmus Caesius, et vir Nobilis D. Laurentius Reael quondam Indiarum Orientalium praefectus Generalis.  Plura observata prae manibus non habeo quae D. Vae. inservire queant.  Rogo autem humaniter ut omnibus Eclipsium occasionibus invigilet, et creberrime mihi rescribat.  Vale Vir Clarissime, et me, ut profiteris, in amicitiae cultorem strenuum adscisce.

Dabam

Dabam Amstelodami 4 Kal. Julias Gregor.      
anno salutis recuperatae M DC XXXV.    

Quaeso D. Vam. ut si occasionem habuerit
scribendi ad D. Linemannum, sciam ex
ipso an aliquid circa illam Eclipsim
observarit in civitate Regiomontana.


*)  Hiernaast, klein, in ander handschrift: "Hinc Tempus  Ho 6 43'.  Caetera rectè supputata sunt."

[ 4 ]   (Ned.)

adres

Hortensii   Viro Doctissimo ac Celeberrimo
D. M. PETRO CRÜGERO, inclytae
Reipublicae Dantiscanae Ma-
thematico publico, ingenio-
sissimo, amico plurimum
honorando.
reddita 26 Julii 1635
      Dębinki.

  Dantiscum.
Amicâ manu.

[ Peter Crüger (Regiomontanus Borussus, 1580-1639) hield enkele disputaties aan het Gymnasium Dantiscanum, zie B. Keckermann, Disputationes Philosophicae, Physicae praesertim (Han. 1606):
- 'Positiones controversae', 1603, p. 3-5.
- 'Problemata miscellanea', 1603, p. 325-329.
- 'De sensibus exterioribus', 1605, p. 209-242.
- 'De cometis', 1605, p. 344-417, met vanaf p. 377: 'Diaskepsis' de observationibus cometarum per instrumenta Astronomica.
En publiceerde o.a:
- Problemata Philosophica Controversa (diss.), Witt. 1606.
- Logistica Sexagenaria, Dant. 1616.
- Kurzer Bericht von dem grossen ... Cometen ... 1618.
- Uranodromus cometicus ... vom grossen Cometen dess 1618 Jahrs, Dantzigk 1619.
- Newer und Alter Schreibcalender auff das Jahr ... M.DC.XXV, Dantzigk.
- Prognosticon astrologicum: Auff das Jar ... M.DC.XXV, Dantzigk.
- Descriptio Cometae a Regiomontano observati, Dant. 1625.
- Praxis trigonometriae logarithmicae, Dant. 1634.
- Doctrina astronomiae sphaerica, Dant. 1635 (priv. 6 mei 1633). Dit zal het werk van Crüger zijn dat Hortensius vermeldt als "Institutio Astronomica Crugeri", in Hugonis Grotii et aliorum de omni genere studiorum recte instituendo dissertationes, Lugd. Bat. 1637, p. 124-125.

Peter Crüger was in 1627 leraar van de 16-jarige Joh. Hevelius in wiskunde en astronomie, maar ook in de letteren, en hij zette hem aan tot het beoefenen van de grafische kunst en het maken van meetinstrumenten, zie Machina coelestis, vol. 1 (Organographia, 1673), p. 37-39 ("nihil dulcius esse, quam omnia scire").
Hij wordt hierna genoemd in: Hortensius aan Gassendi, 16 mei 1636.]





M. Hortensius aan Pierre Gassendi
15 juli 1635

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 429  (Ned.)



Viro Clarissimo Doctissimóque
D. Petro Gassendo,
Ecclesiae Cathedralis Diniensis Canonico, Theologo,
& Mathematico Celeberrimo,
Martinus Hortensius S. P. D.
Integerrime Gassende,
  Iterum ad te properant literae nostrae, quibus tentare volui num extremo conatu tuam istam in respondendo tarditatem valerem tandem aliquando expugnare. Totus annus abiit quod nihil à te literarum ad me delatum. Et tamen non ignoras quantopere afficiat tuo alloquio, quámque libenter conferre tecum velim de studiis Astronomicis aut Physicis. Transmisi tibi Eclipsium aliquot observationes Anglicanas, & nuperam meam circa Lunarem huius anni. Si salvas acceperis, cur non significas, & simul communicas observationem tuam?
Intellexi ante multos menses ex P. Mersenno, versare te in natura Visus exploranda, & experimentis eò pertinentibus. Eadem me cura sollicitat: & vellem libentissimè tecum iungere operam in scrutandis omnibus illis arcanis, quae hîc occurrunt. Occupor hodie in Dioptricis & confectione Telescopij. Si Deus annuat, maiora molior quàm hactenùs sunt visa apud ullos artifices. Astronomica mea ferè iacent, ex quo contemni hîc vidi caelestes illas curas; nullámque spem esse impetrandi publica instrumenta. Quid illustris Fabricius, quid Valesius, nihil in tuum commodum fieri iubent? Pergit ne ille olitor Sidera ut ante observare? Exopto; & quidem ut paulò accuratioribus utatur instrumentis. Rescriptum meum ad Bartholinum nondum ob summam chartae penuriam coeptum est excudi. Modestissimè ipsum refutavi, & D. Tychoni omnem habui honorem.
Hodie Opticam publicè lego in Gymnasio nostro: sed paucissimis Auditoribus. Adeò hîc sordent sublimia ista studia. Pecuniam omnes amant, non scientias; luxu diffluunt & corpore ornati splendidè, animo inculti horridique obambulant; talis est genius loci. Nulla eos cura tangit, nulla curiositas, rerum pulchrarum; Bacchum diligunt & Cererem. Quid agam? Fero, & subinde te aliasque candidas Gallorum animas cogito. Inter quas si mihi vivere per fortunam liceret, & excitarer ipse magis ad philosophandum, & praeclara inventa cum maiori honore per orbem diffunderem. Famam habet haec civitas quasi & studia & viri docti in aliquo sint pretio, sed famam tantùm, nihil minùs quàm rem. Dolet me saepius quod cùm de sede habitationis deliberabam, non praetulerim Lutetiam Amstelodamo. Illa verè flos urbium est, & tantum non parvus Mundus; hoc ineptis modò & sordidis hominibus plenum.

429b   (Ned.)
titelpagina Conatus fui studia Optica nuper oratione quadam excitare, nihil profeci. Vix dignabantur ad audiendum convenire. Nihilominùs non dubito, quin tali loco dignam ubi legeris, sis iudicaturus. Rogo autem ut per te unum Exemplar habeat amplissimus Dominus Fabricius cum seria mentione meorum servitiorum, & aestimationis quâ ipsum colo: alterum amicus tuus Dominus Valesius magnus artis nostrae patronus. Imprimis oro ut iudicium tuum de illa mihi perscribas, & si quid observationum memorabilium, aut ipse penes te, aut apud D. Valesium habeas, simul communices. Fortè aliquando de editione, si per vos liceat, cogitabo.
Vale, Gassende amicissime, & me ama.
Amstelodami 15. Iulij 1635.





M. Hortensius aan Jean-Baptiste Morin
10 oktober 1635

J.-B. Morin, Longitudinum Terrestrium ... Pars 7 (1638), p. 279  (Ned.)



  ...
  Propositum tuum de non edenda scientia Parallaxium & refractionum ante obitum tuum*), non possum laudare. Fiat tibi vel maxima iniuria; An id imputandum tot bonis ingeniis tui studiosissimis, & in laudes tuas propensissimis? An ideo carere debebunt inventis tuis, quia iniquitate temporum praemia & remunerationes tibi denegantur?
Abjice rogo istum rigorem, & in maiorem meritorum tuorum de studio Astronomico existimationem, ede vivus in publicum quod meditatus es; nec destitue in partu opinionem, quam de Te editâ operis parte iam excitasti. Per communia studia & Uraniae sacra Te oro, patere Orbem universum videre, quàm validis demonstrationibus tot nova dogmata quae proposuisti, suffulciantur.
Imprimis si quid valeant preces meae, ede doctrinam de aequatione Temporis, quae tam necessaria non videtur invento tuo promovendo, quàm doctrina de Parallaxibus & Refractionibus. Ita enim simul & eruditis satisfacies, & causa tuae nullum creabis praeiudicium; quia praecipuam doctrinae de Longitudinibus partem adhuc premis, &c.
  ...

*)  Morin zegt op p. 215 (Pars 6, 1636): "Inventionem meam ... In eaque nihil desiderari ad completam perfectaque Paralaxium & Refractationum scientiam. Habeo igitur desideratissimam clavem universae Astronomiae restituendae, quam mihi reservo."
Hierboven staat nog een citaat uit een brief van Hortensius:
Ad 4. Iudicium meum suspendo quia Do. Va. Scientiam paralaxium nondum edidit; Et modis istis observandi Lunam probl. 4 & 5, antequam circa paralaxes ostenderit veteribus longè anteferendam suam inventionem, non ausus sum confidere.
Het is waarschijnlijk uit dezelfde brief van 15 okt. 1635, want Hortensius schrijft op 16 mei 1636 aan Gassendi over Morin: "scripsi ad eum iam secundâ vice".
Morin gaf toch nog de 'Paralaxium et Refractionum corporum coelestium doctrina' uit, in Pars 8 en 9, 1639.





Constantijn Huygens aan M. Hortensius 3)
29 oktober 1635

De Briefwisseling van Constantijn Huygens, deel 2 (1913), p. 119  (Ned.)



  Grandi gaudio perculere, vir doctissime, qui in re dioptrica, nobilissima

3)  Een gedeelte van den brief is uitgegeven in Oeuvres de Descartes, I, blz. 328.
[ Hortensius wordt genoemd in Huygens' brief aan Descartes (p. 119) van 28 okt. 1635.]

p. 120   (Ned.)
parte matheseos, serio te versari nunciavere, et jam omni scopulo superato eo provectum esse, ut polliceri tubum coeperis, quo ad intervallum justi milliarii vulgatae scripturae notas assecuturi simus, sollicitum de eo tantum, quo pacto tibi, re vulgata, honoris, operae et impensae ratio constare possit. Ad ista, postquam voluisti, sic me audi commodis tuis, laudique imprimis addictissimum, si probe tibi conscius es, praestare posse quantum spei nostrae ostentas.
Primum diversis artificibus, etiam jurejurando obstrictis, poliendas lentes seorsim trade, et praeparato tuborum numero, quem expedire judicabis, interim tot Christiani orbis regibus, principibus, magnatibus - quod est facillimum - indicari cura, suum singulis tubum, talem, tali praetio, pro stipulatu, oblatum iri ad certam diem, ea conditione, ut cum pecunia exhibeatur singulorum diploma, quo et ipsi polliceantur, quamdiu in vivis fueris, neminem se artificem inventi participem facturos, et subditis gravi mulcta interdicant, ne casu in manus suas delatum ullo modo aggrediantur imitari.
Tali cautione quis non videt, magna securitate correctum iri, quod ab inventore primo telescopij, Belga nostro 1), quam imprudentissime peccatum fuit, et quocumque res exciderit, praecipuam te laudem et lucellum luculentum tot aemulis - quos utique non evades - praerepturum? Ita equidem, consultus super negotio neutiquam arduo, respondendum censui.
Tibi caetera curae sunto, qui, si beare me vis maxime, hominem sane ignarum, sed totius opticae ardentissimum amantem, obsecro te vero, ut, si fas est, aliquid mihi tam pulchrarum demonstrationum palam fiat, quibus inclusisse negotium omne diceris et, hyperbolâ denique, quam Gallus noster 2), et parabolâ, quam alij adstruunt, exclusâ, soli circulo tribuere, quae tam nobilis inventi infinita, meo judicio, potestas et sequela est. Si huc aegre est ut adduci possis, jam pari sorte me cum vulgo habe, et quae propediem expectari a te prima rei experimenta jubeas, ardori meo denuncia. Quocumque loco sim, faxo inter terrae principes uni meâ operâ innotescas, quem si caeteris praetuleris, nunquam poenitebit.
Vale, vir clarissime, et ad proposita, mox ut otium scribendi fuit, non illibens respondi paria, ubi integrum erit, facito.
Panderae in castris, IV Cal. Novemb. (= 29 Oct.) MDCXXXV.

1)  Huygens bedoelt Jacob Adriaanszoon Metius, die te Alkmaar woonde en het eerst op het denkbeeld was gekomen een telescoop te vervaardigen; in 1632 schreef hij een tweeregelig versje op den uitvinder (vgl. Gedichten, II, blz. 236).
2)  Namelijk Descartes.





Pierre Gassendi aan M. Hortensius
1 maart 1636

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 83  (Ned.)



Viro Clarissimo, Amicissimóque
Martino Hortensio Delfensi,
ac apud Amsterodamenseis Mathematico Celeberrimo,

Petrus Gassendus S.

  Iam facessat silentium, Hortensi Humanissime, & pudor nunc tandem excitet torporem. Agnosco nempe bona fide quantum in te, ac nostram ipsam amicitiam peccaverim, dum semel, atque iterùm compellatus, nihil reposui. Verùm tu, quod Vir bonus sis, viro ignosces minimè malo; quique prae mera segnitie non est assequutus tuam diligentiam. Excusationem nullam praetendo, quòd nec ullam habeam; nec, si suppetat, ea sit obiicienda. Praestat veniam ut deprecari, ita dumtaxat consequi ex bonitate illa naturae, qua mihi fecisti peccandi fiduciam. Quippe non adeò socors fuissem, nisi perspecta indoles tua condonationis spem induxisset. Ac non rarò quidem accinctus, ut ad te rescriberem, fui; verùm vel levi semper quadam occasione interveniente contigit ut in proximas hebdomades res transferretur, effectùmque tandem est, ut dum mora moram trahit, ipsa procrastinatio non in menseis modò, sed & in annos evaserit.
Nunc etiam parum abfuit, quin scribere adhuc differrem, quasi id facturus Aquis-Sextiis, quò sum profecturus intra paucos dies; Attamen quia eram nuperae Eclipseos observationem missurus, & aliunde Diodato nostro pollicitus fueram literas tandem ad te dare. Idcircò placuit paucos potiùs attexere versus, quàm fieri amplius dilationi semper producendae obnoxium. Videbis porrò, qua ratione Observationem peregerim; ac nisi aliud, saltem fidem, Veríque amorem, & studium probabis. Tu si quid istheic observatum, pari iure communicato, unà cum superioris anni observatis Eclipsibus; nempe quas literas insinuas*) id continenteis, haud accepi. An ipse quoque non habueris observationes de illis meas, incompertum mihi est: certè ut haberes, & volui, & per Amicos procuravi, quibus commisi, ut non priùs ad Schickardum 'makaritèn' illum, quae destinassem transmitterent, quàm descriptum foret, quod etiam ad te transmitteretur Exemplum.
Sed 'makaritèn' nôsti quae fata extrema passus eximius ille Vir fuerit; & quantum sui desiderium reliquerit nobis amicis, & Literatis omnibus, ac rerum praesertim Caelestium studiosis. Utinam ipse, sicuti es, ita te dignum habeas, cui is tradidisse lampadem videatur. In id incumbe, quaeso, & attende, quàm rari supersint, quibus adyta illa Uraniae abstrusiora sic pateant, ut possint quidpiam exequi immortali nomine dignum. Non stabit per me, quin Diodatus noster haberi procuret, ac tibi committi divitem commentariorum illius supellectilem; Nôsti verò quanto studio illam, dum vixit, undique conquisierit, instruxerítque°); si modò clades illae ingentes fieri sospitem permiserunt.
Sed de his aliàs, ut & de tua praeclara illa Oratione, cuius me exemplo beasti; cuiúsque me lectio delectavit mirificè. Habuit Valesius, quod tu cum ipso communicatum esse voluisti; existimóque illum iam tibi gratitudinem fecisse testatam. Accipio Argolium operâ ipsius ad editionem novarum suarum Ephemeridum#) usurum; Tu velim mihi significes, quid sperandum esse videatur circa Ephemeridas, quarum spes facta in praefatione Tabularum Lansbergianarum. Significa etiam, si placet, an editionem distuleris elucubrationis de

[ *)  Brief van 15 juli 1635.  Maansverduisteringen: 3 maart en 28 aug. 1635.]
[ °)  Taussig, n.1652: Wenen, ONB mss. 10653, 10887, 10888.]
[ #)  Andrea Argoli, Ephemerides iuxta Tychonis Hypotheses et Coelo deductas observationes, T. 2 (1656-1680), Pat. 1638.]

p. 84   (Ned.)
Diametro Solis, ut si res adhuc integra sit, id quod circa dedicationem abs me exegisti*), impertiar. Benè Vale, ac nunquam me, licet immerentem, amare desiste.
Diniae, Kal. Martiis an. M.DC.XXXVI.

[ *)  Brief van 15 sept. 1634.]





M. Hortensius aan Pierre Gassendi
16 mei 1636

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 431  (Ned.)



Viro Clarissimo atque Erudissimo
D. Petro Gassendo,
S. Theologiae Doctori. Insigni Philosopho & Mathematico,
Martinus Hortensius S. P. D.
Vir Doctissime,
  Literas tuas & typum observationis nuperae Eclipseos Lunaris gratissimo animo accepi. Mihi Amstelodami non licuit esse tam felici, sed solus annotatus est Finis horâ ij. scr. 32. Praecedentis anni Eclipsin mense Augusto ex parte observavi, sed ad manus iam non est, ut eam describam.
Anno 1635. Februarij 21.*) visum est nobis Amstelodami initium hor. 6. min. 43. cùm Regulus ad ortum distaret à vertice grad. 62. scr. 8. Immersio hor. 7. min. 51. cùm Regulus à Zenith abesset grad. 52. min. 36. Emersio fuit hor. 9. min. 30. cùm cauda symbool Leo distaret à vertice gr. 50. min. 28. Finis fuit hor. 10 scr. 34.½ cùm Arcturus ad ortum à Zenith abesset grad. 59. min. 14.
Dantisci observavit Clariss. D. Crugerus [<] per automatum initium hor. 7. min. 39. immersionem hor. 8. min. 47. Emersionem hora 10. min. 35. Finem hora 11. min. 39. sed in duabus posterioribus phasibus fatetur automati fidem non satis constare.
Londini Clarissimus D. Gellibrandus vidit initium hor. 6. min. 20. immersionem hor. 7. min. 37. Emersionem hora 9. min. 9. finem hora 10. min. 21. Puto tamen hîc scribendum hora 10. min. 11.
intellexi ex C. D. Golio, Illustr. D. Peiresium Eclipsin anni 1635. Augusti 27. curasse observari in multis Europae locis°): si eas observationes per te habere queam, nihil erit acceptius. Ubi meam recepero Illustr. Domino communicabo vellem quoque adderes observationem Eclipsis anni 1635. Februarij 21. & appulsus Lunae ad Fixas aut Planetas, quos intereà de caelo obtinere tibi licuit.
Schichardi mortem cum dolore intellexi, & versu quoque prosecutus sum, quem ad D. Diodatum iam dedi#). Si observata eius per te habere liceret, scis quàm id me afficeret, animarétque ad praestandum aliquid quod dignum sit nominis immortalitate. Oro ergo te ut in hoc mihi gratificeris, & Illustr. D. Fabricium ad idem officium sollicites. Imprimis desidero descriptionem Geographicam Wittembergensis Ducatus, quam per partes iam inchoaverat, & nostro Caesio promiserat, si salva ea est, salvae quoque sunt res nostrae. Nec minor mihi cura Theoriae Mercurij, & tot Eclipsium quas collegerat; quibus si frui liceret, carius nihil aestimarem.
Nobiliss. D. Valesius iam ad me humanissimè scripsit, & orationem meam de oculo sibi placuisse testatus est. Sed quid tu de ea iudices aut magnificus D. Peiresius nondum significasti. De Ephemeridibus è Lansbergij Tabulis supputatis nihil sperandum, & potest Argolus securissimè in proposito suo pergere. Opusculum meum de diametro Solis nondum absolutum est; sed velim

[ *)  3 maart, zie de brief aan Boulliau van maart 1637.]
[ °)  Zie John Blair, The History of the Rise and Progress of Geography (1784), p. 131: Aleppo bleek 15° westelijker te liggen dan gedacht; de Middellandse Zee werd 1000 km korter.]
[ #)  'Elegia', in Wilhelmi Schickardi ... memoria et eulogia, Tub. 1636, p. 43-45; Gassendi: p. 38-39.]

p. 432   (Ned.)
nihilominus accuratè mihi significes conditionem & statum D. Peiresij, ut aut illud, aut aliud ei offeram; siquidem id omninò mihi stat propositum. Meretur Heros iste ut nomen eius perpetuetur eruditorum virorum monumentis; & me quoque nostri peculiariter ei esse obstrictum. Excuditur hîc scriptum Claramontij de sede sublunari Cometarum*); ubi illud absolutum fuerit, puto excudendum meum adversus Bartholinum, interea perficere decrevi, Deo dante, illus de diametro Solis quod (ut & alterum) pulchra habebit Optica & Astronomica.
Dioptricas contemplationes iterùm deserui, & ad Astronomicas redij, sed non sine percepto insigni fructu circa Tubum Dioptricum, quem in publicum cum tempore proferam. Quid tu in ratione Visus, aut alia philosophandi materia. Oro communices quaedam, expectaturus paria à me.
Morinus vester Deus bone, quos non strepitus edit de inventione longitudinum!°)  scripsi ad eum iam secundâ vice, & varias difficultates movi, in quibus nondum mihi satisfecit. In summa censui, & censeo, inventionem eius super mari esse prorsus impossibilem quoad accuratam praxim. Video eum proposuisse schema D. Galterij de demonstratione distantiae Solis à Terra, quod aliàs ad me misisti [<]; & vituperare illud Lansbergij quod est in Uranometria, tanquam non Geometricum. Quod certè nescio qua de causa fecerit.
Nam ut hîc de schemate D. Galterij aliquid insuper dicam, praeter illa quae aliàs ad te scripsi; si paritatem diametrorum Solis & Lunae in Apogaeo ei eripias, extra demonstrationem Lansbergij nihil habet. Pares autem esse Solis Lunaeque in Apogaeo diametros Ptolemaeus statuit & Keplerus, sed neuter solida ratione comprobavit, & proculdubio est falsum. Mira quoque promittit de parallaxi Solis, aequatione temporis, Theoriis Planetarum, &c. sed ego omnibus iis ante facta experimenta nequaquam confido. Quid tu sentias, avidè ex te intelligam.
Vale mi optime D. Gassende, & si me amas quàm saepissimè rescribe. Imprimis fac ut quàm citissimè (rebus meis sic exigentibus) certus reddar de statu D. Fabritij, quod unicè ab amicitia tua expecto.
Datum Amstelodami 16. Maij 1636.

[ *)  Scipione Chiaramonti, De sede sublunari cometarum opuscula tria, in supplementum Anti-Tychonis cedentia, Amst. 1636, apud J. Ianssonium — niet bij Blaeu.]
[ °)  Jean-Baptiste Morin, Longitudinum Terrestrium ... Pars 6, 1636; Hortensius genoemd op p. 166, 175, 180, 199, 215 en later in Pars 7 (1638), p. 247 en 279, met een gedeelte uit een brief van Hortensius van 10 okt. 1635.  Tekening naar Gaultier en Lansbergen: p. 217.]





Ismaël Boulliau aan M. Hortensius
10 juli 1636

BNF Ms Fr. 13026 f. 2 *)  (Ned.)



Hortensio
Clarissime Vir
  tibi innotescere, et amicitiam communi studiorum vinculo, Literarumque commercio quod absentibus unicum subsidium relinquitur, iamdudum \tecum/ inire, et initam stabilire quaesieram. Sed quid, quone fato secus ceciderit, non dixerim, mihi totus securis nimis dilationis conscius sum, quae in moras alias, et alias, tanquam se creberrimae occasiones prehendendas darent, traxit. nefas sane ducerem te qualicumque officio \nostro/ non prosequi, amicus qui sim devinctissimus Dno Gassendo tibi amicissimo; quique Scriptis tam publicis, quam ad illum datis epistolis te noverim, indeque semper maximi fecerim:
Non tibi importunum fore reor si tuam commendationem, curamque expeto [ut] foetum quemdam nostrum foveas. Philolaus est Pythagoreae olim sectae Lumen, hunc libellum meum Excellentisso Clarissoque Domino D. Grotio Sueci regni legato, quia sibi gratum fore intellexeram, legendum obtuli, cuius hortatu audacior factus sum, tandemque rationibus omissis quae huic proposito adversari videbantur publicandum suppresso nomine meo dedi, quibusdam de causis quas ex Galilaei Clarissimi rebus coniiciendas relinquo.
Videbis me nova demonstrationis via illud problema solvere non physicis coniecturis innixum sed ex ipsa terrae immobilitate supposita mobilitatem eruere, nostris peripateticis durum videbitur, qui vim naturae inferre potius volunt, quam a sui Coryphaei deliriis recedere, Quid respondeant non video qui enim ex illis hanc provinciam suscipiet°), et peritissimum Astronomum, triumque Systematum intelligentem, Opticum et Geometram non vulgarem esse oportet, nec tamen his disciplinis instructum \(raram in terris avem Peripateticam)/ formidabo. fundamenta mea sunt prima nota, nec everti potest hoc quod assumo principium Ex differentia duorum motuum tertium generari non posse#). Clarissim9 Philipp9 Landsbergius duo argumenta, e Luna {è aliis planetis} desumpta validissima sunt si Epicyclos et aequantes ablegasset+)
Nomen \mihi/, et famam facere hoc opusculo non ita ambitiosè quaero, quam Astronomicis inservire, et tandem quae sit verum mundi Systema demonstrare, a te igitur tuaque humanitate hoc officium expeto et expecto, ut faveas huic nostro libello, foveas, curesque ut typis nitidus mandetur, magnam sane partem fructus quem ex illo speraveram percepi, Excellentissi et Clarissi D. Grotii approbationem plausumque adeptus. Si acerrimo tuo iudicio etiam placuerit toto praemio mihi sperato fruar; {animumque auct9 inchoatum librum quintum de figura Viae planetarum restiganda perficiam}
Vota nostra Laetus salvusque accipe, quibus te Longaevum Viris doctis Literariaeque Reipublicae precamur. utque faxit deus, semper ad illum preces ex intimis praecordiis fundemus. redama nos pro cultu quo te prosequimur, et Vale
Scribebat Lutetiae Parisiorum anno Aerae Christi vulgaris 1636 Julij die 10.
Epistolam ad Dominum Blaeu scribo qua libellum meum {ipsi} commendo, suae Archimedeae Sphaerae patronum, ut ipsi involucro eodem cum tua indusim9

*)  Concept; margetekst hier als {...}, tussen de regels ingevoegde woorden als \.../.  Maakt deel uit van BNF Ms Français 13019-13059: 'Correspondance et papiers politiques et astronomiques d'Ismaël Boulliau (1605-1694)'.
°)  Scipione Chiaramonti, Antiphilolaus, Caes. 1643.
#)  Zie Philolaus (Amst. 1639), p. 158.
+Philolaus, p. 130-131 ('Landsbergius' ook op p. 20).





Pierre Gassendi aan M. Hortensius
4 augustus 1636

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 91  (Ned.)



Viro Clarissimo, Amicissimóque
Martino Hortensio,
Professori Matheseos Amstelodami Doctissimo, atque Celeberrimo,
Petrus Gassendus S.

  Et iam quoque scribo per-pauca, Hortensi Humanissime, plura haud-dubie perscripturus, ubi Diniam pervenero, quò crastina luce apparo discessum. Exigo interea ab inclyto hocce, optimóque Fabricio, ut non priùs ad Wendelinum, quas ipsi committo, donet literas, quàm exscribi curaverit quod possit ad te cum hac scheda transmitti illarum Exemplum. Nempe id exopto, ut quidpiam abs me circa Diametros Luminarium habeas, dum observata alia, & commentationes de modo visionis ex meis Adversariis Diniae asservatis exspectas.
Delectavit me plurimùm quòd heic adhuc adfuerim, cùm Nobilis ille Tillyaeus*) inlustrem Fabricium invisit, ut de te audire, & conserere iucundissimos sermones liceret. Scito enim nihil esse mihi ut amicitia tua carius, ita vel sola nominis tui commemoratione iucundius. Spero me tandem Parisiis mense Octobri adfuturum. Illeinc Deo volente, & facilior & crebrior erit communicatio.
Vale interea, Doctissime, Amicissiméque Hortensi, & ut me coepisti amare, pergo porrò imposterùm. Vale.
Aquis-Sextiis, pridie Nonas Augusti M.DC.XXXVI.

[ *)  Taussig: Charles le Jay, baron de Thilly; misschien verward met Nicolas le Jay, baron de Tilly, zie Dictionnaire de la noblesse (1774), T. 8, p. 220.]





Galileo Galilei aan M. Hortensius
15 augustus 1636

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4 (1953), p. 246 *)   (Ned.)



  Sono alcuni mesi 5) che feci risoluzione di far dono della mia invenzione per trovare la longitudine a gli Illustriss. e Potentiss. SS. Ordini Generali delle Confederate Provincie Belgiche, conoscendo io loro esser più atti di tutti gli altri potentati a metterla in uso, come quelli che abbondano di navili e, quello che più importa, di uomini scienziati ed intelligenti di astronomia, colla relazione e consiglio de' quali possono esser animati ad abbracciare l'impresa come riuscibile, o a tralasciarla come vana. Io, dopo avere communicato

[ *)  Uit Opere di Galileo Galilei, T. 3 (1718_, p. 150. De Waard houdt de datum op 15 aug. 1636, hoewel latere edities deze verwerpen; hij had gelijk, terwijl hij nog niet wist dat door de Staten-Generaal al op 5 dec. 1635 een commissie was ingesteld voor de zaak van Galilei, zie: G. Vanpaemel, 'Science disdained' in Maffioli & Palm, Italian scientists in the Low Countries, Amst. 1989; K. van Berkel, 'Illusies', p. 75.]
5)  Al langer geleden (zie p. 236-237) [en hier]. "Un anno in qua" schreef Diodati in zijn brief aan Huygens op 20 maart 1637 (p. 264) en zelfs bijna "due anni in qua" in die aan de Staten-Generaal van 15 mei 1637 (p. 276).

p. 247   (Ned.)
questo mio disegno col mio caro amico di Parigi 1), intesi che ne venne sentore a V.S. Ill., la quale mi parve intendere che desse segno di qualche geloso, ma lieve sdegno, per non aver io fatto il primo ricorso a lei, che mi aveva dato segno di affezione e di stima delle cose mie 2); e più, oltre a questo, intendo ch'ella si è alquanto doluto della mia dilazione in mandare il mio trovato, le quali sue querele non però mi sono state moleste, comprendendo io procedere dal desiderio che la mia riputazione e l'utile della sua patria non si andasse più lungamente differendo.
  Io da queste amiche querelle e gradite accuse mi voglio purgare ed insieme sincerarmi appresso V.S., con farle sapere che della dilazione ne è stata causa, prima alcune mie gravi occupazioni, tra le quali una è il recopiare e mettere al netto i miei Dialoghi intorno al moto locale e sopra le resistenze de i solidi all' essere spezzati, materie ambedue novissime, li quali mi è convenuto allestire per farli consegnare in Venezia (siccome ho fatto) al Sig. Lodovico Elzevirio 3) per istampargli 4). Oltre a queste occupazioni, una assai lunga e non leggiera malattia mi ha tenuto oppresso. Ma che? Quello che è stato occulto tutti gli anni del mondo, ben poteva, Sig. Ortenzio mio, celarsi tre o quattro mesi ancora.
  Quanto poi al far capo a V.S. prima che a tutti gli altri, sappia che io ne sono stato assai perplesso; e la cagione della mia perplessità è stata il non avere io notizia di nessuno di coteste regioni, pari o simile a lei in quelle cognizioni, che al poter dare sicure giudizio di queste materie se gli potesse comparare; onde io, come presago di quello che poi è accaduto, cioè che a V.S. dovesse in gran parte esser delegato il giudicare sopra la mia proposizione, vedendo che quando essa ne fusse stato il presentante, poteva diminuire il credito, con mio pregiudizio, appresso cotesti Illustrissimi e Potentissimi SS., ho avuto per ventura ch'ella sia restata in neutralità, onde il suo giudizio venga ricevuto come totalmente sincero.
  Verrà dunque in mano di V.S. la mia scrittura, nella quale espongo a gl' Illustrissimi Ordini Ec. il mio trovato. A lei toccherà il darne giudizio, con approvarlo o riprovarlo, ed approvandolo (come spero), sopra gli omeri suoi dovrà esser imposto il carico di reggere per l'avvenire tutta la macchina di questo gran negozio; poichè ella si trova (per relazione fattami in voce da' suoi compatriotti) d'una prospera e sana gioventù, e di quello acutissimo ingegno del quale fa testimonianza quello che ho veduto dell' opere sue 5); dove che io, per la gravissima età di settantacinque anni 6), con sensi debilitati e memoria in gran parte perduta, non sono per vedere ridotta all'uso l'invenzione mia, ne per godere altro che quell' applauso il quale da cotesti sapientissimi e benignissimi SS. le fusse conceduto, in particolare sull' approvazione di V.S. La confidenza che ho nella sua equità, ed il non desiderare io più di quello che giuridicamente mi si perviene, non secondo il mio, ma secondo il parere d'altri, fa che io non spenderò parole per implorare il suo favore. Ella, come intelligentissima, so certo che comprenderà non essere al mondo altro mezzo per

1)  Elia Diodati; zie over hem p. 237 (n).
2)  Een brief van Hortensius aan Diodati van dec. 1635 is verloren gegaan; zie p. 239, n.8.
3)  Lodewijk Elsevier ... (1604-1670) ...
4)  Galilei stuurde voor Elsevier aan zijn vriend Micanzio, de "primi due dialoghi" op 26 juli 1636 en "li due tanto aspettati libri del moto" op 16 aug. 1636 (Le opere XVI, p. 455 en 475). Het 3e deel "dei proietti" werd pas im mei 1637 naar Leiden gestuurd. Het werk verscheen als Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze, Leiden 1638.
5)  Zie p. 211 en 222, n.3.
6)  Galilei was geboren op 15 febr. 1564 te Pisa, dat zou 1639 geven voor deze brief.

p. 248   (Ned.)
conseguire la notizia della longitudine, fuor che questi ammirandi accidenti delle stelle circumjoviali, nè altro esser l'uso che da essi accidenti possono ritrarre gli uomini, fuor che questo del soddisfare al gran bisogno di porgere l'ultimo aiuto dell' arte del navigare. Ella veda, maturamente consideri ed esamini, il tutto con quella libertà che a vero filosofo si conviene, referisca a gli Illustriss. SS. il suo parere, e non meno a me medesimo schiettamente promuova quelle difficultà e dubitazioni per le quali la mia proposizione le fusse renduta dubbia. E sopra tutto mi restituisca la sua grazia, mentre io con paterno affetto l'amo e reverisco 1).

1)  De drie voorgaande documenten [15 aug. 1636: Galilei aan de Staten-Generaal, aan Reael, aan Hortensius] werden aan Diodati verstuurd, met nog brieven aan Grotius en Diodati. Vanuit Parijs werden ze op 23 sept. 1636 naar Holland gestuurd.





Elia Diodati aan M. Hortensius
(eind september 1636)

Le opere di Galileo Galilei, vol. XVI (1936) no. 3360, p. 491*)   (Ned.)



  Tribus jam abhinc mensibus binas a te literas accepi 4), simulque lugubres versus°) in laudem Clarissimi nobisque perpetuum memorandi amicissimi viri Wilhelmi Schickardi, quos confestim cum aliis excudendos ad Dominum Berneggerum misi; sed cum (quod maxime urgebas) a Domino Galileo, valetudine et varijs occupationibus praepedito, praeter prorogatam pollicitorum dilationem nihil haberem, ne inanibus verbis fidem a me tibi ejus nomine datam exsolvere velle viderer, responsum ad tuas literas tantisper sustinui, donec, re (cujus mihi spem identidem faciebat) ab illo praestita, plene tibi satisfacere possem.
  En ergo vobis, dico, expectatus, optatissimus, longitudinis expiscandae modus, ab eo repertus, quem (ut rem sibi exploratam et probe perspectam) vestrae censurae, haud dubius de eventu, fidenter laetus subijcit. Nam quae ad facilem et accuratum ejus pro navigantibus usum adhuc perficienda superesse ipse ingenue agnoscit, cum de rei veritate et inventi certitudine nihil quicquam detrahant, sed artis solertiae (cui nihil impervium) investigationi cedant, novissimae huic Linceae#) perspicacitati per vos peritissimos et aequissimos judices tenebras non offundent, nec inventoris gloriam minuent. Nobilissimum Dominum Realium, virtutis et gestorum celebritate illi notum, suas in absentia vices subiturum ad negocium promovendum sibi delegit, et ad eum de inventi sui ratione scriptum, Illustrissimis et Potentissimis Dominis Ordinibus Generalibus Foederatarum Belgicarum Provinciarum

[ *)  Zonder datum, eerst gepubliceerd als brief van Hortensius (Opere di Galileo Galilei t. III, 1718, p. 160), maar genoemd in: Diodati aan Galilei, 23 sept. 1636.  Ook in C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4, 1953, p. 248 (niet compleet), met noten, hier vertaald.]
4)  Hortensius had al sinds 5 dec. 1635 een briefwisseling met Diodati (zie hierboven p. 239, n. 8), maar daarvan is niets teruggevonden.
[ °)  Genoemd in: Hortensius aan Gassendi, 16 mei 1636.]
[ #)  Galilei was een Linceus of Lynceus, lid van de Accademia dei Lincei, zie de titel: Systema cosmicum ... authore Galilaeo Galilaei Lynceo ..., Leiden 1635, ed. Bernegger. De Lynx stond bekend als scherpziend, evenals Lynceus.]

p. 492   (Ned.)
offerendum, misit 1): quod opportune et sapienter ab illo cogitatum et prospectum, ex ejus ad te epistola, huic meae adnexa 2), comperies.
  Illustriss. Domini Grotii in Domini Schiccardi obitum carmen*), vere Grotianum, a te expetitum, hic habes. De scriptis eius a Domino Berneggero hactenus nihil ulterius accepi; ea tamen, nisi maiori ingruente (quod Deus avertat) calamitate ultimis eius urbis ruinis involvantur, a Domino Lansio, qui eorum curam suscepit, sollicite et fideliter servatum iri sperandum est.
  De harum porro receptione, propter itinerum incerta, hoc Martis grassantis tempore 3), suspensi haerebimus, donec de ea per te certiores fiamus. Quare, in optimi praesertim nostri Senis gratiam, quam ocyssime rescribe, ejusque negocium indesinenter capesse.
  Vale.

1)  Zie de brief van Galilei aan Reael van 15 aug. 1636, hierboven p. 245-246.
2)  Voor de brief van Galilei aan Hortensius van 15 aug. 1636 zie hierboven p. 246-248.
[ *)  Gedrukt in Wilhelmi Schickardi ... memoria et eulogia, Tub. 1636, p. 38.]
3)  Nadat de verenigde strijdkrachten van Fransen en Hollanders in 1635 vrij succesvol waren geweest, waren de Spanjaarden in de zomer van 1635 Frankrijk binnengedrongen. Vooral de inname van Corbie in Picardië op 15 aug. 1636 had in Parijs tot consternatie geleid; de stad werd pas op 14 nov. daarna hernomen.





M. Hortensius aan Pierre Gassendi
12 oktober 1636

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 432  (Ned.)



Viro Clarissimo, Doctissimóque Domino
Petro Gassendo,
Amico unicè colendo,   S. P.
Vir Clarissime,
  Accepi quas ad Deodatum nostrum dederas Eclipsis Lunaris Anni 1635. Augusti 27. observationes*), pro quibus maximas tibi, & illustri Fabricio, ago gratias. Profectò amor & studium illius Herois erga artem nostram, non uno ore laudandum. Sed utinam tam laudabili proposito debita respondisset observatorum omnium diligentia! si Romano, Aegyptio, Neapolitano, Syriaco adfuissent magis idonea instrumenta, certius de meridianorum differentis licuisset concludere: cùm nunc in illis nihil nisi conatus veniat aestimandus. Quis enim in tanta Observatorum discrepantia, & unica Eclipsi de vera differentia longitudinum audeat pronuntiare? si illustris Fabricius in eodem instituto

[ *)  Zie Hortensius aan Gassendi, 16 mei 1636, p. 431. De waarnemingen staan op p. 85-90 (Gassendi aan Diodati, 8 april 1636; ook T. 4, p. 275-280): Aix, Digne, Parijs, Rome, Napels, Caïro, Aleppo (en Quebec, te onnauwkeurig).  En in Wendelinus, Eclipses lunares (1644), p. 103 (behalve Napels en Quebec), plus Herk (hijzelf) en Leiden (Hortensius); met ook lengten van steden, van Toledo tot Babylon, op p. 17.]

432b   (Ned.)
perseveret, & futuras Eclipses maiore diligentia in illis locis observari curet, habebit unde famam, nomenque suum, cum omnium eruditorum insigni commodo ulterius extendat.
Nescio an alias ad te scripserim; saltem nunc silere nequeo, quod non illubenter accipias. Nimirum Wilhelmum nostrum Blaeu inde ab anno 1634. apud Praefectos Societatis Indiae orientalis procurasse, ut omnes gubernatores navium, qui imposterùm navigaturi sunt in Indiam, teneantur Eclipses Lunae, tam in mari, quàm in terra, observare*). Dedit autem illis super hac re instructionem typis excusam: & non dubito quin nupera & utraque anni 1635. Lunae Eclipsis, diversis locis ad Orientem sitis iam sint observatae. Nonne vides quantum id faciat ad promotionem rei Geographicae & Nauticae? Prudentissimè ergo feceris, si D. Fabricium in proposito suo confirmaris quandoquidem ubi naucleri isti redierint, si vivant, observationes omnes vobis transmittere decrevi; atque eâ ratione & gratitudinem meam ostendere, & ad Geographiae emendationem symbolam qualemcumque conferre.
  Intellexi ex literis D. Morini non tantum te per instrumentum 30. pedum observare diametrum Lunae, sed & variabilem deprehendere pro diversa supra horizontem altitudine. Scribe quaeso quomodo id observes, & quaenam sit instrumenti structura. Nulla enim ratione mihi persuadere possum, phaenomenum istud realiter Lunae adesse; sed existimo ab Optica aliqua luminis proprietate, oculisque tuis dependere. Et videor mihi causam videre manifestam.
Nam cùm Luna humilis est, ostendit atmosphaeram profundiorem, densioremque. Itaque tingit aërem maiori lumine quam cùm est alta idque eâ ratione, ut annulus quidam lucidus iudicetur Lunam circumstare, eius limbo ad sensum continuus. Et hinc fit, quod visus in humiliori situ Lunae inter contactum limbi & pinnacidiorum aegriùs discernat quam in altiori; adeòque ut diametrum iusto maiorem observet, arripiendo lucem aliquam aëris pro lumine ipsius Lunae limbi. In maiori autem altitudine illud non fit, quia ob aërem puriorem, purior quoque offertur Lunae limbus, & praecisior, minorque diameter.
Tu vide num causa haec salvando phaenomeno sufficiat; & simul considera, si realis sit ista diametri Lunaris mutatio, debere quoque locum habere in Sole. Et si locum in Sole habeat, necesse esse ut quemadmodum aërem in Caelo comparet, revera quoque observetur per Telescopium. Verùm enim-verò & tibi ignotum esse nequit, & mihi saepissime exploratum est diametrum Solis ne tantillum quidem variari in quacumque observetur supra Horizontem altitudine, exceptâ contractione Ellipticâ, quae obvenit diametro erectae à diversitate refractionis superioris & inferioris limbi. Consequens ergo est, phaenomenum illud ex accidenti Lunae supervenire, ab aëre illuminato & oculis observatoris.
Clarissimus Valesius non ita dudum mihi per literas indicavit te diametrum Solis, Lunaeque in Apogaeo non maiorem statuere scrup. 30. sec. 4. Lubentissimè intelligam quâ id ratione observaris. Ego observando diametrum Solis per varia foramina, insignem in ea inveni diversitatem, & plerumque maiorem

[ *)  Zie P. J. H. Baudet, Leven en Werken van Willem Jansz. Blaeu (Utr. 1871), p. 16 (Blaeu aan Schickard, 24 juni 1634); 'Naschrift' (april 1872), p. 15: "Het is mij intusschen niet gelukt, die instructie zelve op te sporen".]

p. 433   (Ned.)
scrupulis 30. diametrum autem Lunae nondum accuratè & ex voto observare potui ob debile lumen. Si tu eam observâris per pinnacidia & inspectionem ocularem, scito me audere statuere, neminem unquam ad scrupula secunda hoc observandi modo eius quantitatem determinaturum: quod tamen requiritur, si quid acturi sumus quod omnes praedecessorum vincat conatus. Si occasionem & commoditatem observandi haberem, non diu esset quin videres quid ego ad obtinendam eam praecisionem queam praestare. Nunc differendum est, & premendae inventiones aliquae ad Astronomiae bonum non parum conducentes.
Significâram Morino, arcanum illud Astronomiae maximum quod se invenisse putabat in visione stellarum fixarum diurna, mihi non esse insolens; sed ante ipsum à me visas per Telescopium fixas post ortum Solis. Respondit, se non credere, cùm alioqui non tacuissem. Quasi verò de fide mea quicquam dubitandum haberet, eò quod tot circumstantiis & ineptiis rem non proposui, ut ille pag. 210. partis 6. de longitud. Non soleo inventa mea cum tanto strepitu protrudere.
Plura habeo circa Telescopium, & quidem egregia; sed non dabo antequam possim cum maxima nominis gloria, & spe immortalitatis. Quod autem fixas post ortum Solis viderim, colligi potest ex mea tecum Dissertatione pag. 39. ubi visioni Veneris diurnae, subiungo observationem diurnam Iovis & fixarum. Idque dudum antequam D. Morinum novissem, sed haec eadem ad illum scripsi, & spero agniturum se non esse primum tanti arcani, si tantum est, inventorem. Si nolit, tu intercede, & impelle virum, ne tantillum honorem mihi invideat.
Quid de Schikardi scriptis? nihil ne auditur? speraveram ea aut per D. Deodatum, aut Illustr. Fabricium haberi posse: & tu quoque operam promiseras. Scribo oro quid spei supersit, & multum Vale.
Amstelodami 12. Octobris 1636.
Tuus ex animo
Martinus Hortensius.     





M. Hortensius aan Elia Diodati
24 november 1636

Le opere di Galileo Galilei, vol. XVI (1936) no. 3395, p. 521*)   (Ned.)



Amsterdam, 24 Novembris 1636
  Inventum praestantissimi viri D. Galilei Illustriss. Ordines grato animo et cum summo offerentis honore excepere, postquam Nobilissimus Realius literas id rei continentes ijs obtulit; quod continuo rescribendum putavi, ut expectationis vestrae taedium, quantum in me est, levare possem, et de eventu quocumque vos certiores reddere. Illustrissimorum Ordinum responsum, italicè conscriptum et a scriba Illustrissimorum Ordinum subsignatum 2), Nob. Realius ad D. Galileum propediem daturus est, ad te missurus, ex quo omnia quae gesta sunt, tibi perspecta erunt 3).
Interim illud scias, gratissimum Illustriss. Ordinibus fuisse Nobilissimi Galilei munus, idque eo magis quod a tanto viro, cujus famam et existimationem non nesciunt esse maximam, primis ipsis inter tot Europae principes offeratur. Praeterea, ut tanto citius et commodius res ista promoveretur, ipsum D. Realium rogarunt ut examini inventi interesset, imo praesset, juxta delegatos me et Blauvium 4) nostrum et, si opus videretur, Clarissimum Golium, professorem Leidensem.
Quod ad me attinet, dudum antehac suspicatus fui, et Domino Beckmanno 5), et Blauvio indicavi, non esse aliam Domino Galileo viam inveniendarum longitudinum quam per Ioviales; et ecce divinationi meae respondit eventus 6). Rogo autem te, ut apud ipsum me excuses quod jam nullas per te dem ad illum literas. Decrevi istud agere, ubi Nob. Realius, qui cras denuo Hagam cogitat, redierit, et ad Illustrissimum Grotium scripturus est missurusque resolutionis Illustrissimorum Ordinum apographum italicum 7).
  Scriptorum Wilielmi Schiccardi curam ut quantum poteris per occasiones habeas, ex animo rogo. Spero Deum Optimum Maximum non permissurum, ut cum Academia Tubingensi funditus deleantur.
  Si ad Dominum Peirescium aut Gassendum scribis, indica, quaeso, me ad Illustrem Peirescium quam primum transmissurum observationem eclipseos lunae anni 1635 mense Augusto a me habitam. Vale, etc.
  Quas hic difficultates habeam, jam non dico, et data occasione ad Nob. Galileum perscribam 8).

[ *)  Ook in C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4, 1953, p. 254 (uit Opere t. III, 1718, p. 163), zonder de twee voorlaatste alinea's; maar met noten, hier vertaald.]
2)  Cornelis Musch.
3)  Reael stelde verzending van deze vertaling uit tot 22 juni 1637, er toen die van andere latere documenten aan toevoegend.
4)  Willem Jansz. Blaeu te Amsterdam.
5)  Hoe het ook zij met deze bewering, Beeckman zelf had het principe genoteerd in 1631 (T. 3, p. 229-230.)
6)  Methoden analoog aan die van Galilei waren ook elders bekend. Zie 'Vie de l'auteur', T. I, p. XXI en hierna p. 255, n. 2 (aan Morin) en 259 (aan Diodati, over Morin). Herigone beschrijft de methode aan het eind van zijn Cursus mathematicus, T. 5, Par. 1637, p. 857 en 872, zich beroepend op betrouwbare mensen "qui asserent me illis communicasse meum inventum biennio fere antequam in lucem ederetur" (o.c., p. 873).
7)  Zie n. 3 hierboven
8)  Zie p. 256 hierna [26 jan. 1637]. De volgende dag, 25 november, richtte Hortensius ook een (verloren gegane) brief aan Hugo de Groot mmt een samenvatting van de resolutie van de Staten-Generaal. Zie het Vervolg der Historie van het leven des Heeren Huig de Groot ..., Adriaan van Cattenburgh (Dordrecht 1727), p. 48. Zie ook de volgende brief [Grotius, 12 dec. 1636], en verder p. 256 en 258 [aan Galilei, 26 jan. 1637].





Hugo Grotius aan M. Hortensius  1)
12 december 1636

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7 (1969), p. 569  (Ned.), no. 2880



Vir praestantissime,
  Ita de me merita est civitas Amstelodamensis, ut, quicquid possim, id semper ad juvanda ejus commoda promovendamque ejus 2) gloriam promptissimo animo sim collaturus.
  Quare cum ad notitiam meam pervenisset viri in sublimibus studiis egregii Galilaei 3) cogitatio ad deprehendendos locorum terra marique ad coeli partes respectus 4), statim dixi honorem dedicandi laboris hujus ad Ordines Foederatos, qui pridem omnia ingenia ad hujus rei inquisitionem invitarant, jure optimo pertinere. Utendum autem commendatione ejus civitatis, cujus talia sciri plurimum interest. In ea civitate, imo in omni Foederatorum imperio, neminem esse, qui meritis, auctoritate, rerum etiam istarum recta dijudicatione par sit nobilissimo D. Realio 5). Quare per eum parandos aditus sapientiae audientiam sibi postulanti.
  Secutus est me auctore annitente D. Elia Deodato 6) Galilaeus hoc consilium. Quod ipsius D. Realii tuaque et amicorum aliorum prudentia eo usque perductum est feliciter, quoad usque negotii status patitur. Quod restat, id a Galilaei primum perspicacia, deinde a Foederatorum Ordinum magnanimitate exspectabimus. Valde autem laetatus sum, quod hujus rei notio ipsi D. Realio tibique et Blavio 7) nostro, omnibus et amicis meis et ad eam rem necessaria quae sunt omnia abunde 8) superque habentibus delegata est. Digni enim estis, quos Respublica triumviros sacris naturae aperiendis demerendoque humano generi faciat. Legi cum voluptate decretum*), dignum tantae rei majestate: nihilque magis opto quam ut pulcherrimae molitionis fructum gustare aetas nostra incipiat incrementa haud dubie cum posteritate sumpturum.
  Tibi vero, vir eruditissime, primum, quod publicis bonis tam sedulo invigilas, gratiam pro mea parte habeo, deinde et privatim, quod amicitiam eam, quam nobis injungit urbis natalis consortium studiorumque in te profectus, in me reverentia, cum aliter datum hactenus non sit, per mentis interpretes literas°) tam benigne foves.
  Vale, vir mihi semper future maximi.
  Lutetiae, XII Decembris MDCXXXVI.

1)  Copie Bibl. Gem. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 287; C. de Waard, Isaac Beeckman [T. 4, 1953], p. 255. Over geadresseerde zie men no. 2664, p. 248 n. 8.
2)  Dit woord ontbreekt in de Rotterdamse copie.
3)  Over Galileo Galilei zie men V, p. 489 n. 7.
4)  Wellicht het eerst in 1639 te Parijs verschenen L'Usage du quadran; zie no. 2712, p. 326 en n. 1 aldaar.
5)  Dr. Laurens Reael; vgl. de aan hem gerichte brief van [20 september 1636] (no. 2765).
6)  Elias Diodati uit Genève.
7)  De Amsterdamse cartograaf en uitgever Willem Jansz. Blaeu.
8)  De uitgave der Epist. heeft abusievelijk 'aliunde'.
[ *)  Resolutie van de Staten-Generaal, 11 nov. 1636. Van de brief van Galilei is een vertaling te vinden in P. J. H. Baudet, Leven en werken van Willem Jansz Blaeu, Utrecht, 1871, p. 137-143.]
[ °)  Een brief van Hortensius aan Grotius, 25 nov. 1636, is verloren gegaan, zie de vorige brief (aan Diodati, 24 nov. 1636), n. 8.]





M. Hortensius aan Galileo Galilei
26 januari 1637

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4 (1953), p. 256  (Ned.)
Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3421, p. 18 



  Non credes, Vir nobilissime atque amicissime, quam grata fuerit Illustrissimis Ordinibus nostris oblatio inventi tui circa longitudines locorum 1), quam per nobilissimum Realium non ita dudum fieri voluisti, quando et literis tuis 2), omni humanitate et benevolentia plenis, ad tantae rei promotionem me excitasti. Responsum obtinuimus votis nostris undique congruum, cujus summam jam ad Illustrem Grotium transmisi 3), nec dubito quin per Dominum Deodatum ejus sis factus compos; quod tamen etiam se confirmaturum promisit modo dictus Realius, ubi Italico sermone conceptum, data occasione, denuo manu Secretarij Illustrissimorum Ordinum 4) fuerit subsignatum.
  Ut autem interim non ignores quid in consessu Illustrissimorum Ordinum decretum sit, sic habe:
  Intellecta propositione tua, gratias non tantum egere Nobilissimo Realio, verum ut etiam is Dominationi Vestrae ipsorum nomine quam maximas ageret, petierunt, facta promissione, si inventum judicetur praxi reperiendarum longitudinum idoneum, non uno modo Dominationem Vestram ulteriorem ipsorum gratitudinem laborumque compensationem experturam. Hinc, ad examen inventi tui et totius negotij promotionem, commendarunt nobis tribus, scilicet Nob. Realio, Ortensio, Blauvio 5), ut, postquam Nobilissima Dominatio Vestra omnia quae penes se habet requisita exhibuerit, non modo ea expendamus, verum etiam ad praxin revocemus, primique viam ac modum eruditis ostendamus longitudines locorum per orbem terrarum passim emendandi.
  Haec sunt quae in causa Dominationis Vestrae coram Illustrissimis Ordinibus peregimus; quae si grata habeas, superest ut necessaria media nobis procures, quae ad inchoandum hoc opus scribebas penes te jam parata adesse, aut adhuc mansisse excogitanda, quae nos quoque admodum avide jam dudum expectamus. Sed fortasse curiosa est Nob. Dom. V. sciendi, quid hac de re nos sentiamus, et an non aliqua dubia nobis inter quotidianos pene sermones inciderint. De ijs igitur aliquid dicam, quod Dominationi Vestrae dabo secum expendendum.
  Post crebras inter nos in utramque partem disputationes, visum est Nob. Realio et Blauvio, inventum Dominationis V. ob summam quietem quae requiritur inter observandum, in mari non posse revocari ad praxin. Ego vero pro Dominatione Vestra contendebam sufficere si jam nunc in terra ad usum revocari possit, quippe hinc insulas, portus omnes, quoad meridianorum distantias, posse rectificari; reliqua commendanda esse industriae humanae, quae vel magis ardua tum invenit, tum superavit; cui meae sententiae postmodum et ipsi acquieverunt.

1)  Gedateerd op 15 aug. 1636, zie p. 241-244 [ontvangen op 11 nov. 1636].
2)  Brief van 15 aug. 1636 (p. 246-248).
3)  Zie p. 254, n. 8 [Hortensius aan Diodati, 24 nov. 1636] en p. 255 [Grotius aan H., 12 dec. 1636].
4)  Cornelis Musch. Zie over hem p. 113, n. 5. Hij was griffier van de Staten sedert 1628.
5)  Hier ontbreken de namen van Golius en Beeckman. De belangen van de stad Amsterdam blijken uit het aantal commissarissen die er woonden.

p. 257   (Ned.)
  Hinc de telescopio agere coepimus, comperimusque nulla in Batavia hodie, quae tantam praecisionem polliceri queant quanta ad eas observationes requiritur; solent enim etiam optima discum Jovis hirsutum offere et male terminatum, unde Joviales in ejus vicinia non recte conspiciuntur. Atqui novit Dominatio Vestra requiri in primis tam Jovialium quam Jovis discos bene terminatos, ut conjunctiones et emersiones intra unum temporis minutum rite observentur. Quod etsi a telescopio Dominationis Vestrae haud dubitaremus praestari, non tamen vidimus quomodo in Hollandia tam exquisita possemus nancisci, quandoquidem omnes artifices rudes experimur et dioptricae quam maxime ignaros 1). Itaque rogandum censuimus Dominationem Vestram, annon aliquod auxilium nostris artificibus praestare queat, ut telescopium ad majorem perfectionem reducatur 2), quamquam ego, pro mea parte, nunquam hic desperaverim, sed viam noverim ad talem perfectionis gradum, qui instituto inveniendarum longitudinum sufficiat, telescopium feliciter perducendi 3).
  Circa motum Jovialium visum nobis fuit, ephemerides requiri tam exactas, ut saltem in annum unum phaenomena praedici queant; theorias item tam firmas, ut sufficiant per omnia zodiaci loca. Responsum ergo a Nobilissima Dominatione Vestra petimus, ut quanta motuum notitia jam penes Dominationem Vestram sit agnoscamus 4), et simul ulteriores observationes instituamus, phaenomena per calculum indicata continuo cum coelo conferentes. Quem in finem speramus Amplissimos Consules Amstelodamenses observatorium nobis idoneum cum instrumentis procuraturos 5). Et sane non parum huic negotio Dominatio Vestra prodesse posset, si ad ipsos Amstelodamenses Consules scriberet, peteretque ut talem observandi commoditatem mihi largiantur, quandoquidem inventio Dominationis Vestrae nullis mortalium tanto erit usui et emolumento quam Amstelodamensibus. Hoc ego Nobilissimae Dominationi Vestrae latius perpendendum relinquo. Quod si non censeat Dominatio Vestra id sibi fore commodum, quaeso ad Illustrissimos Ordines iterato scribat, ut totum negotium meis humeris imponant, adjungantque media necessaria, puta observatorium et instrumenta: per illos id facillime a Dominis Amstelodamensibus poterit impetrari 6).
  Ego autem, Nob. Galilee, sub fide boni viri et conscientiae integritate tibi spondeo, nihil me de tuis inventis mihi arrogaturum, sed gloriam omnem tibi relicturum, solum autem inventi tui usum promoturum in commodum generis humani et patriae meae; hoc tantummodo in praemium laborum postulans, ut per te D. Ordines intelligant me eum esse, quem tu dignum isto honore judicasti, et ut simul occasionem nanciscar per congrua instrumenta astronomiam etiam in alijs partibus promovendi, cui rei hactenus omnia pene studia mea impendi.
  Sed ne nimium extra oleas vager*), redeo ad propositum.

1)  Over de ijver van vaklieden en de lagere kwaliteit van in Holland gemaakte telescopen, zie t. II, p. 295, t. III, p. 121, 367 (n.4) en 383 (n.2); en hierna [t. IV] p. 267.
2)  Over de lenzen van Galilei, in het algemeen uitstekend, zie A. Favaro, 'Intorno ai cannocchiali costruiti ed usati da Galileo Galilei' in Atti del Reale Istituto Veneto di sc., lett. ed arti, tomo LX, Parte sec. (Venezia, 1901), p. 317-342.
3)  Over de inspanningen van Hortensius ter verbetering van telescopen, zie t. III, p. 383, n.2. Zie ook een brief van Const. Huygens aan Descartes van 28 okt. 1635, een brief van Huygens aan Hortensius van 29 okt. 1635 (de Briefwisseling van Const. Huygens, ed. Worp, t. II (1913) p. 118-120).
4)  Over de efemeriden van de satellieten van Jupiter, opgesteld door Galilei, zie p. 243, n.1. [Zie ook de brief van Galilei aan Diodati, 16 juli 1637: met Jovilabium.]
5)  In Dordrecht had de magistraat voor Beeckman een observatorium laten bouwen (t. III, p. 85).
6)  Zie hierover de documenten van p. 267-268, 268-269 en 269.
[ *)  C. W. E. Miller, 'Ne extra oleas', in The American Journal of Philology 35-4 (1914) 456.]

p. 258   (Ned.)
  Circa horologium quod Nob. Dominatio Vestra promittit, nobis visum fuit non posse dari meliorem inventionem in toto orbe terrarum, si tam constans sit ut narrat Dominatio Vestra, et ubique locorum, tam in mari quam in terra, tam hieme quam aestate, expeditum ac certum praebeat usum. Tale enim horologium in observatione motuum caelestium tantum habet usum, ut nulla humana inventio in alijs rebus habeat majorem. Quocirca et hujus structuram admodum desideramus novisse, ut in praxi observationum usum nobis praestet percommodum 1).
  Tuum ergo erit, Nobilissime Galilee, quam primum inventa tua ad nos transmittere, ut, dum adhuc in vivis es, ipse videas jam ad praxim ista revocari. Tantum enim jam apud Illustrissimos Ordines actum est in tua causa quam agi potuit, et scripsisset dudum ad Dominationem Vestram Nob. Realius, si non impeditus fuisset infinitis fere negotijs; quod si tamen ejus responsum desideres, urgebo ut quam primum respondeat simulque exemplar decreti Illustrissimorum Ordinum italicum ad te mittat, quamquam nihil inde aliud quam ex apographo, a me jam ad Illustrissimum Grotium misso, poteris intelligere 2).
  Adventante vere tendet in Italiam Borelius noster, hujus civitatis Syndicus, ad Serenissimam Venetorum Rempublicam legatus 3). Iste vir magnus quoque istarum rerum fautor est, et per ipsius forte in Italiam adventum amplius experieris quam grata fuerit Illustrissimis Ordinibus nostris tua oblatio. Sed interim, quantum te orare possum, Nobilissime Galilee, matura observationum et tabularum tuarum nobiscum communicationem, ut, quia in tam incerto aetatis statu versaris, nos, si quid tibi humanitus accidat, tam utili ac nobili invento minime frustremur. Praemium laborum tuorum admodum illustre ne dubita quin habiturus sis, modo ulla ratione judicare queamus inventum esse praxi idoneum, vel in sola terra. Judicium vero nostrum non aliud crede fore quam sincerissimum et omni livore ac malignitate prorsus vacuum.
  Haec fere sunt quae circa hoc negotium Nob. Dominationi V. habebam rescribenda. Quae si tardius putes prodire quam expectaveras, velim existimes non culpa mea id factum, sed quia detentus spe responsi Nob. Realij, qui tamen ob impedimenta summa hactenus nequivit respondere, quod et emendaturum se promisit.
  Interim Deum Optimum Maximum rogo ut Dominationem V. diu adhuc incolumem servet et in publicum bonum prospera patiatur frui valetudine.
  Vale 4).

1)  Over de verbetering die Galilei zich voorstelde bij uurwerken zie p. 275, n.6 [ook p. 289; Galilei aan Stat.-Gen., 15 aug. 1636, p. 244: slingers; verwijzing naar Le opere VIII, p. 453-455].
2)  Over de verzending van de resolutie van Stat.-Gen. door Hortensius aan De Groot, zie p. 254 [n.8]. Reael verzond de Italiaanse vertaling pas op 22 juni 1637.
3)  Willem Boreel was aan aangewezen om als ambassadeur naar Venetië te gaan en kreeg op 25 sept. 1637 opdracht te vertrekken; toch bleef hij thuis en in jan. 1638 werd de post vacant verklaard. Zie over hem p. 239, n.4.
4)  Galilei, getroffen door blindheid aan zijn rechteroog, stuurde in juni 1637 alleen een lange brief voor Reael [Le opere ... XVII, p. p. 96-105] die aan Hortensius moest worden getoond als antwoord op diens brief. Zie p. 289 (n). Zie ook een brief van Galilei aan Diodati van 6 juni 1637 (Le opere ... XVII, p. 94-95).





M. Hortensius aan Elia Diodati
1 februari 1637

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4 (1953), p. 258  (Ned.)



    Vir amicissime,
  Bonum factum, quod apographum Decreti Illustrissimorum Ordinum super

p. 259   (Ned.)
causam celeberrimi Galilei 1) continuo ad ipsum Galileum miseris. Dominus Realius ob infinitas occupationes nondum ei respondere potuit 2); sed non est quod Dominus Galileus ideo conctetur inventum suum in medium depromere, quippe in cujus caussa tantum actum est hactenus, quantum agi potuit; qui per Dominum Realium tantummodo meorum dictorum recepturus est confirmationem. Ut autem tempus diutius non trahatur, jam et sententiam nostram, et quid ei porro censeam faciendum, late scribo 3). Tu quaeso, fac ut literae quam rectissime curentur.
Si hoc Domini Galilei inventum procedat, profecto spe sua et conatibus egregie excidet vester Morinus, qui hactenus ex Lunae motu locorum longitudinem irrito labore, me judice, eruere tentavit; et tamen ille suis litteris me rogare non cessat, ut pro ista inventione praemium ipsi ab Illustrissimis Ordinibus exigam 4); qua in parte nunquam a me impetrabit, ut honorem meum pericliter. Nuper petijt, ut ipsi indicarem quale esset inventum Domini Galilei. Indicavi 5). Quid de eo judicet, poteris facile expiscari. Non egissem illud, nisi Beecmannus noster id jam ante communicasset Mersenno 6).
  Vale, mi optime Deodate, et negotium hoc nobilissimum, quantum potes, promove.

1)  Nederlandse tekst van de resolutie St.-Gen. van 11 nov. 1636. Zie p. 254, n.8.
2)  Reael schreef pas op 3 maart 1637 aan Galilei. Zie p. 260.
3)  Zie de vorige brief, met dezelfde post naar Parijs gestuurd.
4)  Morin had openlijk gedongen naar de prijs die in Holland was uitgeloofd, in zijn Longitudinum ... scientia, Pars 6, Par. 1636, p. 232-233.
5)  Zie p. 255 met de noot.
6)  Brief van Beeckman, verloren gegaan, zie p. 253, n.3 en p. 262 en 271.





Pierre Gassendi aan M. Hortensius
13 februari 1637

Gassendi, Opera omnia (1658), T. 6, p. 92  (Ned.)



Clarissimo, Doctissimo, Amicissimóque Viro
Martino Hortensio,
Professori Matheseos apud Amstelodamenseis Celeberrimo,
Petrus Gassendus S.

  Alter iam mensis labitur, Hortensi Humanissime, ex quo Diodatus, optimus ille, transmisit ad me literas Octobri mense abs te conscriptas. Praeter destinatas ad me, erant quae ad nostrum Valesium: Is ad me, cùm eas accepisset, remisit subinde, ut pellegerem; ac impensè sollicitavit, ut votis tuis facerem satis. Hoc itaque est, quod aggredior; tum quidem, quia ille efflagitat, tum verò praesertim quia iam erga te debitor sum inveteratus.
Deposcis, ut significem, quo artificio Solis, ac Lunae aucupari diametros soleam. Postulas etiam, ut causam dicam detectae abs me differentiae, qua diametri huiusmodi alia magnitudine in visum incurrunt, alia per umbram sese depingunt; quam rem video Morinum nostrum, secus quàm se habet, ad te perscripsisse. Age ergo consule boni factum compendium operae, quando exscribi iussi exemplum Epistolae*) ante duos menseis ad Naudaeum virum amicum, & Philosophum in Italiam missae, in qua utrumque praestitum est. Observata in exscripto proportio non est, nec trabeculae, nec pinnacidiorum; sed ipse satis intelliges ex adiuncta hac descriptione.
Suppono Pedem Regium, seu Parisinum dividi vulgò in duodecim digitos, quem-vis digitum in duodecim lineas (sic dicere solemus uncias) & abs me quam-vis lineam per transversos ductus in duodecim particulas, seu quasi puncta subdistingui. Hac ratione trabecula (quae dimidio pedis crassitudine non est maior) deprehensa est continere secundum lineam fiduciae inter pinnacidia extremis apposita pedes 22. digit. 2. lin. 0. part. 4. universè particulas 38308. pro quibus inter supputandum substituere soleo Secantem complementi 261542. Utrumque autem Pinnacidium Altitudinis aliàs debitae deprehensum est latum digit. 5. lin. 6. part. 4. universè part. 796°). Atque hoc quidem addendum fuit.
Addendum & aliud circa id, quod conquereris de inobservabili Lunae umbra. Sed suppono nempe eam trabeculam mira tractari facilitate, si circiter medium, vel fenestrulam debitè alta suffulciatur. Suppono etiam lucem è fenestra ita esse circumcidendam, ut non multò amplior,

zon, balkje, schaduw van plaatje[ *)  Gedrukt in P. Gassendi, De apparente magnitudine solis humilis et sublimis (1642), Epistola 1, 5 dec. 1636.
Figuur op p. 4: zonnestralen gaan langs een ondoorzichtig plaatje; de schaduw is kleiner dan het plaatje zelf.]

[ °)  38308 en 796 voor het eerst genoemd in Gassendi, Opera, T. 4, p. 315, bij 29 mei 1636.]

p. 93   (Ned.)
quàm ferant pinnacidia, subingrediatur in scenam. Suppono demum ex ea umbra, quam pinnacidium superius in inferiore depingit, reiiciendam esse, quam penumbram vocant, accipiendaque solùm esse extrema umbrae nigerrimae, tanquam includentia id spatium, quod Luminaris diameter nulla sui parte respectat. Iam cùm res notatu facilis videatur in umbra, quam Sol proiicit, ita corrigo hebetudinem delineationis Lunaris.
Parata, & ad manum habeo pluscula alba foliola geminis lineis interstincta, parallelis illis quidem, sed intercapedine inaequali in diversis foliolis, ut ex facta successivè applicatione plurium inferiori ipsi pinnacidio, internosci possit ac determinari, quae intercapedo exquisitè umbra compleatur. Demonstrationem attexerem, quam in memorata insinuavi Epistola; sed ipse statim eam pervidebis. Itaque praestat heic subiiciam, quod in illa non attigi, (neque verò necesse fuit; quando postulata solùm causa fuerat diversitatis diametri secundum obtutum & secundum umbram) praestat, inquam, subiiciam quid observarim hactenus circa diametralem utriusque Luminaris quantitatem.
Ac primùm quidem praetereo, quod superiore Aestate, vigesima nempe mensis Iunij observavi Massiliae, ubi usurpare trabeculam licuit pedum 36. digit. 1. lin. 7. part. 7. universè particularum 62443*). Cùm mecum enim detulissem, ipsíque apposuissem eadem Pinnacidia latitudinis particularum 796. umbra superioris deprehensa est in inferiore contracta ad digit. 1. lin. 8. part. 10. hoc est universè ad particulas 250. ex quibus accipiendo pro dimidio superstitis lucis 273. ratiocinatus sum semidiametrum Solis esse grad. 0. min. 15. sec. 2. seu diametrum totam grad. 0. min. 30. sec. 4.
Superiore nocte, cùm Luna foret ad exortum alta gradibus circiter 10. Umbra diametri illius decurtatae quidem apparuerat digit. 2. lin. 1. part. 2. Integrae verò digit. 1. lin. 11. part. 6. Unde exhibita fuerat semidiameter decurtata quidem grad. 0. min. 13. sec. 38. Integra verò grad. 0. min. 14. sec. 9. seu diameter tota grad. 0. min. 28. sec. 18.
Sed haec ut dixi praetereunda, quando plures iteratae observationes non sunt. Quippe eo solùm proccesseram, ut Wendelino gratificaturus observarem illeic loci altitudinem Solstitialem, quam, ut hoc dicam obiter, deprehendi esse grad. 70. min. 10. sec. 55. Quoniam usurpato stylo altitudinis pedum 51. digit. 8. lin. 4. part. 0. hoc est universè particularum 89328. observavi umbram meridianam minimam pedum 18. digit. 4. lin. 5. part. 10. universè particularum 71750 [31750]. ídque detractâ solùm unicâ particulâ, quòd Sol paullò maturiùs initium Cancer attigisset, quàm in ipsa meridie diei 21. ubi particulae fuerunt 31751. Adeò proinde ut fuerit proportio Gnomonis ad umbram qualis radij 10000000. ad tangentem 3554312.
  Sed ad Diametros Luminarium tandem redeo, quas & saepiùs, & quietiùs in hac ipsa Civitate, aedibúsque ipsis optimi Fabricij observare licuit, usurparâ Trabecula initio descripta. Ergo quod Solem attinet, cùm observationes paucae vix ad paucula secunda excurrant;

[ *)  Die lange balk wordt genoemd in Opera, T. 4, p. 322, bij 19 juni 1636 (hier ook de waarneming van de Maan, die volgt); op p. 323 de meting van 20 juni, uitkomst 0° 15' 2" en ook die met de 'stylus' of Gnomon van meer dan 51 voet.]

93b   (Ned.)
plurium tamen consentiunt, ut Apogeius sit grad. 0. min. 30. sec. 12. Perigeius grad. 0. min. 31. sec. 6. Illeic nempe umbra superioris pinnacidij contrahitur in inferiore ad digit. 3. lin. 2. part. 4. universè part. 460. heic verò ad digit. 3. lin. 1. part. 6. universè part. 450. Quod ad Lunam verò consensus similiter est, ut Apogeia sit grad. 0. min. 26. sec. 37. propter umbram in inferiore pinnacidio contractam ad digit. 3. lin. 5. part. 8. Perigeia verò grad. 0. min. 31. sec. 6. hoc est, praecisè prorsus tantâ, quantus Sol etiam Perigeius, propter umbram similiter contractam ad digit. 3. lin. 1. part. 6. Id mirabere, mi Hortensi, sed ego quidem non video posse errorem magnum subesse. Expendes ipse omnia, & si quid vitij, discriminísque observando agnoveris, pro tuo candore admonebis.
Iam, ut vel unum Exemplum habeas diametri per umbram variae apparentis, prout Sol declivis, aut sublimis evaserit, Ecce, verbi causâ superiore Iulio, ac die 12. manè*), Cùm Sol foret altus 3. grad. Umbra ipsius in praedicto inferiore pinnacidio fuit digit. 3. lin. 3. part. 6. unde colligitur diameter grad. 0. min. 28. sec. 52. Alto verò Sole grad. 5. umbra fuit digit. 3. lin. 3. part. 0. Alto grad. 8. umbra digit. 3. lin. 2. part. 8. Sícque deinceps donec à 15. circiter gradu altitudinis, ac in ipso meridie umbra fuit digit. 3. lin. 2. part. 4. Missum autem facio incrementum umbrae eadem proportione à meridie factum, cùm & vespere antecedente, alto Sole grad. 3. fuit similiter umbra digit. 3. lin. 3. part. 6. Sícque rursùm diameter Solis fuisset grad. 0. min. 28. sec. 52.
Ad-haec ut exemplum etiam habeas variatae Lunae diametri, prout vel secundum umbram spectatur, vel secundum nudum obtutum; ídque in diversis lucis gradibus; Ecce cum die 24. superioris Iunij, hora 2. matutina°), Observassem eadem ratione diametrum Lunae decurtatam grad. 0. min. 18. sec. 42. propter umbram digit. 4. lin. 1. part. 0. Integram verò grad. 0. min. 28. sec. 36. propter umbram digit. 3. lin. 3. part. 10. (Refero autem bona fide, cùm Luna inter Apogeium & Perigeium media, videri debuisset diametri dimidio minuto circiter maioris: sed nimirum in Plenilunio observari potest exquisitiùs) cùm id, inquam, sic peregissem, usurpavi Radium, ac in eisdem tenebris seu ante natam Auroram, & cùm sola Lunae respectatae lux transversùm afficeret oculos deprehendi diametrum eius, decurtatam quidem grad. 0. min. 26½. Integram verò grad. 0. min. 38.
Cùm postmodùm autem Aurora coepisset inclarescere, observavi decurtatam gr. 0. min. 25 5/6. Integram grad. 0. min. 36 2/3. Rursus cùm dies foret omnino iam clara, decurtatam grad. 0. min. 24. Integram grad. 0. min. 34 2/5. Iterùm cum exortus Sol versaretur adhuc inter vapores satis densos, decurtatam gr. 0. min. 23 1/5. Integram rursus grad. 0. min. 34 2/5. Denique cùm Sol foret iam nitidissimus, & dies clarissima, decurtatam grad. 0. min. 21½. Integram grad. 0. min. 33.
Obiter heic adnota, quod dicere oblitus fueram, Diametrum ipsius-met Solis inter vapores existentis, & in altitudine grad. 3. tum cùm per umbram exhiberetur

[ *)  Zie Opera, T. 4, p. 338-339.]     [ °)  Opera, T. 4, p. 325-326.]

p. 94   (Ned.)
solùm grad. 0. min. 28, sec. 52. observatam fuisse eodem Radio grad. 0. min. 33¼.
  Ex his iam pernosces quid tibi Morinus significare voluerit, neque opus est aliquid adiiciam circa rationem, quam exigis huiusmodi apparentiarum. Illae nimirùm aliae sunt, quàm ipse perscripserit; & cum huiusce-modi sint, ratio tibi est abundè perspecta. Quippe & ratiociniis tuis in Dissertatione mecum instituta id debeo, ut me suspicio eius ipsius, quam in praedicta Epistola expressam habes, subierit. Caeterùm de Morino nostro nihil aliud dicere possum nisi quod vir optimus est; de eius opinionibus, déque assentatione, aut potiùs veneratione, qua illas prosequitur, quid dicendum sit, ipse satis nosti.
Delectavit me plurimùm, quod perscripsisti de Instructione Naucleris vestris tradita, ut possint in India, aliisque locis Eclipseis Lunae observare. Delectavit etiam optimum Fabricium, qui procuravit per Generaleis Religiosorum Ordinum subditis sibi Religiosis, qui peregrinantur, degúnt-ve in illis Regionibus, idem muneris demandari. Porrò quoniam Instructio illa typis, ut ais, excusa est, per-gratum nobis facies, si curaveris illius Exemplum ad nos transferatur.
De Schickardi scriptis nihil prorsus audio; sed nempe longum iam tempus est, ex quo ne noster quidem Diodatus à Berneggero aliquid habet. Nôsti quae sint earum Regionum, viarúmque impedimenta.
Benè Deus fortunet omnia, Tu benè Vale, mi Hortensi, ac me amare ne desine. Illustris Fabricius te multùm salutat, prosperáque omnia tibi apprecatur.
Scribebam Aquis-Sextiis in illius Aedibus, Eidibus ipsis Februariis, M. DC. XXXVII.





Elia Diodati aan M. Hortensius
13 maart 1637

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4 (1953), p. 261  (Ned.)



Parigi, 13 Marzo 1637
  Unde, Vir Clarissime, altum tibi nunc silentium, qui nuper ad expergiscendum Dominum Galilaeum tam anxie me urgebas? 3). Satisfecit is (qua est ingenuitate) pollicitis; tuque ejus propositionem ab Illustrissimis Ordinibus gratanter et cum honore exceptam per literas quatuor jam abhinc mensibus mihi nunciasti 4), paratumque, mox sequuturum, Illustrissimorum Dominorum ad eum responsum, Nobilissimo Realio mandatum esse; cujus, tua fide, optimo seni spe a me facta, ejus adventu hactenus frustratum me, nec ad tot meas tibi ab eo tempore scriptas literas ullas a te accepisse, non possum non mirari. Cum longa haec mora auctoris et negocij dignitati ejusque in cujus sinu inventum hoc primum conditum est, quoque suasore et per quem ab auctore Illustrissimis vestris Dominis prae alijs omnibus proditum est, dignissimo merito, nullatenus respondeat, quum eum praesertim in hoc negocio quasi vicarium sibi auctor delegerit, illi, ad expeditiorem ejus tractationem propter nimis longe dissitam absentiam, ulterioribus suae propositionis illustrationibus, ad solvendas et enodandas difficultates emergentes, postmodum adhuc creditis. Quare quid caussae subsit, a te scire expecto.
  Vale.
  Invigila, quaeso, impressioni operis Domini Galilei de Motu, ab Elzevirio susceptae de qua nuper ad te scripsi 5).

3)  Ongetwijfeld een toespeling op de brief die Hortensius aan Diodati had geschreven in dec. 1635. Zie p. 239, n.8 en 247, n.2.
4)  Diodati had nog niet Hortensius' brief van 1 febr. 1637 ontvangen (zie hierboven) en gaat af op die van 24 nov. 1636.
5)  De brief is verloren gegaan, maar zie p. 247, n.4.





Elia Diodati aan M. Hortensius
16 maart 1637

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4 (1953), p. 261  (Ned.)



Parigi, 16 Marzo 1637
  Heri demum, Vir Clarissime, tuam epistolam prid. Cal. Februarij scriptam 6) accepi; ad quam majori otio, quam nunc mihi suppetat, deinceps responsurus, hujus solum in praesentia te monitum volui, aegerrime me ex ea percepisse, Domini

6)  Zie hierboven. De brief is van 1 februari 1637 (vgl. p. 270).

p. 262   (Ned.)
Galilei inventum (quod is, velut arcanum nemini propalandum, Illustriss. Dominis Ordinibus dicaverat, quodque ab illis vestrae fidei commissum erat) a te et a Beecmanno, Morino et Mersenno indicatum fuisse. Quo enim jure quove fine id feceritis, non video; in spem quippe silentij vobis creditum, citra Dominorum scitum, Illustrissimorum, inquam, Ordinum, et auctoris (cujus quam maxime celatum asservari intererat, nondum praesertim a vobis relato negocio, nec debito honorario ejus auctori adhuc dum decreto), a vobis revelari non debuit; speciatim vero Morino (quem eidem negocio operam frustra navasse sciebatis) 1) ut a rivali cavendum vobis fuit, necnon a Mersenno, cujus nimia curiositas vobis debuit esse suspecta. Quare utrumque vestrum etiam atque etiam rogo, ne cum illis alijsque hac de re in posterum ulterius agatis.
  Pessime interim me habet, negocium hoc pro eo quanti maximi pendet momento a vobis non satis perpensum, praecipiti hoc et nimis incauto lapsu paulo minus quam funditus pessundatum esse, nec, pro incomparabilis auctoris ejus dignitate, honorificae ejus receptionis debitaeque pro tanto oblato munere gratitudinis (velut par erat et spem ipse feceras), quinque et plus abhinc mensibus, ullum vel minimum hactenus signum extitisse; quae inexpectata neglectio, generosae Illustrissimorum vestrorum Dominorum magnanimitati penitus absona, fiduciam haud dubie, et quidem merito, quam de illis, me sponsore, vir nobilis altum animo conceperat, illi vel invito radicitus avellet;
ita ut auxiliorum, quae ab eo post expiscatum inventum ad expeditum ejus usum instanter nunc postulatis, spes vobis omnis hac ratione praecidatur, sicque tam expetitum, tamque non solum ad navigationem sed et ad promptam et accuratam geographicarum tabularum reformationem necessarium, ideoque nullis unquam sat dignis praemijs et honoribus compensandum, vereque divinum, inventum, vobis, id recusantibus vel parvipendentibus, excidet, et per vos humano etiam generi, per quos, cum aeterna strenuae et industriae vestrae gentis gloria, illud orbis terrarum Auctor destinato voverat.
Nec enim tantum virum, tantique a Serenissimo suo Principe habitum, rem adeo eximiam precario (ut ille suadere videris) iteratu ad Illustrissimos Ordines, scriptione licet, nullo ab illis per tantum tempus habito responso, vel literis ad amplissimum Amstelodamensem Senatum, importune obtrudere decet. Sat sit illum Illustrissimis Dominis Ordinibus fidenter et generose, summae illorum virtuti et potentiae habita reverentia, id semel obtulisse; vestrarum porro sit partium, qui ad ejus promotionem ab illis delecti estis, negocium apud eorum Celsitudines, pro personarum et rei ipsius dignitate, gnaviter curare perficiendum, omnibus ad id facientibus prudenter ab ijs sine ulteriori mora prospectis et provisis; ex quo vobis Dominis Commissarijs tibique nominatim, Vir Clarissime, magna apud omnes gratia et meritissimus honos quaeretur.
  Jure mihi a Domino Galilaeo delato usus, tuam ad eum epistolam 2), illibata

1)  Over Jean-Baptiste Morin en zijn methode voor lengtevinding, zie p. 223, n.7.
2)  De brief van 26 januari 1637 (zie hierboven).

p. 263   (Ned.)
altera ad Dominum Peirescium 1), Illustrissimo Domino Grotio praesente, aperui et legi; cujus cordatissimi omnibusque (ut scis) virtutibus cumulatissimi viri, ergaque publicum patriae totiusque universi bonum optime affecti, de hac re judicium ex suprascriptis habes.
  Per Dominum Jeremiam Calandrinum 2), hanc tibi officiose traditurum, tuum ad eam expectatissimum responsum mihi mittere poteris.
  Vale.

1)  Zie over Peiresc te Aix, p. 152. Als vrienden had hij Gassendi en Boulliau, zodat Hortensius een vrij frequente briefwisseling met Peiresc had, die teruggaat tot 1633 (zie p. 220).
2)  Familielid van Diodati (zie p. 237, n.2); koopman en bankier te Amsterdam. Andere leden van de familie bevonden zich te Genève en te Londen.





M. Hortensius aan Ismaël Boulliau
10/20 maart 1637

BNF Ms Fr. 13037, f. 94  (Ned.)



Eruditissimo atq. Amicissimo Viro Do Ismaeli Boullialdo
S. P.
  Tandem ad literas tuas respondeo, doctissime Boullialde, negotijs hactenus tot ac tantis impeditus, ut nequiverim citius.
  Vidi librum tuum*) et cum voluptate legi. Placuit, imo perplacuit. Optimè egisti quod astronomicè hanc controversiam aggressus, incertas Physicorum disputationes posthabueris. Etenim ita dudum requirere judicavi ipsam Copernici Hypothesin, et in multis in eandem mecum conspiras sententiam. Sed paucula habeo in quibus aut mentem tuam non benè assequor, aut ipse mihi videris abire à mente aliorum. De his jam non vacat agere, sed differam in meliorem occasionem, percursurus modò utramq. tuam Epistolam.
  Opusculum tuum Do. Blauw commendavi. Paratus est editionem in se suscipere, sed morâ opus erit, cum in aliorum scriptis excudendis nunc sit occupatissimus. Meditatur aedificationem novae Typographiae. Ubi ea absoluta fuerit, spondere coepit, se de tuo scripto seriò cogitaturum. Verum unum illud ex te quaeri jussit: nimirum an non liceat, sumptibus pascendis, adhibere aliqua schemata quae constructa jam habet, et in Astronomia Danica exstant, mutatis mutandis in textu tuo, in tanta praesertim eorum multitudine? Non existimo te difficilem hac in parte futurum, et curam istam ipse in me suscipiam. Sin aliter judices, tum tempore poteris indicare.
  Grata admodum mihi fuit observatio Gassendi Massiliensis, sed unde observationem Pytheoe deprompserit, non possum divinare. Scio me aliqua apud Plinium et Strabonem de Pythea legisse, sed nihil ejusmodi. Si tamen verum est quod Gassendus ait; en tibi argumentum planè invictum pro mutata Obliquitate Zodiaci, quam immerito aliqui, ut ipse quoq. Keplerus in Rudolphinis, vocarunt in dubium.
  Quod de altera operis tui parte spondes, videntur sanè perpulchra, si talia esse sat solidè queas demonstrare. Tecum sentio coeli materiam esse fluidam; solem massam candentem; Planetas à sole in orbem non circumferri. Sed non video quomodo planetis aliquam propriam lucem praeter solarem adesse evincere queas. Viam eorum Ellipticam esse ais te demonstraturum; et tamen asseris in ea dari motus aequabilitatem, quam Keplerus rejecit, statuens motum Planetae esse per partes inaequalem in propria orbita. Exspecto ergò quomodo aequalitatem motus in Ellipsi sis defensurus°), et tamen interim satisfacturus observationibus Artificum, circà quas in minimis Keplero semper aqua haesit #). Imprimis existimo difficultatem non unam tibi oborituram in Luna, si quando strictioribus hypotheseos legibus eam incipies alligare. Nam non sola Variatio est quae tibi scrupulum movebit, sed nescio quid in Anomalia quoq., et aequatione temporis.

ellips uit 2 cirkels *)  Manuscript van Philolaus, zie brief van Hugo Grotius aan G. J. Vossius, 9 juli 1636.
°)  Zie I. Boulliau, Philolai (Amst. 1639), p. 84: 5e boek over een elliptische baan aangekondigd. Het werd Astronomia Philolaica (Par. 1645), liber 1, p. 29: Caput XV [XIV], 'Demonstratio viae illius Ellipticae, & quomodo satisfaciat omnibus phaenomenis quantum ad primam inaequalitatem' (Bewijs van die Elliptische baan, en hoe deze voldoet aan alle verschijnselen voorzover het de eerste ongelijkheid betreft) t/m Caput XX: 'Analysis Ellipseos in duos circulos', met de figuur (rechts) op p. 46: ellips gemaakt met 2 cirkels.
#)  Lewis & Short, Latin Dictionary: Aqua haeret, the water stops, i.e. I am at a loss.

f. 94v  (Ned.)
  Quoniam autem Variationis commodè mentio incidit, scias et meas observationes aliud saepe me edocuisse quam olim impulsu Lansbergij contra Tychonem scripseram. Itaq. in alia sententia me jam versari, et damnare iuvenilem istum impetum, quo in tantum virum jussu Praeceptoris tum insurrex[i.] Qui sanè non bonâ fide mecum egit, quando claudicantem suam Lunae Theoriam (ut sero demum cùm ista mutari non possent, animadverti) tanto cum strepitu, Tychonica voluit praeferri, ipse famae suae securus, quum de meo ludebatur corio, et existimatio mea tot adversariorum calamis linguisq. objiciebatur. Nam adhuc inter Tychonicos eo nomine non parum vapulo, qui putant solâ meâ temeritate ista peracta, ac si nomen aliquod quaerere voluissem ex magnitudine adversarij, ne considerant unicam Lansbergij ambitionem fuisse in causa: cùm ego aliàs magnificè semper de Tychone senserim ac locutus fuerim.
  Sed ne in his longior sim, velim ita de me sentias, ut nunquam videris hominem sententiâ liberiorem, et qui nihil minus novit, quam jurare in verba Magistri, quod publicè aliquando cum bono Deo in praecipuis de sole et Luna controversijs ostendam.
  Interim gratias tibi ago pro observationibus adjunctis, quarum communicationem mearum aliquo numero spero me remuneraturum. Aerem circa Lunam non dari dudum probare potui validissimis argumentis; et sparsi quoq. aliqua in Dissertationem cum Gassendo de symbool Mercurius in symbool Zon. Suspice quaeso Adversaria tua, an non observaris symbool conjunctie symbool Mars et symbool Venus in Februario anni 1635, idemq. ex alijs Mathematicis, ut Valesio, Gassendo, expiscare. Ego ob impedimenta nescio quae ad istam symbool conjunctie non repperi. Sed Germanus aliquis*) Leidae inquit se observasse sat studiosè, et symbool Mars nullibi amplius comparuisse: idq. diu ante quam posset illic loci à sole occultari. Nescio quid hac de re statuere debeam. Legi enim nuper Tractatum aliquem Italicum°) de simili quadam insolita symbool Mars occultatione quae contigisse dicebatur anno 1615 die 20 Augusti, et à perito Mathematico observata esse. Poterit certius quid statui si Dn. Gassendus aut observator Valesij Feroncaeus#) ad istam symbool conjunctie attenderint; unde velim quamdiligentissimè inquiras.
  Quod cum Nobilissimis Thuanis vivas tibi gratulor, mihi doleo cui non licet esse tam felici. Quaeso generosissimis viris mea officia qualiacunq. gratiosè commenda.
  Ad eclipsin Lunae anno 1635 à te observatam venio et absolvo. Colligo ex ea differentiam Meridianorum inter Lutetiam et Amstelodamum scr. 19' aut circà, cùm aliàs ex observatione mea et Gassendi in symbool conjunctie symbool Luna et symbool Mars deduxerim ad summum tantum 14'. Si probè tibi constes in phasium exacta annotatione, cogor tantam admittere. Est enim hujusmodi observationum inter se collatio +)
Dig. 7  Dig. 9  Immers.  Medium  Emers.
 Lutetiae  13 37'  13 48'  14   4' 1/2  14 52' 1/4   15 40'
 Amstelodami   13 54 3/4   14   9 2/3   14 23 2/3   15 11  15 58 1/2 
 Diff. Meridd. scr. 17' 3/4 21 2/3  19 1/6  18' 3/4  18' 1/2
Ut autem omne dubium removeatur, rogo velis diligentissimè imposterum phases omnes observare. Ego partibus meis, Deo dante, hîc non deero. Quod si

*)  Georg Marggrafe (Markgraf, Marcgraf ...), niet Samuel Kechel (mededeling Huib Zuidervaart).
Huib J. Zuidervaart & Oscar T. Matsuura, Astronomer, Cartographer and Naturalist of the New World, The Life and Scholarly Achievements of Georg Marggrafe (1610-1643) in Colonial Dutch Brazil, Amst. 2022.

°)  Bonaventura Capridoni, Consideratione del Sig. Mesto Bassobruti da Lanciano, Intorno all' occultatione insolita, & incognita, di Marte, occorsa l'Anno 1615. Osservata dal signor Bartolomeo Pantalonio, Ven. 1616.
#)  Valesius en zijn 'Olitor' (tuinman) Elziarius Feronceus staan vermeld in P. Gassendi, Opera, T. 4 (1658), p. 106, bij 1632. En in T. 6 op p. 51, in een brief aan W. J. Blaeu, 1 okt. 1632:
... observator nomine Elziarius, Olitor ille quidem est; sed profectò non alius unqum magis opportuna loquutus.
Ook Gassendi kende het spreekwoord waarmee Kepler in 1630 Hortensius typeerde [<].
Jacques de Valois (1582-1654) en 'Elzéar Féronce' in Ciel et Terre, 56 (1940), p. 15, n.3.
'Ozias Feroncaeus' in Ismael Boulliau, Astronomia philolaica (Par. 1645), p. 17. Hier ook:
Quamvis verò Philippus Landsbergius bona fide non semper egerit, sed dissimularit multa, & etiam corruperit observationum historiam, inter Astronomos tamen primos reponendus est. Huius fuit discipulus Martinus Hortensius qui multa ac praeclara praestitisset, si longiore vita usus fuisset.
+)  Het resultaat van Hortensius werd door Boulliau gebruikt in Astronomia Philolaica (1645), p. 97 voor het meridiaan­verschil tussen Parijs en Uraniborg. Maar later had hij daar spijt van, zie zijn brief aan Chr. Huygens van 6 juni 1659.

f. 95  (Ned.)
alteram anni 35, et unicam anni 36 observaris, en tibi observationem meam cum tua conferendam, quam vicissim à te exspectabo. Martij die 3 [<] fuit initium hor. 6 43', Incidentia hor. 7 51', Emersio hor. 9 30', finis horâ 10 34' 1/2.  1636 die Februarij 19 finis merus horâ 11 32'. Ex his si eadem Meridd. differentia prodeat, certi erimus: sin minus, observationes aliae diligenter erunt instituendae. Nam, ex una Eclipsi nunquam aliquid solidi exspectandum, in tam exiguo Meridianorum discrimine.
  Vale mi Boullialde et Uraniam tuam quantum tempora ferunt sedulo excole.
Amstelodami 1637 die
  10/20 Martij
Totus tuus  Martinus Hortensius

handtekening van Hortensius




M. Hortensius aan Elia Diodati
27 april 1637

  C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4 (1953), p. 270  (Ned.)
Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3470, p. 67  



  Gaudeo, Vir doctissime, literas meas Kal. Februari datas 3) tandem ad te pervenisse, sed doleo tantum te offendisse 4) quod Mersenno et Morino innotuerit Domini Galilaei propositum. Itaque studebo me purgare et ad difficultates, quas obijcis, respondere.
  Quantum ad me attinet, optassem rem totam potuisse occultam manere donec nobilis Galilaeus requisita omnia exhibuisset et ab Illustrissimis Ordinibus debitam habuisset renumerationem. Verum non potuit illud, divulgata ipsius intentione, ullatenus obtineri. Ubi enim facta fuit a Nob. Realio literarum Domini Galilaei oblatio, non Illustrissimi Ordines modo, verum plurimi alij Hagae magnates, amici Domini Realij, inventi arcanum voluerunt sibi aperiri, et ille, me inscio, multis totum negotium communicavit.
Inter alios, quibus facta fuit inventi detectio, erat Nobilis Hugenius, Illustrissimi Principis Auriaci secretarius, qui Domini Galilaei propositum epigrammate prosequutus est, hoc post ad Clarissimum Barleum missum 5); cumque Leidam pauco interlapso tempore venirem, Clarissimus Golius non modo inventi Galilaeani, sed et modi observandi Joviales fecit mentionem, deprehendique etiam studiosis quibusdam hunc innotuisse. Sequuta fuit Becmanni ad me epistola 6), qua rogavit ut (quia inter Commissarios delectus fuerat) Galilaeanum inventum sibi penitus communicaretur. Quod antequam perficio, ecce literae a Morino advolant, Mersenno per Becmannum indicatum esse quod Nob. Galilaeus inventionem longitudinis moliatur eamque jam oblatam fuisse Illustrissimis Ordinibus; petit simul Morinus ut pro amicitia nostra de rumore a Becmanno excitato facerem eum certiorem 7). Ego, considerans hanc famam per totam Hollandiam jam diffusam

3)  Zie hierboven p. 258-259.     4)  Zie hierboven p. 261-263.
5)  Zie p. 254, n.1 (Worp, t. III, p. 29).
6)  De brief, helaas verloren gegaan, was waarschijnlijk van eind nov. 1636 (zie p. 253, n.3).
7)  Zie p. 253, n.3 en 259.

p. 271   (Ned.)
(plures enim ejus conscij jam me compellarant) facileque inde Lutetiam usque penetraturam, scripsi Morino, inventum Domini Galilaei niti observationi Jovialium, nec quidquam praeterea 1).
  Haec tota culpa mea est. Fateor autem melius futurum fuisse et auctori Galilaeo dignius, si nihil istorum, antequam renumerationem obtinuisset, potuisset divulgari. Verum vos ipsi quodammodo fuistis in caussa cur tam leviter hoc inventum innotuerit; nunquam ullibi in literis vestris mentionem fecistis, oblationem inventi tacito deberi fieri aut expressam silentij conditionem a nobis efflagitastis. Ipse Dominus Galilaeus causam etiam aliquam praebuit, quominus de silentio essemus solliciti: scripsit enim inter alia se hanc inventionem illustrissimis Ordinibus ita offerre, ut si bona judicetur, recipiatur 2): quod si tam certus fuisset ac Dominatio vestra scribit 3), nonne potius cum fiducia dicere debuisset, se habere inventionem certam ac indubitatam, et silentium a Nobili Realio caeterisque Commissarijs tantis perpetere [tantisper petere], donec ipse eam Illustrissimis Dominis obtulisset?
Apud me quidem tanta erat de D. Galilaeo concepta opinio, ut non aliud existimarem quam certa esse omnia et explorata, et hactenus quoque tacebam; sed quid ego potui praescribere Domino Realio, Becmanno, Golio, qui omnes de successu rei dubitare videbantur? Quum reprehenderem Becmannum quod Mersenno aliquid indicasset de Domino Galilaeo, respondit se ignorasse oblationem ejus debere esse occultam.
Praestitisset Dominum Galilaeum, fiducia liberalitatis Illustrissimorum Ordinum, una cum literis requisita omnia ad inventi sui praxim exhibuisse, quod ego ab initio semper urgebam; sic tum statim sequuta fuisset renumeratio, et, fama ejus divulgata, habuissent eruditi inventionis aliquem gustum, et hinc tanto major ad ipsum redijsset laus. Apud nos moris est ut quicunque aut privilegium aut praemium pro aliqua inventione petit, coram Illustrissimis Ordinibus ejus veritatem prius comprobandam habeat, ac tum simul cum immunitate aut praemio inventum omnibus innotescit. Id quum a Domino Galilaeo (quicquid ego contra contenderim) non sit observatum, sed mentio inventi tantum facta ante exhibita requisita, ipse satis vides, mi Deodate, arcanum hoc nullo modo potuisse reticeri. Si ab initio mihi aut uni Realio res fuisset commissa cum aliqua mentione taciturnitatis vel juramentum interponere ausus fuissem, nemini mortalium ante tempus ab ipso Domino Galilaeo statutum, potuisse quicquam innotescere.
Nunc autem, cum istud neglectum sit, diu antequam de Morino aut scirem aut cogitarem, per Nob. Realij relationem omnibus pene Hagae ac Leidae innotuit: adeo voluntatis Illustrissimorum Ordinum aut sciti auctoris nulla (quod carpis) fuerit habita ratio. Non contigisset illud, si prius Dominus Galilaeus arcani sui nudam fecisset apud Illustrissimos Dominos mentionem, et responso accepto, totum illud transmisisset.

1)  Zie p. 255 en 259.     2)  Zie p. 244.     3)  Zie hierboven p. 262.

p. 272   (Ned.)
Nunc, cum rationem inventi patentibus literis ad D. Realium miserit sine petitione silentij, omnium curiositate excitata, minime potuit latere, et mihi quoque nullam singularem potestis imputare divulgati secreti culpam.
  Sed quid multa? Putasne, mi Deodate, Nob. Galilaei honori quicquam detractum esse eo quod Mersenno cuidam aut Morino ratio ejus inventi innotuerit? Plures apud nos eam norunt, et me nil tale cogitante, ex quo Hagae rumor iste diffusus fuit, calculis suis inventi successum aut damnarunt aut approbarunt, salvo interim manente peritorum judicio et auctoris honore. Verum enim vero demus toti Europae jam innotuisse, an ideo minus vere D. Galilaeus quae obtulit poterit praestare? Ego hactenus contra omnes contendo, maximi momenti rem esse, et illustris auctoris famae nihil ex praejudicio derogatum. Modo successus non desit inventioni Nob. Viri, etiam contra mille invidos ducet triumphum. Quocirca noli sequius quid de nobis ominari, aut in perversum sensum trahere quod tantillus errorculus commissus sit, postquam publica jam loquebatur fama; sed contra urge Nob. Virum ut caetera maturet et praemio debito gaudere queat, cujus gustum aliquem non dubito quin brevi sensurus sit, quia Nob. Realius in eo jam totus occupatur*).
  Caeterum, cum Morinum aemulum D. Galilaei dicis et cum eo in posterum tractare vetas, candide quidem agis. Sed crede mihi (nisi ipse Galilaeo transcripseris quid sit actum) nullum hinc metuendum discrimen. Posterius illud spondeo non futurum; prius nullum infert praejudicium. Quicquid Morinus D. Galilaeo invideat, quicquid circa Lunam moliatur, nihil unquam apud nos obtinebit. Et ut semel scias quae sit apud Illustrissimos Ordines D. Galilaei existimatio, ego et Nob. Realius hucusque rem perduximus, ut si vel centum alij cum eadem aut simili inventione prodirent, Nobilissimus vir me quasi successorem sibi constituit, ut minutas hallucinationes, quae adhuc invento adhaerere possent, successu temporis emendarem, de quo nullatenus despero. Vides ergo, optime Diodate, nullum esse metuendum D. Galilaeo damnum ex eo quod inventio ejus jam pluribus innotuerit.
  Conquereris porro quod a quinque mensibus nullum signum extiterit honoroficae receptionis inventi Galilaeani et debitae gratitudinis 1). Illud negocijs D. Realij et Illustrissimorum Ordinum in his bellorum tumultibus°) adscribendum, non neglectui aut contemptui offerentis. Ego operam sat strenuam navavi, ut citius ei responderetur. Sed quid solus possum? Velim igitur per te Nobili viro significari, omnia recte se habitura et praeclare Illustrissimos Ordines ejus labores remuneraturos, idque quam primum, quia D. Realius Hagam profectus est ut negotium absolvat. Haec peto ut etiam Illustrissimo Grotio significes, et Excellentiam suam roges ne spem deponat aut male de me ominetur, Mersenni aut

[ *)  Resolutie Staten-Generaal, 25 april 1637: "... dat men den voornoemden Galileus Galilei sal vereeren met een gouden kettingh ter waerde van vijff hondert gulden ..."]
1)  Zie hierboven p. 262.
[ °)  Corbie ingenomen door de Spanjaarden, paniek in Parijs.]

p. 273   (Ned.)
Morini causa aut ob hanc Illustrissimorum Ordinum tarditatem. Ab ijs enim nihil metuendum; de hac Illustrissimus ipse vir multo certius quam ego potest judicare, ob rationes status nostri penitus sibi perspectas.
  De Morino, ut hoc adhuc addam, quominus sis sollicitus, habe utriusque nostrum verba, tam ex literis meis quam ex ejus responsione*). Ego sic scripsi:
Galilaeus inventum suum nondum exhibuit, sed tantum ad Illustrissimos Ordines scripsit se per motus Jovialium, beneficio telescopij observatos, longitudines locorum velle inquirere. Ubi requisita omnia nobis transmiserit, ad coelum ea probabimus, et, si bona sint, totam inventionem faciemus publici juris.
Ipse respondit hoc modo:
Pergratum mihi fecisti, quod me de Galilaei inventione reddideris; peropto ut illi quam mihi longitudinum praxis succedat felicius, ipseque Joviales satellites super Terra marique facile observabiles praestet, ac illorum tabulas ad eam perducat praecisionem vir ille inter mathematicos celeberrimus, ut saltem singulis diebus errores ad plures gradus integros observando non deprehendantur, quod contingebat DD. de Peiresc et Gauterio, Priori Vallettae, dum anno 1607 1) in tabulis similibus condendis mea opera utebantur pro calculo, unde a proposito desistere coacti fuere.
Haec sunt ipsissima nostra verba, quae utrum inventioni D. Galilaei obesse queant, facile despicies.
  Interim vale, Nobilissime vir et amicissime, praestantissimoque D. Galilaeo quam primum scribe, ne de Illustrissimorum Dominorum Ordinum propensissima erga eum benevolentia ullatenus desperet.
Scribe quoque ad Nob. Galilaeum, Elzevirios daturos operam ut liber eius de motu correcte et nitide excudatur. Vidi primi folii specimen, sane per quam pulchrum.

[ *)  Zie J.-B. Morin, Longitudinum Terrestrium ..., Pars 7 (1638), 247.]
1)  Over deze waarnemingen, gedaan sedert 1610, zie p. 259 [n.10].





M. Hortensius aan Galileo Galilei
7 mei 1637

C. de Waard, Journal tenu par Isaac Beeckman, T. 4 (1953), p. 273  (Ned.)
Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3474, p. 72 



  Intellexi ex literis Domini Deodati et hodierna ad me per Dominum Bartolotti 2) relatione, Nob. D.V. magno teneri desiderio sciendi quo in statu versetur negotium illud circa longitudines locorum, cujus oblationem per Nob. Realium fieri volueras ante menses quasi sex 3); nec dubito quin caussam tam diuturni silentij Illustrissimorum Ordinum ad Nobilissimae Dominationis Vestrae literas haud potueris hactenus divinare. Nihil jam de ea dicam, quia alias, ad Nob. Dominationem et D. Deodatum datis literis (quas forte

2)  Guglielmo Bartolotti, geboren in 1602, had in Amsterdam een groot bankiers- en handelshuis; hij trouwde in 1638 met Jacoba van Erp en stierf in 1658. Zijn broer Giovanni Baptista Bartolotti was getrouwd met Eleonora Hellemans, die in 1627 de tweede vrouw werd van de historicus Pieter Cornelisz. Hooft.
3)  De zitting van 11 november 1636.

p. 274   (Ned.)
accepisti) 1) fusius exposui ubi aqua haeserit quominus optatum toties nactus fueris responsum. Res nunc ad finem pene est deducta, nam Nob. Realius, Hagae degens, ultimum Illustriss. Dominorum Ordinum circa propositionem Nobilissimae Dominationis Vestrae decretum adeptus est 2) et procul omni dubio efficiet ut quam primum Nob. Dominationi Vestrae ample respondeatur. Decreti summam nondum exacte novi, sed quantum audire potui, honorarium Dominationis Vestrae, nobis locum observationis idoneum cum instrumentis necessarijs, jusserunt assignari. Ubi plenarium decreti sensum percepero, Dominationi Vestrae Excellentissimae significabo quid porro sit agendum. Nunc brevis esse cogor quia avocant negotia, quibus non obstantibus haec tamen Dominationi Vestrae Nobilissimae duxi indicanda, sub spe quod in bonam partem sis accepturus.
  Vale. Raptim.

1)  Het gaat om de brieven van 26 januari en 1 februari 1637 (zie hierboven, p. 256 en 258).
2)  De resolutie van 20 april (p. 268).





Elia Diodati aan M. Hortensius
22 mei 1637

Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3489, p. 84  (Ned.)



Parigi, 22 Maggio 1637.
  De Nobilissimi Galilaei negotio impense sollicitum non leviter me sublevarunt exoptatissimae tuae literae(1), quibus (humaniter ita tibi placitum) omnibus quae a te expetiveram cumulatissime respondes, tuumque erga eum insigne studium verbis cordatissimis, ipsisque etiam factis comprobatum, mihi expromis. Quare opportunissime totius huius sui negotii promotio et perfecio ab eo tuae fidei et accuratae diligentiae destinata est, quemadmodum ex apographis eius literarum, ad me de hac re scriptarum, hic adnexis percipies; quam fiduciam meo ad eas responso sedulo illi confirmavi, nulla interim de eius inventi propalatione Morino et Mersenno, a vobis facta, mentione illi habita, ne inani suspicione animum eius obvolverem; de ea id auguratus quod re ipsa ex literis tuis comperi, vos scilicet, ex occasione vulgatae de eo apud vestros magnates et academicos Leidenses famae, Mersenno et Morino rem tantum verbis generalibus exposuisse, et a me rogatos, cum iis aliisque de ea amplius non egisse.
Satius tamen fuisset (ut et ipse agnoscis), inventum hoc abditum conservatum fuisse, donec ei colophon impositus esset, re ipsa sine alio monitu silentium satis indicente. Non propterea tamen, ut spero, inextimabili eius merito et auctoris honori derogabitur, quam indubitatam eius veritatem ipso facto vobis comprobare paratus sit. Nec enim quod in propositione sua ad Illustrissimos Ordines dubitanter illud protulisse videatur, eo sensu id accipiendum est, quasi re vera de eo dubius fuerit; importunae siquidem nec excusandae temeritatis culpandus foret, si Illustrissimis Ordinibus, ex tam longinquis oris, a nemine requisitus, rei incertae ostentatione illusisset; verum modestiae omnibus primariis philosophis, licet dogmaticis, familiari id tribuendum, inventa sua et opiniones proprias verbis ut plurimum scepticis et dubiis proponentibus.
Nam, ut dicam quod res est et quod mihi ab eo testatum ex eius literis vides, inventum hoc suum (ut prius ad te scripsisse memini), primo sibi compertum, deinde iugi multorum annorum observatione et iteratis experimentis confirmatum, sibique prius penitissime cognitum, velut caeleste demum omnique excelsa potentia dignissimum, Illustrissimis Dominis Ordinibus submisse et reverenter, ne felici hac sorte sibi divinitus concessa tumescere videretur, quamquam de eius veritate nullatenus anceps aut dubius esset, illorum heroicam virtutem et celebratam potentiam ad expetiti et insperati universalis huius boni perfectionem prae omnibus aliis propitiam fore confidens, dicavit.
  Quid porro causae subsit cur (cum Illustrissimis Ordinibus gratissimam et perhonorifice ab illis exceptam fuisse hanc eius propositionem, cum singulari omnium vestrorum magnatum auctoris commendatione, in dies maiorem in modum mihi confirmes) hactenus Illustrissimorum Ordinum ad eum responsum nondum comparuerit, nec divinare possum, nec multiplicibus quibus Nob. Realium detentum fuisse dicis occupationibus acquiescere: illo

(1)  Cfr. no. 3470  [27 april 1637].

p. 85   (Ned.)
etenim (ut ad me scripseras) iam a mense Novembris ab Illustrissimis Ordinibus decreto, quid postmodum tantam eius moram causari potuerit, nec percipio, nec Illustriss. Grotius, cui coniiciendum relinquis*), id assequitur; est enim inauditum, ulla esse negocia quae tot mensium decursu intermissionem aliquam non recipiant.
Cumque id (ut per te iudicare potes) illum merito perplexum tenere debeat variaque de verisimili producti huius silentii causa cogitantem, non ob spretum parvique habitum munus, aut quia ab iis prius damnatum quam cognitum sit, quomodo, quaeso, inter haec dubia ulteriorem, quam libens pollicitus fuerat et quam nunc sollicite premis, eius inventi explanationem ab eo expectare liceat, nec video, nec rationes quibus illum ad id horter, ut suades, mihi suppetunt, donec, Illustrissimorum Ordinum ad illum responso habito, et donantis animum, et rem ipsam benigniter acceptam, penitioremque eius dilucidationem, ad negocium capessendum et ad praxim reducendum, expeti ab iis, resciscat:
nam tunc serio ad illorum Celsitudines quaecumque primum libens illis obtulit, quam ociissime transmittet, telescopium videlicet perfectissimum, eiusque utendi modum a se excogitatum, navis in mari librationi accomodatum, tum Iovialium Stellarum motuum observationes, et horologii accuratissimi a se inventi fabricam, omniaque animi intima et penitiores recessus verbis et scriptis super hac re explicabit; cum ea sit philanthropia, ut non gaudeat inventis nisi quatenus ea humano generi usui futura esse novit, seque maxime hac spe soletur et substentet, fore hoc novissimum suum inventum, sub felicibus Illustrissimorum Dominorum auspiciis, velut nova fax et caeleste lumen geographis et navigantibus in posterum, cum aeterna illorum gloria et perpetua auctoris memoria, illucescat.
  Quare cum in partem augustissimi huius laboris ab illo voceris, tuarum sit partium, vir Clarissime, Illustrissimorum Dominorum Ordinum responsi ancipites moras omni tuo nisu rumpere, illudque cum primum ad me per Dominum Ieremiam Calandrinum mittendum curare, cum adiuncta eius responsi copia, ut ego, de eorum mente certior factus, efficacius quod ulterius instat faciendum, apud eum urgeam.
Utinam, arrepta occasione profectionis vestri Consulis Domini Borelii ad legationem Venetam, Illustrissimorum vestrorum Ordinum mandato, te ad Galilaeum conferres, ut praesens (quod vix alias per literas perfici potest) huius tanti negotii omnia requisita a dicentis ore colligere et excipere et ad vestros referre, insignisque viri singulares dotes experiri, illiusque aspectu et sermone cum indicibili numquamque intermoritura voluptate frui, posses!
  Tuas et Nob. Realii ad eum literas iam dudum transmisi. Cum ab Elzevirio acceperim, nulla adhucdum Galilaeani Discursus pro mundi systematis assertione, latine a me versi(1), exemplaria ad te pervenisse, ecce tibi unum exemplar, ne te longiori eius expectatione detineam. Illius publicationis occasionem ex mea praefatione, sub fictitio Robertini nomine, cognosces. Miraberis in hoc, ut in aliis omnibus, auctoris acumen: nam quod meae fuit operae in vertendo, nihil est, nec nomen meruit apponi, quamquam D. Berneggero contranitenti aliter fuerit visum(2).
  Nob. Realio, meo nomine, quamplurimam salutem impertire, illumque ut opus sibi pro responso Illustrissimorum Ordinum ad Nob. Galilaeum mandatum maturet, etiam atque etiam roga. Vale.

[ *)  Zie hierboven Hortensius aan Diodati, 27 april 1637, p. 273.]
(1)  Cfr. no. 3058  [Diodati aan Bernegger, 6 jan. 1635; in druk: G. Galilei, De sacrae scripturae testimoniis, in conclusionibus mere naturalibus ..., Augustae Treboc. Impensis Elzeviriorum, ... 1636].
(2)  Cfr. nni. 3257, 3442.





Galilei aan Laurens Reael [en Hortensius]
5 juni 1637

Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3496, p. 96  (Ned.)
Oeuvres Complètes de Christiaan Huygens, T. III (1890), p. 485



Dalla Villa d'Arcetri, 5 Giugno(1) 1637.
  Insieme colla cortesissima e benignissima lettera di V. S. Illustriss.(2) ne ricevo una del molt'Ill. e dottissimo Sig. Martino Ortensio, inviatemi ambedue dal mio carissimo, confidentissimo ed officiosissimo amico il molt'Ill. Sig. Elia Diodati da Parigi. Questo mi sono pervenute in tempo che non ne ho potuto leggere pure una sillaba, mediante una flussione nell'occhio destro, che mi toglie l'uso della vista non meno che se io fussi del tutto cieco; onde mi è stato forza servirmi degli occhi altrui. E siccome tale mia passione mi è stata cagionata dallo scriver molto da tre mesi in qua, cosi mi toglie al presente il potere scrivere pure una parola; onde per dare quella maggior soddisfazione, che il mio sinistro accidente mi permette, a V. S. Illustriss. ed al Sig. Ortensio, ho preso partito di scrivere*) a lei sola, in modo però che la mia risposta serva per ambedue le Signorie loro. E questo torna tanto opportunamente, quanto le domando contenute nelle lettere loro sono l'istesse.
  Mi avvisa V. S. Illustriss., aver presentata la mia proposta a gl'Illustriss. e Potentiss. Ordini delle Provincie Unite(3), e quella essere stata gratamente e benignamente ricevuta e di più averne sopra di essa decretato, e che per mano del Sig. Ortensio riceverei copia della risoluzione di essi Signori Illustriss. e Potentissimi(4), la quale però

(1)  De datum 5 juni lijkt niet exact te kunnen zijn, omdat Galilei in de voorgaande brief van 6 juni aan Diodati schrijft dat hij nadenkt over een antwoord aan Reael; cfr. no. 3495, lin. 24.
[ Galilei was vrijwel blind, hij moest dicteren en zich laten voorlezen; deze lange brief zal meer dagen hebben gekost.]

(2)  Cfr. no. 3441 [3 maart 1637].  [V. S. Illustriss.: Vostra Signoria Illustrissima;  Sig.: Signor.]
[ *)  Brief aan Diodati, 6 juni (lin. 18): "... è questo amico quello che scrive la presente"; noot: Marco Ambrogetti.]
(3)  Cfr. no. 3337 [15 aug. 1636, vertaling in Baudet, 1871, p. 137].
(4)  Cfr. no. 3468 [25 april 1637].

p. 97   (Ned.)
non mi è pervenuta, mancandoci l'autenticazione del Sig. Cornelio Musch, di cotesti Potentissimi Signori degno Grafiario, cioè (come credo in nostra lingua) Cancelliere: contuttociò non voglio restar di dare quella maggior soddisfazione, che al presente mi sarà conceduto, alle domande e a i dubbi che mi vengono promossi sopra la pratica usuale della mia invenzione sopra il ritrovamento delle longitudini tanto in mare quanto in terra.
  Il dubbio che principalmente vien promosso da V. S. Illustriss., per quanto mi significa il Sig. Ortensio [<], è circa il potersi adoperare il telescopio in nave, la quale per le fluttuazioni dell'onde non sia per permettere di poter fare le debite osservazioni intorno a i satelliti di Giove. La seconda difficultà, pure dal medesimo Sig. Ortensio addotta, è il mancare in coteste parti telescopi di tanta perfezione, che basti per ben distinguere le piccoline stelle concomitanti il pianeta di Giove. Domanda l'istesso Sig. Ortensio tavole e modo di usarle per poter esattamente calculare di tempo in tempo i movimenti, ed in conseguenza gli aspetti, delle medesime piccole stelle. Richiede, oltre a ciò, la fabbrica dell'orologio da me proposte, di tanta esquisitezza che basti per numerare le parti del tempo, ancorchè menomissime, senza errore alcuno in tutti i luoghi ed in tutte le stagioni dell'anno.
  Quanto alla prima difficultà, non è dubbio che si rappresenta essere la maggiore, alla quale però credo aver posto rimedio, nelle mediocri commozioni della nave, e tanto dee bastare, attesochè nelle grandi agitazioni e tempeste, che il più delle volte tolgono anco la vista del Sole, non che dell' altre Stelle, cessano tutte l'altre osservazioni, anzi pure tutti gli offizi marinareschi. Però nelle mediocri agitazioni penso potersi ridurre lo stato di quello, che dee fare l'osservazioni ad una placidità simile alla tranquillità e bonaccia del mare. E per conseguire un tal benefizio ho pensato di collocare l'osservatore in luogo talmente preparato nella nave, che non solamente le commozioni da prua a poppa, ma nè anco le laterali delle bande sieno punto sentite.
Ed il mio pensiero ha tal fondamento. Se la nave stesse sempre in acqua placidissima, e nulla fluttuante, non è dubbio che l'uso del Telescopio sarebbe egualmente facile, che in terra ferma. Ora io voglio costituire l'osservatore in una piccola nave collocata nella nave grande, la quale piccola nave abbia dentro una quantità

p. 98   (Ned.)
d'acqua conforme al bisogno, che appresso dirò. Qui primieramente è manifesto, che l'acqua nel piccolo vaso contenuta, ancorchè la gran nave inclini o reclini a destra ed a sinistra, innanzi e indietro, si conserverà sempre equilibrata senza mai alzarsi o abbassarsi in alcuna delle sue parti, ma si conserverà sempre parallela all' orizonte; di modo, che se in questa piccola nave noi ne costituissimo un' altra minore, galleggiante nell' acqua contenuta, verrebbe a ritrovarsi in un mare placidissimo, ed in conseguenza starebbe senza fluttuare. E questa seconda navicella ha da essere il luogo dove l'osservatore dee collocarsi.
Voglio per tanto, che il primo vaso, che dee contenere l' acqua, sia come un gran catino in forma di mezzo orbe sferico, e che simile a questo sia il vaso minore, e solamente tanto più piccolo, che tra la convessa superficie sua, e la concava del contenente, non rimanga spazio maggiore della grossezza del dito pollice. Pel che accaderà che pochissima quantità d'acqua basterà per reggere il vaso interiore, non meno che se fusse costituito nell' ampio Oceano, siccome io dimostro nel mio trattato delle cose, che galleggiano nell' acqua*), che veramente nel primo aspetto ha del maraviglioso e dell' incredibile.
La grandezza di questi vasi dee esser tale, che l'interiore, e più piccolo, possa sostenere senza sommergersi il peso di colui, che ha da fare l'osservazioni, ed insieme il sedile e gli altri ordigni accomodati alla collocazione del Telescopio. Ed acciò che il vaso contenuto sia sempre separato dalla superficie del contenente senza toccarla mai, sicchè non possa esso ancora esser commosso nel modo, che esso contenente vien commosso dall' agitazione della nave, voglio che nella superficie interna e concava del vaso contenente, ovvero nella convessa del contenuto, si fermino alcune molle in numero d'otto, o dieci, le quali impediscano l'accostamento tra gli due vasi, ma non tolgano all' interiore il non ubbidire agli alzamenti, ed abbassamenti delle sponde del contenente. E se in cambio d'acqua volessimo porvi olio, tanto ed anco meglio servirebbe, nè la quantità sarebbe molta; perchè due, o al più tre barili, sarebbero a bastanza.
Potrebbe V. S. Illustriss. ed il Sign. Ortensio farne un poco d'esperienza con due piccoli catini di rame, mettendo nel minore una quantità d'arena, purchè galleggiasse nell' acqua, e fermato uno stile eretto dentro ad essa arena commuovere il vaso esterno inclinandolo ora da questa, ed ora da quella parte; vedranno mantenersi sempre detto stile nella medesima positura

[ *)  Discorso ... intorno alle cose che stanno in su l'acqua ... , Fir. 1612 (2e ed.), figuur p. 15 (schip: p. 17), 75;  Engl. 1663, no. 17, 19, 75.
cilinder in brede en smalle bak Figuur: de cilinder M gaat drijven als het water hoger komt dan de stippellijn, zowel in de grote bak ABCD als in de kleine ENSF.
Opmerking: p. 16 geeft een figuur die doet denken aan Simon Stevin, 'Waterwicht', p. 58; deze ontbreekt in de eerste uitgave van 1612, p. 14-16.]

p. 99   (Ned.)
senza punto inclinare, e massime se le inclinazioni del vaso contenente si faranno tarde, e con notabile intervallo di tempo tra l'una e l'altra, quali finalmente sono quelle delle gran navi. Ma V. S. Illustriss. tenga pure per fermo, che quando si cominci a porre studio nel praticare simili operazioni, non ci mancheranno uomini di tal destrezza, che col tempo si avvezzeranno a praticare queste operazioni senza altri artifiziosi preparamenti.
Io feci già sul principio per l'uso delle nostre galere certa cuffia in forma di celata(1), che tenendola in capo l'osservatore, ed avendo a quella affisso un Telescopio aggiustato in modo, che rimirava sempre l'istesso punto, al quale l'altro occhio libero indirizzava la vista, senza farci altro, l'oggetto che egli riguardava coll' occhio libero si trovava sempre in contro al Telescopio. Una macchina simile si potrebbe comporre, la quale non sopra il capo solo, ma sopra le spalle e il busto del riguardante immobilmente si fermasse, nella qual fusse affisso un Telescopio della grandezza necessaria per ben discernere le piccole Stelle Gioviali, e fusse talmente accomodato rispondente all' uno degli occhi, che andasse a ferire nell' oggetto veduto dall' altro occhio libero, che col semplice dirizzar la vista al corpo di Giove l'altro occhio l'andasse ad incontrare col Telescopio, ed in conseguenza vedesse le Stelle a lui propinque.
  Quanto al secondo punto, che è del trovarsi Telescopi di maggior efficacia di quelli che si fabbricano costì, mi pare d'avere scritto altra volta, la facoltà di quello che ho adoprato io esser tale, che mostra primieramente il disco di Giove non irsuto, ma terminatissimo, non meno che l'occhio libero scorga il lembo della Luna, e così terminati mostra ancora i Satelliti di quello, e di grandezza tale, che all' occhio libero non si mostrano più grandi e distinte le fisse della seconda grandezza. E di più, seguitando col Telescopio il movimento di Giove, essi Satelliti si vedono la sera innanzi, e la mattina dopo, all' apparire o sparire delle fisse. E l'istesso Giove, seguitandolo col medesimo Telescopio, si vede tutto il giorno, come anco Venere, e gli altri Pianeti, e buona parte delle fisse. E qui giudichi V. S. Illustriss. ed il Sig. Ortensio, quale immenso benefizio sia quello, che questo mirabile strumento arreca alle scienze astronomiche. Io non mancherò di mandare i vetri a V. S. Illustriss. e forse verranno colla presente, se però

(1)  Cfr. nni. 1260 [juni 1617: Livorno, galei], 1290, 1305 [febr. 1618: 'celatone'], 1324.  [Bovendien: XX, Indice, celata; replica: 'Celatone'.]

p. 100   (Ned.)
il mio artefice(1), che gli lavora, averà il comodo di fabbricarmene uno. E questo dico, perchè il Serenissimo Gran Duca mio Signore, invaghito di tali strumenti, tiene continuamente questo mio uomo appresso di sè, conducendolo sempre seco per tutte le terre e ville, dove Sua Altezza si trasferisce. Sicchè non mettano dubbio sopra la fabbrica e riuscita di tali ordigni.
  Vengo ora al secondo artifizio per accrescere in immenso le puntualissime osservazioni astronomiche. Parlo del mio misurator del tempo, la precisione del quale è tanta e tale, che non solamente ci darà la quantità esatta delle ore e minuti primi e secondi ma anco terzi, se la frequenza loro fusse da noi numerabile; e la giustezza è tale, che fabbricati due, quattro o sei di tali strumenti, cammineranno tra di loro tanto giustamente, che l'uno non differirà dall' altro, non solamente in un' ora, ma in un giorno, nè in un mese di tempo, pure d'una pulsazione di polso; ed il fondamento di tal fabbrica traggo io da un' ammirabile proposizione, che io dimostro nel mio libro de motu*) che ora est sub praelo dei Sig. Elzeviri in Leida; e la proposizione è tale:
Se in un cerchio eretto all' orizzonte s'ecciterà dal toccamento la perpendicolare, che in conseguenza sarà diametro del cerchio, e dal punto del contatto, ovvero dal termine sublime del diametro, si tireranno quante si vogliono corde, sopra le quali s'intendano scendere mobili, come sopra piani inclinati, i tempi dei loro passaggi sopra tali corde, e sopra il diametro stesso, saranno tutti eguali: sicchè se, verbi grazia, dal contatto imo si tireranno sino alla circonferenza le suttese di 1, 4, 10, 30, 50, 100, 160 gradi, il mobile sopra tali inclinazioni e lunghezze scenderà per tutte in tempi eguali, ed anco in tutto il diametro perpendicolare.
E questo accade ancora nelle parti delle circonferenze dei due quadranti inferiori, nelle quali, come se fussero canali, nei quali scendesse un globo grave, in tanto tempo passerà tutta la circonferenza dell' intero quadrante quanto se incominciasse a muoversi 60, 40, 20, 10, 4, 2, o un sol grado lontano dall' imo punto del contatto°). Accidente in vero pieno di maraviglia, e del quale ciascheduno si può render sicuro col sospendere da un filo legato in alto, un globetto di piombo o d'altra materia grave, e quello allontanando dallo stato perpendicolare, sin che si elevi per una quarta;

(1)  Ippolito Francini.
[ *)  Discorsi e dimostrazioni matematiche, Leiden 1638, p. 180Engl. 1914.]
[ °)  Dit is niet geheel juist, zie Tautochrone curve.]

p. 101   (Ned.)
lasciatolo poi in libertà si vedrà andare e ritornare facendo moltissime reciprocazioni, grandi le prime, e poi diminuendole continuamente, sin che si riduca a non si allontanare più di un sol grado di qua e di là dallo stato perpendicolare; e camminando sempre per la medesima circonferenza si vedrà le vibrazioni grandi, mezzane, piccole e piccolissime farsi sempre sotto tempi eguali. E volendone più ferma esperienza, sospendansi due simili globetti da due fili di eguale lunghezza, e slargato ed allontanatone uno per un arco grandissimo di 80 o più gradi dal perpendicolo, e l'altro due o tre gradi solamente, e lasciatili in libertà, numeri uno le vibrazioni dell' uno dei penduli, ed un altro le vibrazioni dell' altro pendolo, che si troveranno congiuntissimamente numerarne uno cento, per esempio, delle grandi, quando appunto averà l'altro numerato cento delle piccolissime.*)
  Da questo verissimo e stabile principio traggo io la struttura del mio numeratore del tempo, servendomi non d'un peso pendente da un filo, ma di un pendolo di materia solida e grave, qual sarebbe ottone o rame; il qual pendolo fo in forma di settore di cerchio di dodici o quindici gradi, il cui semidiametro sia due o tre palmi; e quanto maggiore sarà, con tanto minor tedio se gli potrà assistere. Questo tal settore fo più grosso nel semidiametro di mezzo, andandolo assottigliando verso i lati estremi, dove fo che termini in una linea assai tagliente, per evitare quanto si possa l'impedimento dell' aria, che sola lo va ritardando. Questo è perforato nel centro, pel quale passa un ferretto in forma di quelli sopra i quali si voltano le stadere; il qual ferretto terminando nella parte di sotto in un angolo, e posando sopra due sostegni di bronzo, acciò meno consumino pel lungo muovergli il settore, rimosso esso settore per molti gradi dallo stato perpendicolare (quando sia bene bilicato), prima che fermi, anderà reciprocando di qua e di là numero grandissimo di vibrazioni, le quali per poter andare continuando secondo il bisogno, converrà che chi gli assiste gli dia a tempo un impulso gagliardo, riducendolo alle vibrazioni ample. E fatta per una volta tanto con pazienza la numerazione delle vibrazioni che si fanno in un giorno naturale, misurato colla revoluzione d'una stella fissa, s'averà il numero delle vibrazioni d'un' ora, d'un minuto e d'altra minor parte. Potrassi ancora, fatta questa prima esperienza col pendulo di qualsivoglia lunghezza, crescerlo

[ *)  Galilei Galilei, L'usage du quadran ou De l'horloge physique universel, Paris 1639, p. 7: "de duur van elke heen- en teruggang kan in de praktijk gelijk worden genoemd" (fig.); en op p. 9: een slinger van 3½ voet gaat 30 keer heen en weer per minuut, het verschil bij grote en kleine uitwijking is nog geen 2 seconden.]

p. 102   (Ned.)
o diminuirlo, sicchè ciascheduna vibrazione importi il tempo di un minuto secondo; imperocchè le lunghezze di tali penduli mantengono fra di loro duplicata proporzione di quella dei tempi, come per esempio: Posto che un pendulo di lunghezza di quattro palmi faccia in un dato tempo mille vibrazioni, quando noi volessimo la lunghezza d'un' altro pendulo, che nell' istesso tempo facesse duplicato numero di vibrazioni, bisogna che la lunghezza del pendulo sia la quarta parte della lunghezza del' altro. Ed in somma, come si può vedere coll' esperienza, la moltitudine delle vibrazioni dei penduli da lunghezze diseguali, è sudduplicata di esse lunghezze.
  Per evitar poi il tedio di chi dovesse perpetuamente assistere a numerare le vibrazioni, ci è un assai comodo provvedimento in questo modo; cioè facendo che dal mezzo della circonferenza del settore sporga in fuora un piccolissimo e sottilissimo stiletto, il quale nel passare percuota in una setola fissa in una delle sue estremità, la qual setola posi sopra i denti d'una ruota leggerissima quanto una carta, la quale sia posta in piano orizzontale vicina al pendulo, ed avendo intorno denti a guisa di quelli d'una sega; cioè con uno dei lati posto a squadra sopra il piano della ruota, e l'altro inclinato obliquamente, presti questo offizio, che nell' urtare la setoletta nel lato perpendicolare del dente, lo muova, ma nel ritorno poi la medesima setola sopra il lato obliquo del dente non lo muova altrimenti, ma lo vada strisciando e vada ricadendo al piè del dente susseguente.
E così nel passaggio del pendulo si muoverà la ruota per lo spazio d'uno de' suoi denti, ma nel ritorno del pendulo essa ruota non si muoverà punto; onde il suo moto ne riuscirà circolare sempre per l'istesso verso, ed avendo contrassegnati con numeri i denti, si vedrà ad arbitrio nostro la moltitudine dei denti passati, ed in conseguenza il numero delle vibrazioni e delle particelle del tempo decorse. Si può ancora intorno al centro di questa prima ruota adattarne un' altra di piccolo numero di denti, la quale tocchi un' altra maggior ruota dentata, dal moto della quale potremo apprendere il numero dell' intere revoluzioni della prima ruota, compartendo la moltitudine dei denti in modo che, per esempio, quando la seconda ruota avrà dato una conversione, la prima ne abbia date 20, 30 o 40 o quante più ne piacesse*). Ma il significar

slinger tijdmeter[ *)  Een veronderstelde vorm van deze tijdteller staat in The Republic of Letters, vol. 4 (1835), 'The life of Galileo', p. 82 (met stukjes uit deze brief vertaald): de cirkelsector als slinger rechts, ook apart, daarnaast een hangende 'rod' (? voor 'setola'), die wordt aangestoten door een stift onderaan de slinger, en die een horizontaal tandrad aandrijft; maar de tanden staan niet loodrecht op het rad (kroonrad, zie bij Verge escapement) en de tandwielen lijken veel te groot t.o.v. de slinger.
Later ontwerp: Galileo's escapement.]

p. 103   (Ned.)
questo alle SS. loro, che hanno uomini esquisitissimi ed ingegnosissimi in fabbricare orologi ed altre macchine ammirande, è cosa superflua, perchè essi medesimi sopra questo fondamento nuovo di sapere che il pendulo, muovasi per grandi o per brevi spazi, fa le sue reciprocazioni egualissime, troveranno conseguenze più sottili di quelle che io possa immaginarmi.
E siccome la fallacia degli orologi consiste principalmente nel non s'essere sin qui potuto fabbricare quello che noi chiamiamo il tempo dell' orologio, tanto aggiustatamente che faccia le sue vibrazioni eguali; così in questo mio pendulo semplicissimo, e non suggetto ad alterazione alcuna, si contiene il modo di mantenere sempre egualissime le misure del tempo. Ora intende V. S. Illustriss., insieme col Sig. Ortensio, quale e quanto sia il benefizio nelle osservazioni astronomiche, per le quali non è necessario far andare perpetuamente l'orologio, ma basta per l'ore da numerarsi a meridie, ovvero ab occasu, sapere le minuzie del tempo sino a qualche eclisse, congiunzione o altro aspetto nei moti celesti.
  Quanto alle Tavole dei movimenti dei Satelliti di Giove, ed al modo che io ho tenuto per calcolare e fabbricare l'Effemeridi, io non posso di presente interamente soddisfarle, attesochè mi trovo talmente impedito da una flussione nell' occhio destro, che mi toglie con mio grandissimo dispiacere il poter nè scrivere, nè leggere pur una sola parola, ed avendo bisogno, in grazia del Signor Ortensio, per stabilire le radici di tali movimenti, di rivedere le presenti costituzioni, per poter raggiustare i loro movimenti medi, ed oltre a questo riscontrare numero grande d'osservazioni fatte in molti anni continuamente da me*); non potendo prevalermi nè punto nè poco della vista, è forza che io aspetti quanto piacerà alla mia mala sorte, che forse non potrebbero passar molti giorni.
  Quanto a quella parte, che mi tocca il dottissimo ed eccellentissimo Sig. Ortensio [<], cioè di poter cominciare a praticare il mio trovato in terra, per raggiustare le carte, e stabilire con somma precisione le longitudini delle isole, porti ed altri luoghi fermi; in questo fatto non ci è bisogno di Tavole, nè d'altre Effemeridi, ma si ricercano due osservatori, uno fermo nel primo meridiano, che pongo esser cotesto d'Amsterdam, e l'altro che vada di luogo in luogo facendo per tre, quattro, o sei notti le osservazioni delle congiunzioni, separazioni ed altri aspetti, tenendo esatto conto del tempo, che casca tra loro il mezzo giorno,

[ *)  Galilei noemt een andere manier, met het 'Jovilabium', in de brief aan Diodati van 16 juli 1637.]

p. 104   (Ned.)
e l'incidenze di tali aspetti; i quali mandati e riscontrati con i medesimi accaduti ed osservati, daranno la differenza dei meridiani, cioè la cercata longitudine. Converrà dunque avanti ogni altra cosa, che gl' Illustrissimi e Potentissimi Signori Ordini commettano, che in Amsterdam sia assegnato e preparato un osservatorio con gl' istrumenti necessari per fare continue osservazioni, e che a questa carica sia eletto uomo scienziato in astronomia, diligente e paziente, quale sono stato io per molti anni, per ritrovare quello, che con fatiche veramente atlantiche ho conseguito.
  Per tale offizio so che in coteste parti non sono per mancare uomini idonei. Io però per quello, che ho potuto penetrare del valore del Sig. Martino Ortensio, stimo ch' egli sarebbe non solamente attissimo per questo servizio, ma senza pari, o almeno senza superiore. Quando dunque questo Signore non recusi d'applicarsi all' impresa, io ad esso invierò tutto quello che resta per pienamente, e liberamente scuoprire agl' Illustrissimi e Potentissimi Sig. ogni mia invenzione. E perchè quello, che appresso voglio soggiungere, è il punto principalissimo di tutta questa impresa, non resterò di replicarlo, benchè già ne abbia scritto con grande esagerazione.
  Comporti dunque V. S. Illustriss. che io replichi, che non solamente dell' imprese ed arti magne i principii sono stati tenui, e bisognosi che la solerzia e continuo studio d'ingegni perspicaci vada superando col tempo le prime apparenti difficultà: ma questo medesimo è accaduto nell' arti minime e basse. Voglio per questo inferire, che non avendo io potuto comparire con un' arte già stabilita e perfezionata, poichè nè sono stato marinaro, nè anco ricercatore di luoghi remoti, però bisogna che gl' Illustrissimi e Potentissimi SS. si rimettano al giudizio di persone intelligenti, e volendo conseguire il desiderato fine, comandino che si dia principio ad una tanta impresa, senza interromperla o ritardarla per quelle difficultà che da principio s'incontrassero, imperocchè tutte si supereranno, non se ne potendo incontrare alcuna della quale molto maggiori non ne abbia l'umana industria superate.
  Io ho fatto elezione di presentare a cotesti Illustriss. e Potentiss. SS. il mio trovato più che a qualsivoglia altro Principe assoluto, imperocchè quando il Principe solo non sia bastante a capacitare tutta questa macchina, siccome quasi sempre avviene, dovendosi rimettere

p. 105   (Ned.)
al consiglio di altri, e bene spesso non molto intelligenti, quello affetto, che rare volte si separa dalle menti umane, cioè di non vedere con buon occhio esaltare altri sopra di sè stesso, cagiona che il Principe mal consigliato disprezza l'offerte; e l'oblatore, in vece di premio e di grazie, ne riporta disturbo e vilipendio. Ma in una Repubblica, dove le deliberazioni dipendono dalla consulta di molti, piccol numero, ed anco un solo dei Potenti, e mezzanamente intelligente delle materie proposte, può fare animo agli altri SS. di prestare il loro assenso, e concorrere all' abbracciamento delle imprese.
Questo aiuto ho io sperato dal favore e dall' autorità di V. S. Illustriss.; e quando succeda che per suo consiglio si ponga mano all' impresa, io ne sentirò contento grande, benchè la mia gravissima età non mi lasci speranza di poter vedere i miei studi e le mie fatiche aver prodotto e maturato il frutto, che per me ne è per risultare al genere umano in queste due grandissime e nobilissime arti, Nautica ed Astronomia.
  Ho soverchiamente tenuta occupata V. S. Illustriss.: la prego a scusarmi, ed a comunicare quanto scrivo col Sig. Ortensio ed al Sig. Blauvio, eletto pel terzo de' SS. Commissari, salutandogli con riverente affetto per mia parte: mentre umilmente a V. S. Illustriss. m'inchino, e le prego da Dio il colmo d'ogni felicità.





M. Hortensius aan Elia Diodati
22 juni 1637

Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3507, p. 119  (Ned.)



Amsterdam, 22 Giugno 1637.
  En tibi, Vir Nobilissime, fasciculum literarum, e quo certo cognosces quo in statu versatur negocium Nobilissimi Galilei. Habes literas Nobilissimi Realii ad Illustrissimum

p. 120   (Ned.)
Grotium*), in quibus acta et peracta omnia late exponit, causamque simul tantae nostrae tarditatis; habes etiam eiusdem Realii novas ad Nobilem Galileum, cum apographo belgico ac italico decreti ultimi Illustrissimorum Dominorum Ordinum(1): quae ut in Nobilis Viri manus quam citissime et tuto perveniant, unice curabis; Nobilis enim Realius existimat, priores literas(2) intercidisse, eo quod nondum ei Nobilis ille senex respondit: quapropter has ipsas Venetias quoque missurus est, ut per duplicem hanc viam securius eius desiderio satisfiat. Meas ad illum fasciculo D. Reali adiunxi, quia existimo viam illam per Venetias esse breviorem quam per vestram civitatem.
Sed tamen longiores video moras necti hac literarum permutatione; unde non possum non probare votum tuum, quo exoptas ut liceat mihi ad Nobilem virum me conferre et cum praesente de rebus omnibus agere. Ego iter eiusmodi minime detrectarem, si sub auctoritate Illustrissimorum Dominorum Ordinum suscipi posset; sed non video qua ratione tum Celsitudines illorum, tum Amplissimi Consules Amstelodamenses, a quibus dependeo, eo possint commode perduci. Si Illustrissimus Grotius hic verbum commodaret, et D. Realius saxum volvere inciperet, forte aliquid posset obtineri. Saltem tentare non desinam, cum extra controversiam sit, me cum Nob. viro praesente intra unum diem plus agere posse, quam sollicita et anxia literarum scriptione intra mensem, immo et intra annum.
  Nuper, summo meo cum dolore, obiit doctissimus meus Becmannus, unus ex prioribus Commissariis; in quo viro quantum mathesis, et hoc ipsum quoque negocium Galileanum, amiserit, nullis verbis datur eloqui. Illud, quaeso, Gassendo nostro, data occasione, significa.
Nobilem Galileum adamantinis amoris vinculis mecum coniunge, quod amicum magis fidum nusquam inveniet.

[ *)  Er is een brief van Grotius aan Reael, 20 sept. 1636; een antwoord is niet gevonden.]
(1)  Cfr. no. 3506 [Reael aan Galilei, 22 juni 1637, in het Italiaans, evenals de bijlagen: Resoluties van 11 nov. 1636 en 25 april 1637 (Ned.), en brief van Stat.-Gen. aan Galilei, 25 april 1637, op p. 66 in het Frans].
(2)  Cfr. no. 3441 [Reael aan Galilei, 3 maart 1637].





M. Hortensius aan Elia Diodati
5 september 1637

Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3554, p. 178  (Ned.)



Amsterdam, 5 Settembre 1637.
  Saepissime iam testatus sum, Vir Nobilissime et Excellentissime, nunquam per me stare, quominus negotium Domini Galilaei promoveatur; ad eoque [adeoque] etiam nunc culpa omni careo, quod tanto tempore ad tuas et Galileanas non sit responsum. Nob. Realius in Comitiis Hagae Comitis totos caniculares, in summis et difficillimis Reipublicae negotiis, contrivit; inde domum reversus, ne sic quidem, ob domestica et alia impedimenta, rescriptioni vacare sat commode potuit. Nolui autem ego solus rescribere, antequam ipse responsum dedisset ad Illustrissimum Grotium, ob causas quasdam non contemnendas. Scias autem, Domine, negotium hoc (ut et quodvis aliud), inter tot capita et in tanto sententiarum dissensu, haud posse in hac Republica tam facile aut tam cito expediri ac res quidem videtur postulare.
De itinere meo nihil adhuc actum, et forte nihil agetur, cum videam Nobilem Realium penitus desperare: ait, nescire se qua ratione id ab Illustrissimis Ordinibus aut Magistratu nostro impetrari posset; idque etiam Illustrissimo Grotio iam significasset, nisi infortunium aliud, mors nempe filiolae ex peste, domo eum summa cum confusione, ob gravidam uxorem aliaque incommoda, expulisset. Nudius tertius id factum, et cum hesterna die literas tuas ei traderem, neque animum neque occasionem habuit eas legendi aut tibi atque Illustrissimo Grotio respondendi. Ubi paululum sedata fuerit haec tempestas, urgebo ut votis vestris satisfaciat.
  Petis indicium meum de iis quae continentur in Nobilissimi Galilaei literis*). Quid dicam, mi Deodate? Vereor, ut omnia in mari ita succedant, quemadmodum a Nobilissimo

[ *)  No. 3496 (5 juni 1637) aan Reael, ook voor Hortensius; zie hierboven.]

p. 179   (Ned.)
viro proponuntur. In observatione Iovialium summa requiritur instrumentorum quies; an autem machina, in qua collocandum censet observatorem, eam praestitura sit, valde dubito, cum agitatio maris magni admodum variabilis et inconstans deprehendatur, navemque non uniformi motu, sed quassando et volvendo, propellat.
Mensuratorem temporis, quam proponit, non existimo ullum in mari locum invenire posse, aut certum usum praestare. Nam etsi demus, motum eius esse uniformem et constantem, quia tamen requiritur aliud immobile super quod volvatur, fieri non potest quin eius motus aliquantum varietur, si quando cum observatore in machina collocatur, ob continuam navis agitationem, quae dum machinam in aequilibrio sistit, aliquando mensuratoris motum aut impedit aut adiuvat.
Praeterea in ipsa terra non existimo usum eius omnino esse infallibilem, nisi libere pendeat et eius vibrationes per continuam inspectionem numerentur. Nam si, ad vitandum hoc taedium, usurpetur rotula dentata et seta quae a mensuratore pulsetur, concedendum videtur setam magis minusve vibrationibus resistere, prout lentes aut veloces sunt, adeoque motum, qui in vibratione libera et simplici uniformis et constans est, non nihil perturbare et inaequalem reddere.
Circa telescopia non iam tantam reperio difficultatem, et expecto ab auctore luculentam istius, quo usus fuit, explicationem; quoniam intelligo, litteras meas, quas per amicum Venetiis ad eum dederam(1), salvas in ipsius manus pervenisse(2).
  Doleo sane ex animo optimi senis casum, et metuo ne prorsus intercidant quae circa motus Iovialium per tot annos observavit. Verum quid agam? Sperabo meliorem eventum, quem illi animitus voveo: si quid autem sequius ei accidat, licet summo cum maerore (ut in necessariis fieri convenit) patienter feram.
Utinam tabulas motuum Iovialium ante alia omnia transmisisset! non haereremus in hoc luto. Nam quod metuis, ne quid in posterum in tanto negotio, a nobis oscitanter neglectum, sero poenitendum supersit, frustra est: nulla enim unquam negligentia mihi poterit imputari, qui negotium pro virili semper promovi, et in futurum etiam promovebo. Quominus autem omnia ex voto vestro non succedant, aliae causae sunt, quas iam non scribo.
  Illustrissimum Grotium meo nomine (quaeso) plurimum salutabis, omniaque officia mea eius Excellentiae offeres; teque ex animo valere ac gaudere cupio.

(1)  Cfr. no. 3507, lin. 9-11; no. 3531, lin. 2-4.
(2)  Cfr. no. 3543, lin. 3.





M. Hortensius aan [Constantijn Huygens?] *)
1 oktober 1637

De vero telescopio inventore (1655) lib. 2, p. 53  (Ned.)



AMPLISSIME  DOMINE.   Vide quaeso ex literis Dn. Galilaei°), quàm necesse sit me ipsum adire & praesentem convenire ad promovendam rem istam incomparabilem. Ego perfectionem inventi ejus attonitus legi & miratus sum: neque Telescopium tam perfectum usque hactenus visum neque auditum fuit, quale Galilaeus promittit. Etiam hoc solum meretur ut Italiam petam quàm ocissimè. Hinc enim non solum longitudinum scientia aperietur navigantibus Oceanum, sed etiam magna perfectio in studiis Geographicis & Astronomicis.
  Vides etiam venerandum Senem prae senio non satis aptum recolligendis observationibus suis, multis numero & tamen necessariis & utilissimis. Et utinam hoc fieri possit me juvante ante mortem Galilaei. Haec occasio quae nobis datur magnum & illustre aliquid promittit & producet, etiamsi ad navigationis usum nihil conferret. Ego tibi rei literariae publicam utilitatem & posteritatis laudem summopere commendo, & meipsum: ut inter Promotores rei tam mirandae immiscear non ultimus nec inglorius.
  Dabantur Amsterodami ipsis Kalendis Octobris Anno M DC XXXVII.
  Sig. Martinus Hortensius.

*)  Aan Elia Diodati volgens Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3568, p. 189, maar het "nobis datur" maakt een landgenoot waarschijnljker; aan Diodati zou hij waarschijnlijk niet geschreven hebben "Galilaeus" maar "D. Galilaeus" of "Nob. Galilaeus"; en bovendien is de aanhef gelijk aan die in twee volgende brieven aan Const. Huygens.
°)  Waarschijnlijk de lange brief van Galilei aan Reael (en aan Hortensius), 5 juni 1637; zie ook de brief van Galilei aan Diodati van 16 juli 1637 en die van Galilei aan Reael, 22 aug. 1637 (XVII, p. 174), waarin Galilei een telescoop van hemzelf belooft.





M. Hortensius aan [Constantijn Huygens] *)
10 oktober 1637

De vero telescopio inventore (1655) lib. 2, p. 56  (Ned.)



AMPLISSIME  DOMINE.   Accepi literas Parisijs scriptas, quibus certior fio Dn. Gassendum Italiam petere velle, ut invisat Galilaeum. Ille (ut probè nosti) Gassendus Clariss. est Mathematicus & mihi intimus in Provincia Romanirum Gallicâ habitat, estque in omnibus studiis exercitatissimus, & fama celeberrimus, plurimis abhinc annis per observationes Astronomicas praeclarus & judicio pollens optimo. Quàm optandum mihi erit cum ipso Galilaeum posse convenire super rebus tam grandibus & utilissimis! Promove quaeso, mi Domine, hunc honorem seculo nostro imò tuo, qui inter Mecoenates studiorum & Promotores coelestis hujus scientiae audies inter primates primus ab Inventore. Vale.
Dabantur Amstellodami 10. Octob. M DC XXXVII.  Signabat Martinus Hortensius.

*)  Aan Const. Huygens volgens Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937), p. 196.





Elia Diodati aan M. Hortensius
10 oktober 1637

Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3574, p. 195  (Ned.)



>
  Vix est, si bene advertas, vir Clarissime, ut ex meis literis ullum tibi praebitum sit argumentum, unde iure queri possis quod, praeter quam par fuerit, longam vestram in rescribendo moram impatienter tulerim. Verum his querimoniis, literario nostro pro bono publico circa Domini Galilaei de longitudine negotium coepto commercio minime convenientibus, posthabitis, illudque potius amice et sedulo, ut res postulat, prosequentes, id quod vobis nunc prae manibus est, serio, quaeso, capessite, iustaeque ipsius de vestro candore et erga eum remque communem testato studio expectationi respondere vobis sit curae.
  Sententia tua de mensuratore temporis et de usu telescopii in fluctuatione navis (quatuor ab hinc mensibus vobis ab eo patefactis), quam novissima tua epistola mihi significasti(1), cum verisimili tantum coniectura, non autem certa et comperta scientia, nitatur, rei veritati ipso experimento comprobandae non est quod praeiudicet, ita ut ipsius circa haec duo capita inventa, vobis prodita, indicta causa a vobis reiici possint aut debeant; quinimmo potius illa (a vobis bene percepta), pro instituti negocii merito, accurato opere extructo erectisque ad illa probanda ex eius praescripto requisitis machinis, attente a vobis perpendenda et adamussim exploranda forent; et si quid in iis deficiat, industrie suppleri, pollicitisque praemiis insignium artificum ad id opem advocari, nihilque praeterea, quod ad negocii promotionem et perfectionem conducere possit, a vobis praetermitti, ob duas potissimum rationes optandum foret: quod, videlicet, longitudinis investigandae modus hic per Stellas Mediceas, ab eo repertus, indubie sit verus et certus; tum etiam, quod citra omnem exceptionem is sit in rerum natura unicus ac singularis, quodque frustra in posterum ad eam rem ab hominibus aliunde auxilium sit expectandum.
Quidni igitur fidenti animo eius ultimae perfectioni nunc adnitendum, et tanti tantopereque exoptati boni fruitio posteris est a vobis antevertenda, cum de eius praesertim succssu tantum abest ut vobis sit desperandum, quin potius de eo spes certa a vobis sit concipienda? Nullus enim hominis ingenio in rebus humanis, quantumvis arduis, irritus hactenus fuit labor, dummodo obfirmatus et assiduus: idipsum evincunt omnes artes et scientiae, quae, in prima earum ruditate productae, pleraeque velut impossibiles iudicatae, postea tamen, ubi perpolitae fuere, intellectu cuiusvis faciles et promiscuo usui accommodatae tandem evaserunt. Quod et in

(1)  Cfr. no. 3568 [1 okt. (?). Dit zal moeten zijn no. 3554, 5 sept. 1637].

p. 196  (Ned.)
hoc invento eventurum esse, certo certius sperandum est. Non enim, postquam innotuerit, cessabunt homines, donec eius usum sibi familiarem reddiderint: maioris namque id est momenti pro communi hominum bono, quam ut, ubi semel detectum et compertum fuerit, postea, quasi neglectum, perpetuis rursus tenebris ab illis indiscriminatim addictum iri sperari possit.
Praelationis autem honorem et praerogativam, qua nunc potimini, penes vos est, re maturata et ad perfectionem redacta, cum aeterna Illustrissimorum Ordinum (quorum auspiciis res per vos nunc agitur) gloria et immortali nominis vestri fama, sartam tectam conservare; quam si neglexeris, ex rei ipsius natura necessario vobis in posterum praereptum iri, nullatenus est dubitandum: huiusque etiam est sententiae Illustrissimus Dominus Grotius.
  Vale, et Nob. D. Realio (cui post meas(1) ad illum, ante tres septimanas ad te missas, in praesentia nil mihi scribendum superest) salutem a me plurimam.

(1)  Cfr. no. 3361 [eind sept. 1636: een jaar en drie weken geleden].





Elia Diodati aan M. Hortensius
21 november 1637

Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937) no. 3603, p. 222  (Ned.) *)



Clarissimo Viro Dn. Martino Hortensio,
Matheseos in Ill.ri Collegio Amstelodamensi Professori,
Helius Donatus S. P. D.
    Clarissime Vir,
  Binas tuas literas accepi, Vir Clarissime, quarum novissima de Nobilissimi Realii obitu certior factus, ingenti moerore concepto attonitus substiti, publici vestri status et negotii nostri Galilaeiani in huius viri morte damnum pensitans. Serium nempe, si bene advertimus (praeter desiderium insperati casus), nobis hinc monitum emergit; similem, videlicet, sed multo procliviorem singulisque momentis in optimo et effoeto nostro sene timendum eventum, omni rupta mora, plusquam nimium hactenus (quod et ipse sponte nunc agnoscis) protracta, industrie et sollicite nobis esse antevertendum. Quare quum de utilitate, quin et necessitate, eius invisendi cum eoque conferendi nunc videam apud te penitus esse constitutum, quod superest cura ut eam, simulque suscepti negocii inaestimabile momentum, Illustrisimis Ordinibus Hollandiae et Amplissimis vestrae urbis Consulibus, per Nobilissimos Dominos Borelium (1) et Beveren (2), tibi fidos et ipsi negocio faventes, commonstres: quo peracto, Illustrissimus Dominus Grotius nullatenus dubitat,

*)  Ook in De vero telescopio inventore (1655) lib. 2, p. 55.
(1)  Guilielmo Boreel.     (2)  Cornelio van Beveren.

p. 223  (Ned.)
quin Illustrissimi et Amplissimi vestri Ordines et Consules per se (tum redimendi temporis, tum sublevandorum Illustrissimorum Ordinum Generalium innumeris et instantibus aliis negociis, gratia) protinus de tuo ad eum itinere statuant, et impensas ad id necessarias, qualis eorum est in rebus magnis elatus animus, munifice tibi subministrent, quarum deinde in contributionum publicarum rationibus, veluti in rem pro bono publico ab illis erogatarum, subductionem ineant. Quod nec sine exemplo (id enim ab iis alias factitatum esse audio, in urgentibus scilicet, qualis haec est, occasionibus) nec, dubio procul, absque Illustrissimorum Ordinum Generalium comprobatione fieret, quum vestrae tum provinciae tum urbis in rebus quae ad commune omnium foederatarum bonum pertinent ea sit auctoritas, ut illorum sententiae, tanquam sapientissimis decretis, reliquae omnes libentissime acquiescant, multoque magis re ab iis prudenter praevisa et utiliter peracta, in negocio praesertim, quale hoc est, nautico, eo quod in hisce unanimi omnium consensu prae aliis provinciis Hollandiae provinciae, ipsiusque nominatim Amstelodamensis civitatis, potissimae sint rationes:
Sicque, longo illo, quo terrebaris, circuitu resecato, obviae omnes difficultates a te superabuntur; et si hoc hiemali tempore id a te perficiatur, satis, ut spero, superque factum erit. Dominus enim Galilaeus sese paulatim reficit in diesque vires resumit, animo eius invicto corpori vigorem ministrante; ita ut sperari possit, fore ut ineunte proximo vere rei bene gerendae opportunitas adhuc integra tibi sit futura. Quare gnaviter rem promove, meque de successu certiorem facito.
  Ceterum optassem ut, quod antecedentibus meis tibi indicavi, simpaticum aliquod officium optimo nostro seni pro miserando eius casu, suis literis adeo diserte vobis exposito, exhibuisses. Iners enim de eo silentium 'apatheian', cordatae quam erga illum profiteris amicitiae nullo modo convenientem, indicat, eiusque fiduciam, toties a te illi datam, haud dubie enervat; futurique vestri colloquii per literas ipsius negotii patefactionis expositum fructum, ex quo tamen omnis per te posthac perficiendi negocii spes pendet, vide ne minuat. Vide etiam ne nimis hactenus dilatum omni ea, quam convenienti tempore exhibitum promovisset, gratia cadat. Quapropter, ut, decenter abs te illi oblatum, gratanter ab eo excipiatur, necesse est quam ocissime id maturari.
  Gassendus, privatis negotiis impeditus (1), meditatum, de quo ad te scripseram, iter intermisit, incertus an et quando, nondum quippe re peracta, in posterum id sit suscepturus.
  Elapsi mensis Octobris die decima ad te scripsi (2), et ante octiduum, per Ioannem Vanleiden vestratem tabellarium, Bulialdi fasciculum, in quo eius est libellus De natura lucis (3) ab eo tibi oblatus, ad te misi. Proxima hebdomada, annuente Deo, ad Nobilissimum Hugenium scribam, literasque, quas nunc per tempus exarare non licuit, illi tradendas ad te mittam. Responsum tuum ad hanc meam anxie expectabo.   Vale.
    Parisiis, 21 Novemb. 1637.

(1)  Cfr. no. 3577 [p. 197].     (2)  Cfr. no. 3574 [p. 195, 10 okt.].
(3)  Cfr. no. 3588 [p. 207].





M. Hortensius aan [Constantijn Huygens] *)
1 december 1637

De vero telescopio inventore (1655) lib. 2, p. 57  (Ned.)



AMPLISSIME  DOMINE.   Literas quas accepi à Dn. Deodati tibi mitto, ut promiseram: unde patebit acceptatissima restitutio valetudinis Clarisissimi Senis Galilaei, cui in provexissimo illo senio vires coelitus videntur redditae suffecturae perficiendo admirando illo invento quod nosti. Si tua intercessione apud Clarissimos Dominos Ordines Generales effeceris ut ad eum in Italiam properare possim, & venerandum Senem inter vivos reperiam, certè anni ipsius & non satis aestimandum inventum nullam moram deinceps patiuntur. Nam inexorabile fatum est mortalium. Tu Domine magnam partem gloriae inventi tibi adscribere poteris, aut ego certè tibi adscribam meritissimè, si hoc iter meum apud Illustrissimos impetres. Ego jam limavi Diatribam meam de longitudinum scientia°), quam omninò paratam etiam hâc septimana tibi mittam.
Dabantur Kalendis ipsis Decemb. M DC XXXVII.

*)  Aan Const. Huygens volgens Le opere di Galileo Galilei, XVII (1937), p. 228.
[ °)  In het Nederlands: 'Discours over de vindinge van Oost ende West', ca. 1636, UB Utrecht (Hs 17 B 133), transcriptie.]





Constantijn Huygens aan M. Hortensius
25 januari 1638

Briefwisseling van Constantijn Huygens (ed. J.A. Worp), deel 2, p. 342  (Ned.)



  Districtus tot negotijs, Hortensi doctissime, quot nobis nosti in frusta diem discerpere, securio eo distuli ad binas tuas 6) rescribere, quod, cum separatis comitijs ad vos rediret amplissimus Borelius 7), ab illo te certiorem fore sciebam omnium eorum, quae hic Hagae circa negorium Galilaeium administrata essent. Quod a me porro petijsti, ut celsissimo Principi ad rem favendam atque propellendam

6)  Die brieven zijn verloren gegaan.
7)  Willem Boreel; zie 1, blz. 76, en boven, blz 228.

p. 343  (Ned.)
autor essem, tanto impetu a me procuratum est, ut praesens facile judicasses nihil calcari opus esse equo tam sua sponte currenti. Neque dubium est, si consulatur, operae meae fructum persensuros, qui hoc in mandatis habituri sunt. Passim denique et ubicumque cum profectu fieri videtur, maximae rei ineffabile momentum et nimis quam paucis perspectam utilitatem totis viribus inculcatum eo. Catsium postremo ante paucos dies tam incitato sermone concussi, ut se receperit, quam primum ullo pacto fieri possit, Hollandiae de profectione tua vel deliberationem, vel decretum ad Ordines Generales perlaturum, ut grave scilicet negotium, quia ad aerarij angustias pertinet, senatusconsulto tandem sanciatur. Haec apud clarissimum Deodatum 1), si quando ad eum scribis, ut commemores, a te peto. Cum tot amicis enim, mi Hortensi, qui ad me singuli multum quotidie literarum dant, ut paria factitem, plane potis non est, atque adeo molestus aliquando nonnullis esse cogor, ut plurimis fiat satis.
Ex dissertatione tua, gloriari audeo, parum esse quod didicerim, non utique rei astronomiae tam rudis tiro, ut hoc nomine docenti debeam, quantum equidem debituros credo — quo et collimasti — procerum plerosque, qui ad ista fere fortiter caecutiunt atque, ut hodie vivitur, adeo terrenis implicantur, ut in mentem vix coacti illud revocent, cur mundi melioris origo os homini sublime ..... 2), neque cum sideribus vel hoc tantillum instituere commercij dignentur, quod ne negligatur, etiam huius, quo in terris occupantur, quam maxime interest. Proinde, ne me absolute rigidum censorem agere doctoris mei censeas, aio te, qua potissimum facili et perspicua ratione debuisti, imperitos aggressum esse, nisi quod in explicanda latitudine et elevationis investigandae modis plusculum obhaesisse videris, et produxisse tractatulum aliquot capitibus non tam necessarijs, quin pro instituto pauculis perstringi potuissent. Ecce vero ut in culpam garrulus incurro, quam tibi, vir amice, objicere ausus sum. Ignosce prono et propenso erga te affectui et me ama, qui te diligo; ut quidem praesente saepe multumque frui optem, nunc vero quam remotissimum et trans saeva Alpium juga vectum velim, ut ne sero Florentiam adeas, et extinctum — quod cum Principe metuo — nebulosum illud sidus 3) reperias, sine quo parum est, quod de luce Iovis et satellitum orbi terrarum polliceamur. Vale.
Hagae Com., IIX Cal. Feb. (= 25 Jan.) M DC XXXIIX.

1)  Zie blz. 227.
2)  Onleesbaar.  [Ovidius, 'Metamorphosen', 1.79: "ille opifex rerum, mundi melioris origo" en 1.84: "os homini sublime dedit caelumque videre iussit".]
3)  Nl. Galilaei. Men vreesde, dat de groote geleerde zou sterven, voordat de zaak in orde was (zie blz. 232).





Staten-Generaal aan M. Hortensius
2 februari 1638

Le opere di Galileo Galilei, XIX (1938), Doc. XLII, c, 2, p. 542



  Aen Hortensius tot Amsterdam.
Den 2.n Februarij 1638.
    De Staten etc.
  Alsoo ons eene saecke van gewichte is voorgecomen daerover wij gemeent sijn met U te spreecken ende in conferentie te comen, soo hebben wij niet willen ledich staen U midts desen aen te schrijven ende te versoucken dat deselve herwaerts een keere wille doen om te verstaen onse goede intentie.
  Waertoe ons verlatende etc.
    Actum 2 Februarii 1638.





M. Hortensius aan Ismaël Boulliau
19 juli 1638

BNF Ms Fr. 13037, f. 96  (Ned.)



M. Hortensius S.P.D
Clarisso. Viro Do Ismaeli Boullialdo
M. Hortensius S. P. D.
  Conquereris in litteris tuis Vir Amicissime, quod à tanto tempore nihil ad te scripserim, et existimas me tibi infensum. Si scires quibus et quot negotijs distractus fuerim, non ita sentires. Non pendet amicitia à litteris, et Hortensij animus per silentium non mutatur.
Libellum tuum de natura luminis accepi*), et gratias ago pro munere. Legi cum voluptate conceptus tuos. Iudicium meum jam non scribo. Audies ubi me bonus Deus aliquando in Gallias transmiserit. Quod quia circà ver praeteritum putaveram fore, cunctator fui et tibi non respondi. Interim credo te legisse librum ipsum D. des Chartes. Ipsi circà Refractiones longè alia meus est. Sed mihi non plenè satisfecit.
  Philolaus tuus coeptus est excudi, verum mortales isti testudineo gradu procedunt. Urgebo ut sint alacriores, et si quando ab urbe ero absens, curationem ejus transferam in humeros Isaaci Vossij Doctiss. et diligentiss. juvenis.
  Has tuas litteras demum die 16 Julij accepi, quum datae sint 4 Maji. Hoc saepius contingit quando per amicos curantur.
  Dus. Gassendus noster qui valet? Superestne et vescitur aurâ Aetheriâ°)? Annus est quod ab eo nihil recepi.
  Hîc editus est Galilaei liber de Motu. fortè jam exemplaria in Galliam pervenere. Defectu otij nondum eum legi. Plura non addo, sed te Deo O. M. commendo  Vale

Amstelodami  19 Julij  1638.    


*)  Ismaël Boulliau, De natura lucis, Par. 1638, ex. van The Wellcome Library, met op de titelpagina: "Clarisso. ac Doctissimo Viro Dno. Martino Hortensio Mathematicarum artium in Academia celebri Amstelod. Professori, donat Ismael Bullialdus", enkele correcties in rood (zoals op de t.p.), en kanttekeningen (mogelijk van Hortensius) op p. 19, 29, 61.
°)  Vergilius, Aen. 3, 339: "superatne et vescitur aura?", Aen. I, 546: "si vescitur aura aetheria".





Ismaël Boulliau aan M. Hortensius
13 augustus 1638

BNF Ms Fr. 13026, f. 40  (Ned.)



Clarissimo Viro Dno Hortensio in celebri
Academia Amstelodamensi Matheseos Professori eximio
Ismael Bullialdus S. P. D.
  Totum laetitia et hilaritate me perfuderunt honestissimae, ac humanitatis plenae Litterae quas Amstelodamo 19 Julii ad me scripsisti, gratiam, quam vellem, aequumque est me reddere, non possum. Sed me tibi maximam habere persuasum tibi cupio; integram intactamque amicitiam accipio, quam verebar nequid sinistrè acceptum tandem obliterasses, et misere angebar cùm nullius, quod huic malo causam praebeat, mihi conscius essem. Securior deinceps agam, siquidem constantem animum tuum nec a quibuslibet momentis pendentem exploratum habeo:
multum tibi debeo pro opera, quam in legendo libello meo de natura Lucis mihi praestitisti. Scio omnibus me non satisfecisse, verùm in rebus Physicis quis unquam aliis, sed sibi ipsi satisfaciet. Assumat quivis, Principia quaecumque voluerit, si in aliquo phaenomeno physico explicando, consentiant, in alio diffidebunt, ideo verior mihi videtur Philosophia quae contemplatur 'hoti epi ta pragmata', et ita disponi hoc ordine, et motu ferri, quam illa quae promissorum potens videri vult, et causas rerum omnium se retecturam iactat: intra rerum cortices, et superficies latent causae in singulis rebus, vel saltem earum operatio, fugiuntque sensus, non mirum igitur, si tam myopes ad illas sumus.
Quotquot Philosophorum hucusque fuerunt sectaeque nomen fecerunt, diversa, variaque sibi adsumpserunt principia, siquidem unusquisque iuxta varias Analogias illa sibi finxit; ita ut Alius Atomos, Alius 'homoiomereias'*), Alius ex artificiali statuae sculptura, materiam formam, et privationem°) suo modo explicarunt in rerum generatione considerandas, illa igitur potius \à/ coniectura pendet causarum cognitio, quam a communi aliquo, et universali cognitionis principio, de quo inter omnes conveniat; In Mathematicis scis optimè Principia esse certa, ab omnibus concessa, convelli non posse cavillationibus philosophorum 'eristikôn'. propterea habemus in illis demonstrationes certas, quibus, ipsa veritate qua pollent cogente, assensum damus, et acquiescimus,
Quapropter non puto Dnm Descartes in physicis rem quò pollicetur perducturum; video quoque illum a me dissentire circa refractiones, sed quae de Luminis motu et materia proponit non melius probat quam caeteri physici suas propositiones, videbimus aliquando mundum illius, interim ingeniosum virum esse, et profundae cogitationis agnosco, et in Geometricis perpulchra reperisse.
Habebam penes me problema de duarum mediarum inventione beneficio circuli, et Paraboles {Illudque de anguli trisectione#)}, quod sciebam ab illo solutum. Idem habeo solutum a quodam amico, et hyperbola.

*)  Lucretius, De rerum natura, I, 830, tegen Anaxagoras.
°)  Ph. Melanchthon, Initia doctrinae physicae (1550), p. 98: "Tria esse principia Aristoteles dicit, Materiam, formam, & privationem" en p. 101v: "Aristoteles dixit, privationem causam esse corruptionis".. Ook Thomas Aquinas, 'De principiis naturae' (Engl.), caput 2.
#)  R. Descartes, La geometrie (Leiden 1637), p. 396.]

f. 40v  (Ned.)
Algebram speciosam*) longissime promovisse praeter Terminos, quos Vieta attigerat, non negarim, sed vellem illos Analytas regressum nos docere in omnibus {in quibusdam enim obvium est, et cuivis repertu facilis}, nam tandem ad effectionem geometricam res redire debet alias nihilo melior sum si sciam
A. q. +  B in Z.   C.   aequale esse  D. q.
D. q.
et alia similia, nam ignorata constructione geometrica, et modo illius, nihil solutum habeo. Quando tam beati erimus ut tecum de illis rebus conferre liceat, de his erit plura dicendi locus. Non debes diutius profectionem tuam in Galliam differre. Autumnus enim tibi commodissimus erit, et si in Italiam penetrare velis nullum tempus aptius, aut opportunius se offert, tunc enim aestus vis desaeviit, et grata aeris temperies itineris aspera incommoda levat.
Tandem igitur Philolaus typis adornatur, quàm misellus tibi debebit ubi in lucem prodibit. etiam atque etiam obsecro, promove, et insta alias operae in longum, serumque tempus reiicient, utinam brevi huc accedas, et tecum excusum afferas. Si vero, quod in votis antiquius habeo, prior huc veneris, fac quod promittis, et libellum non solum sed Bullialdum Dno Isaaco Vossio commenda, et meo nomine saluta, humanitati illius debitor sum, non enim latuit me cura qua usus est in promovendo, quantum penes ipsum fuit, opere, de hoc enim certior factus sum litteris ad Amplissm virum Dnm Hugonem Grotium Suecorum Legatum datis, aliisque ad Dnm Salmazium virum eruditissimum scriptis. Dno quoque Blaeu \me/ commenda, et hortare ut quam citissimè Philolaum in Galliam remittat, tu vero felicibus auspiciis navem conscende, et festina nos visere.
Dns Gassendus totus occupatus est in scribenda vita Dni Nicolai Fabritii Petriscii°) olim Dni. Huic soli negotio dimissis aliis incumbit, et intra paucos dies coronidem impositurus est; opus erit gratissimum, et utilissimum, continebit quippe observationes plurimas praecipuasque quas in rebus physicis habuit vir ille eximius. Hodie Dno Gassendo scribo, moneoque de illius vita et valetudine sollicitum te esse. Habemus Galilei librum de Motu, quem legam brevi.
Vale vir amicissime et omnibus prosperis foelicibusque rebus, quas tibi ex animo opto, diu utere fruere.
Lutetiae Parisiorum Augusti 13 anni 1638

*)  Lat. 'Algebra speciosa'. John Wallis, A treatise of algebra, Londen 1685, p. 64: "Specious Arithmetick", en p. 67: "Vieta's Characters or Species" (p. 208: Descartes). Boulliau las misschien: L'algèbre nouvelle de Mr. Viète ... traduicte en François par A. Vasset, Par. 1630.
°)  P. Gassendi, Viri illustris Nicolai Claudii Fabrici de Peiresc .. vita, Par. 1641, Den Haag 1655, Engl. 1657.





M. Hortensius aan I. Boulliau
17 januari 1639

BNF Ms Fr. 13037, f. 97  (Ned.)



Clariss.o Viro D.o Ismaeli Bullialdo
M. Hortensius S. D.
  Clariss.e Vir
  Philolaus tuus dudum absolutus est, Typographus mittet prima occasione aliquot exemplaria. Unum jam habuisses per cursores, sed pretium verebar, quod immane illi solent petere.
  In Eclipsi symbool Luna nupera ob foediss. tempestatem nihil admodum cum fiducia à nobis observatum. Sola Immersio quam tu ex altitudine Caniculae meridiana incertissimâ observatione deducis ad horum 13 23', mihi contigit cum Aldebaran elevaretur ad occasum gr. 37 6', hoc est, horâ 13 32'½ ferè. Emersionem cunctantius aestimavimus ob nubes, cum eadem stella esset alta gr. 22 48', seu horâ 15 9'½, puto fuisse 15 7' ad summum. Finem aegre permisere observare nubes, fuitq. cum limbus symbool Luna superior ad occasum elevaretur gr. 35 12', sed nulli phasi ita fidendum ut immersioni, quia tum Luna erat in claro aere posita. Eadem vero immersio observata est Leydae fieri in altitud. Aldebarae 37 22', quae observatio cum mea optimè convenit.
  Haec rapti ad te scribenda habebam, aliàs ero liberalior.
  Dabam Amsterdami
Die 17 Januarij 1639.


*)  Ismaël Boulliau, Philolai sive dissertationis de vero systemate mundi libri IV, Amsterdam, G. & J. Blaeu, 1639.
Het werk wordt genoemd in: Johannes Phocylides Holwarda, Dissertatio astronomica (Franeker 1640), p. 260-261, met veel lof voor de auteur, die "zijn naam, de onsterfelijkheid zeer waardig, aan het nageslacht heeft onthouden". (Boulliau heeft dit gezien, zie zijn brief van 11 juli 1661 aan Chr. Huygens.)

Holwarda geeft in het eerste deel een 'Succinctum Astronomiae Lansbergianae Examen' (p. 16-184) met nogal wat kritiek op Lansbergen en ook op Hortensius. Maar de laatste kwam in augustus 1639 te overlijden. In de Appendix, p. 278-280 lezen we erover:
  ...
  Hâc igitur curâ superior aestas est transacta ... cum improvisum & triste ad nos nuncium defertur, Virum scilicet Clarissimum ac Doctissimum D. Martinum Hortensium fatalem vitae terminum transegisse. Quod sane ita me affecit, totumque conturbavit, ut dici vix queat. Praeterquam enim quod, quia Reverendus Vir P. Lansbergius jam dudum obierat, nec ardentiorem is suae Astronomiae admiratorem atque cultorem unquam nostro hoc 'makaritèi' habuerat, dissimulato propterea atque tacito, quantum fieri poterat, Denati nomine in vivum potissimum Hortensium insurgerem, ejusque vel hypotheses vel observata etiam convellerem, paulo forsan liberius, quam unquam in mortuum ausus fuissem; dolebam praeter haec, inquam, & Mathematicarum artium in studiosissimo Viro jacturam, & praereptam esse occasionem, ulterius cum Doctissimo Viro conferendi, planiusque quaedam, quae non parum adhuc dubia sunt, motuumque rationes turbare videntur, excutiendi.
Hoc scilicet erat quod arcano quodam fati consilio factum oportuit, ut cum is pro se & Lansbergio responsurus Keplero, hujus morte multum se praeventum doleret [<], ego rursus Kepleri manibus satisfacturus (quanquam hunc scripta satis defendant) mortem hanc mihi gloriam intercepisse serio ingemiscam, quod cum celebri Antagonista, in cujus scriptis multa, quae nunc nil attinet recensere, notaveram, confligere non potuerim. Scito ergo, Mi Lector, in vivum omnia Hortensium directa fuisse, neque tam malignum me fuisse, ut mortui cineres disturbarem. Procul haec libido a manu, procul a mente mea. Mihi frons est, & candorem amo. Itaque ne reprehende, aut patrocinium arripe; syncerum me semper deprehendes.
  ...
Holwarda's kritiek op Hortensius: p. 15, 35, 100-101, 109, 124, 141, 144, 150-156, 171, 173, 181.






In brieven genoemd



Home | Hortensius | Briefwisseling (top) | Vertaling